De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XXVIII

E Wikisource


De, gu, ante, a, e, &, i.


VBicunque inueneris, gua, fac vt pronuncies vt primam syllabam in, Gabriel : quam quidem pronuntiandi rationem sequêris in, gue, &, gui : caue ergo diuidas vltimam in langue, lingua : vt dicas lan-gu-e : ba-gu-e : lan-gu-ir : sed dices, lan-gue, ba-gue, lan-guir : [77] si aliquando audiuisti Germanos pronuntiantes latinas has, aut similes dictiones, angelus, virginis, magister, flagellum : exprimunt secundas syllabas harum vocum, vt nos nostrum, gue, &, gui : ita vt si aliquis nostratum scriberet secundum illorum prolationem, sic à nostris depictum videres : anguelus, virguinis, maguister, flaguellum.

Cùm Angli dicunt gallop, gallowes, giving, getting, gisard, gilt : in his & similibus facilè exprimunt, gua, gue gui, de quibus nunc agimus.

Exceptio.


SEx excipiendæ sunt dictiones : quarum aliæ trissyllaba sunt : vt Guïse, j’arguë, ego arguo : aiguë, acuta : quas sic pronuntiabis : Gu-ï-se, dux Guisianus : j’ar-gu-ë : ai-gu-ë : reliquæ tres quadrissyllabæ : contiguë, ambiguë, es͓guïser : dic ergo, con-ti-gu-ë, am-bi-gu-ë, es͓-gu-ï-ser : vt, allez es͓guïser mon cous͓teau, acuito meum cultrum : c’es͓t͓ chose͓ ambiguë, est res ambigua.