De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum L

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Quę verba in futuro indicandi
contractionem admittant.


AT non singulari quadam dexteritate verba contrahimus, sed & membrum ipsum aliquando decurtamus : vt pro, je differeray, donneray, laissereray, demouray, meneray, oyray, dicimus, differay, differam : donray, dabo : lairray, relinquam : demourray, manebo : marray, ducam : orray, audiam.

[ Aulici. ]

Nec non Aulici dicunt, avoo jouë́ ? lusisti ne ? avoo bu ? bibisti ne ? avoo gagné ? lucratus es ne ? cùm alij dicant, avez͓ vous͓ jouë́ ? &c. item & non verenter dicere, soo bien cela ? pro, sçavez͓ vous͓ bien cela ? hoc ne nosti ? h͓oo fait͓ cela ? loco, avez͓ vous͓ fait͓ cela ? hoc ne fecisti ? le soo bien ? pro, le sçavez͓ vous͓ bien ? id ne nosti ? proface, loco, bon prou vous͓ face, prosit tibi.

[ cest, &, ceste, pronomen demonstratiuum. ]

Qui igitur excudunt, cette, pro, ces͓te : ab illis discere cuperem qua ratione hanc prolationem defendere possint : dicimus enim, [106] stome, iste homo : ste fame, ista mulier : tout à steure, hac ipsa hora : id est, iamiam : appelez moy stapprentif, ad me accersito hunc tironem : quæ cùm ita sint, necesse habemus hanc retinere scriptionem : ces͓t h͓ome, ces͓te fame : à ces͓te͓ h͓eure : quandoquidam nonnulli, nullam hìc faciunt contractionem : esti in sua phrasi eloquentes habeantur : in qua loquendi formula, videmur Italos imitari : dicunt enim, sta mane, pro, questa mane : sta sera, pro, questa sera : astora, loco, a questa hora : hoc mane, hoc vesperi, hac hora : item dicunt, stu vuoi, pro, se tu vuoi, si vis.