De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum VIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Duæ capitales regulæ, in lingua Gallica rectè
pronuntianda imprimis obseruandæ.


[41] SI quis rectam gallicæ linguæ pronuntiandæ rationem cognoscere cupiat, ei duo notanda veniunt : vt videlicet nimium hiatum, atque asperam pronuntiationem veluti scopulos studiosissimè deuitet :

[ Sex vocales apud Gallos. ]

alterum cauebit vitium si, cùm, e, fœmininum aliquam dictionem terminauerit, tum sequens dictio ab aliqua vocalîum incœperit (quæ quidem apud nos sex sunt : a e i o u, &, y) illud ipsum, e, fœmininum prorsus relinquat, atque binas dictiones legendo ita conglutinet, vt ambæ veluti in vnum corpus simul coälescant, vt, Ma tante͓ a dis͓né, Matertera pransa est : hìc vides quomodo istud vocabulum, tante, finiat per, e, fœmininum, ac sequens incipiat ab hac vocali, a : quid tibi nunc faciendum est ? legito atque pronuntiato ac si ita scriptum foret : ma tanta dis͓né : hoc modo vitas hiulcam illam pronuntiationem, quæ alioquin sequeretur exprimendo, e, in, tante : vitium valde apud nos vitandum, aliud exemplum : Mon père͓ et͓ ma mère͓ ont͓ soupé, meus pater et mea mater cœnauerunt : legito quasi syllabicè [42] ita scriberetur : mon pèret͓ ma mè ront͓ soupé : sed loquendo continuato vno spiritu sic efferes : monpèret͓mamèront͓soupé : aliud : je vous͓ prie de prendre͓ un peu de peine͓ à m’ensegner, afin que j’apprenne͓ à parler François, quæso vt paululum laboris capias in me edocendo, vt discam gallicè loqui : nunc conglutinando binas dictiones in vnam, sic loqueris : prendrvn peu de peina m’ensegner, afin que j’apprenna parler François : hìc attende quomodo tria, e, loquendo amputentur, nimirum in prendre͓, peine͓ & apprendre͓ : iterum, pro, elle͓ ira avec vous, illa ibit tecum : dic, ellira avec vous : rursus, elle͓ y es͓t, illa illic est : dic, elly es͓t : hoc, finem exemplorum faciat : cela es͓t͓ comme͓ une͓ espèce de brocard, est velut species scommatis : dic, communespèce &c. ac ea ipsa legendi loquendique ratio peroptima est.

[ Licentia. ]

Nolim tamen vt hæc ita ad amussim obserues, quin efferre illud ipsum, e, liceat, si lubet : at certè interposita aliqua mora vt vites cacophoniam : si vis, igitur, ita loquitor : mon père, et͓ ma mère, ont͓ soupé. At verò si hanc legendi consuetudinem amplexatus fueris, intelliges quidem quid legas : verùm si Gallos colloquentes audire contigerit, perpauca intellexeris : eo quòd in similibus exemplis [43] huiusmodi vocalem, e, ad suauitatem retinendam (non quidem dedita opera, sed natura duce) absorbeant. Inde fit vt exteri putent nos admodum volubiliter loqui, ac veluti verba nostra deuorare : qui quidem error innascitur ob minus notas pronuntiationis regulas.

Exceptio.


VT nullum scrupulum à tergo relinquamus, neue lector in errorem incidat : caueat abscindere, e, fœmininum ante, j, &, v, consonantes, vt hoc loco, ces͓te vos͓tre jeune fille, ista tua iuvenis filia : hìc non auferes, e, in ces͓te, neque in vos͓tre, quia, v, hoc loco sit consonans, non autem vocalis : de, j, in jeune, idem iudicato.

Legunt item nonnulli Galli, qui non se iudicant reliquis imperitiores : comment͓ s’appelle͓-il ? comment͓ s’appelle͓-elle ? quî vocatur ille ? vel, illa : comment͓ vous appelle͓-on ? quomodo vocaris ? : comment͓ l’appelle͓-on ? quomodo illum vocant ?

Ne autem linguæ nostræ penetralia lectorem lateant, et hoc insuper velim vt cognoscat, nostrates suauitatis ac decori adeo esse loquendo studiosos, vt etiam superiores, ac [44] diuersas alias dictiones literis adductitijs fœliciter molliant : vt non inuenustè dicant pro, s’appelle͓-il, s’appelle-t-il : & loco, s’appelle͓-elle, efferant, s’appelle-t-elle, interserendo, t : tum cùm scriptum sit, a-il dis͓né ? pransus ne est ? proferimus adijciendo, t, a-t-il diṣné ? præterea pro, que t’a-il fait ? quid tibi fecit : dices eleganter, que t’a-t-il fait ? hæc, & multa alia sic proferimus, quamuis non scribamus : contra verò nonnullæ sunt vocales (mirum) quæ scribuntur, quas tamen loquendo, non explanemus : vt Madamoiselle, Capitaine, & si quæ sunt alia : vt aulico more dicamus, Madmoiselle, mon Captaine, ex quibus non simus contenti silere, a, in prima dictione, &, i, in secunda : verumetiam, d, &, p, tantum eneruamus, vt parum admodum exaudiantur.