De re metallica/Ad lectorem

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Praefatio Liber I Fairytale right blue.png

GEORGIVS FABRICIVS IN LI−
bros Metallicos GEORGII AGRICOLAE phi−
losophi præstantissimi.
AD LECTOREM.
Si iuuatignita cognoscere fronte Chimæram,
Semicanem nympham, semibouem uirum:
Si centum capitum Titanem, tot ferentem
Sublimem manibus tela cruenta Gygen:
Si iuuat Ætneum penetrare Cyclopis in antrum,
At alios, Vates quos peperere, metus:
Nunc placcat mecum doctos euoluere libros,
Ingenium AGRICOLAE quos dedit acre tibi.
Non hic uana tenet suspensam fabula mentem:
Sed precium, utilitas multa, legentis erit.
Quidquid terra sinu, gremio recondidit imo,
Omne tibi multis eruit antè libris:
Siue fluens superas ultro nitatur in oras,
Inueniat facilem seu magis arte uiam.
Perpetui proprijs manant de fontibus amnes,
Est grauis Albuneæ sponte Mephitis odor.
Lethales sunt sponte scrobes Dicæarchidis oræ,
Et micat è media conditus ignis humo.
Plana Nariscorum cùm tellus arsit in agro,
Ter curua nondum falce resecta Ceres.
Nec dedit hoc damnum pastor, nec Iuppiterigne:
Vulcani per se ruperat ira solum.
Terrifico aura foras erumpens, incita motu,Sæpe facit montes, antè ubi plana uiæ est.
Hæc abstrusa cauis, imo incognita fundo,
Cognita natura sæpe fuere duce.
Arte hominum, in lucem ueniunt quo multa, manu
Terræ multiplices effodiuntur opes.
Lydia sic nitrum profert, Islandia sulfur,
Ac modò Tyrrhenus mittit alumen ager.
Succina, quâ trisido subit æquor Vistula cornu,
Piscantur Codano corpora serua sinu.
Quid memorem regum preciosa insignia gemmas,
Marmora excelsis structa sub astra iugis?
Nil lapides, nil saxa moror: sunt pulchra metalla,
Crse tuis opibus clara, Myda tuis,
Quæ acer Macedo terra Creneide fodit,
Nomine permutans nomina prisca suo.
At nunc non ullis cedit GERMANIA terris,

Terra ferax hominum, terraque dives opum.
adhic auri in venis locupletibus aura refulget,
Non alio messis carior ulla loco.
Auricomum extulerit felix Campania ramum,
Nec fructu nobis deficiente cadit.
Eruit argento solidas hoc tempore massas
Fossor, de propriis armaque miles agris.
Ignotum Graiis est Hesperiisque metallum,
quem Bisemutum lingua paterna vocat.
Candidius nigro, sed plumbo nigrius albo,
Nostra quoque hoc vena divite fundit humus.
Funditur in tormenta, corus cum imitantia fulmen,
AEs, inque hostiles ferrea massa domos.
Scribuntur plumbo libri: quis credidit ante
Quam mirandam artem Teutonis ora dedit?
Nec tamen hoc aliis, aut illa petuntur ab oris,
Eruta Germano cuncta metalla solo.
Sed quid ego haec repeto, monumentis tradita claris
AGRICOLAE, quae nunc docta per ora volant?
adhic caussis ortus, & formas viribus addit,
Et quaerenda quas sint meliora locis.
Quae si mente prius legisti candidus aequa:
Da reliquis quoque nunc tempora pauca libris.
Utilitas sequitur cultorem: crede, voluptas
Non iucunda minor, rara legentis, ergo.
Iudicioque prius ne quis male damnet iniquo,
Quae sunt auctoris munera mira Dei:
Eripit ipse suis primùm tela hostibus, in
Mittentis torqquet spicula rapta caput.
Fertur equo latro, uehitur pirata triremi:
Ergo necandus equus, nec fabricanda ratis?
Visceribus terræ lateant abstrusa metalla,
Vti opibus nescit quòd mala turba suis?
Quisquis es, aut doctis pareto monentibus, aut te
Inter habere bonos ne fateare locum.
Se non in prærupta metallicus abijcit audax,
Vt quondam immisso Curtius acer equo:
Sed prius ediscit, quæ sunt noscenda perito,
Quod facit, multa doctus ab arte facit.
Vt gubernator seruat cum sidere uentos:
Sic minimè dubijs utitur ille notis.
Iasides nauim, currus regit arte Metiscus:
Fossor opus peragit nec minus arte suum.
Indagat uenæ spacium, numerum, modum,
Siue obliqua suum, rectaúe tendat iter.

Pastor ut explorat quæ terra sit apta colenti,
Quæ bene lanigeras, quæ malè pascat oues.
En terræ intentus, quid uincula linea tendit?
Fungitur officio iam Ptolemæe tuo.
Vt suæ inucnit mensuram iura uenæ,
In uarios operas diuidit inde uiros.
Iam aggressus opus, uidenut mouet omne quod obstat,
Assidua ut uersat strenuus arma manu?
Ne tibi surdescant ferri tinnitibus aures,
Ad grauiora ideo conspicienda ueni.
Instruit ecce suis nunc artibus ille minores:
Sedulitas nulli non operosa loco.
Metiri docet hic uenæ spacium modum,
Vt regat positis finibus arua lapis,
Ne quis transmisso uiolentus limite pergens,
Non sibi concessas, in sua uertat, opes.
Hic docet instrumenta, quibus Plutonia regna
Tutus adit, saxi permeat at uias.
Quanta (uides) solidas expugnet machina terras:
Machina non ullo tempore uisa prius.
Cede nouis, nulla non inclyta laude uetustas,
Posteritas meritis est quo grata tuis.
Tum quia Germano sunt hæc inuenta sub axe,
Si quis es, inuidiæ contrahe uela tuæ.
Ausonis ora tumet bellis, terra Attica cultu,
Germanum infractus tollit ad astra labor.
Nec tamen ingenio solet infeliciter uti,
Mite gerat PhSbi, seu graue Martis opus.
Tempus adest, structis uenarum montibus, igne
Explorare, usum m sibi uena ferat.
Non labor ingenio caret hic, non copia fructu,
Est adaperta bonæ prima fenestra spei.
Ergo instat porrò grauiores ferre labores,
Intentas operi nec remouere manus.
Vrere siue locus poscat, seu tundere uenas,
Siue lauare lacu præter euntis aquæ.
Seu flammis iterum modicis torrere necesse est,
Excore aut fastis ignibus omne malum,
Cùm fluit æs riuis, auri argenti metallum,
Spes animo fossor uix capit ipse suas.
Argentum cupidus fuluo secernit ab auro,
Et plumbi lentam demit utri moram.
Separat argentum, lucri studiosus, ab ære,
Seruatis, linns deteriora, bonis.

Quæ si cuncta uelim tenui percurrere uersu,
Ante alium reuehat Memnonis orta diem.
Postremus labor est, concretos discere succos,
Quos fert innumeris Teutona terra locis.
Quo sal, quo nitrum, quo pacto fiat alumen,
Vsibus artificis cùm parat illa manus:
Nec non chalcantum, fulfur, fluidum bitumen,
Massa quo uitri lenta dolanda modo.
Suscipit hæc hominum mirandos cura labores,
Pauperiem usadeo ferre famem graue est,
Tantus amor uictum paruis extundere natis,
Et patriæ ciuem non dare uelle malum.
Nec manet in terræ fossoris mersa latebris
Mens, sed fert domino uota preces Deo.
Munificæ expectat, spe plenus, munera dextræ,
Extollens animum lætus ad astra suum.
Diuitias CHRISTVS dat noticiam fruendi,
Cui memori grates pectore semper agit.
Hoc quo laudati quondam fecere Philippi,
Qui uirtutis habent cum pietate decus.
Huc oculos, huc flecte animum, suauissime Lector,
Auctorem pia noscito mente Deum.
AGRICOLAE hinc optans operoso fausta labori,
Laudibus eximij candidus esto uiri.
Ille suum extollit patriæ cum nomine nomen,
Et uir in ore frens posteritatis erit.
Cuncta cadunt letho, studij monumenta uigebunt,
Purpurei donec lumina solis erunt.