De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


S, vt, Z.


[ Discrimen simplicis, s, à duplici. ]

[63] COnsueuerunt nostrates effere, s, inter duas vocales in medio dictionis vt, z : vt pro, chose, cousin, philosophe : dic, shoze, couzin, filozofe : & vt meliùs discrimen discernas inter, s, simplex, &, ss, duplex inter duas vocales, hæc examina : poisson sans͓ vin es͓t͓ poison : embrasser, embraser. Contemnunt hanc regulam tria hæc vocabula, présuposer, resentir, resembler : quæ sic proferes : pressupozer, ressentir, ressembler, quasi duo, ss, habentia. Vtinam vsus admitteret vt loco, s, inter duas vocales, z, scriberemus.

[ Prinse, &, prise. ]

Bifariam scribunt dictionem hanc, prinse, capta : nonnulli, prise, alij verò, prinse : quod si fiat, vt, la ville͓ es͓t͓ prinse, dic, prinze : la prinse du Roy, aut, prise du Roy, regis captio, apprehensio, aut detentio.