De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XVI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


N.


DIximus antea (cùm ageremus de diuersis consonatibus), n, vbique exprimi : velim tamen excipias tertias plurales verborum omnium per, ent : terminatorum, eo quòd partim auferant illud ipsum, n : vt, ilz͓ mangent, illi comedunt : ilz͓ mange͓oyent, comedebant : ilz͓ mangêrent, comederunt : dic (trahens vltimam syllabam ad, e, fœmininum), ilz͓ mangen͓t, mange͓oyen͓t, mangêren͓t. Dixi tertias plurales, ne confundas aliquot tertias singulares in, ent, finientes : vt, il vient, elle tient : nam hìc planè efferemus, n.