Jump to content

De re metallica/Liber I

Unchecked
E Wikisource
 Ad lectorem Liber II 

GEORGII AGRICOLAE

DE RE METALLICA

LIBER PRIMVS.



MVLTI habent hanc opinionem, rem metallicam fortuitum quiddam esse, & sordidum opus,atque omnino eiusmodi negotium quod non tam artis indigeat quam laboris. Sed mihi, cum singulas eius partes animo, & cogitatione percurro, res videtur longe aliter se habere. Siquidem metallicus sit oportet suæ artis peritissimus, ut primo sciat, qui mons, qui collis, quæve vallestris aut campestris positio utiliter fodi possit, aut recuset fossionem. Deinde venæ, fibræ, commissuræque saxorum ipsi pateant. Mox pernoscat multiplices variasque species terrarum, succorum, gemmarum, lapidum, marmorum, saxorum, metallorum, mistorum: tum habeat cognitam omnem omnis operis sub terra faciendi rationem. Nota denique ipsi sint artificia materiæ experiendæ, & parandæ ad excoctionem, quæ etiam ipsa est admodum diversa. Nam aliam exigit aurum & argentum, aliam æs, aliam argentum vivum, aliam ferrum, aliam plumbum, & in eo ipso dissimilem candidum ac cinereum vel nigrum. Quamvis autem ars succos liquidos coquendi ad spissitudinem esse secreta à metallica possit videri, tamen quia iidem succi effodiuntur etiam in terra densati, aut excoquuntur ex quibusdam terrarum lapidumve generibus, quæ metallici effodiunt, & quorum quædam metallis non carent, ab ea separari non debet, quæ excoctio iterum non est simplex, etenim alia est salis, alia nitri, alia aluminis, alia atramenti sutorii, alia sulfuris, alia bituminis. Metallicus præterea sit oportet multarum artium & disciplinarum non ignarus: Primo Philosophiæ, ut subterraneorum ortus & causas, naturasque noscat: Nam ad fodiendas venas faciliore & commodiore via perveniet, & ex effosis uberiores capiet fructus. Secundo Medicinæ, ut fossoribus & aliis operariis providere possit, ne in morbos, quibus præ cæteris urgentur, incidant: aut si inciderint, vel ipse eis curationes adhibere, vel ut medici adhibeant curare. Tertio Astronomiæ, ut cognoscat coeli partes, atque ex eis venarum extensiones iudicet. Quarto Mensurarum disciplinæ, ut et metiri queat, quam alte fodiendus sit puteus, ut pertineat ad cuniculum usque qui eo agitur, & certos cuique fodinæ, præsertim in profundo, constituere fines terminosque. Tum numerorum disciplinæ sit intelligens, ut sumptus, qui in machinas & fossiones habendi sunt, ad calculos revocare possit. Deinde Architecturæ, ut diversas machinas substructionesque ipse fabricari, vel magis fabricandi rationem aliis explicare queat. Postea Picturæ, ut machinarum exempla deformare possit. Postremo Iuris, maxime metallici sit peritus, ut & alteri nihil surripiat, & sibi petat non iniquum, munusque aliis de iure respondendi sustineat. Itaque necesse est ut is, cui placent certæ rationes & praecepta rei metallicae hos aliosque nostros libros studiose diligenterque legat, aut de quaque re consulat experientes metallicos, sed paucos inueniet gnaros totius artis. Etenim plerunque alius fodiendi rationem tenet: alius percepit scientiam lauandi, alius arte excoquendi confidit: alius disciplinam terrae metiendae occultat: alius artificiose fabricatur machinas: alius denique iuris metallici peritus est. At nos ut inueniendorum & conficiendorum metallorum scientiam non perfecerimus, hominibus certè studiosis ad eam percipiendam magnum afferemus adiumentum. Verum accedamus ad institutam rationem.

CVM semper fuerit inter homines summa de metallis dissensio, quod aliis eis praeconium tribuerent, aliis ea grauiter uituperarent,uisum mihi est,antequam metallica praecepta tradam, ueritatis inuestigandae causa rem ipsam diligenter expendere. Ordiar autem ab utilitatis quaestione, quae duplex est, aut enim quaeritur, utilis nec ne fit ars metallica his qui uersantur in eius studio: aut reliquis hominibus utilis ne sit, an inutilis. Qui metallicam censent inutilem esse his, qui suum studium in ipsa collocant, aiunt primo uix centesimum quemque fodientem metalla, uel id genus alia, fructus ex ea re capere. Sed metallicos, quia omnes suas opes certas & bene constitutas committunt dubiae & lubricae fortunae, plerunque spe falli, sumptibusque & iacturis exhaustos amarissimam tandem uitam, & miserrimam degere. Verum isti non uident quantum distet doctus & usu peritus metallicus ab artis ignaro atque imperito, hic sine ullo delectu & discrimine fodit uenas, ille eas experitur atque tentat: Sed quia inuenit uel nimis angustas & duras, uel laxas & putres, ex eo colligit ipsas utiliter fodi non posse: itaque fodit selectas tantum: quid igitur mirum. rerum metallicarum imperitum damnum facere. peritum uero fructus ex fossione capere uberrimos. Contingit idem agricolis. Nam qui terram arant, siccam pariter & densam & macram, eique mandant semina, tanta non faciunt messem, quantam hi qui solum pingue ac putre colunt, & in eo faciunt sementem. Cum autem multo plures metallici sint artis imperiti quam periti, fit ut metallorum fossio perpaucis emolumento sit, detrimentum afferat multis. Siquidem uulgus metallicorum, quod est cognitionis uenarum rude ignarumque, non raro & operam & oleum perdit. Id enim magna ex parte solet accurrere ad metalla, cum uel propter magnum & graue aes alienum, quo se obstrinxit, mercaturam deposuerit, uel laboris commutandi gratia reliquerit falcem & aratrum. Quamobrem si quando incidit in uenas metallorum aliorum[q]ue fossilium foecundas, id bona magis fortuna accidit, quam aliqua subtili animaduersione. Quod autem metallica multos auxerit diuitriis ex historiis intelligimus, etenim inter scriptores antiquos constat aliquot respub. florentes, nonnullos reges, plurimos homines priuatos ex metallis eorumque ramentis diuites esse factos. Quam rem multis claris & illustribus exemplis usus, in primo libro De ucteribus & nouis metallis inscripto dilataui atque explicaui, ex quibus exemplis apparet metallicam suis cultoribus esse utilissimam. Deinde iidem reprehensores dicunt metallicae quaestum minime esse stabilem, magnisque efferunt turam agriculturam. Quàm autem uere hoc dicant non uideo: cum argentaria metalla Fribergi ad annos iam quadringentos inexhausta durent, plumbaria Gose lariæ ad sexcentos, quorum utrunque ex annalium monumentis conquiri potest: Schemnicij uero & Cremnicij communia argenti et auri ad octin gentos, quod antiquissima incolarum priuilegia loquuntur. Sed dicunt singularum fodinarum quæstum stabilem non esse quasi uero metallicus uni fodinæ aut sit aut addictus esse debeat, ac non multi communiter impensas faciant in metalla: aut peritus artis non fodiat alteram uenam, si prioris fortuna eius uotis amplius non responderit : attamen Schonbergij metalli, quod Fribergi est, quæstus supra hominis ætatem stabilis permansit. Verum mihi non est in animo derogare aliquid de dignitate agriculturæ, minusque stabilem quæstum metallicorum esse, non libenter modo, sed etiam semper fatebor, quod uenæ tandem desinant effundere metalla, cum agri in perpetuum efferre fruges soleant. Sed metallicorum quæstus quo minus est stabilis, eò est uberior, ut inita ratione quod stabilitati deest, ubertate reperiatur æquari: Etenim fodinæ plumbariæ quæstus annuus cum fructibus agri optimi comparatus, ipsis triplus aut minimum duplus est. Quot ergo partibus antecedit eisdem fructibus quæstus argentariæ uel aurariæ uenæ? Quocirca uere ac scite Xenophon scripsit de Atheniensium argentarijs metallis. Est terra in qua, si sementem feceris, non fundit fruges, si uero eam foderis, multo plures alit, quàm si fruges ferret. Habeant igitur sibi agricolæ uberes campos colantque colles fertiles frugum gratia: metallicis ualles tenebricosas relinquant, & montes steriles, ut ex ipsis eruant gemmas & metalla, non precia modo frugum, sed rerum omnium quæ uenduntur. Tum dicunt periculosum esse metallicæ operam dare, quod metallorum fossores interimantur modo ab aere pestifero, quem spiritu ducunt, modo haurientes puluerem pulmones exulcerantem , macie extabescant: modo intereant, ruinis montium oppressi: nunc uero de scalis in puteos delapsi brachia, crura, ceruices frangant, nullum autem utilitatis fructum tanti æstimare debere, ut propter eius magnitudinem salus hominis & uita adducatur in maximum quodque periculum & extremum discrimen. Hæc quidem fateor perquam grauia esse atque adeo plena terroris & periculi, ut ipsorum uitandorum causa censerem metalla fodienda non esse, si uel sæpius in ea incurrerent metallorum fossores, uel ab eis sibi nulla ratione cauere possent. Qui enim non potior esset uiuendi ratio, quam uel uniuersa possidendi , nedum metalla? quanque qui sic perit, possidet quidem nulla, sed ea relinquit hæredi. Cum autem raro eiusmodi accidant, & improuidis duntaxat fossoribus, metallicos non absterrent à fossione metallorum , ut nec à suo artificio fabros materiarios absterret unus aliquis ex ipsis, qui, quia incaute egit, ab alto ædificio delapsus animam efflauit. Ista respondi ad singula, quæ mihi obijcere solent hi, qui uociferantur rem metallicam suis cultoribus esse inutilem, cum quod sumptus impendant ad incertum casum, tum quod ipsa commutabilis sit & perniciosa. Nunc uenio ad eos qui eandem cæteris hominibus utilem non esse aiunt, quia scilicet metalla & gemmæ, & reliqua fossilium genera ipsis inutilia sint. Quod contendunt partim probare argumentis, & exemplis, partim conuitio à nobis extorquere: utuntur autem primo his argumentis . Terra non occultat & ab oculis remouet ea quæ hominum generi utilia sunt & necessaria, sed ut benefica benignaque mater maxima largitate fundit ex sese, & in aspectum lucemque profert herbas, legumina, fruges, fructus arborum: at fossilia in profundo penitus abstrudit, eruenda igitur non sunt. Quia uero ipsa eruunt homines scelerati, quos ut poetæ loquuntur, ferrea ista ætas progignit, Ouidius eam audaciam merito insequitur his uersibus.

     Nec tantum segetes alimentaque debita diues
     Poscebatur humus, sed itum est in uiscera terræ,
     Quasque recondiderat, Stygijsque admouerat undis,
     Effodiuntur opes, irritamenta malorum.
     Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum
     Prodierat, prodit bellum.

Alterum eorum argumentum est: Metalla nullum utilitatis fructum homini præbent, ea igitur scrutari non debemus. Cum enim homo conster ex animo & corpore, neutrum eget fossilibus: animi nanque pastus suauissimus est contemplatio naturæ, optimarum artium disciplinarumque cognitio, perceptio uirtutum, in quibus optimis rebus si se exerceat saturatus bonarum cognitionum epulis nullius rei desiderio tenetur. Corporis uero natura quamuis uictu uestituque necessario contenta sit, fruges tamen terræ atque diuersi generis animantes, ipsi suppeditant mirabilem cibi & potionis copiam, qua commodissime alitur, augescit, uitam ad multum temporis producit. Linum autem & lana multorumque animalium pelles corpori uestitum dant copiosum et parabilem ac minime carum, delicatum uero nec difficilem inuentu arborum lanugo, quod sericum appellatur, & bombicis telæ, ut nihil prorsus ipsi opus sit metallis penitus in terra abditis & maxiam ex parte preciosis. Quare quod ab Euripide dictum est ferunt probari in omni doctorum hominum cœtu, atque id merito semper in ore habuisse Socratem.

     Non opera sunt argentea atque purpura
     Vitæ hominum, sed magis tragœdis usui.

Laudant etiam hoc Timocreontis Rodij: Vtinam cæce Plute nec in terra, nec in mari, nec in continente appareres, sed habitares in Tartaro & Acharonte, ex te enim omnia oriuntur mala quæ subeunt homines. Ad cœlum laudibus extollunt uersus Phocylidis.

     Aurum atque argentum damno est mortalibus, aurum
     Dux scelerum, uitæ pestis, rerumque ruina,
     O utinam clades non delectabilis esses,
     Te propter fiunt raptus, homicidia, pugnæ,
     Fratribus infensi fratres, natisque parentes,
     Placet præterea eis illud Naumachij:
                    argentum puluis & aurum.
     Puluis arenoso pelagi quicunque lapilli
     Littore quique iacent fluuiorum margine sparsi.

               Contra uituperant hos Euripidis uersus.
     Plutus deus sapientibus, sunt cætera
     Nugæ, simulque uerborum præstigiæ.
                               Item hos Theognidis,
     Te pulcherrime & ò placidissime Plute deorum
          Dum teneam, possum uel malus esse bonus.

Insectantur Aristodemum Spartanum quod dixerit: pecuniæ uir, pauper nullus neque bonus est, neque honoratus. Reprehendunt hæc Timoclis carmina.

     Argentum & anima & sanguis est mortalibus..
     Cuius sibi qui non congessit copiam,
     Vagatur ille uiuos inter mortuus.
          Accusant denique Menandrum quod scripserit.
     Epicharmus esse prædicat Deos, aquam,
     Ventosque & ignem, terram, solem, sydera.
     At ipse iudico esse Deos utiles
     Aurum argentumque nostrum, nanque si domi
     Ponens tuæ locaueris hos, quicquid uoles
     Petas licet, tibi contingent omnia:
     Ager, domus, serui & opera argentea,
     Nec non amici, iudices, testes, modo
     Largire, nam deos ministros possides.

Hæc præterea premunt argumenta, metallorum fossionibus agri uastantur, quo circa quondam Italiæ cautum est lege, ne quis metallorum causa terram foderet, & agros illos uberrimos, ac uineta oliuetaque corrumperet, syluæ & nemora succiduntur, nam lignis infinitis opus est ad substructiones, ad machinas, ad metalla excoquenda. Syluis autem & nemoribus succisis exterminantur uolucres & bestiæ, quarum pleræque homini cibus sunt lautus & suauis. Venæ metallicæ lauantur, quæ lotura, quia uenenis inficit riuos & fluuios, pisces aut necat, aut ex eis abigit. Cum igitur incolæ regionum propter agrorum, syluarum, nemorum, riuorum, fluminum uastitatem incurrant in magnam difficultatem rerum, quæ suppeditant ad uictum, parandarum: propter lignorum inopiam maiorem impensam faciant in ædificia extruenda, palàm ante oculos omnium est, plus in fossione detrimenti esse, quàm in metallis emolumenti, quæ fossione pariuntur . Deinde exemplis acriter pugnantes, contra metalla clamant, præstantissimum qumque uirum uirtutibus contentum ea neglexisse: laudantque Biantem propterea quod ista ludibria fortunæ ne sua quidem putauerit, eius enim patriam Prienem cum cepissent hostes, & sui ciues onusti rebus preciosis dedissent sese in fugam, interrogatus à quodam cur nihil de suis bonis secum efferret, respondit: omnia mea mecum porto. Et Socrates inquiunt accepit uiginti minas ad se missas ab Aristippo grato discipulo, sed eas Dei iussu aspernatus eidem remisit. Aristippus autem in hac re secutus præceptorem aurum spreuit, ac pro nihilo putauit. Cum enim iter faceret unà cum seruis, & ij præ auri pondere tardius irent, iussit eos tantum ipsius retinere, quantum sine labore ferre possent, reliquum dese abijcere. Quin Anacreon Teius uetus atque nobilis poeta quinque talenta, quibus à Polycrate donatus fuit, cum de ijs duas noctes solicitus fuisset, reddidit dicens, non esse digna curis, quæ sint suscipienda de ipsis. Nobiles item & egregiè fortes imperatores fuerunt philosophorum similes auri argentique despicientia ac contemptione: siquidem Phocion Atheniensis, qui sæpius dux exercitus fuit, magnum auri pondus, sibi dono missum ab Alexandro Macedonum rege, paruum duxit & contempsit. & M. Curius aurum, Fabricius Luscinus argentum & æs referre Samnitibus iussit. Sed etiam respub. quædam aurum & argentum legibus & institutis ab usu et tractatione suorum ciuium excluserunt . Etenim Lacædemones decreto & disciplina Lycurgi diligenter inquirebant in suos ciues, ea possiderent nec ne, possessor autem deprehensus penas legibus & iudicio dedit. & oppidi ad Tigrim, quod Babytace nominabatur, incolæ atque habitatores aurum defodiebant in terra, ne quis eo uteretur. & Scytarchæ usum auri argentique condemnabant, ut auaricia se abdicarent. Tum metalla conuicijs iactantur. Primo autem petulanter isti maledicunt auro & argento, uocantque funestas & nefarias pestes humani generis, nam ea qui possident maximo in periculo sunt, quos deficiunt, possessoribus tendunt insidias, quamobrem utrisque sæpenumero causa interitus & exitij fuerunt. Siquidem Polymnestor rex Thracum, ut potiretur auro, interfecit Polydorum illustrem hospitem & filium Priami, soceri sui & ueteris amici. Thesauros quoque auri argentique ut raperet Pygmaleon Tyriorum rex sororis maritum & sacerdotem, nullam habens rationem neque affinitatis, neque religionis, obtruncauit. Auri gratia Eriphyle Amphiaraum maritum hosti prodidit. Lasthenes Olynthum urbem Philippo Macedoni: Sp. Tarpeij filia auro corrupta Sabinos in arcem Romanam accepit. C. Curio patriam auro uendidit Cæsari dictatori. At Aesculapio summo medico, & ut habitus est, Apollinis filio, aurum interitus causa fuit. Similiter M. Crassus cum auro Parthorum inhiaret, profligatus una cum filio & undecim legionibus, hosti ludibrio fuit. Is enim aurum liquidum infundens in rictum interfecti dixit: Aurum sitisti, aurum bibe. Sed quid multis historiarum exemplis hic nobis opus est? cum uideamus diebus ferè singulis propter aurum argentúm[q]ue fores effringi, perfodi parietes, miseros uiatores occidi, ab isto rapaci & crudeli genere hominum nato ad furta, ad sacrilegia, ad excursiones & latrocinia, fures contra correptos suspendi, sacrilegos uiuos comburi, latronum artus rota confringi, bella quoque non exitiosa tantum ijs quibus inferuntur, sed ijs etiam qui ea faciunt, geri propter eadem. Quinetiam ea ipsa, dicunt, dant facultatem ad omne flagitium, uirginum scilicet corruptelas, & adulteria, & incesta, stupra denique quæ per uim offeruntur. Ita Poetæ cum fingunt louem in aureum imbrem uersum, atque illapsum in sinum Danaes, non aliud uolunt, quàm ipsum auro munisse sibi tutam uiam, qua ingrederetur in turrim ad uitium faciendum uirgini. Præterea auro & argento multorum fides labefactatur, emuntur iudicia, infinita scelera eduntur. Etenim ut Propertius inquit,

     Aurea nunc uere sunt secula, plurimus auro
          Venit honos, auro conciliatur amor.
     Auro pulsa fides, auro uenalia iura,
          Aurum lex sequitur, mox sine lege pudor.
                          Et Diphilus
     Auro puto nihil quicquam potentius,
     Illo secantur, illo fiunt omnia.

Optimus igitur quis ista meritò ac iure contemnit, & pro nihilo ducit. Illud dicit senis Plautini:

Odi ego aurum, multa multis sæpe suasit perperam.

Ibi uero etiam Poetæ acerbe, & contumeliose inuehuntur in pecuniam ex auro & argento conflatam. Inprimis autem Iuuenalis:

     Quando quidem inter nos sanctissima diuitiarum
     Maiestas, & si funesta pecunia templo
     Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras.
                          Et in alio loco.
     Prima peregrinos obscœna pecunia mores
     Intulit, & turpi fregerunt secula luxu
     Diuitiæ molles.

Et plerique uehementer laudant rerum permutationem, qua ante repertam pecuniam quondam homines usi sunt, & nunc simplices quædam nationes utuntur. Deinde reliquis metallis grande conuitium faciunt, imprimis uero ferro, quo nulla pernities maior hominum uitæ afferri potuit: etenim ex eo efficiuntur gladij, pila, hastæ, conti, sagittæ, quibus homines uulnerantur, & cædes, latrocinia, bella fiunt, quæ res cum Plinio stomachum mouisset, scripsit: ferro utimur non cominus solum, sed etiam missili uolucrique, nunc tormentis excusso, nunc lacertis, nunc uero pennato, quam sceleratissimam humani ingenij fraudem arbitror. Siquidem ut ocyus mors perueniret ad hominem, alitem illam fecimus, pennasque ferro dedimus. Veruntamen missile in unius corpore figitur, item sagitta siue eam mittat arcus, siue scorpio, siue catapulta, at ferreus bombardæ globus in aerem expressus, per multorum corpora ire potest, & nullum marmor saxúm[q]ue obiectum tam durum est, ut ipsum suo ictu suaque ui non perfringat. Quocirca altissimas turres æquat solo, et muros firmissimos findit, perrumpit, disijcit: ut certè balistæ, quæ mittunt saxa, & arietes atque alia ueterum tormenta, quæ murum percutiunt, & propugnacula deijciunt, cum bombardis comparata, non magnam uim habere uideantur. Quæ bombardæ, quia horribiles fundunt sonos & fremitus, non secus ac si tonitrua essent: emittunt ex se flammas coruscantes, ut fulgetra, ædificia quæque affligunt, comminuunt, dissipant, ignem euomunt & incendium excitant, non aliter atque fulminum iactus: de nostræ ætatis impijs hominibus diceretur rectius, quàm quondam de Salmoneo, fulmina eos eripuisse loui et à manibus extorsisse, imò uero hanc perniciem hominum ab inferis emissam in terras, ut plures unò ictu concidentes ad se raperet orcus. Sed quoniam bombardæ quæ in manu teneri possunt, hodie raro siunt ex ferro, magnæ nunquam, sed ex æris & plumbi candidi quadam mistione, idcirco in æs & plumbum plura maledicta conferunt, quàm in ferrum. Hocloco etiam commemorant æneum Phalaridis taurum, æneum Pergamenorumbo uem, canem ferreum, eculeum, manicas, compedes, cuneos, uncos, laminas ignitas. His homines crudeliter torti, confitentur maleficia & facinora, quæ nunquam commiserunt , at innocentes omni supplicio miserrime sic ex cruciati necantur . Plumbum etiam nigrum pestiferum et nocens esse, eo liquido puniri homines, ex hoc carmine Horatij, de fortuna lon tis conuincitur.

Te semper anteit sæua necessitas
Clauos trabaleis, & cuneos manu
Gestans ahena, nec seuerus
Vncus abest, liquidum plumbum.

Vtuero magis odium concitent in hoc metallum, non silent de plumbatis & globulis paruarum bombardarum ex eo factis, & læsionis necis causam in ipsum conferunt . Ita cum natura in profundo terræ metalla penitus abstruserit, ad usus uitæ non sint necessaria, spreta sunt ab optimo quo uiro & repudiata, effodienda non sunt, & cum effossa semper multorum & magnorum malorum causa extiterint: sequitur ipsam etiam artem metallicam hominum generi utilem non esse, sed noxiam exitiosam. Istis autem tragSdijs uiri boni complures ita perturbantur , ut odium acerbissimum in metalla concipiant, ea prorsus non gigni uelint, aut genita à nemine omnium effodi. Sed quo magis singularem illorum integritatem & innocentiam bonitatem laudo, eò maiori curæ mihi erit, ut omnis error ex eorum animis extirpetur, ac funditus tollatur, ut aperiatur sententia uera, & humano generi perutilis. Primum qui metalla accusant & ea usu abdicant, non uidentse Deum ipsum accusare, & scelerum damnare, ut m res quasdam frustra ac sine causa condidisse autument, & malorum autorem esse putent, quæ sanè sententia pijs hominibus & peri tis uiris digna non est. Deinde, metalla certè terra non recondit in profundo, propterea quod ea ab hominibus fodi non uelit, sed quia prouida solers natura suum cui rei locum dedit, ea gignit in uenis et fibris commissuris saxorum, tan quam in uasis proprijs, & materiæ receptaculis: etenim in reliquis elementis aut gigni non possunt, quòd ipsis materia desit, aut genita in aere, id quod perraro euenit, non reperiunt locum consistendi, sed sua ui suo pondere deorsum in terram feruntur. Cum igitur metalla sedem propriam et stabilem habeant in uisceribus terræ, quis non uidet istos, id quod uolunt probabili argumentatione non concludere? Sed dicunt: quanquam metalla sunt in terra, ut in proprio sui ortus loco locata, quia tamen inclusa & abdita latent in occulto, non sunt eruenda. Ego autem istis reprehensoribus nimium molestis pro metallis pisces regeram, quos occultos & latentes in aquis, marinis etiam, capimus, cum multo magis alienum sit ab hominis terreni animalis uita maris interiora, quàm terræ uiscera scrutari. Siquidem ut aues ad liberè uolitandum per aerem natæ sunt, ita pisces ad peruagandas aquas, cæteris autem animantibus natura dedit terram, ut in ea habitent, homini præterea ut ipsam colat, & ex eius cauernis metalla alia fossilia eliciat. Rursus ijdem dicunt piscibus uescimur, at fossilibus ne fames sitis depellitur, ne utilia sunt ad corpus uestiendum: quod est alterum argumentum, quo contendunt probare, metalla eruenda non esse. Verum homo sine metallis non potest parare ea, quæ suppeditant ad uictum & ad uestitum. Etenim cum res rustica maximam uictus copiam præbeat nostris corporibus, primum nullus labor absoluitur & perficitur sine instrumentis, siquidem terra subigitur uomeribus & dentalibus, dolabra refodiuntur præfractæ stirpes & radices summæ, semen sparsum occatur, seges sarritur & runcatur: matura fruges falcibus cum parte culmi demessa in area deteritur, aut spicæ eius recisæ conduntur in horreum, & postea tribulis tunduntur, ac uannis expurgantur , pura deni frumenta & legumina granario inferuntur , ex quo promuntur rursus cum res hæc postulat, aut flagitat necessitas. Iam ad fructus meliores & uberiores capiendos ex arboribus & fruticibus nobis opus est pastinatione, putatione, insitione, quæ iterum sine instrumentis fieri non unt, ut necliquores, lac dico, mel, uinum, oleum sine uasis coercere & continere possumus: nec tot generum animantes sine stabulis tueri à pluuia diutina et à frigore intolerabili. Instrumenta autem rustica plera sunt ferrea, ut uomer, dentale, dolabra, dentes quos habet occa, sarculum, runcina, falx foenaria, stramentaria , arboraria, uineatica, rutrum , scalpellum, furcæ, scirpiculæ: uasa uero ænea uel plumbea. Atne instrumenta uasáue lignea sine ferro sunt fabricata: ne cella uinaria, uel olearia, ne stabulum, ne ulla alia uillæ pars sine instrumentis ferreis potuit ædificari. Deinde siue ex pecuarijs pastionibus abducantur ad lanienam taurus, ueruex, hædus & alia eiusdem generis animalia, siue ex uillaticis auiarius coco tradat pullum, gallinam, eapum, num sine securibus aut cultris animantes secari ac diuidi possunt? Vt nihil hic dicam de ahenis, et cocalis æneis, quia ad condas carnes eundem usum afferant fictilia, quæ ne ipsa quidem sine instrumentis à figulo fingi formari unt, ut nec sine ferro instrumenta ulla ex ligno fieri. Cum autem homini præterea uictum præbeant uenatio, aucupium, piscatus, nónne uenator ceruum irretitum uenabulo transuerberat? stantem currentémue sagitta configit? uel globulo bombardæ traijcit? nónne auceps item tetraonem uel phasianum ictu sagittæ conficit? aut in eius corpus globulum bombardæ immittit? Vt taceam tendiculas alia instrumenta, quibus capitur attagen & picus, aliæ syluestres uolucres, ne singulas intempestiue nuncspeciatim persequar. Piscator deni nónne hamo & uerriculo capit pisces in mari, in maritimis uiuarijs, in piscinis, in fluuijs? At hamus ferreus est, & è uerriculo interdum plumbeas aut ferreas massas appensas uidemus, pisces autem capti pleri mox cultris & securibus in frusta secantur aut exenterantur. Sed de uictu satis super dictum: Nunc dicam de uestitu, qui fit ex lana, lino, pennis, pilis, pellibus, corio. Verum oues primo tondentur , deinde lana pectitur: tum ducuntur fila, postea stamen suspenditur

in pannuleio, sub quod subit subtegmen, id pectine feritur, ut tandem ex filis tantum: uel ex filis & pilis fiat pannus. Linum uero uulsum primo pectitur hamis. mox mergitur in aquas, rursus siccatur: tum tusum stipario malleo uel confractum carminatur, deinde extenuatur in fila, postremo texitur tela. Sed artifex panni aut textor num aliquod habet instrumentum non ferreum? uel ligneum sine ferro factum? iam sarcinatori discindendus pannus uel tela: num id sine cultro uel forfice faciet? num consuet ullam uestem sine acu? ne populus quidem transmarinus pennarum contextu corporis tegumentum faciet sine ijsdem instrumentis, nec pelliones ipsis carere possunt cuiuscun generis animantium suant pelles. Et sutor indiget scalpri, quo scindat coriu: cultri, quo radat: subulæ, qua perforet, ut possit conficere calceos. Sed hæc tegumenta corporum uel texta uel suta sunt. Ædificia uero quæ idem corpus tuentur ab imbribus, uentis, frigore, calore, non extruuntur sine securi, serra, terebro. Sed quid pluribus uerbis opus est? Metallis ex usu hominum sublatis, tollitur omnis ratio & tuendæ sustentandæ ualetudinis, & tenendi cursum uitæ cultioris. Etenim homines fSdissimam et miserrimam uitam degerent inter feras, ni metalla essent, redirent ad glandes at syluestria poma & pruna: herbis & radicibus euulsis uescerentur, unguibus foderent speluncas, in quibus noctu iacerent, interdiu in syluis & campis passim more bestiarum uagarentur, quæres quia hominis ratione, prestantissima & optima naturæ dote, prorsus est indigna, adeóne quisquam erit stultus aut pertinax, ut metalla ad uictum uestitum necessaria esse, & ad uitam hominum tuendam pertinere, non concedat? Tum quia metallici plerum fodiunt montes nihil frugum ferentes, & ualles tenebris circumfusas agris uastita tem exiguam aut nullam inferunt. Postremò ubi syluæ & nemora succiduntur, ibi fruticum et arborum radicibus extirpatis frumenta serunt, qulnoui agri tam uberes breui efferunt fruges, ut damna, quæ lignis carius emendis faciunt incolæ, relarciant. At metallis, quæ ex uenis conflantur, alibi innumeræ uolueres, bestiæ edules, pisces comparari, & ad loca montosa afferri possunt. Abeo ad exempla: Bias Prienensis capta patria nihil de rebus preciosis exportauit ex urbe, ut uir qui habitus est sapiens, ab hostibus sibi periculum non metuerit, quanquam hoc de eo dici uere non possit, quod se coniecerit in fugam, non magna mihi res uidetur esse, iacturam horum etiam bonorum facere, perdita domo, prædijs, patria ipsa, qua nihil charius. Quin ego iudicarem Biantem istius generis bona contempsisse, ac pro nihilo putasse, si anteaquam patria capta esset, ea largitus esset cognatis & amicis, aut distribuisset in egentissimos homines: nam idipsum sine controuersia fecisset sua sponte, hoc, quod tantopere miratur Græcia, ui hostium coactus & fractus metu fecisse uideri potest. Socrates uero non spreuit aurum, sed docendi precium noluit sibi persolui. At Aristippus Cyrenensis si comportasset ipse at seruasset aurum , quod iussit seruos de se abijcere, potuisset emereres quæ expetuntur ad usus uitæ necessarias & propter egestatem non habuisset necesse adulari Dionysium Siciliæ tyrannum, nec unquam ex eo nominatus fuisset regius canis. Quocirca Damasippus Horatianus carpens Staberum maximi æstimantem diuitias inquit:

Quid simile isti
Græcus Aristippus? qui seruos proijcere aurum
In media iussit Libya, quia tardius irent
Propter onus segnes, uter est insanior horum?

Insanit enim qui pluris facit diuitias, quàm uirtutes. Insanit etiam qui easdem respuit, ac pro nihilo ducit, cum liceat ipsis bene uti. Quod autem idem Aristippus aliàs aurum ab nauigio proiecit in mare, animo magno & prudenti eam rem egit. Siquidem cum aduerteret esse piratarum scapham, in qua uehebatur, timuit de uita sua, numerauit aurum, & cum id sponte eiecisset in mare, tanquam fecisset inuitus, ingemuit: sed posteaquam euasisset ex periculo, dixit: ipsum aurum perijsse satius est, quàm me perijsse eius causa. Verum esto, Philosophi quidam & Anacreon Teius contempserint aurum & argentum, Anaxagoras etiam Clazomenius fundos, qui oues alerent, deseruit: & Crates Thebanus cum moleste ferret se rei familiaris, aliarum curas sustinere, & his animum suum in contemplando distrahi, bonis, quæ ualerent octo talenta, relictis, at sumpto pallio & pera pauper omnem curam, cogitationem, operam ad philosophiam contulit . Num quod isti philosophi hæc spreuerint, omnes alij pecuariam rem non curarunt? non coluerunt agros? non habitarunt domos? certe multi contrà cum diuitijs affluerent præclare in studijs sci− entiæ cognitionis rerum diuinarum & humanarum uersati sunt, ut Aristoteles, Cicero, Seneca. Sed Phocioni non erat integrum , aurum ab Alexandro ad se missum accipere. Si enim eo uti uoluisset, tam rex quàm ipse incurrisset in odium offensionem populi Atheniensis: qui populus etiam postea in uirum illum bonum ingratus fuit: nam eum compulit ad hoc, ut biberet cicutam. Quid autem M. Curio, & Fabricio Luscino minus conueniens, quàm aurum ab hostibus accipere? qui his machinis sperabant eos posse labefactari, aut suis ciuibus in odium uenire uolebant, ut ipsis Romanis inter se dissidentibus rempub. funditus euerterent. Sed Lycurgus debuerat auro & argento utendi præcepta tradere Spartanis, non res per se bonas tollere de medio. Babytacenses uero quis non uidet homines fuisse amentes & inuidos? poterant enim auro mercari ea quibus indigebant: uel ipsum donare finitimis populis, ut eos sibi donis beneficiis deuincirent. Postremo Scytarchæ solo auro argenti usu damnato, auaritia se non prorsus abdicarunt, quod auarus etiam sit aliorum bonorum possessor, si eis non utitur. Nunc respondendum est ad conuitia , quibus res fossiles iactantur. Ita aurum & argentum primò uocant pestes hominum , quod possessoribus interitus & exitij causa sint: hoc autem modo quæ tandem res quam possidemus, pestis humani generis non dicetur? an equus? an uestis? an deni aliud simile? Vectus autem in equo insigni, aut uiator bene uestitus causa latroni fuerit, ut ab eo occideretur, num igitur in equis non uehimur, sed pedibus iter facimus, quia prædo cædem fecit ut raperet equum? aut num uestiti non prodimus? sed nudi, quia grassator ferro uitam uiatori eripuit, ut eum spoliaret ueste? similis est possessio auri & argenti. Quoniam uero his omnibus hominum uita bene carere non potest, cauebimus à prædatoribus, & quia semper non possumus ex eorum manibus effugere, est proprium munus magistratus, sceleratos & nefarios homines ad tortorem & carnificem rapere. Belli etiam causa res fossiles non sunt: ut enim cum unus aliquis Tyrannus magno amore inflammatus in mulierem egregia forma, facit bellum oppidanis, istiusmodi belli in effrenata tyranni libidine est culpa, non in facie mulieris: Ita cum alius cæcus cupiditate auri & argenti bellum infert diuitibus populis, metalla extra causam ponere debemus, & omnem culpam in auaritiam transferre. Nam furentes impetus & turpes actiones , quæiura gentium & ciuium comminuere & uiolare solent, oriuntur ex nostris uitijs. Quare non recte Tibullus in aurum contulit belli culpam, cum inquit:

Diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt
Faginus astabat cum scyphus ante dapes.
At Virgilius dicit homicidij culpam in auaritia residere de Polymestore loquens:
Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat, & auro
Vipotitur. quid non mortalia pectora cogis
Auri sacra fames?

Et iterum recte, cum loquitur de Pigmaleone, qui Sicheum interfecit.

at auri cæcus amore,

Clam ferro incautum superat. Fames enim & cupiditas auri aliarum rerum reddit homines cæcos. At impia ista pecuniarum cupiditas omnibus omni tempore & loco pro bro fuit & crimini. Quin etiam auaritiæ tantum dediti, quod eius serui essent, semper illiberales & sordidi sunt habiti. Similiter auro & argento, & gemmis expugnauerit aliquis pudicitiam mulierum, multorum fidem labefactarit, emerit iudicia, innumera scelera fecerit, iterum res fossiles in culpa non sunt, sed inflammatus at ignitus furor hominum , uel animorum cæca & impia cupiditas. Quan quam autem in aurum & argentum dicta, in 40pecuniam potissimum dicantur, tamen quia nominatim eam carpunt Poetæ, ipsorum conuicia infringenda sunt: quod uno illo fieri potest. His

pecunia est bono, qui ea bene utuntur: dat damnum aut malum, qui male. Quamobrem rectissime Horatius:

Nescis quid ualeat nummus, m præbeat usum
Panis ematur, olus, uini sextarius.
At etiam in alio loco.
Imperat aut seruit collecta pecunia cui,
Tortum digna sequi potius quàm ducere funem.

At homines ingeniosi & solertes cum considerassent rerum permutationem, qua quondam homines rudes usi sunt, & hodie immanes quædam & barbaræ nationes utuntur, qualis esset, id est, quam difficilis factu & laboriosa, reperierunt pecuniam. Ea uero nihil utilius excogitari potuit. Siquidem parua auri argenti massa, precium est rei magnæ & grauis. Ita pecunia fretæ gentes multum inter se distantes longe seiuncta facillime faciunt mercaturas, quibus uita ciuilis uix carere potest. Deinde maledicta quæ dicuntur in ferrum, æs, plumbum, neipsa quidem apud uiros prudentes & graues locum habent. Etenim ut illa metalla tollantur de medio, homines certè uehementius efferuescentes iracundia, & effrenato furore incitati, pugnis, calcibus, unguibus, dentibus tanquam feræ certabunt. Alij alijs fustes impingent , alios lapidibus percutient, alios prosternent , quin etiam homo hominem non solum ferro interficit, sed necat ueneno, inedia, siti: premit faucibus & strangulat, uiuum defodit in terra: immergit in aquas & suffocat, comburit , suspendit, ut faciat omne elementum particeps humanæ necis. Tum deni alius feris obijcitur: alius in mactati pecoris cadauer totus insuitur, excepto capite, sic uermibus dilaniandus relin quitur: alium uiuarijs immersum, totum pariter murenæ distrahunt: alius oleo incoquitur: alius oliuo inunctus ligatus muscis & crabronibus uexandus proponitur: alius uirgis cæsus uel fustibus mulctatus neci datur: alius saxis facta lapidatione obruitur: alius præcipitatur ex altis locis. Præterea homo sine metallis cruciatur non uno modo? ut cum carnifex cereis ardentibus inguina ipsi & alas adurit: uel linteum imponit in os, id per inspirationem sensim & leniter in fauces tractum, repente & uiolenter retrahit: uel manibus post tergum illigatis, ipsum fune paulatim in sublime tractum , subito deijcit: uel similiter à trabe religato saxum grandis ponderis è pedibus funiculo appendit : uel deni eius artus torto distrahit. Ita ex his intelligimus non metalla esse culpanda, sed nostra uitia, iram dico, crudelitatem , discordiam, cupiditatem latè regnandi , auaritiam, libidinem. Sed existit hocloco quæstio, utrum res fossiles in numero bonorum habere debeamus, an reponere in malorum coetu. Vniuersas quidem diuitias Peripatetici in bonorum numero duxerunt, & modo nominarunt externa, quod ne in animo ne in corpore, sed extra sint. Tum autem ut multa alia dixerunt esse posse bona, quod his bene uelma

uti sit in nostra situm potestate. Etenim boni uiri his bene utuntur , eis sunt utiles: mali, male, eis inutiles sunt. Socratis est dictum, uinum ad uasa mutari, diuitias ad eorum, qui ipsas possident mores. Stoici uero quorum mos est ut subtiliter & argute disputent , quamuis diuitias ex bonorum choro sustulerint, non tamen numerarunt in malis, sed in eo genere quod appellatur indifferens collocarunt. Etenim ipsis uirtus est una, bonum, uitium tantum modo malum, omne reliquum genus indifferens. Ita ut ipsi de hacre sentiunt, nihil interest bene ualeat quispiam, an grauiter ægrotet: nihil interest formosus sit an deformis. Denique

Diues ne prisco natus ab Inacho
Nil interest, an pauper & infima
De gente sub dio moreris.

At ego quidem non uideo causam cur ei quod naturaliter & per se bonum est, inter bona esse aliquid loci non debeat. Res fossiles certè natura creat, & humano generi præbent multiplicem necessarium usum, ut taceam de ornatu, qui cum utilitate mirifice congruit . Igitur ipsa deijci de suo statu & gradu quem tenent in bonis æquum non est. Nec uero si quis malè ipsis est usus, iccirco recte dicentur mala. Quibus enim rebus bonis malè æ at bene uti non possumus? Liceat mihi exempla ponere ex utro genere bonorum . Vinum, potus longe optimus, si modice bibitur, prodest cococtioni ciborum, ad sanguinis ortumiuuat: promouet succos in omnes corporis partes: nutricationi bono est, nec corpori solum, sed animo etiam utile. Nam tenebras & caliginem mentis nostræ discutit: cura & sollicitudine nos liberat: reddit fidentes rebus. Sin immodice bibitur, corpus lædit, & grauibus morbis opprimit. Vinolentus etiam nihil tacitum tenet: furit & bacchatur,

multa scelera nefaria sacit & flagitia. Qua dere Theognis perdoctè scripsit uersibus, quos siclatine reddere possumus:

Vina nocere solent, auida si fauce trahantur,
Si modice biberis, uina iuuare solent.

Sed ne diutius morer in externis, uenio ad corporis & animi bona, inter quæ mihi robur & forma at ingenium occurrunt. Igitur si quis robore fretus, multum laborat, ut se suos honeste & laudate alat, eo bene utitur: Sin ex cæde uiuit & latrocinatur, male. Similiter fSmina pulchritudine exi mia si nupta uiro, ei uni placere studet, forma utitur: sin petulanter uiuit ruit in libidinem, ea, ut conuenit , non utitur. Pari ratione adolescens qui do ctrinæ sese dat, & artes ingenuas colit, recte utitur ingenio. Qui fingit, mentitur , capit, fraude & perfidia fallit, eius celeritate abutitur. Vt autem is qui uinum, robur, formam, ingenium , propter peiorem usum in bonorum numero non habet, in summum illum rerum opificem Deum iniuriosus & contumeli osus est, ita qui res fossiles eximit ex bonorum coetu, in eundem iniuriam & contumeliam iacit. Rectissime igitur quidam Græci poetæ scripserunt , ut Pindarus.

Quæ uirtute pecunia
Exornata nitet, suppeditat uias
Non unas bene agas, quibus
Quæ sors cun ferens obtulerit tibi.
Vt Sappho.
Sine uirtutis amore hospes iniquus
Nocet aurum, at sociata hæc caput & summa bonorum.
Vt Callimachus.
Diuitiæ magnos sine nec uirtute: nec ipsæ
Virtutes faciunt magnos sine diuite cenfu.
Vt Antiphanes.
Nam per deos cur oportet quis ditescere?
Pecuniæ cur optet habere plurimum?
Quàm possit auxiliari ut amicis, gratiæ
Fructum serere Diuarum suauissimæ.

Argumentis & conuitijs aduersariorum refutatis colligamus utilitates metallicæ. Primum autem ea utilis est medicis. Etenim effundit copiam medicamentorum , quibus uulnera & ulcera solent curari, pestis etiam: ut cer te si nulla alia esset causa cur scrutaremur terram , tamen medicinæ gratia eam fodere deberemus. Deinde utilis est pictoribus. Siquidem eruit genera pigmentorum, quibus cum ipsis tectoria picta fuerint, humor allapsus extrin secus minus, quàm cæteris nocet. Tum utilis est architectis. Etenim inuenit marmora ad firmitatem magnorum ædium apta, & ad ornatum decora. Vtilis præterea est ijs, quorum animus ad immortalem gloriam nititur. Nam effodit metalla, è quibus nummi & statuæ alia fiunt, quæ post literarum monimenta hominibus quodammodo æternitatem , immortalitatem donant. Mercatoribus etiam utilis est, quod multis de causis, ut aliàs dixi, moneta, quæ ex metallis conficitur , oportunior sit homini, quàm rerum permutatio. Postremo cui non est utilis? nam ut nunc præteream & relinquam opera tam concinna , tam polita, tam elaborata, tam utilia, quæ ex metallis in uarias figuras formant fabri aurarij, argentarij , ærarij, plumbarij, ferrarij, quotusquis artifex sine metallis aliquod opus elegans & perfectum efficere potest? certe si non utitur instrumentis ex ferro uel ex ære factis, ne lignea, ne lapidea sine eisdem potuerunt formari. Ex quibus omnibus perspicuum est, qui fructus quæ commoditates percipiantur ex metallis. Ea uero ne haberemus quidem nisi ars metallica esset inuenta , nobis ministraretur. Quis igitur non intelligit eam esse maximè utilem, imo potius necessariam humano generi? ne plura: Homo metallica carere non potuit, nec ipsum ea carere uoluit diuina benignitas. Porro quæritur metallica honestá ne sit ingenuis, an pudenda & inhonesta. Nos autem eam inter honestas numeramus artes. Cuius enim artis quæstus non est impius, non odiosus, non sordidus, illam honestam possumus existimare. Talem uero metallicæ quæstum esse, quod augeat rem bonis & honestis rationibus iam ostendemus: iure igitur inter honestas numeratur artes. Primum autem quæstus metallici, liceat mihi eam conferre cum cæteris rationibus, quibus magna pecunia quæritur, æquè pius est at agricolæ. Nam ut hic, cum in agris suis sementem facit, quamuis ipsi fructuo sissimi sint, nemini tamen facit iniuriam : Ita ille cum suum fodit metallum , etiamsi magnos aceruos auri argentiue eruat, nulli tamen mortalium dat damnum. Omnino hæc duo genera rei familiaris augendæ in primis sunt liberalia & ingenua. At præda bellatoris plerum impia est, quod militaris furor rapiat bona tam sacra quàm prophana. Vt uero bellum habeat susceptum rex omnium iustissimus cum crudelibus tyrannis, non possunt in eo homines improbi rem at fortunas amittere, ut non innocentem & miseram plebem, senes dico, matronas, uirgines, pupillos secum in eandem calamitatem trahant. Metallicus autem magnas diuitias inbreui congerere potest sine ulla ui, sine fraude & malitia. Quocirca omnino uerum non est illud uetus prouerbium. Omnis diues aut iniquus, aut iniqui hæres. De quo tamen quidam contendentes aduersus nos, insectantur & exagitant metallicos, eos aut ipsorum liberos dicunt in breui in egestatem incidere, non aliam ob causam quàm quod diuitias non bono modo congesserint. Nihil enim uerius esse illo, quod est apud Næuium poetam, male parta male dilabuntur. His autem improbis rationibus homines ex fodinis diuites fieri aiunt. Vbi spes aliqua metalli effodiendi ostenditur, aut regulus magistratúsue exturbat fodinæ dominos ex possessione, aut callidus & uersutus aliquis uicinus antiquis possessoribus infert litem, ut eos aliqua fodinæ parte spoliet: aut præfectus fodinæ ideo indicit domi nis symbola grauiora, ut si ea dare uoluerint, uel non potuerint, omne ius possessionis amittant, ipse contrà quàm fas est amissum usurpet. Aut deni præses fodinæ uenam, qua parte abundat metallo oblinit luto, uel terris, saxis, assere, palo tegit, ut aliquot post annis, cum domini fodinam putantes exhaustam , deserent, ipse metallum relictum fodiat, & ad se rapiat. Præterea colluuies metallicorum ex fraude, fallacijs, mendacijs tota constat . Etenim ut de multis alijs nihil dicatur, sed solum de his quæ ex uendito & empto contra fidem fiunt, aut uenas effert fictis commentitijs laudibus, ut fodinarum partes dimidio carius quàm æstimentur, possit diuendere, aut contrà aliquid detrahit de earum æstimatione, ut partes paruo precio mercari possit. Hæc crimina cum protulerint in medium , omnem bonam metallicæ existimationem uiolatam putant. Omnia autem bona siue bene siue male parta fuerint, aduerso aliquo casu adflicta dilabuntur , aut pereunt & dissipantur culpa & uitio possessoris, qui ea uel inertia & negligentia amittit & perdit uel per luxuriam effundit at obligurit: uel consumit largitionibus & exhaurit: uel ludendo profun dit & eijcit: uelut exhausta rediuiuus pullulet arca Nummus & è pleno semper tollatur aceruo. Nec igitur mirum si metallici non memores huius præcepti quod dedit Agathocles rex, fortunam repentinam reuerenter esse habendam, ijsdem de causis in egestatem incidunt . Præsertim uero cum mediocribus diuitijs contenti esse non possunt: tum enim non raro quas congesserunt ex metallis, in alia metalla insumunt . Verum non regulus aut magistratus pellit dominos possessione, sed tyrannus, qui homines subditos non bonis modo honeste partis, sed etiam uita crudelissime priuat. Attamen cum solitus sum inquirere in eas relas, quas isti apud uulgus habent de talibus iniurijs, semper reperio male audientibus causam iustissimam esse cur istos depellant de fodinis, male dicentibus nullam cur de illis conrantur . Etenim quod non dederunt symbola ius possessionis amiserunt , uel à magistratu ex alieno metallo sunt pulsi. Nam improbi quidam homines uenulas, proximas uenis ffluentibus aliquo metallo, fodientes in alienam possessionem inuadunt. Ita eos iniuriarum accusatos magistratus expellit at exturbat ex fodinis. Isti igitur plerum graues de eo rumores spargunt in uulgus. At aliter cum quædam, ut solet, inter uicinos controuersia est orta, ipsam arbitri à magistratu dati dirimunt: aut de ea iudices constituti cognoscunt & iudicant : controuersia ergo dirempta, quia utrius partis consensio in ea re extitit, neutra debet de iniurijs conri : iudicata, quia secundum leges metallicas sententia lataest, altera inferior iure non potest. Sed ut non magnopere pugnem de hac re interdum unum alim præfectum fodinæ maiorem exigere collectam à dominis, quàm necessitas postulat. Quinetiam ut concedam alim fodinæ præsidem uenam, qua parte abundat metallis, oblinere luto, aut structura tegere, num unius aut alterius improbitas plurimis bonis uiris notam fraudis inurere potest? quid senatu sanctius & integrius solet esse in republica? nonnulli tamen in peculatu deprehensi pSnas dederunt. Num iccirco honestissimus ordo bonam famam existimationen amittet? Sed certe præ− fectis fodinarum non licet symbola dominis indicere sine scitu permissu magistri metallicorum & duumuirûm iuratorum . Quare eiusmodi dolos adhibere non possunt. Præsides autem fodinarum si fraudis conuicti fuerint, cæduntur uirgis: sin furti, suspenduntur . Fraudolentos autem esse aliquos partium uenditores & emptores clamant: concedimus . Sed num fallere possunt alium quàm hominem stolidum, negligentem, imperitum rerum metallicarum? uir sane prudens, impiger, gnarus huius artis, si fides uenditoris uel emptoris ipsi in dubium uenit, mox se confert in fodinam, ut uenam tantopere laudatam aut uituperatam subijciat sub aspectum, & consideret sibi emendæ uel uendendæ sint partes nec ne. Sed dicant, ut is sibi à dolis cauere possit, simplex tamen & qui se præbet credulum , decipitur. At non raro uidemus, eum qui hoc modo alium circumuenire uolebat, seipsum decipere, & merito omnibus ludibrio esse. Nam plerum tam qui studet alium fallere, quàm qui falli uidetur, rei metallicæ est ignarus. Ita cum uena præter opinionem fraudatoris metallis abundauerit, tum is qui putabatur deceptus esse lucrum facit, qui decepisse damnum. Veruntamen ipsi metallici raro uendunt emúntue partes, sed frenter iurati uenditores, qui eas uenales tanti emunt uel uendunt , quanti emere uel uendere fuerint iussi. Cum igitur magistratus ex æquo & bono iudicet res controuersas , bonus metallicus neminem decipiat, improbus fallere non facile possit, aut si fallat, non ferat impune, sermo eorum qui de honestate metallicorum detrahere uolunt, nihil momenti & ponderis habet. Deinde metallici quæstus nemini est odiosus. Quis enim non natura maleuolus & inuidus odium habebit in eum ad m opes quasi diuinitus delatæ sunt? qui hoc amplectitur genus amplificandi rem familiarem , quod omni caret crimine? Sed foenerator si usuram exercet immodicam , in odia ho minum incurrit: Sin modicam & ciuilem, ut non sit inuidiosus, ad plebem , quod eam non exhauriat, exipsa diues admodum non efficitur. Tum quæstus me tallici non est sordidus. Quî enim talis esse potest, tam magnus, tam copiosus, tam pius? Turpe uero & illiberale est lucrum mercatoris, cum uendit fucosas & fallaces merces, aut paruo emptis nimis magnum precium constituit, ea de causa mercator non minori in odio quàm foenerator esset apud uiros bonos, nisi haberent rationem periculorum , in quæ pro mercibus se infert. Verum qui hoc loco contumeliose dicunt de metallica detrahendi causa, aiunt quondam facinorum & scelerum conuictos homines esse damnatos ad metalla, eos aut seruos venas fodisse: nunc uero metallicos esse mercenarios, ut reliquos opifices in sordida arte uersari. Profecto si metallica ob hanc causam pudenda & inhonesta ingenuo homini iudicatur, quod serui quondam foderint metalla, nec agricultura erit satis honesta, quod mancipia agros coluerint, & nunc apud Turcas colant: nec architectura, quod serui quidam in ea artifices reperti sint: ne medicina, quod non pauci medici fuerint serui, ne plures aliæ artes ingenuæ, quod manu capti eas exercuerint. At agricultura, & architectura, & medicina, nihilo minus in numero honestarum artium habentur. Nec igitur metallica ea causa ipsarum à choro excludetur. Concedamus præterea istis quæstum mercenariorum metallicorum esse sordidum, nos certe non intelligimus fossores modo cæteros operarios, sed tum metallicæ peritos, tum eos qui impensam faciunt in metalla. Inter quos numerari possunt reges, principes, respub. & in his honestissimus quis ciuis. Tum deni intelligimus præfectos metallorum , qualis fuit Thucidides nobilis ille historiarum scriptor, quem Athenienses præposuerunt Thasiorum metallis. Attamen consumere aliquid operæ & laboris in fossione uenarum non est indecorum metallicis, maxime si ipsi sumptum fecerint in metalla. Quemadmodum nec magnis uiris proprios agros colere. Alioqui Romanus senatus L. Quintium Cincinnatum operi agresti intentum non creasset dictatorem: nec uiros ciuitatis primarios à uillis arcessisset in curiam . Simi liter ne Maximilianus Cæsar nostra ætate Conradum ascripsisset in numerum nobilium, qui comites nominantur. Fuit uero ille, cum in metallis Snebergi operas daret, egentissimus: quare cognomentum habebat pauperis. Sed non multos post annos ex metallis Firsti, quod est oppidum in Lotharin gia, diues factus, nomen ex fortuna inuenit. Ne Vladislaus rex in coetu eorum , quos uocant Barones, reposuisset Tursium ciuem Cracouiensem , m metalla eius partis regni Vngarorum, quæ quondam Dacia fuit dicta, fortunis locupletarunt. Quinetiam ne metallica quidem plebs est uilis & abiecta. Etenim nocturnis æ ac diurnis uigilijs & operibus exercitata habet duriciam corporum immanem, facillime cum res postulat, labores & munera militiæ sustinet. Quippe quæ consueuit ad multam noctem uigilare, tractare ferramenta, fossas ducere, agere cuniculos, machinas fabricari, one ra ferre. Quocirca rei militaris periti, eam non modo. urbanæ plebi præferunt, sed etiam rusticæ. Verum ut tandem huic disputationi finem faciam: cum quæstus maximi sint fœneratoris, bellatoris, mercatoris, agricolæ, me tallici: fœnus autem sit odiosum, præda crudeliter capta ex fortunis plebis, non culpa calamitosæ, impia, quæstus metallicihonestate ac decore præstet mercatoris lucro: non minus sit bonus quàm agricolæ, multo uberior. Quis non intelligit metallicam inprimis esse honestam? Certe cum una sit ex decem maximis rebus optimis, pecuniam magnam bono modo inuenire, id homo studiosus & diligens rei familiaris non alia ratione facilius quàm metallica potest assequi. De re metallica Libri primi finis.