De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum X

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


C.


VBicunque inueneris hoc ç (quod caudatum nuncupari potest) ante, a, &, o, illud ipsum vt, s, efferto : vt pro, venez ça garçon, veni huc puer : dic ac si scriberetur, venez sa garçon.

j, &, v, consonantes.


VT nihil relictum esset quod lectoris cursum tardare posset : curauimus, i, consonantem ita excudi, j : itaque dices, jamais, enjamber : similiter, v, consonatem hoc modo : vt, trouver, inuenire : & ne tibi ambiguum foret, vtrum debeas legere, v-ray, pro, vray : deinde ne diceres, yv-rongne, ebrius, -a, -um : sed, y-vron-gne : & in similibus.