De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XXX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Raræ animaduersionis regula.


MIrum, fortasse, inueniues quòd multæ literæ apud nos aliquando sileant, quamuis ipsum membrum, sententiam, vel ipsam periodum claudant : b, primo exemplo dabit principium, sed in vnica hac dictione, plomb͓, plumbum : quam sic efferes, plon : d, sequetur : vt, vous͓ me blecez͓ le pied͓, mutilas mihi pedem : vn nid͓, nidus : il es͓t͓ nud͓, nudus est : dic, blecez͓ le pié : il fait͓ chaud͓, calet : effer, chau : g, eandem habet conditionem : vt, ce poisson es͓t͓ de mon es͓tang̽, hic piscis est ex meo stagno : profer, es͓tan, trahendo vltimam : le joug̽, iugum : dic jou, breue : l, etiam silet, [79] etsi in fine : vt pro, le col, collum : licol, ceruical : fol, sol, mol, genoil, la solde, auctoramentum : il es͓t͓ saoul, satur est : dic, le cou, licou, fou, sou, mou, genou, la soude : je suy sou, satur sum : quod si addas, s, dices pro ce sont͓ folz, stulti sunt : ac si esset, fous, longam faciens syllabam : deux solz, duo asses : deux sous, admodum breuiter : lès͓ genoils, genua : lès͓ genous : ils sont tous saouls, omni saturi sunt : dic, tous sous, satis productè :

[ Es͓cu sol. ]

dicimus tamen vn es͓cu sol, coronatus solis : il mons͓tre le cul͓, monstrat podicem : dic le cu : j’ay ve͓u le loup̽, vidi lupum : dic, le lou, breue : ac pro, Noël, natalis Domini, dic, Noë́ : t, etiam silet in duabus his dictionibus, doig̽t͓, digitus : &, toic͓t͓, tectum : dic ergo, doi, admodum breuiter : vt, j’ay coupé mon doig̽t͓, abscidi digitum meum : je ne suy digne que tu entres soub͓z͓ mon toic͓t͓ :

[ et͓, quî proferendum. ]

& vt huic regulæ finem imponam, nunquam proferes, t, in hac coniunctione, et, siue consonans, siue vocalis sequatur : vt si quispiam manè te salutando diceret : Dieu vous͓ doint͓ bon jour Monsieur, bonus dies Domine : si placet sic respondeto : et͓ à vous aussi, & tibi quoque : efferendo ac si scriberes, è à vous aussi.