De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XLIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Nous, &, vous.


CVm bis, nous, aut, vous, in eodem membro reperies, alterum nominandi casus tibi sit, alterum verò accusandi : vt, nous͓ nous͓ lavons, nos lauamus nos ipsos : nous͓ nous en allons, nos abimus : nous͓ ne nous͓ mocquons͓ pas͓ de vous, nos non te irridemus : vous͓ vous͓ [98] mocquez͓ de moy, me irrides : vous͓ courroucez͓ vous ? irasceris ne ? : si vous͓ vous͓ mocquez͓ de moy, je me mocqueray de vous, si me irrideas, te irridebo : vous͓ vous serrez͓-là, illic sedebis.

Noz, &, voz, nostres, &, vostres.


QVatuor hæc possessiua eandem habent significationem, etsi diuersum in constructione obtineant locum : ita vt, noz, &, voz, semper substantiuo præponantur hoc modo : aimons, non seulement͓ noz amis, a͓ins aussi noz ennemis, amemus, non solùm amicos nostros, sed & inimicos : possedez͓ voz ames en toute pacience, possidete animas vestras in omni patientia : Nous sommes͓ tellement associez, que noz͓ biens sont͓ vos͓tres, et͓ lès͓ vos͓tres, nos͓tres, ita sumus coniuncti, vt nostra bona sint vestra, & vestra, nostra : item promiscuè, ce sont͓ noz amis et͓ lès͓ vos͓tres, sunt nostri amici & vestri : quibus exemplis vides, nos͓tres, &, vos͓tres, semper postponi substantiuo, vt apertiùs hìc : lès͓ eaus et͓ fores͓t͓z sont͓ vos͓tres et͓ nos͓tres, stagna aquarum ac syluæ vestra sunt ac nostra.