De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum IV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


De vocabulis compositis.


DIuersa vocabula in vnum aliquando coälescunt, quæ à nonnullis correctioribus [34] typographis continuata hac linea, -, notantur : vt, chausse-pied͓, cornucalcearium : pont͓-levis, pons sublicius : s’entre-tuer, sese mutuo interimere : in diuersis item interrogationibus quædam monosyllaba simili nota verbo iunguntur, ac continuo vno spiritu efferuntur : vt, es͓t-il vray ? est ne verum ? que t’a-il fait ? quid tibi fecit ? qu’es͓t͓-ce qu’il dit ? quid est quod dicit ? que dy-je de toy ? quod dico ego de te ? Malim tamen illa superiora his brachijs amplecti, [ … duabus lineis, = ], hoc modo : garde=robe, vestiarium : ac si verbum verbo verteres, seruans vestem : gens͓=d’armes, gentes armorum : milites, latinè : hæc verò tali, -, linea continuari optarim, vt composita ab alteris inuicem meliùs secerneremus. Compositæ igitur dictiones sic dignoscantur : au=jour=d’h͓uy, hodie : garde=robe, sauve=garde, s’entre=batre, contre=faire, contre=miner, contre=dire : illæ verò quæ verbo adiacent, sic : quelle͓ h͓eure͓ es͓t-il ma͓intenant ? quota est hora? : non dices, quelle͓ h͓eure͓ es͓t, il ma͓intenant ? iungendo, il, cum sequenti dictione, ma͓intenant : sed cum præcedenti verbo, es͓t : hoc modo : quelle͓ h͓eure͓ es͓t-il, ma͓intenant ? idem facito de reliquis. Nonnunquam huiusmodi monossyllaba citra interrogationem verbo adhærent : [35] vt, batez͓-le si vous͓ voulez, verberato illum si vis : appellez͓-lès͓ pour souper, vocate illos ad cœnam : appellez͓-moy la chambriére, voca ad me ancillam. Imitamur in hoc latinos efferentes, Ita ne agis ? tu ne hoc facies impunè ? Intentique ora tenebant. Non enim, loquendo, separant, ne, ab, ita : neque coniunctionem, que, à præcedenti dictione.