De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XLII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Me, te, se, le, vous.


HÆc monosyllaba frequentiùs verbo præponuntur : vt, je vous͓ prie, ego te rogo : je vous͓ commande, tibi commendo : il me bat, me verberat : Pierre se courrousse, Petrus irascitur : je le fesseray, illum verberibus afficiam : il se mocque de moy, me irridet : je me ry de toy, te irrideo : veruntamen vbi quæstio fit, dicimus, que dites͓ vous ? quid dicis ? etiam si vni loquamur : que fais͓ tu ? quid facis tu ? comment͓ vous͓ portez͓ vous ? vt vales ? aut cùm imperamus, dicere solemus, levez͓ vous, surge : batez͓-le, verbera illum.