Jump to content

De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum II

Unchecked
E Wikisource


De ordine in lingua ediscenda tenendo.


NE galliæ linguæ candidatus vltro citróque absque vlla methodo discurrat, admonendus [29] imprimis est, vt certum ordinem sibi proponat seruandum : quo veluti per gradus, ad fastigium huius idiomatis fœliciùs ascendat. Dabit igitur operam, vt primò pronuntiationis regulas sæpius legat, examinet, ac diligentiùs notet, quomodo, ac quando literæ signatæ & vtcumque omittendæ, tum syllabæ, integræ dictiones, nec non continuum aliquod membrum, pronuntianda veniunt : vt cùm inciderit in libros cum omnibus literis, sed sine his aut similibus notis excusos, aut certè nouum scribendi modum secutos, id est multas literas (quas putant superfluas) amputantes, possit dijudicare illic non debere ad plenum exprimi, hìc autem desiderari :

[ Literę quę videntur superfluæ, aliquod pronuntiationis vestigium relinquunt. ]

Vt exempli gratia : qui antiquam orthographiam sequuntur, hanc periodum ita oportere scribi iudicabunt : n’est-il pas vray que qui fait tort à aultruy, conspire contre soy-mesme & sa propre teste ? nonne hoc verum est, quòd qui iniuriam facit alteri, contra semetipsum & proprium caput conspirat ?

[ Auctor non in omnibus antiquis astipulatur. ]

Neoterici hìc mutando orthographiam, amputabunt quinque aut sex literas hoc modo : n’èt-il pa’ vrè ke ki fè tort à autrui, conspire contre soèmèm è sa propre tète ? Sed vtrum rectè, nos supra fusiùs explicauimus. Ego autem vsui iam [30] multis seculis recepto in multi suffragans sic scribo, sed cum notulis : N’es͓t-il pas͓ vray que qui faic͓t tort à aul͓truy, conspire contre soy-mes͓me et͓ sa propre tes͓te ?

[ Gallica pronuntiatio auribus inseruiens. ]

Non optarim tamen vt lector huic rei soli, nimirum regulis examinandis, totus incumbat : sed opusculum ad calcem huius libri additum consulat : illudque interpretetur : & sic experietur quantum valeat, non dico solùm intelligere, sed & legere & loqui : dummodo voce sonora legat, siue priuatim, siue coram arbitris legerit : quo scilicet iudicent aures, vtrum rectè pronuntiet nec ne. Quòd si occurrat vel litera vel syllaba, de cuius pronuntiatione dubitarit, statim ad suas regulas, veluti ad lydium lapidem, recurrat. Hoc pacto & regularum beneficio, caracterium auxilio, atque textus varietate prouectus lector : dena aut duodena noui Testamenti capita legat : cùm propter sermonis facilitatem, & cuius sensus hæret, aut certè cuiuslibet hominis christiani memoriæ hærere debet, tum vel maximè propter sanctitatem in eo contentam.

[ Lès h͓istoires͓ Tragiques. Amadis de Gaule. Le Theatre du Monde.
Lès h͓istoires͓ Prodigieuses. ]

Postremo huius linguæ candidatum ad historias Tragicas, veluti ad altum mare sulcandum, relego : quarum phrasim ita nitidam & tersam existimo, vt ipsi Amadis de Gaule in sermonis puritate, inuentione, tractatione anteponi iurè videatur : ita si Musæ gallicè loqui vellent, non aliter atque Petrus Boaistuau loquerentur. Eiusdem stili & authoris sunt Theatrum mundi, & historiæ Prodigiosæ.

[ L’h͓istoire vniverselle du monde. ]

Hunc satis fœliciter sequutus est in dicendi proprietate Franciscus de Belle-Fores͓t͓z : vt qui non solùm historias Tragicas ad quintum vsque tomum prosequutus sit, verumetiam Vniuersalem suam mundi historiam eleganter absoluerit.

[ Clement͓ Marot. Sleïdan bon François. ]

Poëtam nostrum Marotum (cui similem nec vidit, nec visura est Gallia) propter lepores & sales & suaue dicendi genus, tibi, ad opus tuum consummandum, familiarem reddes. His adiunge, si vis, Sleidanum adeò ornatè gallicè loquentem, vt non alienum, sed proprium opus iudicetur.

[ Lès͓ vies͓ et͓ morales͓ de Pluth͓arque. Le printemp̽s͓ d’yver. ]

Plutarchus nuper factus gallicus, sine controuersia palmam, quantum interpretis leges sese extendunt, reliquis omnibus abstulit. Si styli elegantiam, sententiarumque grauitatem consideraueris, Le printemp̽s͓ d’yver, nemini cedit. In ijs authoribus nihil reperies affectatum, nihil coäctum : nullum peregrinum vocabulum : sed genus dicendi totum floridum, & veluti sua sponte fusum.

[ Mixtus stilus. ]

A quorum sermonis puritate & elegantia tantum absunt neoterici quidam scriptores, [32] præsertim verò qui commentarios bellorum ciuilium sub Carolo nono in Gallia gestorum nuper ædidit, vt nescias vtrum gallico, italico, aut alio idiomate vtantur : in quod vitium etiam incidunt qui in verbis nouandis & detorquendis adeò sibi placent, vt relictis proprijs & natiuis vocabulis, peregrina & longè petita accersant. Hactenus de ordine dictum sit.

[ Modum pronuntiandi & syntaxin hìc profitetur. ]

Nunc ad institutum nostrum (quàm compendiosissimè fieri poterit) nos naccingamus : vt nec interim tamen quæ magis necessaria ad syntaxim pertinere videbuntur, prætermittamus.