De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Ain, &, ein.


IN vocibus quæ per, ain, &, ein, finiunt, omnino prætermittimus, a, &, e, vt dicamus pro, demain, manè : la main, manus : demin : la min : lès saints, sancti, auferendo, a, dic ac si scriberes, sins : sic pro, plein, plenus : peinc͓t, pictus : ceinc͓t, cinctus : dic, plin, pint, cint : hautain, elatus : hautin. At verò [66] hìc cautè attendas necesse est : nam vbi, e, immediatè post, n, sequitur, tunc temporis, a, &, e, suarum virium nonnihil recipiunt, quia, i, cum altera iunctum, facit diphthongum, & idcirco diphthongi retinetur prolatio : vt, balaine, semaine, capitaine : in his nec, a, nec, i, in proprio suo sono exaudiuntur, sed coälescentes in diphthongum, induunt naturam ac prolationem, è, aperti siue hiantis : itaque Ramo huiusmodi dictiones sec depingerentur : balène, capitène : cui proculdubio facilè assentirer, ni analogia plurimarum aliarum dictionum me auerteret : exemplum proferamus : Romain, certain, vilain, souverain, auferendo, a, sic efferuntur : Romin, certin, vilin, souverin : & sic de alijs : sed addendo, e, fœmininum, totam mutas prolationem : vt, Romaine, romana : certaine, certa : vilaine, sordida, vel agrestis : quibus apparet in quam incideremus absurditatem, si per, è, apertum hæc scriberemus.

[ Normani vbi, i, nimium efferunt. ]

Quam pronuntiandi rationem Burgundi, atque Normani minùs intelligentes, faciunt vt in vocibus in, aine, terminatis, i, plus iustò exauditur : quod quidem delicatis Gallorum auribus rudè admodum sonat.