De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XXXVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Messieurs.


VT hæc dictio lectorem minùs cruciet, aliquot exemplis dilucidiorem reddere statui : vt proprio suo adaptata vsui, plus gratiæ decorisque orationi afferat : & vt à generalibus ad particularia descendamus, dicimus, Messieurs͓ de Berne, ont ordonné cela, proceres Bernatum hoc statuerunt : Messieurs͓ de Londres sont allez au devant͓ de la Rynne, Londinenses obuiam Reginæ profecti sunt : Messieurs͓ de parlement͓ l’ont͓ condemné à mort, qui ex parliamento sunt, illum morti adiudicarunt : Messieurs͓ du consei͓l, ne s’y accorden͓t͓ pas, qui à consilijs sunt, huic minimè [92] suffragantur : Messieurs͓ de Guïse sont͓ lès͓ bien venus en France, Guisiani benignè excipiuntur in Gallia. Denique cùm tres aut quatuor siue plurales, vel alloquêris, vel salutaueris, dic : Dieu vous͓ garde, Messieurs : quod idem est ac si diceres Deus vos protegat, domini mei : item cùm pluribus vale dicis, sic dicito : Adieu Messieurs, bon prou vous͓ face Messieurs, proficiat vobis.