De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum I

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Quibus rationibus antiqua orthographia
in multis retineri debeat.


SI fortasse miretur Lector diuersas literas excudi, quæ tamen prima fronte nullatenus exprimi videntur, sibi persuasum habeat velim, varijs de causis nullo modo literas istas posse in scribendo prætermitti.

[ Etymologia, prima ratio antiquitatis seruandæ. ]

Primò siquidem orthographia demonstrat ex quo fonte manarit dictio : à latino scilicet, cui mediusfidius linguam nostram deferre [13] debemus : nam si vel duo verba efferamus, alterum procul dubio latinum erit : vt si dicam, donnez͓ moy du pa͓in, tantum est ferme ac si dicerem, Donate mihi de pane : où es͓tes͓ vous ? vbi estis vos ? où vas͓-tu ? quo vadis tu ? je vay dormir : ego vado dormire. Deinde, cùm scribo, temp̽s, long̽, es͓tang̽, pied͓s, oul͓tre, es͓t, ves͓pre : ostendo deriuari ab his latinis dictionibus : tempus, longus, -a, -um, stagnum, pedes, vltra, est, vesper : tum nisi etymologiam contempleris, quo modo ab inuicem different hæ dictiones ? poix, pix : pois, pisa, pisorum : poid͓s, pondus, aut pondo : nam, prolatione nihil differunt : & alia id genus : præterea hæ literæ (præter etymologiam) multum faciunt ad quantitatem.

[ Obiectio. ]

At (dicet quis) cùm gallicè loquimur, tum latinè loqui desinimus.

[ Quantitas secunda ratio. ]

At ita tamen vt nullo pacto sine vsitatis literis, possis seruare quantitatem, nisi fortè omnia penitus confundi velis : vt nonnulli auferendo, s, in, tes͓te, bes͓te, fes͓te, mes͓me, tas͓te, gous͓te, & infinis alijs, fecerunt.

[ Qui exteros ad barbarismum introducunt. ]

Neque præualebit loco, s, syllabam accentu acuto notare : vt scribas, téte, vépre : nam, é, ita notatum multò acutiùs effertur, quàm huiusmodi dictiones desiderent : verbi gratia : qui gallicam prolationem norunt, inueniunt istud, é, siue in principio, [14] medio, aut in fine dictionis collocetur : vt, redarguë́, privément, fessé, aliter sonare, quàm in, téte, béte, et similibus : propterea quòd in, tes͓te, præter continuationem primæ syllabæ, magis hiamus, eleuando vocem magis sonoram : at verò in, moderément, moderé, caché, ac similibus, é, acutè admodum pronuntiatur, illudque ore magis clauso : & vt paucis absoluam, si exterus pronuntiaret, téte, vt nuper excusum reperimus : in hoc, inferioris Normaniæ incolas (quos Houyvets vocant) imitaretur, inquientes : je ne suy pas si béte, comme j’ay grosse téte : quam prolationem omnino abhorremus. Verùm qui cupiunt huiusmodi dictionum rectam prolationem nosse, diligenter animaduertant quantum vocis atque hiatus tribuant primæ syllabæ huius latinæ dictionis, vesper, testa, aut certè huic tertiæ personæ, est, à sum : atque eandem dent vocem, hiatum, prolationem, gallicis vocabulis, s, literam possidentibus, sed eam non absoluto sono retinentibus : reiecto nimirum sibilo, qui quidem exauditur cùm voces latinas profers : sed cùm illas ipsas feceris gallicas, nullum prorsus sentis sibilum. Rem exemplo dilucidiùs explanemus. Proferat exterus omnes literas in his dictionibus, mesme, estre, [15] aspre, tantost : nunc attentè notet quo spiritu, voce, atque oris hiatu isthæc pronuntiet : deinde sibilum à vocibus dextere solùm amputando, nec aliud quicquam à prolatione diminuendo, easdem atque similes dictiones exprimat : sic, moy-mes͓me, egomet : es͓tre, esse : as͓pre, asper, -ra, -rum : tantos͓t, iamiam : his exemplis apertè vides has, à superioribus solo sibilo differre.

[ Attentio. ]

Sed hìc diligentiùs attendito : in desastre, exprimo, s, cum sibilo : in folas͓tre verò minimè : tamen tempus vtriusque penultimæ syllabæ idem est : quòd si vel ab allebas͓tre detrahas, s, atque sic scribis allebatre : penultima syllaba nihil differet à penultima huius infiniti, combatre : nam vtrunque desinit in batre : his adde, folas͓tre, fillas͓tre, nihilominus tamen vtriusque quantitas multum differt : quandoquidem penultima in allebas͓tre, folas͓tre, fillas͓tre, longa est : in combatre, verò, admodum breuis.

[ Respondet futuræ obiectioni. ]

Quòd si longas illas syllabas accentu acuto vel circumflexo quis notari velit, nonne, s, eodem (ne dicam meliùs) fungitur officio quo & accentus ? quin & dictionis deriuationem officiose ostendit. Quocirca, s, litera nihil retardat lectorem à recta prolatione, dummodo edoctus sit quomodo hac in parte gerere se debeat. Temperare [16] me non possum quin materiam diuersis modis exagitem, vt & nostrates & peregrini hoc animum inducant suum, non temere iam receptum scribendi modum à maioribus introductum fuisse. Quamuis enim non ita attentè examines tria hæc vocabula, trousse, pharetra : poul͓se, pulsato : tricouse, caliga linea : quia similem videantur habere terminationem, tamen ipsorum penultimam triplicis enuntiationis, ac diuersæ quantitatis inuenies : nam trousse, celeriter admodum effertur : poul͓se, propter, l, multò lentiùs : tricouse, denique omnium longissimè exauditur. Præterea si sequentes has dictiones spoliauero sua litera s : pas͓le, pallidus, -a, -um : sas͓le, immundus, a, um : mas͓le, masculus : pescheur, piscator : pas͓te, massa panis : mas͓tin, canis rusticus : impos͓t, vectigal : appres͓t, apparatus : conques͓t, res partæ : gous͓te, gusta, gustato : phantos͓me, phantasma : Vendos͓me : nonne cum sequentibus prolatione & sensu confundentur ? Nam quæ sequuntur, celerem admodum habent pronuntiationem : palle, pala : salle, atrium : malle, mantica : pecheur, peccator : patte, pes canis, leonis, aut similis animalis : matin, matutinus, -a, -um : tripot, ludus pilæ : naquet, assecla ludi palmarij : [16] goute, podagra : Chrisostome : quæ quidem breuia sunt, superiora verò longa : ita vt tantum, imo plus temporis consumam in prima syllaba huius dictionis mas͓le, quàm in toto vocabulo, malle : idem iudicato de h͓os͓te, hospes : & hotte, instrumentum vimineum, quo terra super humeros fertur : je gas͓te, corrumpo : & agate, lapis quidam preciosus. Nec hìc audiendus Peletarius, qui contendat, s, in his pronominibus scribi non oportere : ces͓t, iste : ces͓te, ista : sed ita scribendum, cet, & cete : verùm si, s, debeat auferri, iudicet vsus, qui aliquando volubilitate quadam effert, stome, iste homo : ste fame, ista mulier : stui-cy, iste hìc : stui-là, iste illic : à ste cause je vous͓ prie &c. hac de causa te rogo : & tamen scribimus & legendo pronuntiamus si libeat, ces͓t h͓ome, ces͓te fame : à ces͓te h͓eure, hac ipsa hora : at inuicem colloquendo proferimus ac si scriptum esset, asteure : à staprès͓ dis͓née, pro à ces͓t après͓ dis͓née. Sed vt in medijs syllabis paulisper adhuc hæreamus, non sine ratione veteres gallorum scriptores literas ascititias quantitati inseruiendi causa asciuisse reperio : nam si, l, literam ijs vocabulis detraxeris, oul͓tre, vltra : poul͓tre, trabs ædificij : coul͓dre, suere : non video quî [18] peregrini quantitatem à sequentibus secernere potuerint ? Foucres, familia trapesitarum apud Augustam : bougre, masculorum concubitor : quos (si qui sint) vel conuertat, vel exterminet Dominus : coude, cubitus : quæ quidem corripiuntur : illa verò superiora primam producunt.

[ Quantitas in vltimis syllabis. ]

Eandem retinent vim literæ in vltimis syllabis aduocatæ : quod certè demonstrat, aves͓pris͓t, aduesperascit : vtraque siquidem longa est, & si vltima longior sit altera syllaba : quod certè omnino contrarium est in esprit, spiritus : habet enim primam longam, vltimam verò breuissimam : idem dicito de, genes͓t, genista : & genet, equus Hispanicus : illud quidem vltimam habet longam : hoc autem breuissimam : quæ quidem differentia oritur propter, s, vel præsentiam, vel absentiam. Idem iudicato de ijs aut similibus vocabulis : je voudroye͓ qu’il me donnas͓t, ego vellem vt mihi daret : Sa͓int͓ Donat, Sanctus Donatianus : hìc depræhendis alterum, nas͓t, longum esse : alterum autem, nat, breue : item, pleus͓t à Dieu qu’il eus͓t, vtinam haberet : acause qu’il pleut h͓ier, il eut vn accès͓ de fiévre, quia heri pluit, febre laborauit : du mous͓t, mustum : il es͓t͓ mout͓ dangereus, admodum periculosum est : tos͓t, cito : le Roy d’Ivetot, in quibus [19] non latet lectorem me de vltimis agere.

[ Incommoditas non exigua. ]

Sed hìc quid dicendum est ex his, qui etiam ad dictionis finem (propter diuersas consonantes concurrentes) primam expungunt, & cuius loco, , apostrophum appingunt ? hoc modo : c’e’ be͓aucoup, voire tro’ travaillé, multum est, imo nimis laboratum : cùm deberet scribi, c’es͓t͓ be͓aucoup, voire trop̽ travai͓llé. Quid hìc faceret exterus ? quas diuinabit tali scripturæ desiderari literas ?

[ Vrgens ratio. ]

Si vellet hæc sequentia vel dicere, vel scribere : dites͓ moy que c’es͓t : nonne ita scribet, dite’ moy que c’e’ ? cùm scilicet apud autores ita scriptum inuenerit : deinde cùm legat, tro’ to’, nimis cito : si gallicè hoc effere vellet, nimium est : nonne ita loquetur ? c’e’ tro’ : cùm scribendum & proferendum, trop ? Verùm ne imponatur lectori, inspiciat qua voce & spiritu proferat, trop, in fine membri, vel periodi : sic tantum vocis atque spiritus eidem tribuat, cùm eandem (ante dictionem à diuersa consonante incipientem) in quouis alio loco inuenerit : ea tamen lege vt idem tempus seruans, labia premere caueat, hoc modo : es͓t͓-ce trop ? est ne nimium ? hìc attollo vocem in trop, iungendo labia, quia membrum claudit : at in trop̽ tos͓t, nimis cito : nihil de voce [20] diminuo, & si non premam labia efferendo, trop̽ : sed de his fusiùs, cùm ad regulam duarum consonantium peruenerimus.

[ è, hians. ]

Non me latet tamen Ramum ac Peletarium (vt his difficultatibus subuenirent) nouos caracteres excogitasse, præsertim verò cùm dictionibus auferunt, s : vt si vellent hæc scribere, es͓tre, esse : es͓trenne, strena : sic depingerent, ètrène, ètre : vt beneficio huius, è, (quod apertum, vel è, hians vocare possumus) attollant syllabam, cui, s, antea affigebatur : quod quidem adiumentum in nonnullis prodest : at verò si illo promiscuè vteremur loco, s, introduceremus errorem primo peiorem : exemplo rem patefaciamus. Iam recepta & vulgata scriptura scribit, estrenne, estre : Ramus autem tollendo, s, atque mutando medium, e, in estrenne, sic scriberet : ètrène, ètre : quæ quidem inuentio (etsi in aliquibus valeat) tamen in multis alijs syllabis prolationem planè immutat. Si, vel vulgus Gallorum harum, ac similium dictionum pronuntiationem examinauerit, procul dubio reperiet in, ètrène, acutè pronuntiari, sequentem verò ore magis aperto atque hiante, ac proinde vocem magis eleuante : inde fit vt Ramo ac sequacibus tamen velim suffragari, vt prima in, [21] ètre, & media in, ètrène, satis inter se conueniant quatenus ad orthographiam & prolationem pertinet : sed quòd prima in, ètrène, similem recipiat orthographiam, vsus pronuntiandi reclamat.

[ Antiquitas eatenus retinenda, quatenus rationi consentanea. ]

Qua in re neque antiquitati, neque etymologiæ sic patrocinari volo, vt scribamus, estrenne, cum, s, quamuis à latinis descendat : neque duplici, n, ad syllabam eleuandam : quandoquidem, s, sono suo magis attollit syllabam cui insidet, quàm prima in, es͓trenne, attolli debeat : idem iudicato de ijs : es͓tuy, theca : es͓tudier, studere : es͓tuver, in balneis lauare : & multis alijs. Vnde fit vt scrupulosi nostrates, ac plus iusto etymologiæ verborum addicti, ijdemque filum orthographiæ mordicus tenentes, quantitatem (si scripturam sequantur) euertant : exemplo explicemus.

[ Orthographia prolationi famulatur. ]

Scribimus, quoniam dicimus, j’appelle, ego voco : tu appelles, il appelle : & rectè quidem orthographia pronuntiationi respondet, & contra : nam duo, l, iuuant vocis eleuationem : at si neglecta prolatione, etymologiæ soli inseruientes sequentibus duabus personis duo, l, appingamus, nous appellons, vous appellez, iam in errorem trahimus prolationem : quia, appelons, & appelez, dicendum deprimendo scilicet ac [22] extenuando, e, quæ genuina & recta pronuntiatio est : deinde ad primam prolationis viam reuertentes, efferimus tertiam pluralem per duo, l, ilz appellen͓t, illi appellant : præterea, es͓tant, participium, &, es͓tre, infinitum ab eodem patre prodeunt : diuersam tamen habent prolationem : vt dicamus ac si scriberetur, étant, vbi prima acutè exauditur : at in, es͓tre, primam facimus longiorem & magis hiantem. selle, sella : &, seler, analogica sunt : tamen dicimus ac si scriberemus, selez͓ mon cheval et͓ luy mettez sa selle d’armes, ideo malè scriberetur, sellez : eandem sequitur viam, nouvelle, &, renouveler : deinde, qui dicunt, j’enseigne, rectè dicunt : at in, ensegner, docere : auferendo, i, iustè auferetur : quibus exemplis liquidè apparet pro ratione prolationis mutari & orthographiam.

[ Antiquitatis recta emendatio. ]

Cui difficultati vt tandem subueniremus, quæ antiquitas sic pingit, estrenne, estudier, estuy, estuver, estre, mesme : illa ipsa sic scribimus, étrène, étudier, étuy, étuver, es͓tre, mes͓me : in quibus, é, sic notatum, natiuam ostendit prolationem omnium Gallorum iudicio : & nostrum, è, apertum loco magis proprio applicabimus : ita vt non pro, s, ponatur, sed vbi syllaba magis hiantem prolationem desideret [23] quàm reliquæ per, é, masculinum, vel fœmininum scriptæ : vt in, espèce, Lucrèce, tu me blèces, mihi vulnus infligis : père, mère, frère : deinde huius, è, beneficio, meliùs secerneremus prolationem horum possessiuorum, mès, tès, sès : ab vltimis sequentium dictionum, ames, hos͓tes, gousses : præterea vltima in as͓pres, asperi, -ræ, -ra : intermortuè, vt sic dicam, exauditur, vergens ad, e, fœmininum : secunda autem in, après, post : magis sonora voce, atque ore hiante effertur. Existimo insuper, è, apertum à Ramo inuentum meliùs quadraturum in exprimendis huiusmodi vocabulis : moè, toè, loè, Roè, foè, quoè, moène, monachus : chanoène, canonicus : cùm vulgò scribantur per, y : vt, moy, &c. qua in re multum iuuarentur non solùm Burgundi, sed & rudiores Gallorum plus æquo, y, pronuntiantes : cùm huiusmodi dictiones citius per, è, & scribi, & pronuntiari debeant, vt postea docebimus.

[ e, causatur continuationem spiritus & vocis. ]

Cautè tamen vtendum, è, aperto lectorem admoneo : nam si dictiones in, oye, desinentes isto, è, scriberemus, illas ipsas priuaremus legitima sua quantitate : vt vltima in, je lisoye͓, couroye͓, & similium personarum imperfecti modi indicandi, quæ certè scribi non possunt vt, moè, toè : quandoquidem [24] trahimus vltimam in, lisoye͓, legebam : continuando spiritum : in, moè, autem quamuis hiemus propter, è, apertum, tamen vocem non continuamus, sed potiùs decurtamus. Deinde si loco, y, &, e, apponeremus, è, hians, refragarentur Poëtæ, vt qui sæpius metri causa, huiusmodi syllabas diuidunt, vtrumque, y, &, e, retinentes, vt, j’allo=y=e, vo=y=e, for-vo=y=e, &c. Hæc fortasse videbuntur lectori vel prolixiora, vel magis intricata quàm vt possit explicare : sed hanc disputationem ad nostrates potiùs, quàm exteros existimet pertinere : tum frequentissima exempla quæ ad calcem secundi libri reperiet, toti negotio subuenient. Nostri siquidem est propositi lectorem (peregrinum præsertim) nullis inuolucris impeditum retinere, sed qua facilitate fieri poterit, fideliter edocere.

[ Transit ad tertiam rationem antiquitatis retinendę. ]

Quem finem vt nonnulli assequerentur, non solùm diuersas literas è medio, verumetiam è fine dictionis sustulerunt : ex quo factum est, vt prolationem simul cum orthographia eneruarint : ita vt dum peregrinum docere conantur, illum ipsum dedoceant. Cùm enim scribunt, ceu’ ki m’antande’ save’ for’ bien si je mans, illi qui me intelligunt rectissimè norunt si ego mentior : existimant se lectorem magna cura leuauisse [25] quòd ita scripserint : cùm vsu recepta orthographia scribat sic : ceulx qui m’entendent sçavent fort bien si je ments : quo diuerso scribendi modo, videtis quanta sit in orthographia diuersitas : sed omnia verbatim examinemus. Si enim subtraxero, l, &, x, ab hac dictione, ceulx, certè ambigua erit quantitas cum hoc præterito, sceu : vt, je sceu, sciui : nam, ceulx, longum est : sceu, autem breue. Inde inferendum est vocabula, quamuis apertè literæ omnes non exprimantur, earundem tamen vestigium aliquod retinere : ac proinde (vt toties diximus) tantum prolationis & quantitatis desiderare, ac si clara voce literæ omnes exprimerentur. Sequitur, ki m’antande’ : qua in re triplex est error : non enim scribimus vocabulum, ki, per, k, sed per, qu : nec, antande’, per, a, sed per, e, eo quòd non exprimamus, e, ante, n, adeo rusticè, vt tantum hiemus & os aperiamus, ac si, a, efferemus : sed exprimendo, entenden͓t, & similia in, en, vel, ent, desinentia, aliquod medium seruamus inter, e, &, a : vt suo loco dicemus.

[ Vrgens ratio. ]

Tertium errorem reperio in ablatione literarum, n, &, t : nam si lector interrumpat membrum, siue tussi, excreatu, aut spiritum recipiendo, necesse est vt, t, exprimat, [26] sic : ceu’ qui m’antanden͓t, deinde reliqua prosequatur : quòd si, t, litera non aderit, quomodo ipsam exterus pronuntiabit ?

[ Vetus orthographia exteris instruendis necessaria. ]

Ergo literarum præsentia, ad exterum meliùs instruendum necessaria est. Ponamus tamen vt lector membrum totum continuo vno spiritu pronuntiet : quod cùm fit, consonantes (quæ propter suauitatem relinqui debent) non exprimuntur. Sed si occasio inciderit vt in peregrini loquendi, vel scribendi formula, antande’, vel alia truncata dictio claudat membrum, vel periodum : dicet ne ac scribet, faites͓ qu’ilz͓ vous antande’, fac vt te intelligant : cùm, entenden͓t, scribendum sit ac efferendum ?

[ Obiectio. ]

Quid autem ? dicet aliquis, nonne meminisse poterit lector, eiusmodi dictiones in medio membro decurtatas, alibi cùm sententiam vel periodum claudunt, ad longum depictas esse ? Verum id quidem, si modo tota Biblia, vel pandectas iuris primò legerit, illaque diligenter annotarit : neque tamen assequetur quod vultis : cùm huic studio nec Cineæ ac Themistoclis memoria sufficeret. At sit ita vt vis, fortasse confitebuntur : sed ad quid pertinet, n ? Vt nimirum differat gallicæ dictionis vltima syllaba ad vltima variarum latinarum dictionum, quas peregrinus [27] alioqui confunderet : nam pronuntiaret vltimam in, res͓pondîren͓t, tanquam vltimam in, responderet, latinè : eademque ratione vltima in, sonnen͓t, appellen͓t, sonant, appellant : nihil differret pronuntiatione ab vltima tertiæ personæ præsentis optatiui vbi dicunt latini, sonem, sones, sonet, appellem, appelles, appellet.

[ Hìc viva vox vtcunque desiderari videtur. ]

Prætera norunt qui gallicè rectè loquuntur, n, literam nescio quid soni ac sui vestigij à tergo relinquere : quodque magis sentitur in, t, ad dictionis finem, quamuis sequens dictio incipiat ad alia consonante : attingimus siquidem, t, ac veluti per transennam efferimus : qua in re exteri mirabilem Gallorum in pronuntiando dexteritatem admirantur. Quam pronuntiandi rationem conantur imitari Burgundi, verùm, t, literam nimium, ac plus æquo, crassiùs efferentes.

[ Antiqua monumenta : quarta ratio cur orthographia mutari non debeat. ]

Restat quarta & vltima ratio antiquitatis seruandæ : quæ quidem ad antiqua vsque contracta monumenta, cæterasque contrahendi ac iuris dicundi rationes extenditur : quarum rerum, veterumque monumentorum cognitio aut intelligentia nunquam ad posteros perueniret, si orthographia tanta cum seueritate mutaretur : vt reticeam sumptus infinitos, inexhaustosque labores ad hæc [28] omnia renouanda suscipiendos : verendumque esset, ne post lites infinitas ac capitales discordias, ad aliquod bellum, non dicam ciuile, sed intestinum tandem perueniretur. Quibus omnibus incommodis vt occurreremus, nulla mihi vel melior, vel compendiosior visa est via, quàm vt literas omnes, quæ aliquatenus mutescere videntur, notaremus. Quamobrem nihil de antiqua dictionum orthographia detrahendo (nisi in ijs quæ sine probabili ratione literas admittere videbuntur) regulas & orthographiæ & prolationis tot seculorum inuolucris receptas, suo loco docebimus.

[ Antiquæ, vel nouæ scriptioni fauenti, sublata est calumniandi occasio. ]

Hinc fiet vt quocunque se verterit lector, siue antiquorum, siue neotericorum scribendi modum considerauerit, in promptu habeat, quo se rectam cùm legendi tum pronuntiandi rationem tenere confirmet. Literæ igitur quæ prima fronte silere videntur, quasque lector paulatim vel legendo, vel loquendo assuescet omittere, hìc iterum à nobis repetentur.

a͓ b͓ c͓ d͓ e͓ f͓ g̽ h͓ i͓ l͓ n͓ p̽ q̽ ‹ſ͓› s͓ t͓ ‹ſ͓t͓› x͓ z͓.