De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XXVI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Quomodo, gn, pronuntietur in dictionis medio.


QVantum negotij hæ literæ Angli facessant, nouerunt hi, qui linguam nostram illos quotidie docent : cùm enim aliquam dictionem, gn, in medio habentem inueniunt, illam ipsam pronuntiando, seorsim, g, ab, n, [75] seiungunt : vt in montagne, mons : dicunt montag-ne : pro, magnanime, efferunt, mag-na-ni-me : quod certè non facimus : sed liquescente, g, atque molliter tangendo palatum ipsius linguæ medio, dicimus ma-gna-ni-me, ma-gni-tu-de, cham-pa-gne : caue imprimis separes, g, ab, n : ac dicas mig-nardise : sed imitare Italos cùm pronuntiant, magnanimo, magnifico, Signore : illi quidem optimè nostrum, gn, exprimunt. Angli pronuntiantes, minion, perbellè id exprimunt de quo hìc agimus : quandoquidem exprimimus, mignon, vt ipsi : nam quem habemus hominem vel puerum in delicijs, vocant ipsi, minion : nos verò, mignon : quæ quidem dictio eandem nacta est significationem & prolationem apud vtramque gentem. Ideo cùm Angli inuenerint huiusmodi dictiones, gn, in medio habentes, statim in animum reuocent Anglicum hoc vocabulum, minion : inde fiet vt talia illis fiant pronuntiatu facilia. Antiqui Gallorum ante, gn, affixere, i, vocalem : præsertim cùm, a, præcedit : vt in, gai͓gner, baigner : idque nulla alia de causa, vt existimo, nisi vt, gn, loquendo liquescerent : id est molliùs pronuntiarentur : neque ego cur ita fecerint, aliam satis firmam habeo rationem.

Exceptio.


[76] IN, cog̽nois͓tre, cognoscere, cum deriuatis, g, omnino mutescit : idem iudicato in, cig̽ne, cignus : reg̽nard, vulpes : sig̽ne, signum.