De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XXIX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


De, qu.


FAc vt, k, tibi inseruiat pro, qu : vt loco, qualité, qualibre : dic ac si esset, kalité, [78] kalibre : pro, quèrelle, quelle : efferto, kèrelle, kelle : loco, coquille, maquignon : dic, cokille, makignon : & vt breuiter dicam pro, qua, que, qui, dic, ka, ke, ki. Vellem idcirco vt, q, veluti superfluum ac malè quadrans nostræ scriptioni, à nobis omnino exularet.

Th.


QVas inueneris dictiones per, th, vt Thomas, Nathanaël : illas proferto per, t, simplex sic, Tomas, Natanaël.