BIfariam nostrates exprimunt suas literas, doctiores sic : a bé cé dé é ef gé ash i ka el em en o pé ku er ess té v ex ygreck ézed : tum hoc & abbreuiatum, vocamus, é, tranché, quasi diceres, e, intercisum.
Vulgus autem gallorum pro, ef, ash, &c. dicunt, effe, ashe, elle, emme, enne : alij, arre, alij verò, erre, esse, ézède, addentes, e, fœmininum : & ea ratione has consonantes vel dissyllabas, vel trissyllabas faciunt. Germani hìc discant exprimere nostrum, g, per, j, consonans hoc pacto, jé : Angli item [33] efferant, i, gallicum ad imitationem anglicarum consonantium, aut si malint, sibi proponant duo, e, anglica : verbi gratia. Si aliquis nostratium audiret Anglum pronuntiantem has consonantes, b, c, d, &c. sic illas scriberet & pronuntiaret : bi, ci, di : tum has anglicas & similes dictiones sic ab Anglis depictas, feeble, seede, steede, people, ita Gallus illas ipsas exararet, fible, side, stide, piple. Assuescat etiam Anglus pronuntiare, q, alio modo, atque communi Anglorum vsu : iudicaret enim Gallus secundum Angli prolationem, sic oportere scribi, kyou : deinde cùm Anglus pronuntiat, v, gallicum, nobis videtur pronuntiare, you : vt pro, vnus, -a, -um, dicat, younus, youna, younum. Neque sequeris Italos, vel Germanos pronuntiantes, v, nostrum per hanc diphthongum, ou : vt pro, pudicité, pudicitia, efferant, poudicité, & sic de reliquis. Sed pronuntiabis, v, gallicum sine aliquo linguæ adiumento, congregans rictum vel labia quasi sibilum imitantia : cùm Scoti proferunt, gud, bonus, -a, -um : perbellè alludunt ad pronuntiationem nostri, v.