De re coquinaria/Liber II - Sarcoptes

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber II - Sarcoptes
230 p.Chr.n.

I. Isicia.

1. ISICIA MARINA.

Isicia fiunt marina de cammaris et astacis de lolligine, de sepia, de locusta. Isicium condies pipere, ligustico, cumino, laseris radice.

2. ISICIA DE LOLLIGINE.

Sublatis crinibus in fulmento tundes, sicuti adsolet. Pulpa et in mortario et in liquamine diligenter fricatur, et exinde isicia plassantur.

3. ISICIA DE SCILLIS VEL DE CAMMARIS AMPLIS.

Cammari vel scillae de testa sua eximuntur et in mortario teruntur cum piper et liquamine optimo. Pulpae isicia plassantur.

4. OMENTATA ITA FIUNT.

Assas iecur porcinum et eum enervas. Ante tamen teres piper, rutam, liquamen, et sic superinmittis iecur et teres et misces, sicut pulpa omentata, et singula involvuntur folia lauri et ad fumum suspenduntur quamdiu voles. Cum manducare volveris, tolles de fumum et denuo assas

5. ISCIUM.

Adicies in mortarium piper, ligusticum, origanum, fricabis, suffundes liquamen, adicies cerebella cocta, teres diligenter, ne astulas habeat. Adicies ova quinque et dissolves diligenter, ut unum corpus efficias. Liquamine temperas et in patella aenea exinanies, coques. Cum coctum fuerit, versas in tabula munda, tessellas concides. Adicies in mortarium piper, ligusticum, origanum, fricabis, in se commmisces, mittes in caccabum, facies ut ferveat. Cum ferbuerit, tractum confringes, obligas, coagitabis et exinanies in boletari. Piper asperges et appones.

6. ISICIA EX SFONDILIS.

Elixatos sfondilos contere et nervos eorum eximes, deide cum eis alicam elixatam, ova conteres, piper, liquamen. Isicia ex his facies cum nucleis et pipere. In omento assabis, oenogaro profundes et pro esiciis inferes.

7. ISICIA OMENTATA.

Pulpam concisam teres cum medulla siliginei in vino infusi. Piper, liquamen, si velis, et bacam mirteam extenteratam simul conteres. Pusilla esicia formabis, intus nucleis et pipere positis. Involuta omento subassabis cum careno.

II. Hydrogarum et apothermum et amulatum.

1. ISICIA PLENA.

Accipies adipes fasiani recentes, praeduras et facis ex eo tessellas, cum pipere, liquamine, careno in isicio includes, ex idrogaro coques et inferes.

2. HIDROGARATA ESICIA SIC FACIES.

Teres piper, ligusticum, piretrum minimum, suffundes liquamen; temperas aquam cisterninam, dum inducet; exaninies in caccabo et cum isicia ad vaporem ignis pones et caleat, et sic sorbendum inferes.

3. IN ISICIATO PULLO.

Olei floris lib.I, liquaminis quartarium, piperis semunciam.

4. ALITER DE PULLO.

Piperis grana XXXI conteres, mittis liquaminis optimi calicem, carenis tantundem, aquae undecim mittis et ad vaporem ignis pones.

5. ISICIUM SIMPLEX.

Ad unum liquaminis acetabulum aquae septem mittes, modicum apii viridis, triti piperis cocleare. Isiciola incoques et sic ad ventrem solvendum dabis. Idrogaro feces conditi addes.

6. ISICIA SIC FACIES.

Isicia de pavo primum locum habent ita si fricta fuerint ut callum vincant. Item secundum locum habent de fasianis, tem tertium locum habent de cunicuis, tiem quartum locum habent de pullis, item quintum locum habent de porcello tenero.

7. ISICIAM AMULATA A BALNEO SIC FACIES.

Teres piper, ligusticum, origanum, modicum silfi, gingiber minimum, mellis modicum, liquamine termperabis, misces; adicies super esicia, facies ut ferveat. Cum bene bolluerit, amulo obligas spisso et sorbendum feres.

8. AMULUM ALITER.

Piper teres pridie infusum, cui subinde liquamen suffundes ita ut bene tritum ac lutulentum facias piperatum, cui defritum admisces quod fir de cotoniis, quod sole torrente in mellis substantiam cogitur. Quod si non fuerit, vel caricarum defritum mittes quod Romani colorem vocant, ac deineps amulum infusum adicies vel orizae sucum et lento igni fervere facias.

9. AMULATUM ALITER.

Ossucla de pullis exbrommas. Deinde mittis in caccaburn porros, anetum, salem. Cum cocta fuerint, addes piper, apii semen, deide oridiam infusam, teres, addes liquamen et passum vel defritum, omnia misces et cum esiciis inferes.

10. APOTHERMUM SIC FACIES.

Alicam elixa cum nucleis et amigdalis depilatis et in aqua infusis et lotis ex creta argentaria ut ad candorem pariter perducantur. Cui ammiscebis uvam passam, carenum vel passum. Desuper piper confractum asparges et in boletari inferes.

III. Vulvulae, botelli.

1. VULVULAE ISICIATAE SIC FIUNT.

Piper tritum et cuminum, capita porrorum brevia duo ad molle purgata, rutam, liquamen; admiscentur pulpae bene tunsae et fricaltae denuo cum ipso subtrito ita ut commisceri possit, mittas piperis grana et nucleos, et calcabis in materia bene lota. Et sic conquuntur ex aqua, oleo, liquamine, fasciculo porrorum et aneto.

2. BOTELLUM SIC FACIES.

Sex ovi vitellis coctis, nucleis pineis concisis caepam, porrum concisum, ius crudum misces, piper minutum, et sic intestinum farcies. Adicies liquamen et vinum, et sic coques.

IV. Lucanicae.

Lucanicas similiter ut supra scriptum est: Lucanicarum confectio teritur piper, cuminum, satureia, ruta, petroselinum, condimentum, bacae lauri, liquamen, et admiscetur pulpa bene tunsa ita ut denuo bene cum ipso subtrito fricetur. Cum liquamine admixto, pipere integro et abundanti pinguedine et nucleis inicies in intestinum perquam tenuatim perductum, et sic ad fumum suspenditur.

V. Farcimina.

1. Ova et cerebella teres, nucleos pineos, piper, liquamen, laser modicum, et his intestinum implebis. Elixas, postea assas et inferes.

2. ALITER.

Coctam alicam et tritam cum pulpa concisa et trita una cum piper et liquamine et nucleis. Farcies intestinum et elixabis, deide cum sale assabis et cum senapi inferes, vel sic concisum in disco.

3. ALITER.

Alicam purgas et cum liquamine intestini et albamine porri concisi minutatim simul elixas. Elixato tolles, pinguedinem concides et copadia pulpae, in se omnia commisces. Teres piper, ligusticum, ova tria, haec omnia in mortario permiscer cum nucleis et piper integro. Liquamen suffundes, intestina imples, elixas et subassas, vel elixa tamtum appones.

4. ALITER. CIRCELLOS ISICIATOS.

Reples intestinum inpensam esicii et circellum facies rotundum; fumas. Cum miniaverit, subassas, exornas, oenogaruo fasiani profundas, sed cuminum addes.