De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XIX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Y.


Y, &, i, inter duas vocales sic differunt, vt, y, nunquam iungatur vocali vt sit consonans, imo semper, loquendo, à sequente vocali separatur : vt, ayons, habeamus : voyez, videte : & infinita prope alia, quæ sic pronuntiantur : a-y-ons, vo-y-ez : caue dicas, a-yons, [65] vo-yez, vt nonnulli inepti affectatores introducere voluerunt : quos certè imitari videntur qui, i, pro, y, in media syllaba incautè depingunt : præbent enim ansam exteris vt pronuntient, i, tanquam consonantem, non vt vocalem : ac pro, vo-y-oye͓, videbam : dicant, vo-joye͓ : a-y-ant, efferant, a-jant : in quem errorem ne exteri incidant, moneo : & vt nostrates huic vitio aperire fenestram, desinant.

Cæterùm vsus vult vt promiscuè, y, pro, i, & contra, vtamur : at verò vtrum iustè hoc fiat nec ne, hoc loco non disputo.

Hactenus de simplicibus literis (quæ ad nostrum propositum pertinere videbantur) tractauimus : nunc ad coniunctas, vel quasdam syllabas nonnihil difficultatis parientes, descendamus.