De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum LI

E Wikisource


De verbis in genere.


QVandoquidem diuersi grammaticarum gallicarum scriptores de verborum variatione, præsertim verò Stephanus atque Pilotus, satis prolixè scripserunt : nihil aliud à me expectabit lector, ni fortè hìc discat omnes primas ac secundas personas modi imperandi suo nominatiuo priuare : vt dicat, aimes, ama : jouöns, ludamus : buvez, bibite : caueat igitur dicere, jouöns͓ nous, buvez͓ vous : nam in huiusmodi, nominatiuus satis subintelligitur : nisi fortasse distributiuè [107] loquaris, quod rarò admodum accidit : vt, lis, toy, et͓ j’es͓criray, lege tu, & ego scribam : iterum, vous, tenez͓ vous͓ là, et͓ nous icy, vos, illic state, nos verò hìc.