De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XXXI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Regula prolationis, decori multum inseruiens.


[80] NEc multum ab instituto aberrare videbimur, si postquàm syllabatim lectorem nostrum huc euexerimus, illum ipsum ad membrum plenamque sententiam rectè pronuntiandam instruamus. Videat igitur imprimis verba verbis ita decenter inter se connectere, vt non solùm membra, imo etiam integras ferme sententias sic inuicem concatenare, vt continuo vno spiritu & voce prolata, non diuersa vocabula, sed vna sola dictio vndeantur.

Hoc siquidem effectum dabis, si cùm aliqua dictio desinat in consonantem, & sequens incipiat à vocali, tum binas dictiones, loquendo, ita coniungas, vt in vnam veluti dictionem coälescant, hoc modo : levez͓ vous, car il en es͓t h͓eure, surge, nam hora est : sic legito ac loquitor, sed per syllabas primò : ca ri len nes͓ teure : quas sic loquendo, in vnum simul connectes : carilannes͓teure : aliud exemplum : nous avons assez͓ mangé, satis comedimus : avisez y, huic rei prospicite : dic efferendo, s, vt, z : nou zavon zassez͓ mangé : avizé zy : quæ quia volubilitate inter se [81] connectuntur, vt videtis, hinc fit vt videamur exteris, verba nostra quasi absorbere : iterum : voi=cy de bon or, et͓ bon argent, hìc est optimum aurum & argentum : dic, bon nor, et͓ bon nar jant : tout a͓insi que tu fais aux autres, il te sera fait, vt alijs facis, sic tibi fiet : dic, tou tin si ke tu fai zau zautres : vous es͓tes vn h͓ome de bien, bonus es vir : effer, vou zes͓te zun nome de bien : nunc diuisas has syllabas nectendo, ac sine aliqua interposita mora simul efferendo, sic dices : vouzes͓tezunnome de bien : hæc phrasis finem exemplis imponat : il es͓t allé avec eux, iuit cum illis : dic, iles͓tallé avec keux.

Hìc Angli capiunt (vt existimant) iustam carpendi occasionem, quòd videlicet dicant se quicquid legant intelligare : at cùm nos audiunt inuicem confabulantes, ne verbum quidem, aiunt, se percipere posse : qui certè error non à nobis oritur, sed ab his qui gallicam pronuntiandi viam minùs nouerunt. Verùm quam, loquendo, præcipitationem Angli nobis imponere volunt, illam ipsam in eos reijcere hoc loco decreuimus. Magnum existimant in nostra lingua vitium quòd aliter scribamus, & aliter loquamur : cui obiectioni satis fusè respondimus : ac etiam nunc quas [82] putant superabundantes literas, loquendo aliquod sui vestigium relinquere constanter affirmamus. Quòd autem autem ad verba quæ dicunt nos inuicem colloquentes simul conglomerare, superior (de qua nunc egimus) regula satis amplè facere videtur : quin & ipsimet eandem ingrediuntur viam : vt, cum dicant : it is made in Englande, confectum est in Anglia, proferunt ac ita scriberetur : ittis madin nIngland. Sed quomodo hæc defendent ? vbi totum mebrum, ne dicam sententiam, absolutè scribant : at verò cùm ventum est ad prolationem, ne literam ferme in orthographia à lectore inuentam, proferant : vt rectè quidem scribant : God be with you, : id est, Vale : quod si verbum verbo reddatur sonat, Deus sit tecum : Sed quomodo Angli hoc pronuntient, peregrino diuinandum est : efferunt enim, vt plærunque, ac si ita scriberes, God bouï : hìc vides affinitatem scriptionis, & prolationis : verùm hæc ferenda sunt, ni peius contingat : scribunt enim, much good may it do vnto you : hoc est, proficiat : at ita loquuntur : much gouditi : producendo vltimam : hìc autem vide monstrum : God geue you a good eueninge : latinè, bonus vesper : sed ita efferto : godi goden.

[83] Hæc autem non à me dicuntur vt linguam reprehendam (est enim copiosissima, & ad exprimendo animi sensus aptissima) sed vt ostendam nos veluti lippientes minùs errores nostros cernere, cùm aliorum lynceis oculis inspiciamus. Fatendum est tamen nos aliquando in errorem sine dubio labi : vt cùm pro, avez͓ vous dis͓né ? pransus ne est ? efferimus avoo dis͓né. Sed de his fusiùs, cùm de verborum contractione disseremus.