[50] NOn satis bene inter se conueniunt nostrates, de, l, litera in fine dictionis posita : nonnulli siquidem sunt (& quorum iudicio suffragari velim) qui ad dictionis finem nulla habita ratione sequentis consonantis, proferant, l, eo quòd liquida sit & mollis : vt dicant, il convient͓, aut, il faut͓ faire cela, hoc faciendum est : il dit, dicit : il vient, venit : qu’il dorme, dormiat : ils͓ disen͓t, dicunt. Aulici tamen in illis ac similibus vocalibus illud ipsum, l, omittunt : quapropter lectorem hac in re liberum relinquo.