Liber Quartus |
I
[recensere]Dixerat orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda uertebat. Tum ego: recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti re experior. Quaero enim an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere. — Tum illa: festino, inquit, debitum promissionis absoluere uiamque tibi qua patriam reueharis aperire. Haec autem etsi perutilia cognitu tamen a propositi nostri tramite paulisper auersa sunt, uerendumque est ne deuiis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis. — Ne id, inquam, prorsus uereare; nam quietis mihi loco fuerit ea quibus maxime delector agnoscere. Simul, cum omne disputationis tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.
Tum illa: morem, inquit, geram tibi, simulque sic orsa est: si quidem, inquit, aliquis euentum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus uocem esse decerno. Quis enim cohercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest? Nam nihil ex nihilo exsistere uera sententia est, cui nemo umquam ueterum refragatus est, quamquam id illi non de operante principio sed de materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam iecerint fundamentum. At si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse uidebitur; quodsi hoc fieri nequit, ne casum quidem huius modi esse possibile est qualem paulo ante definiuimus. Quid igitur, inquam, nihilne est quod uel casus uel fortuitum iure appellari queat? An est aliquid, tametsi uulgus lateat, cui uocabula ista conueniant? — Aristoteles meus id, inquit, in Physicis et breui et ueri propinqua ratione definiuit. — Quonam, inquam, modo? — Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inueniat. Hoc igitur fortuitu quidem creditur accidisse, uerum non de nihilo est; nam proprias causas habet, quarum inprouisus inopinatusque concursus casum uidetur operatus. Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inuentum. Hae sunt igitur fortuiti causae compendii, quod ex obuiis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione prouenit. Neque enim uel qui aurum obruit uel qui agrum exercuit ut ea pecunia repperiretur intendit, sed, uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse conuenit atque concurrit. Licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his quae ob aliquid geruntur euentum. Concurrere uero atque confluere causas facit ordo ille ineuitabili conexione procedens qui de prouidentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit.
II
[recensere]
Rupis Achaemeniae scopulis, ubi uersa sequentum
Pectoribus figit spicula pugna fugax,
Tigris et Euphrates uno se fonte resoluunt
Et mox abiunctis dissociantur aquis.
Si coeant cursumque iterum reuocentur in unum,
Confluat alterni quod trahit unda uadi,
Conuenient puppes et uulsi flumine trunci
Mixtaque fortuitos implicet unda modos;
Quos tamen ipsa uagos terrae decliuia casus
Gurgitis et lapsi defluus ordo regit.
Sic quae permissis fluitare uidetur habenis
Fors patitur frenos ipsaque lege meat.
III
[recensere]Animaduerto, inquam, idque uti tu dicis ita esse consentio. Sed in hac haerentium sibi serie causarum estne ulla nostri arbitrii libertas an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit? — Est, inquit; neque enim fuerit ulla rationalis natura quin eidem libertas adsit arbitrii. Nam quod ratione uti naturaliter potest id habet iudicium quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandaue dinoscit. Quod uero quis optandum esse iudicat petit, refugit uero quod aestimat esse fugiendum. Quare quibus in ipsis inest ratio etiam uolendi nolendique libertas, sed hanc non in omnibus aequam esse constituo. Nam supernis diuinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas. Humanas uero animas liberiores quidem esse necesse est cum se in mentis diuinae speculatione conseruant, minus uero cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam cum terrenis artubus colligantur. Extrema uero est seruitus cum uitiis deditae rationis propriae possessione ceciderunt. Nam ubi oculos a summae luce ueritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo consentiendoque quam inuexere sibi adiuuant seruitutem et sunt quodam modo propria libertate captiuae. Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens prouidentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata disponit.
IV
[recensere]
Panteforan kai pantepakouein
Puro clarum lumine Phoebum
Melliflui canit oris Homerus;
Qui tamen intima uiscera terrae
Non ualet aut pelagi radiorum
Infirma perrumpere luce.
Haud sic magni conditor orbis:
Huic ex alto cuncta tuenti
Nulla terrae mole resistunt,
Non nox astris nubibus obstat;
Quae sint, quae fuerint ueniantque
Uno mentis cernit in ictu;
Quem quia respicit omnia solus
Uerum possis dicere solem.
V
[recensere]Tum ego: en, inquam, difficiliore rursus ambiguitate confundor. — Quaenam, inquit, ista est? Iam enim quibus pertubere, coniecto. — Nimium, inquam, aduersari ac repugnare uidetur praenoscere uniuersa deum et esse ullum libertatis arbitrium. Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo potest, euenire necesse est quod prouidentia futurum esse praeuiderit. Quare si ab aeterno non facta hominum modo sed etiam consilia uoluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas; neque enim uel factum aliud ullum uel quaelibet exsistere poterit uoluntas nisi quam nescia falli prouidentia diuina praesenserit. Nam si aliorsum quam prouisa sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta; quod de deo credere nefas iudico.
Neque enim illam probo rationem qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissoluere. Aiunt enim non ideo quid esse euenturum quoniam id prouidentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius quoniam quid futurum est id diuinam prouidentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem. Neque enim necesse esse contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideri quasi uero quae cuius rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae, laboretur ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum necessarium esse euentum praescitarum rerum etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non uideatur inferre.
Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere coniectat ueram esse necesse est; atque e conuerso rursus, si de quopiam uera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est. In utroque igitur necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at uero in altero ueritatis. Sed non idcirco quisque sedet quoniam uera est opinio, sed haec potius uera est quoniam quempiam sedere praecessit. Ita cum causa ueritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas.
Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari patet. Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt prouidentur, non uero ideo quoniam prouidentur eueniunt, nihilo minus tamen a deo uel uentura prouideri uel prouisa necesse est euenire prouisa, quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. Iam uero quam praeposterum est ut aeternae praescientiae temporalium rerum euentus causa esse dicatur! Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura quoniam sunt euentura prouidere quam putare quae olim acciderunt causam summae illius esse prouidentiae? Ad haec, sicuti cum quid esse scio id ipsum esse necesse est ita cum quid futurum noui id ipsum futurum esse necesse est; sic fit igitur ut euentus praescitae rei nequeat euitari. Postremo si quid aliquis aliorsum atque sese res habet, existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae ueritate longe diuersa. Quare si quid ita futurum est ut eius certus ac necessarius non sit euentus, id euenturum esse praesciri qui poterit? Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati ita id quod ab ea concipitur esse aliter atque concipitur nequit. Ea namque causa est cur mendacio scientia careat, quod se ita rem quamque habere necesse est uti eam sese habere scientia comprehendit.
Quid igitur, quonam modo deus haec incerta futura praenoscit? Nam si ineuitabiliter euentura censet quae etiam non euenire possibile est, fallitur, quod non sentire modo nefas est sed etiam uoce proferre. At si ita uti sunt ita ea futura esse decernit, ut aeque uel fieri ea uel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia, quae nihil certum, nihil stabile comprehendit? Aut quid hoc refert uaticinio illo ridiculo tiresiae: ‘Quicquid dicam aut erit aut non?’
Quid etiam diuina prouidentia opinione praestiterit si uti homines incerta iudicat quorum est incertus euentus? Quodsi apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est euentus quae futura firmiter ille praescierit.
Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, quas diuina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit euentum. Quo semel recepto quantus occasus humanarum rerum consequatur liquet. Frustra enim bonis malisque praemia poenaeue proponuntur, quae nullus meruit liber ac uoluntarius motus animorum. Idque omnium uidebitur iniquissimum quod nunc aequissimum iudicatur, uel puniri improbos uel remunerari probos, quos ad alterutrum non propria mittit uoluntas sed futuri cogit certa necessitas. Nec uitia igitur nec uirtutes quicquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indiscreta confusio; quoque nihil sceleratius excogitari potest, cum ex prouidentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit ut uitia quoque nostra ad bonorum omnium referantur auctorem. Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est; quid enim uel speret quisque uel etiam deprecetur quando optanda omnia series indeflexa conectit?
Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium, sperandi scilicet ac deprecandi, si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem uicem diuinae gratiae promeremur; qui solus modus est quo cum deo colloqui homines posse uideantur illique inaccessae luci prius quoque quam impetrent ipsa supplicandi ratione coniungi. Quae si recepta futurorum necessitate nihil uirium habere credantur, quid erit quo summo illi rerum principi conecti atque adhaerere possimus? Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo fonte fatiscere.
VI
[recensere]
Quaenam discors foedera rerum
Causa resoluit? Quis tanta deus
Ueris statuit bella duobus
Ut quae carptim singula constent
Eadem nolint mixta iugari?
An nulla est discordia ueris
Semperque sibi certa cohaerent,
Sed mens caecis obruta membris
Nequit oppressi luminis igne
Rerum tenues noscere nexus?
Sed cur tanto flagrat amore
Ueri tectas reperire notas?
Scitne quod appetit anxia nosse?
Sed quis nota scire laborat?
At si nescit, quid caeca petit?
Quis enim quicquam optet?
Aut quis ualeat nescita sequi
Quoue inueniat? Quis reppertam
Queat ignarus noscere formam?
An cum mentem cerneret altam
Pariter summam et singula norat,
Nunc membrorum condita nube
Non in totum est oblita sui
Summamque tenet singula perdens?
Igitur quisquis uera requirit
Neutro est habitu; nam neque nouit
Nec penitus tamen omnia nescit,
Sed quam retinens meminit summam
Consulit alte uisa retractans,
Ut seruatis queat oblitas
Addere partes.
VII
[recensere]Tum illa: uetus, inquit, haec est de prouidentia querela M.que Tullio, cum diuinationem distribuit, uehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita, sed haudquaquam ab ullo uestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita. Cuius caliginis causa est quod humanae ratiocinationis motus ad diuinae praescientiae simplicitatem non potest ammoueri; quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui. Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea quibus moueris expendero. Quaero enim cur illam soluentium rationem minus efficacem putes quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat. Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis nisi quod ea quae praesciuntur non euenire non possunt? Si igitur praenotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est quod uoluntarii exitus rerum ad certum cogantur euentum?
Etenim positionis gratia, ut quid consequatur aduertas, statuamus nullam esse praescientiam. Num igitur, quantum ad hoc attinet, quae ex arbitrio ueniunt ad necessitatem cogantur? — Minime. — Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere; manebit, ut opinor, eadem uoluntatis integra atque absoluta libertas. Sed praescienta, inquies, tametsi futuris eueniendi necessitas non est, signum tamen est necessario ea esse uentura. Hoc igitur modo, etiam si praecognitio non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret; omne etenim signum tantum quid sit ostendit, non uero efficit quod designat. Quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere, ut praenotionem signum esse huius necessitatis appareat; alioquin si haec nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. Iam uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex conuenientibus necessariisque causis esse ducendam.
Sed qui fieri potest ut ea non proueniant quae futura esse prouidentur? Quasi uero nos ea quae prouidentia futura esse praenoscit non esse euentura credamus ac non illud potius arbitremur, licet eueniant, nihil tamen ut euenirent sui natura necessitatis habuisse. Quod hinc facile perpendas licebit: plura etenim dum fiunt subiecta oculis intuemur, ut ea quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae, atque ad hunc modum cetera. Num igitur quicquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit? — Minime; frustra enim esset artis effectus si omnia coacta mouerentur. — Quae igitur cum fiunt carent exsistendi necessitate eadem prius quam fiant sine necessitate futura sunt. Quare sunt quaedam euentura quorum exitus ab omni necessitate sit absolutus. Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quae nunc fiunt prius quam fierint euentura non fuerint. Haec igitur etiam praecognita liberos habent euentus. Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt ita praescientia futurorum nihil his quae uentura sunt necessitatis importat. Sed hoc, inquis, ipsum dubitatur an earum rerum quae necessarios exitus non habent ulla possit esse praenotio. Dissonare etenim uidentur, putasque si praeuideantur consequi necessitatem, si necessitas desit minime praesciri, nihilque scientia comprehendi posse nisi certum. Quodsi quae incerti sunt exitus ea quasi certa prouidentur, opinionis id esse caliginem non scientiae ueritatem; aliter enim ac sese res habeat arbitrari ab integritate scientiae credis esse diuersum. Cuius erroris causa quod omnia quae quisque nouit ex ipsorum tantum ui atque natura cognosci aestimat quae sciuntur. Quod totum contra est; omne enim quod cognoscitur non secundum sui uim sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem. Nam ut hoc breui liqueat exemplo, eandem corporis rotunditatem aliter uisus aliter tactus agnoscit; ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit.
Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intellegentia contuetur. Sensus enim figuram in subiecta materia constitutam, imaginatio uero solam sine materia iudicat figuram. Ratio uero hanc quoque transcendit speciemque ipsam quae singularibus inest uniuersali consideratione perpendit. Intellegentiae uero celsior oculus exsistit; supergressa namque uniuersitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur. In quo illud maxime considerandum est: nam superior comprehendendi uis amplectitur inferiorem, inferior uero ad superiorem nullo modo consurgit. Neque enim sensus aliquid extra materiam ualet uel uniuersales species imaginatio contuetur uel ratio capit simplicem formam; sed intellegentia quasi desuper spectans concepta forma quae subsunt etiam cuncta diiudicat, sed eo modo quo formam ipsam, quae nulli alii nota esse poterat, comprehendit. Nam et rationis uniuersum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens. Ratio quoque cum quid uniuersale respicit nec imaginatione nec sensibus utens imaginabilia uel sensibilia comprehendit. Haec est enim quae conceptionis suae uniuersale ita definit: homo est animal bipes rationale. Quae cum uniuersalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat quod illa non imaginatione uel sensu sed in rationali conceptione considerat. Imaginatio quoque, tametsi ex sensibus uisendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat non sensibili sed imaginaria ratione iudicandi. Uidesne igitur ut in cognoscendo cuncta sua potius facultate quam eorum quae cognoscuntur utantur? Neque id iniuria; nam cum omne iudicium iudicantis actus exsistat, necesse est ut suam quisque operam non ex aliena sed ex propria potestate perficiat.
VIII
[recensere]
Quondam Porticus attulit
Obscuros nimium senes,
Qui sensus et imagines
E corporibus extimis
Credant mentibus imprimi,
Ut quondam celeri stilo
Mos est aequore paginae
Quae nullas habeat notas
Pressas figere litteras.
Sed mens si propriis uigens
Nihil motibus explicat,
Sed tantum patiens iacet
Notis subdita corporum
Cassasque in speculi uicem
Rerum reddit imagines,
Unde haec sic animis uiget
Cernens omnia notio?
Quae uis singula perspicit
Aut quae cognita diuidit?
Quae diuisa recolligit
Alternumque legens iter
Nunc summis caput inserit,
Nunc decedit in infima,
Tum sese referens sibi
Ueris falsa redarguit?
Haec est efficiens magis
Longe causa potentior
Quam quae materiae modo
Impressas patitur notas.
Praecedit tamen excitans
Ac uires animi mouens
Uiuo in corpore passio
Cum uel lux oculos ferit
Uel uox auribus instrepit.
Tum mentis uigor excitus
Quas intus species tenet
Ad motus similes uocans
Notis applicat exteris
Introrsumque reconditis
Formis miscet imagines.
IX
[recensere]Quodsi in corporibus sentiendis, quamuis afficiant instrumenta sensuum forinsecus obiectae qualitates animique agentis uigorem passio corporis antecedat, quae in se actum mentis prouocet excitetque interim quiescentes intrinsecus formas, si in sentiendis, inquam, corporibus animus non passione insignitur, sed ex sua ui subiectam corpori iudicat passionem, quanto magis ea quae cunctis corporum affectionibus absoluta sunt in discernendo non obiecta extrinsecus sequuntur, sed actum suae mentis expediunt! Hac itaque ratione multiplices cognitiones diuersis ac differentibus cessere substantiis. Sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus immobilibus animantibus cessit, quales sunt conchae maris quaeque alia saxis haerentia nutriuntur; imaginatio uero mobilibus beluis, quibus iam inesse fugiendi appetendiue aliquis uidetur affectus. Ratio uero humani tantum generis est sicut intellegentia sola diuini: quo fit ut ea notitia ceteris praestet quae suapte natura non modo proprium sed ceterarum quoque notitiarum subiecta cognoscit.
Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur nihil esse illud uniuersale dicentes quod sese intueri ratio putet? Quod enim sensibile uel imaginabile est id uniuersum esse non posse; aut igitur rationis uerum esse iudicium nec quicquam esse sensibile aut, quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem conceptionem esse rationis, quae quod sensibile sit ac singulare quasi quiddam uniuersale consideret. Ad haec si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in uniuersitatis ratione conspicere, illa uero ad uniuersitatis cognitionem aspirare non posse quoniam eorum notio corporales figuras non posset excedere, de rerum uero cognitione firmiori potius perfectiorique iudicio esse credendum: in huius modi igitur lite nos, quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique uis inest, nonne rationis potius causam probaremus? Simile est quod humana ratio diuinam intellegentiam futura nisi ut ipsa cognoscit non putat intueri. Nam ita disseris: si qua certos ac necessarios habere non uideantur euentus ea certo euentura praesciri nequeunt. Harum igitur rerum nulla est praescientia; quam si etiam in his esse credamus, nihil erit quod non ex necessitate proueniat. Si igitur uti rationis participes sumus ita diuinae iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque rationi cedere oportere iudicauimus sic diuinae sese menti humanam summittere rationem iustissimum censeremus. Quare in illius summae intellegentiae cacumen si possumus erigamur; illic enim ratio uidebit quod in se non potest intueri: id autem est, quonam modo etiam quae certos exitus non habent certa tamen uideat ac definita praenotio, neque id sit opinio sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.
X
[recensere]
Quam uariis terras animalia permeant figuris!
Namque alia extento sunt corpore pulueremque uerrunt
Continuumque trahunt ui pectoris incitata sulcum;
Sunt quibus alarum leuitas uaga uerberetque uentos
Et liquido longi spatia aetheris uolatu;
Haec pressisse solo uestigia gressibusque gaudent
Uel uirides campos transmittere uel subire siluas.
Quae uariis uideas licet omnia discrepare formis,
Prona tamen facies hebetes ualet ingrauare sensus;
Unica gens hominum celsum leuat altius cacumen
Atque leuis recto stat corpore despicitque terras.
Haec, nisi terrenus male desipis, ammonet figura:
Qui recto caelum uultu petis exserisque frontem,
In sublime feras animum quoque, ne grauata pessum
Inferior sidat mens corpore celsius leuato.
XI
[recensere]Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur non ex sua sed ex comprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc quantum fas est quis sit diuinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia eius sit possimus agnoscere. Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune iudicium est. Quid sit igitur aeternitas consideremus; haec enim nobis naturam pariter diuinam scientiamque patefacit. Aeternitas igitur est interminabilis uitae tota simul et perfecta possessio. Quod ex collatione temporalium clarius liquet. Nam quicquid uiuit in tempore id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum quod totum uitae suae spatium pariter possit amplecti, sed crastinum quidem nondum apprehendit hesternum uero iam perdidit; in hodierna quoque uita non amplius uiuitis quam in illo mobili transitorioque momento. Quod igitur temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit Aristoteles, nec coeperit umquam esse nec desinat uitaque eius cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est ut aeternum esse iure credatur. Non enim totum simul infinitae licet uitae spatium comprehendit atque complectitur, sed futura nondum, transacta iam non habet. Quod igitur interminabilis uitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quicquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur idque necesse est et sui compos praesens sibi semper assistere et infinitatem mobilis temporis habere praesentem.
Unde non recte quidam, qui cum audiunt uisum Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum esse defectum hoc modo conditori mundum fieri coaeternum putant. Aliud est enim per interminabilem duci uitam, quod mundo Plato tribuit, aliud interminabilis uitae totam pariter complexum esse praesentiam, quod diuinae mentis proprium esse manifestum est. Neque deus conditis rebus antiquior uideri debet temporis quantitate sed simplicis potius proprietate naturae. Hunc enim uitae immobilis praesentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur, cumque eum effingere atque aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitam futuri ac praeteriti quantitatem, et cum totam pariter uitae suae plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso quod aliquo modo numquam esse desinit illud quod implere atque exprimere non potest aliquatenus uidetur aemulari alligans se ad qualemcumque praesentiam huius exigui uolucrisque momenti, quae quoniam manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit id praestat ut esse uideantur. Quoniam uero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit eoque modo factum est ut continuaret eundo uitam cuius plenitudinem complecti non ualuit permanendo. Itaque si digna rebus nomina uelimus imponere, Platonem sequentes deum quidem aeternum, mundum uero dicamus esse perpetuum.
Quoniam igitur omne iudicium secundum sui naturam quae sibi subiecta sunt comprehendit, est autem deo semper aeternus ac praesentarius status, scientia quoque eius omnem temporis supergressa motionem in suae manet simplicitate praesentiae infinitaque praeteriti ac futuri spatia complectens omnia quasi iam gerantur in sua simplici cognitione considerat. Itaque si praeuidentiam pensare uelis qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi futuri sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis. Unde non praeuidentia sed prouidentia potius dicitur, quod porro a rebus infimis, constituta quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur postulas ut necessaria fiant quae diuino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant esse quae uideant? Num enim quae praesentia cernis aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus? — Minime. — Atqui si est diuini humanique praesentis digna collatio, uti uos uestro hoc temporario praesenti quaedam uidetis ita ille omnia suo cernit aeterno. Quare haec diuina praenotio naturam rerum proprietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat qualia in tempore olim futura prouenient. Nec rerum iudicia confundit unoque suae mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie uentura dinoscit, sicuti uos cum pariter ambulare in terra hominem et oriri in caelo solem uidetis, quamquam simul utrumque conspectum tamen discernitis et hoc uoluntarium illud esse necessarium iudicatis. Ita igitur cuncta dispiciens diuinus intuitus qualitatem rerum minime perturbat apud se quidem praesentium ad condicionem uero temporis futurarum. Quo fit, ut hoc non sit opinio sed ueritate potius nixa cognitio, cum exstaturum quid esse conoscit quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat.
Hic si dicas quod euenturum deus uidet id non euenire non posse, quod autem non potest non euenire id ex necessitate contingere, meque ad hoc nomen necessitatis adstringas, fatebor rem quidem solidissimae ueritatis sed cui uix aliquis nisi diuini speculator accesserit. Respondebo namque idem futurum cum ad diuinam notionem refertur necessarium, cum uero in sua natura perpenditur liberum prorsus atque absolutum uideri. Duae sunt etenim necessitates, simplex una, ueluti quod necesse est omnes homines esse mortales, altera condicionis, ut si aliquem ambulare scias eum ambulare necesse est. Quod enim quisque nouit id esse aliter ac notum est nequit, sed haec condicio minime se cum illam simplicem trahit. Hanc enim necessitatem non propria facit natura sed condicionis adiectio; nulla enim necessitas cogit incedere uoluntate gradientem, quamuis eum tum cum graditur incedere necessarium sit. Eodem igitur modo, si quid prouidentia praesens uidet, id esse necesse est tametsi nullam naturae habeat necessitatem. Atqui deus ea futura quae ex arbitrii libertate proueniunt praesentia contuetur; haec igitur ad intuitum relata diuinum necessaria fiunt per condicionem diuinae notionis, per se uero considerata ab absoluta naturae suae libertate non desinunt. Fient igitur procul dubio cuncta quae futura deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio, quae quamuis eueniant exsistendo tamen naturam propriam non amittunt qua prius quam fierent etiam non euenire potuissent. Quid igitur refert non esse necessaria, cum propter diuinae scientiae condicionem modis omnibus necessitatis instar eueniet? Hoc scilicet quod ea quae paulo ante proposui, sol oriens et gradiens homo, quae dum fiunt non fieri non possunt, eorum tamen unum prius quoque quam fieret necesse erat exsistere, alterum uero minime. Ita etiam, quae praesentia deus habet dubio procul exsistent, sed eorum hoc quidem de rerum necessitate descendit illud uero de potestate facientium. Haud igitur iniuria diximus haec si ad diuinam notitiam referantur necessaria, si per se considerentur necessitatis esse nexibus absoluta, sicuti omne quod sensibus patet si ad rationem referas uniuersale est, si ad se ipsa respicias singulare. Sed si in mea, inquies, potestate situm est mutare propositum, euacuabo prouidentiam, cum quae illa praenoscit forte mutauero. Respondebo propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an facias quoue conuertas praesens prouidentiae ueritas intuetur diuinam te praescientiam non posse uitare, sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum quamuis te in uarias actiones libera uoluntate conuerteris. Quid igitur, inquies, ex meane dispositione scientia diuina mutabitur, ut cum ego nunc hoc nunc illud uelim illa quoque noscendi uices alternare uideatur? — Minime. Omne namque futurum diuinus praecurrit intuitus et ad praesentiam propriae cognitionis retorquet ac reuocat; nec alternat, ut aestimas, nunc hoc nunc aliud praenoscendi uice, sed uno ictu mutationes tuas manens praeuenit atque complectitur. Quam comprehendendi omnia uisendique praesentiam non ex futurarum prouentu rerum sed ex propria deus simplicitate sortitus est. Ex quo illud quoque resoluitur quod paulo ante posuisti, indignum esse si scientiae dei causam futura nostra praestare dicantur. Haec enim scientiae uis praesentaria notione cuncta complectens rebus modum omnibus ipsa constituit, nihil uero posterioribus debet. Quae cum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii libertas nec iniquae leges solutis omni necessitate uoluntatibus praemia poenasque proponunt. Manet etiam spectator desuper cunctorum praescius deus uisionisque eius praesens semper aeternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis praemia malis supplicia dispensans. Nec frustra sunt in deo positae spes preces que, quae cum rectae sunt inefficaces esse non possunt. Auersamini igitur uitia, colite uirtutes, ad rectas spes animum subleuate, humiles preces in excelsa porrigite. Magna uobis est, si dissimulare non uultis, necessitas indicta probitatis cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis.
Liber Quartus |