De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum IX

E Wikisource


Duarum consonantium regula.


QVoniam gallicum idioma (propter pronuntiationis, ac soni suauitatem) iurè lingua mulierum nuncupari potest, danda est opera vt candidatus lector omnem asperitatem fugiat : imo prorsus abhorreat : quod certè facillimè effectum reddet, si cùm aliqua dictio [45] in consonantem desierit, & proxima vox à diuersa alia consonante incœperit, tum omittendo primam consonantem, membrum sine interposita mora legerit, hoc modo : scribunt Galli, vous parlez bien de dire qu’il n’es͓t jamais trop tard pour bien faire, rectè ais cùm dicis nunquam nimis serum esse ad bene agendum : at verò ita legunt : vous͓ parlez͓ bien de dire qu’il n’es͓t͓ jamais͓ trop̽ tard͓ pour bien faire : si queras cur, s, in, vous : z, in parlez : t, in est : s, in jamais, relinquatur : quòd videlicet, p, consonans det principium sequenti dictioni : atque, b, in bien : j, consonans in jamais : t, in trop : idem dixito ex, p, &, d : mutescunt enim cùm loqueris, idque ob alias consonantes subsequentes : alia proponamus exempla : belles͓ paroles͓ m’ont͓ beaucoup̽ servi, bona verba mihi multum profuerunt : proferto ac si ferme ita pingeretur : belle parole m’on beaucou servi : parlez peu en vn banquet bien moderé, pauca loquitor in conuiuio bene moderato : dic, parlez͓ peu an vn banquet͓ bien &c. iterum : dans deux mois je viendray à vous, infra duos menses ad te veniam : nunc omittendo, s, &, x, effer : dans͓ deux͓ mois͓ je viendré à vous : ac sic de alijs iudicato.

[ Nota. ]

Si verò rectè memineris, superiùs dixi, si diuersae [46] fuerint consonantes, præcedentem (ad fugiendum asperum et ingratum concursum) minimè exaudiri : quocirca si similes ac eiusdem generis fuerint consonantes, hæc obseruatio nullum tenet locum : eo quòd nulla interueniat asperitas : vt si dicam, trop̽ peu, nimis parum : hìc binæ subsequuntur consonantes, & tamen pronuntiando nescis vtrum primum, p, efferam aut relinquam : idem iudicandum de duobus, t, duobus, s, & similibus : il vient tout tanté, venit totus tentatus : aliud, tous cès savans sont ils sans sel ? omnes isti docti sunt ne sine sale ? : hoc loco vel voce continuata omnes pronuntiantur literæ : quia scilicet consonantes quæ claudant dictiones, illæ ipsæ incipiant alias consequentes : vnde fit vt nulla nascatur asperitas. Huius generis sunt, c, simplex ante, e, &, i, atque, ç, caudatum ante, a, &, o : non enim, s, x, nec, z, præcedentes, ac finem dictioni facientes, reijciunt : eo quòd sint prorsus eiusdem prolationis : ita iudicato de, s, ante, ch, quia enuntiamus, ch, vt Angli, sh, atque Germani, sch, exemplum horum omnium afferamus : lès͓ cerimonies anciennes : ceul͓x-cy sont͓ gens͓ de bien, hi viri boni sunt : vous savez cela, hoc nosti : venez-ça, veni huc : quamuis autem [47] hæc duo, c, ç, à tribus his consonantibus, s, x, z, forma, & sæpius natura atque sono discrepent, interdum fit tamen vt apud nos eundem induant sonum, vt hoc loco, ac proinde amicè inter se conuenientes, nullam asperitatem introducunt : item, s, ante, ch : vt, toutes choses choisies changen͓t, res omnes selectæ mutantur. Quamobrem hìc videtur lapsus Ramus, quòd huiusmodi consonantes ante, ce, ci, ça, ço, &, ch, atque similiter concurrentium, alteram apostropho amputarit.

[ j, &, v, consonantes. ]

Ad hanc diuersarum consonantium regulam pertinent, j, &, v, cùm sibijpsis, vel alijs vocalibus iunguntur, tunc enim fiunt consonantes : atque ea ratione respuunt consonantem, quæ dictionem anteriorem claudat : hoc modo, es͓tes͓ vous͓ jalous ? es ne zelotipus ? : dicito ac si scriptum esset : es͓te vou jalous ? item, ce sont͓ choses vulgaires, et toutes vrayes, sunt res vulgares, ac omnes veræ : effer : chose vulgaires, et͓ toute vrayes.

[ v, ante, r, fit consonans. ]

Nam, v, ante, r, apud nos aliquando fit consonans : vt in, vray, vrayement, suivre, yvrongne, ebrius, -a, -um : couvrir, ouvrir, cooperire, aperire : & in paucis alijs : je ne peux͓ laisser ces͓te compagníe tant j’y trouve de consolacion, nequeo relinquere hanc societatem, [48] tantum in ea consolationis inuenio : omittendo, t, dic : tan j’y trouve &c.

Exceptio.


EXcipiuntur ab hac regula, n, &, r : nam (vt breuiter loquar) quocunque incidunt exprimuntur : ideo nullum à nobis exiges exemplum.

[ De, n, litera, vide suo loco. ]

Aduertes etiam vt semper sonet litera, c, in hac dictione, avec, siue sequens dictio vel à consonante, vel à vocali incipiat : dic ergo

moy, me,
avec toy, cum te,
luy : illo :

ideo pro, avec elle, cum illa : dicito ac si scriberetur, avèkelle : ratio autem est, quòd olim scriberent, avecque moy, &c.

Nonnulla item habemus vocabula in, f, desinentia, quæ cùm occurrunt, tibi pronuntianda sunt integra : at ita tamen vt aliquantisper super, f, finem faciente immorêris, quomodocunque sequens dictio inchoëtur : vt, il a dépendu tout͓ son bien, sauf quelque peu de meuble : le meschief que tu m’as͓ procuré, malum quòd mihi procurasti : du bœuf salé, caro bubula sale condita : dicito ac si ita inuenires, le meschief, que tu &c. Effer, nœuf [49] h͓eures, nona hora : neuveures. Eandem sibi vendicat moram hoc vocabulum, a͓ins, sed : nam quamuis diuera alia consonans sequatur, nihil de suo iure relinquit : sed paulo longiùs super, s, insistendum est, antequam ad sequentem dictionem accedas : vt nunc de litera, f, diximus : vt, je ne veux͓ pas͓ dire quelz sont͓ noz͓ princes͓ d’au=jour=d’h͓uy, a͓ins quelz ilz͓ doyven͓t͓ es͓tre, nolo dicere quales sint nostri principes hodierno die, sed quales esse debeant.