De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XXV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Quando, s, in dictionis fine scribi debeat,
non autem, z, & contra.


[74] Cùm dictio in singulari numero desinit per, e, fœmininum, si illam feceris pluralem, caue scribas, z, sed, s : vt, h͓ome, homo : pome, pomum : scribe in pluari, h͓omes, pomes &c. Sin autem desierit dictio per, é, masculinum, tunc scribes pluralem per, z : hones͓teté, hones͓tetez : meschanceté, dic, meschancetez : bonté, dic, bontez : deïté, deïtez. In verbis item hæc scribendi ratio obseruatur : vt, aimé, amatus : amadouë́, delinitus : condemné, condemnatus : pinge in plurali, aimez, amati : amadouëz, deliniti : condemnez, condemnati : item secunda persona singularis omnium verborum mutat, es, in, ez, faciens secundam pluralem : vt, tu chantes, tu cantas : vous chantez, vos cantatis : tu danses, tu tripudias : vous dansez, vos tripudiatis.