De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XXXVIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Volontiers.


NEc hæc dicito sine gratia erit suo collocata loco : vt quæ, plurimum, significet quod dicimus, voluntariè : vt, je le feray volontiers͓ pour l’amour de vous, vel, très͓=volontiers, id lubenter, vel, lubentissimè faciam tua causa : bien=heureux es͓t͓ celuy qui sert à Dieu volontiers, fœlix ille qui ex animo Deo inseruit.

In alium sensum trahitur hoc aduerbium, idque quod vulgò dicunt, communiter, vel Latini, vt, plurimum : exemplum, ces͓te racine se trouve volontiers en lieux aquatiques, hic radix (vt plurimum) inuenitur in locis aquosis : cela ad͓vient͓ volontiers, quand on n’y pense point, hoc plerunque euenit, cùm non cogitatur : il dit͓ volontiers sès͓ priéres avant͓ que commencer son œuvre, solet frequentiùs [93] recitare preces antequam opus aggrediatur : il ne dit͓ pas͓ volontiers͓ mal dès͓ gent͓s, non leuiter alios maledictis lacerat.