Liber VI | Liber VIII |
GEORGII AGRICOLAE
DE RE METALLICA
LIBER SEPTIMUSextvs liber descripsit ferramenta, uasa, machinas, hic uenarum experiendarum rationes describet: eas enim effossas, ut utiliter excoqui, et ex ipsis à recremento purgatis metalla pura confici possint, operæprecium est prius experiri. Sed talis experimenti quanquam mentio facta est à scriptoribus, tamen nemo ex illis præcepta eius memoriæ tradidit: quocirca mirum non est si ætate posteriores nihil de eo scripserint. Metallici certè ex istius generis experimento cognoscunt de uenis utrum aliquod quodpiam metallum, an nullum in se contineant: aut, si ipsæ nobis indicia unius metalli uel plurium ostenderint, multum an paucum in eis insit: qua ratione etiam unius uenæ partes metalli participes, ab his, quæ eius expertes sunt, separari possunt. At illæ rursus, in quibus multum est ab his in quibus paucum. Nisi enim hoc antea, quàm ex uenis conflentur metalla, diligenter factum fuerit, non sine magno dominorum detrimento excontur. Nam partes uena− rum, quæ non facile igni liscunt, metalla ad se rapiunt, uel ea consumunt . Hoc modo cum fumo euolant, altero cum recremento & cadmia commiscentur: quo domini operam perdunt, quam posuerunt in fornacibus at catinis præparandis, & eos nouas impensas in eiusmodi recrementa & cæteras res facere necesse est. Verum metalla iam excocta experiri solemus, ut exploratum habere possimus quota argenti portio insit in centumpondio æris uel plumbi: aut quotam auri particulam libra argenti in se contineat. Et contrà quotam æris uel plumbi portionem habeat argenti centumpondium : aut quo ta argenti particula sit in auri libra: at ex ea re conijcere licet, utiliter possit necne metallum preciosum à uili secerni: quin etiam tale experimentum docet utrum nummi boni sint an adulterini, manifesto deprehendit argentum, si eius plus quàm fuerit iustum, monetarij miscuerint auro: aut æs, si eius plus, quàm fas sit, ijdem temperauerint cum auro uel argento: quorum omnium rationem quàm potero, diligentissimè explicabo. Venarum aunt experimentum, quod solis metallicis utile est, ab excoctione differt sola materiæ paucitate: etenim condo paucam discimus, utrum excoctio multæ nobis lucrum dabit an damnum, nisi enim metallici studio incumberent in eam experiendi rationem, qua utuntur, ex uenis, ut iam dixi, metalla interdum cum detrimento, interdum sine ullo emolumento excorent: nam experiri uenas impensis admodum exiguis, excore tantummodo magnis posumus. Simili autem modo fiunt. Primùm enim ut uenas experimur in fornacula, sic easdem excoquimus in fornace. Deinde utrobi non ligna, sed carbones incenduntur: tum ut in catillo fictili, cùm uenas experimur, metalla quæ in ipsis insunt, si aurum, argentum, æs, plumbum fuerint, iustissimè miscentur, ita in primis fornacibus, cùm eædem excoquuntur, permisceri so lent. Præterea ut hi, qui uenas explorant igni, metallum uel liquidum effundentes, uel frigefactum fracto catillo terreno purgant à recrementis, ita ex coctores quàmprimum metallum è fornace defluxerit in catinum, frigidam infundentes, ab eo rutris auferunt recrementa. Postremò ut in catillo cinereo aurum uel argentum à plumbo separatur, ita quo in secundis fornacibus. Sed artificem experiendæ uenæ uel metalli necesse est paratum, & instructum rebus necessarijs ad experimentum uenire: at fores conclauis, in quo statuta est fornacula, claudere, ne quis intempestiuè accedens mentem eius, in operas intentam, perturbet: libram præterea in suo loculamento collocare, ut ea, cùm ipse massulas metallorum ponderat, flatu uentorum huc & illuc agitari non possit: is enim arti est impedimento. Verùm res singulas, ad experimentum necessarias, describam exorsus à fornaculis: quarum alia ab alia differt figura, materia, loco in quo collocatur: figura quidem quòd sit teres uel quadrangula. At hæc magis est ad uenas experiendas accommodata.
- Fornacula teres.
- Fornacula quadrangula.
Materia uerò differunt fornaculæ, quòd alia sit lactericia, alia ferrea, quædam fictilis. Lactericia extruitur in camini foco, alto pedes tres & dimi dium : ferrea in eodem collocatur, similiter fictilis. Sed latericia est alta cubitum , intus lata pedem , longa pedem & duos digitos: cùm è foco assurrexerit ad quin digitos, quæ laterum crudorum crassitudo esse solet, super lateres locatur bractea ferrea, luto superius oblita, ne propter uim ignium detrimentum accipiat. In fronte fornaculæ supra bracteam est os, altum palmum, latum quin digitos, superiori parte rotundum . At bractea habet tria foramina, in utro latere unum, tertium in posteriori eius parte: quæ lata sunt digitum, longa tres digitos: per ea tum cinis ex carbonibus candentibus decidit, tum spirat flatus penetrans in cameram, quæ sub ipsa bractea est: ita is flatus ignem excitat. Quam ob rem hæc fornacula, quam metallici propter usum ab experiendo appellant, apud chymistas ex uento nomen inuenit: uerum bracteæ ferreæ pars, quæ è fornacula extat & eminet longa esse solet dodrantem, lata palmum. In ea carbunculi locati expeditè in fornaculam per ipsius os forcipe imponuntur, rursus, si res hoc postulat, ex fornacula exempti in eadem reponuntur.
- Bracteæ foramina A. Eiusdem pars quæ extat e fornacula B.
Ferrea autem fornacula constat ex quatuor bacillis ferreis, altis sesquipedem, inferius parumper diuaricatis & latis ut firmius stare possint: ex quorum duobus prior fornaculæ pars, ex duobus posterior efficitur: cum istis bacillis utrius partis conglutinata & conferruminata sunt bacilla ferrea transuersaria, numero tria: prima ubi ad altitudinem palmi assurrexerunt: secunda ubi ad altitudinem pedis: tertia in summa eorum parte. Recta quidem bacilla ca parte perforata sunt, qua cum ipsis conglutinantur transuersaria, ut à lateribus in ea includi possint alia bacilla ferrea similiter utrin tria numero. Ita duodecim sunt bacilla transuersaria, quæ tres efficiunt ordines, imparibus interuallis distinctos: etenim ab uno bacillo recto ad alterum in infimo ordine est interuallum unius pedis & quin digitorum. At in medio inter priora quidem bacilla & posteriora est spacium trium palmorum & unius digiti. Laterum uerò bacilla inter se distant tribus palmis et totidem digitis: sed in supremo ordine inter priora quidem bacilla et posteriora est interuallum duorum palmorum, inter laterum uerò bacilla trium, ut isto modo fornacula in summa parte fiat angustior: quin etiam ferreum bacillum , in oris speciem formatum, in infimo prioris par tis bacillo includitur: quod os æquè ac lactericiæ fornaculæ, altum est palmum, latum quin digitos. Tum prius infimi ordinis bacillum transuersarium ad utrun oris latus perforatum est, simili modo posterius: per quæ foramina penetrant duo baccilla ferrea, quæ cùm ipsa, tum quatuor infimi ordinis bacilla sustinent bracteam ferream luto oblitam: cuius etiam pars è fornacula extat: inferiora quo fornaculæ latera ab infimo bacillorum ordine us ad supremum bracteis ferreis teguntur: quæ filis ferreis affiguntur ad bacilla, luto oblinuntur, ut quàm diutissime uim ignium ferre possint. At fictilem fornaculam ex terra pingui & spissa & mediocri, quod ad mollitudinem et duriciem attinet, fingere conuenit. Ea uerò ferè eandem habet altitudinem quam serrea: eius pes constat ex duabus tabulis fictilibus, longis pedem & tres palmos, latis pedem & palmum. Vtrius aunt tabulæ partis prioris utrun latus sic sensim est recisum ad palmi longitudinem , ut tantummodo latum fiat semipedem & digitum: quæ pars eminet è fornacula. Sed tabulæ sunt crassæ ferè sesquidigitum: similiter fictiles parietes, qui ad digitum transuersum à margine statuuntur super inferiorem tabulam, qui superiorem eodem modo sustinent. Sunt uerò parietes alti tres digitos, habentes foramina quatuor, quæ singula alta sunt circiter ternos digitos: sed posterioris quidem partis & utrius lateris lata sunt quin digitos: prioris uerò latum est sesquipalmum, ut eò commodius in ipsum pedem, cùm concaluerit imponi possint catilli cinerei nuper facti, ibi exiccari. Verum utra tabula ideo exteriori parte filo ferreo, in eam impnsso , uincitur, ut minus frangatur : utra etiam non aliter ac bractea ferrea, iccirco tria habet foramina longa tres digitos, lata digitum, ut cùm superior propter ignium uim, aut propter aliam causam uitium fecerit, inferior pede inuerso in eius locum succedat: per ea foramina & cinis ex prunis, ut dixi, decidit, & fornaculæ inspiratur aura penetrans in cameram per parietum foramina. Ipsa uerò fornacula quadrangula est: inferiori eius parte intus lata palmos tres & digitum unum, longa palmos tres & totidem digitos: superiori lata palmos duos & digitos tres, ut etiam ipsa fiat angustior: Alta autem est pedem. Posterior etiam eius pars inferius in medio excisa est in modum semicirculi, qui sit semidigitum altus: pari modo latus utrun: at non secus ac fornacula in priori eius parte habet os superius otundum, altum palmum, latum palmum & digitum : cuius fores fenestrati etiam ex terra sunt, habent ansam. Quin operculum fornaculæ ex terra factum suam habet ansam, filo ferreo uincitur: tum ipsius fornaculæ exteriorem partem utran & latus utrun fila ferrea uinciunt : ex quibus impressis triangulorum formæ solent effici. Fornaculæ aunt latericiæ manent ac fixæ sunt, fictiles uerò & ferreæ ex uno loco portantur ad alterum : at latericiæ citius parari possunt, ferreæ magis durant, fictiles sunt aptiores. Metallici præterea faciunt fornaculas temporarias hoc modo. Lateres tres supra focum statuunt, utrin unum, tertium à tergo: pars prior patet flatui: his lateribus imponunt bracteam ferream: cui rursus tres lateres, qui carbones arceant & contineant. Sed loco fornacula alia ab alia differt, quòd quædam in altiori collocetur, quædam in humiliori. Ea uerò locatur in altiori, per cuius os, qui uenas uel metalla experitur catillum forcipe imponit: in humiliori, per cuius partem superius patentem: quo sanè modo fornaculæ loco artifici est circulus ferreus: etenim super focum camini ponitur, & inferius oblinitur luto, ne flatus follis sub ipso exeat. Quod si fieret tardius, uena excoretur, & æs lisceret in catino triangulari, qui in eum forci pe imponitur, & rursus eximitur. Circulus aunt altus est palmos duos, crassus semidigitum: eius spacium interius plerun latum est pedem et palmum : qua parte flatus follis in ipsum penetrat, excisus est. Sed follis est duplicatus, qualem habere solent aurifices, aliquando etiam fabri ferrarij: cui in medio est asser, in quo inest foramen spiritale, latum quin digitos, longum septem, suo asserculo tectum: quod è regione est foraminis spiritalis infimi asseris. Eius uerò eadem est latitudo & longitudo. Sed follis longus est, excepto capite, tres pedes: latus postrema parte, ubi quodammodo rotundatur, pedem & palmum: ad caput, tres palmos. Ipsum autem caput etiam longum est tres palmos: latum uerò ea parte, qua cum asseribus coniungitur duos palmos & digitum . Postea paulatim fit angustius: naris, quæ unica, longa est pedem & duos digitos: ea in foramine muri, crassi pedem & palmum , locata est, ut etiam dimidia capitis pars, in quam naris includitur: circulum uerò ferre um in foco statutum tantummodo attingit: nam extra murum non eminet. Corium follis sui generis clauis ferreis infixum est asseribus: tum corio utrin asseres iunguntur cum capite, super quo est corium transuersarium in asseris parte clauis, quibus lata sunt capitula, infixum: similiter alterum in parte capitis: Medius autem follis asser situatus est in bacillo ferreo, ad quod clauis ferreis utrin cuspidatis & utrin directò deorsum uersus actis affigitur, ut leuari non possit. Bacillum uerò ferreum in medio est duorum tignorum erectorum, per quæ penetrat. Superius etiam axiculus ligneus, habens codaces ferreos, in foraminibus eorundem tignorum uoluitur: in cuius medij forma inclusus est uectis, et clauis ferreis affixus, ut non at exilire. Longus autem est quin pedes & dimidium: cuius postremam partem prehendit annulus ferreus bacilli ferrei, pertinentis ad caudam infimi asseris ipsius follis: quam alter eius annulus similiter prehendit. Ita cùm artifex uectem deprimit, follis pars inferior leuatur, flatum in narem compellit: at etiam spiritus, per foramen , quod spiritale dicitur, asseris medij penetran s subleuat superiorem follis partem: cuius asseri superpositum est plumbum tam graue, ut eam follis partem rursus possit deprimere: quæ depressa æquè ac inferior pars per narem flatum expirat. Isto modo se habet follis duplicatus: qui fabricatus est propter circulum ferreum, in quo catillus triangularis, in quo uena æris excoquitur, & æs liscit, collocatur.
- Circulus serreus A. Follis duplicatæs B. Eius naris C Vectis D
Dixi de fornaculis & circulo ferreo, nunc dicam de tegula & catillis. Tegula quidem est fictilis & imbricis inuersi figura. Tegit aunt catillos ne carbunculi, in eos incidentes, experimentum impediant. Lata est sesquipalmum: altitudine, quæ plerunque solet esse palmaris, respondet ori fornaculæ, longitudine ferè toti fornaculæ. Veruntamen priori tantum parte attingit os eius, alioqui undequa à lateribus & posteriori parte iccirco distat digitos tres, ut carbones in medio loco, qui est inter ipsam & fornaculam iacere possint. Habet uerò crassitudinem ollæ fictilis bene crassæ: sed superior eius pars integra est, posterior duas habet fenestellas, & utrun latus duas uel tres uel etiam quatuor: per quas calor penetrans in catillos uenam excoquit: uel loco fenestellarum habet parua foramina: & posteriori quidem parte decem , in utro uerò latere plura. Quinetiam posterior pars sub fenestellis uel paruis foraminib. ter exclsa est in modum semicirculi alti semidigitum : sed latera, quater. Posterior autem tegulæ pars paulò minus alta esse solet quàm prior.
- Tegulæ fenestellæ latæ A. Angustæ B. Eiusdem foramina posterioris partis C.
At catilli materia, ex qua fiunt, inter se differunt . Sunt enim uel terreni uel cinerei: at terreni, quos etiam fictiles appellamus, rursus in figura & magnitudine sunt dissimiles. Nam quidam in scutellæ figuram sunt formati, & mediocriter crassi, lati tres digitos & unciæ mensuralis capaces: in quibus uena cum additamentis mista coquitur: etenim ipsis utuntur, qui uenas auri uel argenti experiri solent. Quidam uerò sunt triangulares, alijs multò crassiores & capaciores: utpote quinque uel sex uel plurium unciarum : in quibus æs liquatur, ut fundi, dilatari, igni explorari possit. In ijsdem uena etiam æris plerun excoquitur. Sed cinerei ex cinere formantur : his ut primis, scutellæ, cuius inferior pars admodum crassa, est figura: uerum minus capiunt : in quibus plumbum separatur ab argento, & experimentum perficitur.
- Catillus fictilis A. Catillus triangularis B. Catillus cinereus C.
Quoniam uerò cinereos catillos ipsi metallici conficiunt, de materia ex qua finguntur & de modo, quo efficiuntur, est dicendum . Alij eos ex simplici omnis generis cinere formant: qui boni non sunt, quod istiusmodi cinis aliquam pinguitudinem in se contineat: quamobrem tales catilli quando concaluerunt, facile rumpuntur. Alij faciunt eos item ex cinere quiscun tandem fuerit, sed qui ante percolatus sit: qualis est in m, lixiuij faciendi gratia, aqua calida fuit infusa: at is rursus in sole aut fornace siccatus cribro, è setis facto, purgatur: quamuis autem aqua calida pinguitudinem cineris eluerit, tamen catilli ex eo facti non sunt boni, quod ipse cinis cum minutis carbunculis, arenulis, lapillis soleat esse permistus. Alij uerò similiter eos ex quocun cinere efficiunt, sed primò in cinerem ipsum infundunt aquam, et purgamentum ei innatans auferunt. Dein aquam, postquam pura facta fuerit, effundentes cinerem exiccant: tum cribrant, & ex eo catillos formant: qui bo− boni quidem sunt, non tamen optimi, quod is etiam cinis non careat minutis lapillis & arenulis. Verum ut optimi catilli fieri possint, à cinere omne purgamentum auferatur: quod duplex est, alterulleue , cuiusmodi sunt carbunculi & pinguitudines, at res aliæ aquis innatantes: alterum graue, quales sunt lapilli, arenulæ, & si quæ aliæ res resident in fundo uasculi. Ita primo aqua infundatur in cinerem & leue purgamentum auferatur. Deinde cinis agitetur manibus, ut bene cum aqua misceatur: quæ turbida & impura infundatur in alterum uasculum: quo modo remanent in priori uasculo lapilli & arenulæ, ac si quid aliud fuerit graue quæ reijciuntur. Postquam uerò cinis omnis in hoc altero uasculo resederit, quod ex aqua cognoscitur si pura facta gustatum non commoueat lixiuij sapore, tunc aqua effundatur: cinis autem, qui remansit in uasculo in sole aut fornace siccetur: at is aptus est ad catillos: maximè si fuerit faginus, aut ex alijs lignis, cui accretiones annuæ tenues sunt. Qui uerò ex uitiu sarmentis & lignis, quibus accretiones annuæ sunt crassæ, factus fuerit, tam bonus non est: etenim catilli ex eo formati, quod satis sicci non sint, in igni diuidi & disrumpi solent ac absorbere metalla. Quocirca si faginus aut eius similis non fuerit, in promptu globulos ex tali cinere, qui modo iam dicto fuerit purgatus, artifices faciunt, eos in fornace pistoris uel figuli ponunt , ut ignescant. Ignis emm quicquid pingue fuerit & humidum consumit , at tandem ex ipsis catillos formant. Omnis aunt cinis quo uetustior, eo melior est: siccitatem nan summam ipsi esse necesse est: qua de causa cinis qui fit ex ossib. combustis , præcipuè uerò ex capitis animantium ossibus, etiam idoneus est ad catillos: tum qui fit ex cornib. ceruorum , & ex spinis piscium . Postremò aliqui capiunt cinerem , qui fit ex scobe corij combusta : nam coriarij & alutarij corium , à pilis purgatum radunt & discobinant. Nonnulli uerò malunt uti compositionibus , quarum hæc laudatur, quæ habet cineris ex ossibus animantium uel ex spinis piscium partem unam & dimidiam: cineris fagini partem unam, cineris scobis corij combustæ partem dimidiam: ex hac enim mistura fiunt boni catilli, sed multò meliores conficiuntur ex paribus portionibus cineris scobis corij combustæ, cineris ossium capitis ouilli uel uitulini, cineris cornu ceruini: at omnium optimi formantur ex solius cornu ceruini usti puluere: nam is propter uehementem siccitatem metalla minime combibit. Veruntamen nostrates metallici plerun eos efficiunt ex cinere fagino: m modo iam dicto paratum primò conspergunt zytho uel aqua, ut cohærere possit, & in mortariolo tundunt. Deinde cineribus, qui sunt ex caluarijs quadrupedum, aut ex piscium spinis, inspersis iterum tundunt : quo autem magis tunduntur, eo meliores fiunt. Quidam uerò lateres terunt, & eum puluerem cribra um inspergunt cineri fagino: nam istiusmodi pulueres non sinunt molybdænam corrodentem catillos, aurum uel argentum sorbere. Alij ut idem caueant catillos formatos oui albumine humectant , & iterum in sole siccatos tundunt, maximè si uenam uel æs, quod ferrum in se comtinet, uoluerint explorare. Nonnulli autem lacte bouino iterum at iterum madefaciunt cineres, eos exiccant, & in mortariolo tundunt, at format catillos. At in officinis, in quibus argentum ab ære secernitur, ex cineris catini secundæ fornacis, qui admodum siccus est, duabus partibus et una ossium faciunt catillos. Sed his etiam modis formati catilli locandi sunt in sole aut in fornace. Deinde quocun modo formati siccis in locis diu seruandi , quantò enim fuerint uetustiores, tantò sunt sicciores at meliores. Quinetiam non figuli modo formant catillos terrenos & triangulares, sed ipsi etiam metallici. Conficiunt uerò eos ex terra pingui, quæ spissa est & mediocris, quod ad duriciam & mollitudinem attinet. Miscent aunt cum ea puluerem istius generis catillorum ueterum fractorum, aut lateris usti & triti: ita terram sic cum puluere permistam formant pistillo, quam deinde exiccant: hi etiam catilli quò uetustiores fuerint, eò sunt sicciores at meliores. At mortariola in quibus catilli formantur, duorum sunt generum, minora scilicet & maiora. In minoribus conficiuntur catilli cinerei, in quibus argentum uel aurum, quod plumbum combibit, purgatur: in maioribus item cinerei, in quibus argentum ab ære & plumbo separatur. Vtra uerò ex orichalco fiunt: at ima sui parte fundum non habent, ut catilli integri ex eis eximi possint. Pistilla quo du plicia sunt, minora scilicet & maiora: utra etiam orichalcea, è quibus inferius eminet tuber rotundum : at id tantummodo in mortariolum impressum format cauam catilli partem. Quæ uerò ipsi contigua est, superficiei mortarioli respondet.
- Mortariolum A. Mortariolum inuersum B. Pistillum C. Eius tuber D. Alterum pistillum E.
Hæc hactenus: nunc de uenarum experiendarum præparatione dicam : præparantur autem urendo, torrendo, tundendo, lauando: sed certum uenæ pondus sumere necesse est, ut sciri possit quotam eius partem istiusmodi præparationes consumpserint: uerum uritur durus lapis cum metallo permistus, ut duricie deposita possit tundi & lauari. Durissimus uerò priusquam uritur aceto perfunditur, ut citius igni mollescat: sed lapis mollis primò frangendus est malleo, & in mortario tundendus, at redigendus in puluerem : deinde la uandus: tum rursus siccandus. Si uerò terra fuerit cum metallo mista, lauatur in alueo, at id quod resedit siccatum igni exploratur: etenim omnes res fossiles, quæ lauantur, rursus siccandæ sunt: at uena cuius metalli diues non uritur, ne tunditur, ne lauatur, sed torretur tantum, ne istis præparandi modis aliquid metalli pereat. Succensis uerò ignibus torretur in olla, quæ luto obstructa est, inclusa. Vilior aunt uena etiam in foco uritur carboni imposita: non enim magnam metalli iacturam facimus, si quid ex ea perdamus. Verùm de omnibus his uenarum præparandarum rationib. & paulo post & in sequenti libro uberius disputabo: nunc explicare decreui ea quæ metallici additamenta solent nominare, quod adijciantur ad uenas non modo experiendas, sed etiam excondas: in quibus magna uis cernitur, sed non omnium eundem esse uidemus effectum , & nonnullis est uaria multiplex natura: nam quando cum uenis permista coquuntur in fornacula uel in fornace, ex eis quædam , quia facile liscunt, illas quodam modo liquant: alia quod aut ualde calfaciant uenas, aut penetrent in ipsas igni sunt magno ad purgamenta à metallis separanda adiumento , & lifactas cum plumbo commiscent , partim ab igni tuentur uenas, quarum metallum uel ipse consumit , uel unà cum fumo sublatum ex fornace euolat: quædam metalla combibunt. In primo genere sunt plumbum, idem in globulos redactum, aut ignis ui in cinerem resolutum , minium secundarium, ochra ex plumbo facta, spuma argenti, molybdæna, lapis plumbarius, æs, idem ustum, eius bracteæ, eiusdem scobs elimata, recrementum auri, argenti, æris, plumbi, uitrum , eius recrementum, halinitrum, alumen coctum, atramentum sutorium , sal tostus, idem lifactus, lapides qui in ardentibus fornacibus facile liscunt, arenæ ab eis resolutæ, tofus mollis, saxum quoddam fissile album. Sed plumbum , eius cinis, minium secundarium , ochra, spuma argenti utiliora sunt uenis quæ facile liscunt : molybdænaijs, quæ difficile: lapis plumbarius ijs, quæ difficilius. In secundo genere sunt ferri squæma, eiusdem recrementum, sal artificiosus, siccæ feces uini, aceti, aquarum quæaurum ab argento secernunt: at hæ feces & sal artificiosus habent uim penetrandi in uenas: & quidem permagnam feces uini, sed maiorem aceti, maximam aquarum , quæ aurum ab argento secernunt. Ferri uerò squamis & recrementis, quia tardius liquantur, uenarum calefaciendarum uis est. In tertio genere sunt pyrites, panes ex eo conflati, uitrum , eiusdem recrementum , sal, ferrum, eius squama, eius scobs elimata, eius recrementum, atramentum sutorium , arenæ à lapidibus facile igni liscentibus resolutæ, tofus. Sed in primis pyrites & panes ex eo conflati uenarum sorbent metalla: at ipsa ab igni, consumptore eorum, tuentur. In quarto genere sunt plumbum & æs, at eis cognata. Ita de additamentis lit quædam esse natiua, alia in recrementorum numero, cætera à recrementis purgata. Certe quidem cùm uenas experimur exiguam additamentorum quoruncun portionem ad eas adijcere sine magno impendio possumus: cùm uerò easdem excoquimus, grandem adiungere sine magno nequimus: quocirca consideremus impensam quanta sit, ne in uenas excondas faciamus maiorem, quàm ex metallis conflatis capiamus fructum. Color autem fumi m emittunt uenæ, batillis uel laminis ferreis candentibus impositæ, docet nos de additamentis, quibus ad eas experiendas uel excondas præter plumbum nobis opus est. Etenim si fuerit purpureus, est optimus, & uenæ plerun non indigent singularis alicuius additamenti , si cæruleus, ad eas adijci debet panis ex pyrite uel alio quodam lapide æroso conflatus: si luteus, spuma argenti & sulfur: si ruber, nitri recrementum & sal: si uiridis, panis ex ærosis lapidibus conflatus, & spuma argenti & uitri recrementum: si niger, sal lifactus, uel ferri recrementum & spuma argenti, at saxum calcarium candidum: si candidus, sulfur & ferrum quod uitio æruginis infestatur: si in uiridi candidus, ferri recrementum & arenæ à lapidibus facile liscentibus resolutæ: si media eius pars lutea fuerit & densa, extimæ uerò uirides, eædem arenæ & ferri recrementum . Verùm color fumi non modo nos docet de remedijs, quæ cui uenæ sunt adhibenda, sed etiam ferè de succis concretis cum ea permistis, qui talem fumum emittunt: nam plerunque cæruleus significat uenam cæruleo esse infectam: luteus auripigmento: ruber, sandaraca: uiridis, chrysocolla: niger, bitumine nigro: candidus, candido: in uiridi candidus, eodem eum chrysocolla permisto: cuius media pars est lutea & extimæ uirides, sulfure. Quanquam terræ aliæ res fossiles cum metallis permistæ, interdum assimilem fumum emittunt. Quod si uenæ participes fuerint stibij, ad eas adijcitur ferri recrementum: si pyritæ, panis ex lapide æroso conflatus , & arenæ à lapidibus facilè liscentibus resolutæ: si uenæ ferri, pyrites & sulfur: ut enim uenæ cum sulfure permistæ additamentum est ferri recrementum, ita contrà auri uel argenti uenæ, ferri uena infectæ, à qua non facile separantur, sulfur: sed etiam arenæ à lapidibus facile liscentibus resolutæ. Sal autem artificiosus ad uenas experiendas aptus multis modis conficitur: primò ex paribus portionibus aridæ uini fecis, aceti, hominis urinæ simul decoctis donec in salem uertantur. Secundo item ex paribus portionibus cineris, quo infectores lanarum utuntur, calcis, aridæ uini fecis purgatæ, salis liquati: etenim singulorum libra conijcitur in hominis urinæ libras uiginti. Deinde omnia decocta ad tertias colantur: tum ad residuum salis non liquati libra adijcitur, & eiusdem unciæ quatuor, at lixiuij libris octo superfusis simul in olla, argenti spuma intrinsecus obducta, coquuntur us dum exiccata sal fiant. Tertiò sic conficitur: sal non liquatus, & ferrum, quod rubigine infestatur, inijciuntur in uas: quod hominis urina superfusa operculo tegitur, ac triginta diebus reponitur in loco tepido: postea ferrum urina lauatur & seponitur, reliqua uerò tandiu coquuntur quoad in salem mutantur. Quartò, sal artificiosus hoc modo fit. In lixiuio ex calcis & cineris, quo infectores lanarum utuntur, paribus portionibus facto, pares portiones salis, saponis, aridæ uini albi fecis, halinitri coquuntur usque ad eum finem dum in salem abeant: is ramentum lotura collectum mistum, lifacit. At halinitrum isto modo ræparatur, ut ad uenas experiendas aptum sit: ipsum in ollam, argenti spuma intrinsecus obductam ,inijcitur, & lixiuium ex calce uiua factum sæpius superfunditur & coquitur usque dum ignis id consumat. Quod si halinitrum non inflammatur igni à quo ipsum sal, ex lixiuio, quod calcem combibit, ortus, tuetur, præparatum est. Sed in primis laudantur sentes compositiones, quæ omnem uenam excoquunt, quam ardor ignis difficulter dissoluit & diffundit: quarum una conficitur ex tertij generis lapidibus, qui in ardentes fornaces coniecti facile liscunt candidis & puris at comminutis: cum eius enim pulueris semuncia permiscentur spumæ argenti fuluæ, item comminutæ, unciæ duæ: quæ mistura inijcitur in catillum fictilem eius capacem: ac sub tegulam ardentis fornaculæ collocatur. Cùm autem aquæ instar fluxerit, quod ei horæ dimidio spacio accidit, ex fornacula exempta effunditur in alim lapidem : ea temperatura, ubi refrixerit, uitri similis esse apparebit: quæ rursus commi nuitur. Istiusmodi uerò puluis qualicun uenæ metallicæ, quæ, cùm eam experimur, non facile liscit, inspergitur & recrementum exsudabit. Alij in locum spumæ argenti cinerem plumbi substituunt, qui sic conficitur. In plumbum, in catino lifactum, conijcitur sulfur: et mox quadam quasi cute tegitur: qua sublata rursus inijcitur sulfur, rursus cutis nata detrahitur: quod sæpius fit, et quidem, donec plumbum in puluerem resolutum fuerit. Sed ualens additamentum compositum est quod conficitur ex halinitri præparati, salis liquati, recrementorum uitri, fecis uini aridæ, singulorum uncia, spumæ argenti triente, uitri in puluerem triti besse, hoc additamentum ad uenam, quæ par pondus habeat, adiectum eam lifacit. Valentius uerò constat ex paribus portionibus fecis albi uini siccæ, salis communis, halinitri præparati, quæ tria simul in olla, argenti spuma intrinsecus obducta, torrentur us dum puluis inde fiat candidus: cum quo tantundem spumæ argenti commiscetur. Huius uerò misturæ pars unà cum duabus uenæ experiendæ partibus permiscetur. Quo ualentius fit ex nigri plumbi cinere, halinitro, auripigmento , stibio, fece sicca aquarum, quibus aurifices aurum ab argento separant: sed nigri plumbi cinis conficitur ex plumbi libra, & sulfuris libra: plumbeo malleo percussum dilatatur: at alterius bractea, alterius sulfur inijcitur in catinum uel ollam, & simul torrentur us dum ignis sulfur consumat & plumbum in cinerem uertat. Halinitri uerò comminuti libra cum auripigmenti item in puluerem triti libra commiscetur, & in patina ferrea coquuntur donec liscant: postea effunduntur, & refrigerata iterum in puluerem conteruntur. Stibij autem libra & fecis siccæ bes alternatim in ijciuntur in catinum, & coquuntur us ad eum finem dum massula inde siat: quæ similiter resoluitur in puluerem: huius pulueris bes & plumbei cineris libra, item pulueris ex halinitro & auripigmento facti libra permiscentur, & ex eis conficitur puluis: cuius una pars ad duas uenæ partes addita eam lifacit, & à recrementis purgat. At ualentissimum est quod habet sulfu− ris drachmas duas, & recrementi uitri totidem, stibij, salis ex urina decocta confecti, salis communis liquati, halinitri præparati, spumæ argenti, atramenti sutorij, fecis uini siccæ, salis ex anthyllidis cinere facti, siccæ fecis aquarum quibus aurum ab argento aurifices separant, aluminis igne resoluti in puluerem singulorum semunciam , camphoræ unà cum sulfure in puluerem triti unciam : huius misturæ pars dimidia uel integra, prout hoc res ipsa postulat, cum parte una uenæ & duabus plumbi partibus permista inijcitur in catillum fictilem, & mistura puluere uitri Venetiani comminuti conspergitur: quæ cùm sesquihora, uel duabus horis cocta fuerit, massula in fundo catilli residebit, à qua mox plumbum separatur. Est etiam additamentum quod sulfur, auripigmentum, sandaracam à uenis metallicis separat: id habet pares portiones recrementi ferri, tosi albi, salis. Sed postquam tales succi fuerint secre ti, ipsæ uenæ arida uini fece ad eas adiecta excoquuntur. Est quod ab igni tuetur stibium, ne id consumat: et à stibio metalla, quale est quod constat ex paribus portionibus sulfuris, halinitri præparati, salis liquati, atramenti sutorij simul in urina uel lixiuio coctorum, donec nullus odor affletur è sulfure: quod fit trium uel quatuor horarum spacio. Est præterea operæprecium subijcere aliquas alias misturas. Accipito uenæ ut conuenit præparatæ par tès duas, scobis ferri elimatæ partem unam, salis item partem unam: at misceto: deinde ea inijcito in catillum fictilem, & in fornacula locato: ubi igni resoluta confluxerint, massula in fundo catilli residebit. Vel accipito uenæ et ochræ plumbeæ pares portiones, at cum ipsis misceto paucam ferri sco bem elimatam, & inijcito in catillum: tum super ipsam misturam spargito scobem ferri elimatam. Vel accipito uenam in puluerem contritam, eam spargito in catillum: deinde ei inspergito tantundem salis ter aut quater urina madefacti & rursus torrefacti: tum iterum at iterum uenæ puluerem & sa lem: postea catillum operculatum & oblitum imponito in carbones arden tes. Vel accipito uenæ partem unam, globulorum plumbeorum partem unam, uitri Venetiani partem dimidiam, recrementi uitri tantundem. Vel ac cipito uenæ partem unam, globulorum plumbeorum partem unam, salis partem dimidiam, aridæ uini siccæ quartam unius partis, fecis aquarum , quæ aurum ab argento secernunt tantundem. Vel accipito pares portiones uenæ præparatæ, & pulueris in quo item insunt pares portiones minutorum plumbi globulorum, salis liquati, stibij, recrementorum ferri. Vel accipito pares portiones uenæ, in qua inest aurum, atramenti sutorij, fecis uini siccæ, salis. Hactenus de additamentis. In fornaculam autem eo, quo dixi, modo præparatam primo tegulam imponito: deinde prunas super eam conijcito, electos carbunculos: nam ex minus bonis multum fit cineris, qui circum tegulam collectus operationem ignis impedit: tum catillos fictiles forcipe sub tegulam locato, & sub priorem ipsius partem ponito carbonem ardentem, ut catilli citius calefiant: m, cùm plumbum inijciendum fuerit in eos, uel uena, rursus forcipe eximito. Postquam autem catilli excandescentigni, primò per cannam ferream duos pedes longam & capacem digiti cinerem uel carbunculum, si quis in eos inciderit, spiritu difflato & dispergito: quod idem faciendum erit, si cinis uel carbunculus in catillos cinereos in ciderit: deinde plumbeum globulum inijcito forcipe: quod plumbum ubi in fumum uerti, consumi cSperit, ad ipsum addito uenam præparatam in charta inuolutam. Multo autem artifici præstat eam inuoluere in chartam, sic imponere in catillos, quàm æneo cochleari in ipsos infundere. Cùm enim catilli sint parui, si cochleari usus fuerit, non raro aliquam uenæ partem diffundit. Charta uerò cremata carbunculo forcipe prehenso uenam moueto, ut plumbum eam combibat, cum ipso metallum uenæ misceatur: quæ mistio cùm facta fuerit, tunc recrementum partim circum eam ad catillos adhærefcit, nigri annuli speciem quandam gerit: partim innatat plumbo cum auro uel argento permisto: quod mox ab eo auferto. Plumbum autem omni− no omni argento careat, quale est Villacense. Quod si eiusmodi non fuerit in promptu, seorsum plumbum est experiendum, ut certo sciatur, quantam argenti portionem in se contineat, ut calculis subductis de uena rectè iudicetur: nisi enim tale plumbum fuerit, experimentum erit falsum & fallax. Verùm globuli plumbei hoc modo formantur: forceps est ferrea longa circiter pedem unum: eius chelæ continent ferrum diuisum, quod coniunctum oui figuram exprimit: utrun habet duas partes cauas, quod ferrum diuisum, cùm compressum fuerit superius, ex ipso eminet infundibulum: in quo sunt duo foramina, quorum alterum ad unam partem cauam penetrat, alterum ad alteram. Ita plumbum infusum defluit per foramina, in partes cauas, efficiuntur una effusione globuli duo.
- Forcipis chelæ A. Ferrum oui figuram exprimens B. Infundibulum C.
Nec hoc in loco de diuersa quorundam artificum experiendi ratione reticere debeo: qui primò in catillos inijciunt uenam præparatam, eam coquunt. Deinde addunt plumbum: quæ ratio mihi non probatur: etenim uena isto modo ferruminari solet: quare postea commota non bene, aut admodum tardè cum plumbo miscetur. Quod si catillis eiusmodi fictilibus omne fornaculæ spacium, quod contegit tegula, non compleatur (nam interdum compleri solet, cùm scilicet multarum uenarum, aut multarum unius uenæ partium una experimur) in uacua loca catillos cinereos ponito, ut interea i− gnescant. Quod etsi una hora plerun fit, tamen id ipsum minoribus citius, maioribus tardius contingit: nisi uerò catilli, anteaquam in eos inijciatur metallum, cum plumbo permistum, igniti fuerint, ipsi solent sæpe disrumpi, plumbum semper contremiscere, nonnunquam ex ipsis exilire. Si autem catillus disrumpatur, aut plumbum ex eo exiliat, aliam uenæ partem experi ri oportet: sin plumbum contremiscat, tunc catillus pruna lata ac tenui tega− tur: quam cùm plumbum attigerit, resilit: at sic etiam mistura tandem ipsum exhalat. Quinetiam si in secuda excoctione plumbum, quod in mistura in− est, non consumeretur, sed stabile & sixum permanens tegeretur quadam quasi cute, signum est, quod non satis ardore ignis concaluerit. Aridum igitur lignum tedæ, uel arboris ei consimilis, in misturam imponito, in manu teneto, ut cùm concaluerit, retrahere ab ea possis: tum curato, ut semper calorem satis multum, eum æqualem habeat. Quod si calor misturam non rotundauerit, ut fieri solet, ubi omnia rectè fiunt, sed faciat longiusculam ut caudata uideatur, signo est calorem ipsum, qua cauda est, nimium esse: quare catillum paruo unco ferreo, cuius manubrium item sit ferreum & longum sesquipedem, circumagito, ut altera pars æquè calescat ab igni.
- Paruus Vncus ferreus.
Præterea si quando mistura satis plumbi non habuerit, addito cum forcipe ferrea, uel cochleari æneo, cui manubrium prælongum est, tantum eius, quantum satis est. Ne uerò mistura frigescat, id ipsum ante concalefacito: sed satius est primo tantum plumbum, quanto opus est ad uenam excondam, addere, quàm postea cùm dimidia excoctio perfecta fuerit: ne totum non abeat in fumum, sed pars eius fixa permaneat. Porrò ubi calor ignis iam ferè consumpserit plumbum, tunc aurum argentumué, uarijs coloribus efflorescit: at ubi totum fuerit consumptum, auri uel argenti residet in catillo: quam statim ex fornacula eximito, massulam, dum adhuc calet, ex eo extrahito, ne cinis ad eam adhærescat: quod plerun fit, si massula, ubi iam refrixerit, ex eo extrahatur. Quod si etiam tunc cinis ad eam adhæserit, cultro non radito, ne aliquid pereat, at experimentum fiat falsum: sed forcipe ferrea comprimito, ut cinis dissiliat ipso pressu. Vtile deni est duo, triaué unius uenæ experimenta facere eodem tempore, ut si forte unum non successerit, ex altero aut saltem ex tertio certior fieri possis. At interea dum artifex uenam experitur ne uehemens ignis calor oculos eius lædat, quia sæpius introspicere, accurate considerare omnia necesse est, utile erit ei semper in promptu habere tabellam ligneam subtilem, latam duos palmos, habentem manubrium quo teneatur, at per mediam latitudinem excisam, ut per eam quasi rimam quandam possit cernere.
- Tabellæ manubrium A. Eius rima B.
tium trium de quatuor spacio ignis consumit in catillo cinereo. Experimen to autem perfecto ex fornacula eximitur tegula, rutro ferreo extrahitur cinis non modo ex latericia et ferrea, sed ex fictili etiam, ne eam deponere de pede opus sit. At ex uena in catillum triangularem coniecta sic conflatur massula, ex qua postea conficitur metallum. Primò in circulum ferreum imponuntur prunæ carbones: deinde catillus triangularis, qui continet uenam, at res quæ eam lifacere at à recremento purgare possunt: tum folle duplicato excitatur ignis, uena tamdiu coquitur, us dum massula in fundo catilli resideat. Duplicem rationem uenarum experiendarum esse demonstrauimus: unam qua in catillo fictili plumbum miscetur cum uena, deinde in cinereo rursus ab eo separatur: alteram, qua excoquitur primo in catillo fictili triangulari, deinde in altero fictili cum plumbo permiscetur, tum in cinereo rursus ab eo separatur. Nunc uideamus utra cui uenæ magis com ueniat: aut si neutra ei conueniat, quonam aliò, alio modo ipsam experiri possimus: sed iure ordimur ab auri uena, ouam utra ratione solemus experiri: etenim si illa diues fuerit, & nobis igni non repugnare uideatur, sed facilè liscere, eius centumpondium, minora pondera intelligimus, unà cum sescuntia uel duabus uncijs plumbi, de maioribus ponderibus loquimur, mistum conijcitur in catillum fictilem, & igni coquuntur us eo dum bene permisceant : quia uerò talis etiam uena interdum excoctioni repugnat, ad eam adijcito parum salis communis torrefacti aut artificiosi: id enim ipsum expugnabit, faciet ne mistura multum recremementum contrahat: sæpius autem ea filo ferreo moueto, ut plumbum undiqua circumeat aurum, id absor beat & expuat purgamenta: quod ubi factum fuerit, misturam eximito & à recrementis purgato: tum eam conijcito in catillum cinereum & coquito, us eò, dum exhalet totum plumbum, auri massula resideat in fundo: sin auri uena igni non facile liscere uisa fuerit, eam urito, & pueri impuberis urina, quæ salem combiberit , restinguito: quod iterum ac sæpius facito: quò enim illam sæpius usseris & restinxeris, eò facilius comminui potest, at citius igni liscit, & quicquid habet recrementi, exsudat. Huius uenæ ustæ, comminutæ , lauatæ partem unam cum alicuius pulueris compositi , qui uenas lifacit, partibus tribus & plumbi partibus sex commisceto : at misturam inijcito in catillum triangularem: quem in circulum ferreum, ad quem follis duplicatis pertinet, imponito: at primùm lento igni coquito, deinde sensim acriori us dum liscat, & aquæ instar fluat. Quod si uena lifacta non fuerit, ad eam plusculum istiusmodi additamenti, cum æqua spumæ argenti fuluæ portione permisti, addito: & filo ferreo candente agitato us ad eum finem dum omnis liscat: tum ex circulo catillum eximito: & massulam , ubi refrixerit, decutito: quam purgatam prius in altero catillo fictili coquito, posterius in cinereo. Aurum deni, quod in catilli fundo resedit, extractum & refrigeratum coticulæ atterito, ut cognoscere possis quota in eo insit argenti portio: aut uenæ auri centumpondium minoris ponderis in catillum triangularem conijcito, & ad eam addito recrementi uitri drachmam maioris ponderis. Quod si excoctioni repugnabit, adijcito fecis uini siccæ & u− stæ dimidiam drachmam. Quod si etiam tum repugnabit, tantundem fecis aceti, aut aquarum, quæ aurum ab argento secernunt, etiam ustæ, at massula in fundo catilli residebit: quam iterum coquito in altero catillo fictili, tertiò in cinereo. Sed utrum pyrites aurum in se contineat necne, anteaquam in fornacula excoquatur, sic cognoscimus. Si ter crematus, ter acri aceto restinctus, non fuerit fractus, nec ei color immutatus, auri particeps est: sed acetum, quo restinguitur, permistum sit, uel cum hominis urina uel cum sale, qui in ipsum coniectus & sæpius agitatus triduo resoluitur: nec pyrites auro caret, qui cùm crematus coticulæ atteritur, eam eodem modo colorat, quo cùm atterebatur crudus, colorabat. Nec auri expers est is, cuius ramentum lo− tura collectum igni coctum facilè liscit, olet parum, pulchrum remanet: sed id ipsum cùm igni coquitur, in carbonem excauatum inijcitur, & altero carbone tegitur. Quinetiam uenam auri, seu potius eius arenam & ramentum lotura, uel puluerem alio modo collectum sine igni experimur: nam eius paulum aqua madefacti & igni sic calfacti, ut odorem incipiat expirare, pars una, argenti uiui partes duæ primò conijciuntur in patinam ligneam, catini modo profundam: & commiscentur : deinde cum pauca urina duarum horarum spacio conteruntur : & quidem pistillo ligneo, donec mistura farinæ ex aqua subactæ instar crassescat: & nec argentum uiuum à ramento lotura collecto, ne ramentum lotura collectum ab argento uiuo dinosci possit. Tum aqua calida uel saltem tepida, in patinam infusa us eo lauatur dum effundatur pu ra: deinde in eandem patinam infunditur frigida, ac mox argentum uiuum, quod aurum omne absorbuit, à reliquo ramento lotura collecto secretum in unum confluit: postea id ab auro hac ratione separatur. Olla tegitur linteo, filorum lini xylini contextu facto, uel aluta tenui: in cuius mediam partem ma nu depressam mistura infunditur: post aluta complicata funiculo incerato ligatur, & argentum uiuum per eam expressum patina excipit. Aurum uerò, quod in aluta resedit, in catillum fictilem effunditur, at ardentibus car bonibus appositis purgatur. Alij spurciciam non eluunt aqua calida, sed ari lixiuio & aceto: eos enim liquores in ollam infundunt, & in eandem ramentum lotura collectum cum argento uiuo permistum conijciunt : mox ollam reponunt in loco tepido, post horas quatuor & uiginti liquores cum spur cicia effundunt, & argentum uiuum eo, quo dixi, modo separant ab auro: deinde in urceum, in terra defossum, hominis urinam infundunt: & urceo im ponunt ollam, cuius fundum habet foramen: in eam aurum inijciunt , & operculo tectam oblinunt: etiam quà cum urceo coniungitur: tum igni coquunt donec rubescat olla. Refrigeratum postremò aurum , si æs in eo inest, cum plumbo excoquunt in catillo cinereo, ut id ipsum æs ab eo separari possit: sin argentum, ab eo aqua, quæ hæc duo secernit metalla, separant. Quidam, cùm aurum secernunt ab argento uiuo, misturam in alutam non infundunt, sed eam inijciunt in uas fictile cucurbitinum, quod in fornacula locatum carbonibus ardentibus sensim calfaciunt: mox operculi foramen bractea ferrea tegunt: quæ humore sudat. Sed quamprimum amplius non sudauerit, eam luto oblinunt: & ad breue tempus coquunt : post operculum de olla remouent : & argentum uiuum, quod ad ipsum adhæret, pede leporino detergentes ad eandem operam reseruant: sed hac ratione argenti uiui plus, illa minus perit. At uena argenti si diues fuerit, quale est argentum rude, sed sæpius sui colo ris uel plumbei, rarius cinereum, nigrum, rubrum, purpureum, luteum, post quam purgatum & calefactum fuerit, eius centumpondium, minus pondus intelligo, in plumbi, in catillo cinereo lifacti, unciam conijcitur & coquitur, us eò, dum mistura exhalet plumbum: sin pauper uel mediocris, primò exiccari debet, deinde comminui, tum ad eius centumpondium plumbi uncia adiungi , & in catillo fictili coqui quoad liscat. Quæ si mox ignis calore liquata non fuerit, ei oportet paucum puluerem primi additamenti compositi inspergere: at si tunc etiam liquata non fuerit, iterum at iterum paucum donec liscat & recrementum exsudet: ut uerò id citius perficia− tur puluis inspersus agitetur filo ferreo: postquam catillus è fornacula fuerit exemptus, temperatura infundatur in foramen lateris cocti: ubi cùm re− frixerit à recremento purgata, inijciatur in catillum cinereum & coquatur, us dum ipsa omne plumbum exhalet. Argenti, quod in catillo remanet, pondus indicat quotam argenti portionem uena in se contineat. Sed æris uenam sine plumbo experimur: nam si cum eo fuerit excocta, æs euolare so let & dissipari: ita talis uena certo pondere primo uritur & acri igni crematur circiter sex aut octo horas. Deinde cùm refrixerit, comminuitur & lauatur: tum ramentum lotura collectum rursus crematur, comminuitur , lauatur, siccatur, expenditur: portio, quam, dum cremaretur & lauaretur, perdidit, reuocatur ad calculos: quod ramentum lotura collectum pro pane, ex ue− na æris conflato, habetur: huius tria centumpondia cum squamæ æris, hali− nitri, uitri Venetiani singulorum totidem centumpondijs commista in catillum triangularem inijcito, eum in circulum ferreum, qui est in foco cami− ni ante follem duplicatum collocatus, imponito: & carbone, ut ne quid in ue− nam excondam incidat, & citius liscat, tegito. Primò autem spiritum folle leniter efflato ut uena sensim igni calescat: deinde ualenter: tum ualentius, donec liscat, & quæ ad eam addita sunt, ignis consumat, at ipsa, quicquid habet recrementi , exsudet: postea catillum extractum refrigerato, ac eo tandem fracto inuenies æs, quod expendito ut scire possis quotam rursus uenæ partem ignis consumpserit. Quidam uenam semel tantummodo cremant, comminuunt , lauant: at istiusmodi ramenti lotura collecti accipiunt tria centumpondia, salis communis , fecis uíni ustæ, recrementi uitri, singulorum centumpondium unum: & ea coquunt in catillo triangulari : qui, ubi refrixerit, inuenitur massula æris puri, si uena eius metalli diues suerit: sin minus, massu− la lapidea, cui æs est immistum: quæ rursus crematur, tunditur, iterum ex− coquitur in altero catillo fictili, adiectis lapidibus facile liscentib. & halinitro: at residet in fundo catilli æris puri massula. Quod si scire uolueris, quota in ipso argenti portio insit, id ad ipsum adiecto plumbo excoquito in catillo cinereo: de quo experimento dicam postea. Qui uerò mox scire cupi unt, quotam argenti portionem uena æris in se contineat, hi eam cremant, comminuunt , lauant, cum ramenti lotura collecti, centumpondio paucam spu− mam argenti suluam commiscent , misturam inijciunt in catillum, m sub tegulam ardentis fornaculæ collocant, ad horæ dimidiæ spacium: ubi cùm propter uim liscendi, quæ inest in spuma argenti, recrementum exsudauerit, eximunt: refrigeratam à recremento purgant, rursus eam comminu unt: cum eius centumpondio sescuntiam globulorum plumbeorum miscent: inijciunt in alterum catillum fictilem: m sub tegulam ardentis fornaculæ collocant adijcientes ad misturam paucum puluerem alicuius additamenti compositi, quod uenas lifacit: liquatam eximunt: refrigeratam à recremento purgant. Postremò eam coquunt in catillo cinereo, quoad omne plumbum exhalauerit, solum argentum remanserit. Nigri autem plumbi uenam isto modo experiri conuenit: lapidis plumbarij puri semunciam, & chrysocollæ, quam boracem uocant, tantundem comminuito , permisceto, in catillum fictilem inijcito, carbonem ardentem in media eius parte collocato: quamprimum chrysocolla crepuerit, & lapis plumbarius lifactus fuerit, quod cito eis accidit, carbonem à catillo amoueto: & in ipsius fundo plumbum resi debit: quod expendito: & eius portionem, quam ignis consumpsit, ad calculos reuocato. Si uerò etiam scire uolueris, quota argenti particula in plumbo insit, id in catillo cinereo excoquito, us dum omne plumbum exhalet. Vel uenam plumbi qualemcun urito, lauato, ramenti lotura collecti centumpondium & pulueris compositi, qui uenas lifacit, tria centumpondia commista in catillum fictilem inijcito, & in circulum ferreum collocato ut liscat: refrigeratum à recremento purgato: at reliqua, ut dictum est, perficito. Vel accipito uenæ præparatæ uncias duas, æris usti drachmas quin, uitri aut recrementi eius in puluerem redacti unciam unam, salis semunciam , & misceto: at misturam in catillum triangularem conijcito, eum lento igni calefacito ne disrumpatur . Vbi mistura lifacta fuerit ignem folle magis excitato: deinde ex prunis eximito catillume, t sinito refrigescere in aere: aqua uerò non perfu dito, ne plumbi massula nimio frigore commota cum recrementis misceatur: at sic experimentum fiat falsum: postquam au tem catillus refrixerit, in eius fundo inuenies massulam plumbeam. Vel acci pito uenæ uncias duas, spumæ argenti semunciam , uitri Venetiani drachmas duas, halinitri semunciam. Quod si uena difficulter excoquitur, ad eam adijcito scobem ferri elimatam, quæ, quia ualde calefacit, purgamenta facile secernit à plumbo ac reliquis metallis. Quinetiam uena plumbi nigri, ut conuenit, præparata conijcitur in catillum, & solum ad eam adijciuntur arenæ à lapide facile liscente resolutæ, aut scobs ferri elimata, & experimentum perficitur. Venam uerò plumbi candidi hac ratione experiri poteris: eam primò urito, deinde comminuito, tum lauato: ramentum lotura collectum rursus urito, comminuito, lauato: eius centumpondium unum & dimidium cum chrysocollæ, quam boracem nominant, centumpondio commisceto : ex mistura, aquis madefacta, massulam formato, postea carbonem magnum & teretem perforato. Foramen aunt altum sit palmum, superius latum digitos 251tres, inferius angustum: hoc, cùm collocatur carbo, inferiorem locum, illud superiorem occupet. Collocetur uerò in catinum fictilem, & undi ad eum apponantur carbones ardentes. Vbi uerò carbo perforatus ignem conceperit, massula in superius eius foramen imponitur, & lato carbone ardente tegitur: at pluribus earbonibus circum eum appositis folle acris ignis ex− citatur, donec omne plumbum candidum ex inferiore carbonis foramine defluxerit in catinum. Vel accipito carbonem magnum, eum excauato & luto oblinito, ne uena candens exiliat. Præterea in media eius parte facito foramen paruum: magnum aunt foramen carbunculis minutis completo: super quos uenam proijcito: at in paruum foramen imponito ignem, & follis manualis narem ut ignem excitare possis: uerùm carbonem eum locato in fouea luto oblita: in qua excoctione perfecta inuenies massulam plumbi candidi. At uenam plumbi cinerei hoc modo experimur: eius fragmenta in catillum fictilem inijcimus, & sub tegulam ardentis fornaculæ collocamus: quamprimum calefacta fuerint, stillant plumbo: quod in unam massulam confluit. Venam uerò argenti uiui sic experiri conuenit: cum parte una fragmentorum eius tres partes pulueris carbonum , et manipulum salis commisceto : misturam in catinum , uel ollam uel urceum inijcito, operculo tegito: luto oblinito: in carbones ardentes imponito: postquam ei insederit ustæ color catinum extrahito: nam si diutius ipsum coxeris, mistura argentum uiuum, unà cum fumo exhalat: quod ipsum in fundo catini uel alterius uasis refrigerati inuenitur. Aut uenam eius tritam inijcito in uas fictile cucurbitinum, & id in fornaculam imponito, at operculo, cui longa est naris, contegito: nari autem supponito ampullam, quæ recipiat argentum uiuum, quo ipsa stillat: sit uerò aqua frigida in ampullam infusa, ut argentum uiuum igni concalefactum continuo refrigeretur & confluat: nam argentum uiuum ui ignis in sublime fer tur, & per operculi narem in ampullam defluit. Experimur etiam uenam argenti uiui eodem plane modo, quo eam excoquimus: m suo loco explicabimus. Postremò uenam ferri experimur in camino fabri ferrarij: eadem uritur, comminuitur , lauatur, siccatur: magnes in ramentum lotura collectum imponitur, qui scobem ferream ad se trahit: ea pennis detersa catino excipitur: at magnes us eò in ramentum lotura collectum imponitur, & scobs detergitur, dum restet, quam ad se alliciat. Ea aunt simul cum halinitro coquitur in catino donec liscat, & ex ea ferrea massulula confletur . Quod si magnes citò, facile scobem ad se traxerit, uenam ferri diuitem esse conijcimus : si tardè, pauperem: si prorsus eam respuere uisus fuerit, ferri paulum, aut nihil in se continere. Sed de experimento uenarum metallicarum satis: nunc dicam de metallorum experimento. Quod utile est tum monetarijs & mercatoribus, qui metalla emunt & uendunt: tum metallicis, sed maxime dominis & præfectis fodinarum: at dominis & præfectis officinarum, in quibus metalla excoquuntur, aut alterum ab altero separatur. Primò autem dicam quomodo experiri conueniat quotam preciosi metalli partem uile in se contineat: sed aurum & argentum habentur nunc preciosa, reliqua uerò omnia uilia. Quondam metalla uilia combusta sunt, ut preciosa pura haberi possent. Veteres etiam ustione indagarunt quotam argenti portionem aurum in se contineret: eo modo omne argentum consumebatur: quæ non leuis iactura fuit: attamen Archimedes nobilis mathematicus, Hieroni regi gratifi caturus inuenit rationem idem deprehendendi non admodum promptam , & qua massa magna accuratius quam parua explorari potest: quam in commen tarijs exponam . Sed chymistarum sectatores ostenderun rationem secernendi argentum ab auro, qua neutrum perit. Aurum aunt , in quo inest argentum : uel argentum, in quo aurum, primò coticulæ atteratur: deinde eidem acus auri uel argenti simillima: quo modo ex lineis productis cognoscitur, quota argenti portio in auro insit, quota auri in argento: mox ad argentum , quod est in auro, adijciatur tanta eiusdem portio, ut auri triplum sit. Tum plumbum inijciatur in catillum cinereum , & coquatur: paulò post in eundem inijciatur paucum æs: utpote eius semuncia, uel semuncia & sicilicus minoris ponderis: si aurum uel argentum aliquam æris particulam in se non contineat. Etenim catillus, cùm plumbum & æs desunt, quæ consumat, particulam auri & argenti ad se allicit & combibit. Tandem auri trientem & argenti libram in eundem catinum inijcere et core conuenit: nam si aurum & argentum primò in catillum coniecta coquantur, is, utiam dixi, particulam eius conbibit, & aurum , cùm ab argento separatum fuerit, purum non inuenitur. Coquantur uerò hæc metalla us dum ipsum plumbum & æs consumantur: at iterum idem utrius pondus eodem modo coquatur in altero catillo cinereo: utra massula malleo percussa dilatetur: utra bracteola in fistulæ figuram formetur: utra conijciatur in paruam ampullam uitream: quibus tertiæ aquæ ualentis, quam decimo libro describam , uncia & drachma maioris ponderis affundantur: lento igni calefiant: quomodo bullulæ figura margaritis assimiles ad fistulas adhærescere uidentur. Quo autem maior rubor apparuerit, eo melior esse aqua iudicatur. Sed postquam rubor euanuerit, bullulæ candidæ margaritis non tantum figura, sed etiam colore similes eisdem fistulis uidentur insidere: post breue tempus aqua effundatur, & infundatur altera: cum ea rursus bullulas candidas sex uel octo excitauerit, effundatur & fistulæ eximantur : at quater aut quinquies aqua fontana lauentur: magis uerò coquantur ex eadem bulliente: nam colore clario re splendent : postea in auream phialam , quæ in manu teneatur, coniectæ sensim leni ignis calore siccentur : mox phiala imponatur in carbones ardentes , et carbo nibus tegatur, ac oris flatu modico inspirentur : tunc flammam cæruleam emittent : ad extremum fistulæ appendantur , quib. si par pondus erit, artifex harum rerum laborem frustra non suscepit. Postremò ambæ in altera lance positæ ponderentur. Vnæ tantummodo quaternæ siliquæ non numerentur propter argentum quid remanet in auro, & ab eo separari non potest. Ex fistularum aunt pondusculo cognoscimus pondus & auri & argenti d in massa inest. Quod si quis artifex tantum argentum non adiecerit ad aurum , ut eius triplum sit, sed duplum uel sestertium , ei opus est ualentiore aqua, quæ aurum ab argento secernat: qualis est quarta: sed utrum aqua, quam auro & argento adhibet, eis conueniat, an plus minusué quam oportet ualens sit, ex effectu cognoscitur: mediocris bullulas in fistulis excitat: & ampullam at operculum eximio rubore inficere uidetur: imbecillior eadem exiguo rubore tingere, ualentior fistulas disrumpit. Ad argentum uerò purum , in quo inest aliqua auri portio, non adijciatur aliud, cum in catillo cine255reo coquuntur prius separentur , sed præter plumbum ad bessem eius quadrans uel triens æris, minora pondera intelligo. At si argentum etiam in se contineat aliquam æris portionem , & post cum plumbo fuerit excoctum appendatur, & post aurum ab eo fuerit secretum : altero modo cognoscimus quantum æris in eo fuerit, altero quantum auri. Sed uilia metalla experimenti gratia etiam hodie combu runtur , quod tantulum metallum perdere damnum sit exiguum : at à magna uilis metalli massa metallum preciosum semper secernitur, ut in eodem lib. 10. undecimo exponam . Misturam aunt æris et argenti hoc modo experimur. Artifex ex aliquot panibus æris excindit portiones, ex paruis paruas, ex mediocribus mediocres, ex magnis magnas: ueruntamen paruæ magnitudinem dimidiæ nucis aucllanæ æquant, magnæ dimidiæ castaneæ molem non excedunt, mediocres mediocri modo se habent. Excindit uerò portiones ex media inferiori parte cuius panis: quas portiones simul conijcit in catillum triangularem nouum & purum , addit schaedas quæ pondus scriptum continent , quod habent oens æris panes quanti tandem fuerint, uerbi causa. Hæ portiones, sic enim scribit, excisæ sunt ex ære, quod pendit uiginti centumpondia: ita cùm scire uult quotam argenti partem unum eiusmodi æris centumpondium in se contineat , primò in circulum ferreum prunas inijcit: deinde ad eas addit carbones. Cum uerò ignis iam uires habuerit, tunc schSda ex catillo exempta asseruata eum catillum in ignem imponit, quarta unius horæ parte sensim calefacit donec excandescat : postea flatu follis duplicati dimidio horæ spacio excitat et auget ignem : tanto enim temporis interuallo æs plumbi expers calefieri et liscere assolet: quod aunt non caret plumbo , citius. Ita cùm ferè ad definiti temporis spacium inflauerit follem, tunc forcipe remouet prunas, & ligno in tenue scisso, quod forcipe prehendit, æs mouet. Quod fi facile mouere non potest, signum est ipsum prorsus lifactum nondum esse: id si intelligit iterum in catillum imponit carbonem magnum , prunas ante exemptas in eundem reponit, rursus ad breue tem pus inflat sollem . Vbi uerò æs omne lifactum fuerit, tunc ultrà follis flatu non utitur: nam si eo uteretur ignis partem æris consumeret , fieret quod reliquum esset ditius quam panes è quibus est excisum: qui non leuis error est. Ita quanprimum æs satis fuerit lifactum , id ipsum fundit in canaliculum ferreum : qui magnus aut paruus solet esse, prout multum aut paucum æs in catillo experimenti gratia lifit. Habet autem suum manubrium similiter ferreum, quo capit ipsum cùm æs infusum fuerit, ac immergit in aquam solij prope locati, ut æs refrigeretur: quod rursus ad ignem exiccat, cuneo ferreo eius cuspidem decutit. Portionem uerò cuspidi proximam super incude cudit, efficit bracteam: quam discindit in particulas.
- Canaliculus ferreus A. Eius manubrium B.
Alij æs lifactum carbone tiliæ agitant: mox in scopas, ex betula factas nouas & puras fundunt : quibus suppositum est uas ligneum satis amplum & aquæ plenum : tunc dissoluitur in globulos minutos, quantuli sunt semina canabis. Alij loco scoparum stramen sumunt . Alij lapidem latum in uas imponunt, & tantam aquam infundunt, quanta superat lapidem: at æs liquidum è catillo in lapidem effundunt: ex quo dilapso globuli minuti fiunt. Alij æs lifactum mox fundunt in aquam at agitant us eò dum dissolutum abeat in globulos: nisi uerò æs fundatur & ex eo efficiatur bractea, uel in globulos resoluatur, uel limetur, ignium ui non facile liscit in catillo cinereo. Quod si lifactum non fuerit, omnis labor frustra est susceptus. Eodem aunt modo quo æs in globulos argentum & plumbum resoluuntur, ut iustissimè appendi possint. Sed redeo ad æris experimentum . Cùm æs istis modis præparatum fuerit, tunc ad quod centumpondium minorum ponderum , si fuerit æs quod plumbi & ferri expers est, & quidem diues argenti , adijcito plumbi sescunciam maiorum ponderum : si uerò æs plunbo non caruerit, unciam : si ferri particeps fuerit, duas uncias. Primò aunt plumbum imponito in catillum cinereum : deinde cùm fumare cSperit, adijcito æs: quid unius horæ et quartæ eius partis spacio ignis consumere solet unà cum plumbo: id ubi factum fuerit argentum in fundo catilli conspicies : citius tamen ignis utrun consumit si in fornacula coquantur , quæ aura inspiratur: sed satius est superiorem eius partem dimidiam operculo tegere, & fores fenestratos non solum apponere ad ostiolum , uerum etiam fenestram carbone uel lateris portiuncula claudere. Quod si tale æs fuerit, à quo difficulter argentum separatur, anteaquam igni exploretur in catillo cinereo, plumbum primò inijciendum est in catillum fictilem: deinde æs adijciendum cum modico sale torrefacto, ut & plumbum conbibat æs, & æs purgetur à recremento, quo abundat. Verum plumbum candidum quod argentum in se continet, ne ipsum in initio experimenti in catillum cinereum inijcere oportet, ne una cum eo argentum , quod fieri solet, consumat & in fumum uertat: sed posteaquam plumbum fumare cSperit in catillo fictili, tunc id ad ipsum adijcito: quo modo nigrum plumbum concipiet argentum , candidum uerò ebulliet, abibit in cinerem : qui ligno in tenue scisso remouetur. Idem fit si temperatura aliqua, in qua inest plumbum candidum , excoquitur. Cùm uerò plumbum nigrum combiberit argentum , quod erat in plumbo candido, tunc demum in catillo cinereo coquitur. At plumbum nigrum , cum quo argentum est permistum , primo in catino ferreo, super fornaculam ardentem statuto, liscat sinito. Dein ut æs in canaliculum ferreum fundito , tum super incude malleo percussum dilatato, & ex eo bracteam efficito: postremò in catillum cinereum inijcito: quid ex perimentum dimidiæ horæ spacio potest perfici. Vehemens emm ignis calor ei obest: quare non est necesse ne dimidiam fornaculæ partem operculo tegere, ne ostiolum eius occludere. At metalla mista signata, quæ monetæ nomi nantur, hoc modo experimur. Nummos argenteos minores ex acerui in fima & suprema parte, eius laterib. exemptos primo bene purgato: deinde in catillo triangulari lifactos uel in globulos redigito, uel ex eis bracteas efficito: Maiores uerò qui pendunt drachmam , sicilicum , semunciam , unciam dilatato: tum bessem minorem globulorum sumito, uel par bracteæ pondus: item alterum bessem: utrun uerò separatim charta inuoluito: postea duas plumbi particulas in duos catillos cinereos prius calefactos inijcito: quanto aunt moneta fuerit preciosior, tanto minore plumbi portione ad experimentum nobis opus est: quanto uilior, tanto maiore: etenim si bes argenti tantummodo semunciam uel unciam æris in se continere dicitur, ad bessem minorem adijcimus plumbi semunciam , si ex æquis argenti & æris partibus constiterit, unciam : sin in besse æris solum semuncia uel uncia argenti inest, sescuntiam . Sed quam primum plumbum fumare coeperit, in singulum catillum cinereum singulam chartam, in quam argentum ære temperatum est, inuolutum imponito: os tegulæ carbonibus obstruito: lento igni coquito, donec omne plumbum & æs consumantur: nam acris suo calore argentum cum aliqua plumbi particula compellit in catillum : quo modo experimentum fit fallax: tum massulas ex catillo extrahito, & à recremento purgato: si neutra libræ lancem , in quam imponitur, depresserit, sed par utrius ferit pondus, experimentum nobis nullum attulit errorem: sin altera depresserit lancem, plenum est erroris: quare id ipsum iterare oportet. Quod si bes in se contineat argenti puri uncias septem , rex, uel princeps, uel ciuitas, quæ cudit monetam, adimit unciam , quam partim lucratur, partim impendit in fabros monetales, at in æs quod ad argentum adiecit: qua de re copiosius dixi in libris De precio metallorum & monetis inscriptis. Aureos aunt nummos uarijs modis experimur: etenim si æs cum auro permistum fuerit, eos codem modo quo argenteos igni excoquimus: si argentum , ab eo aqua illa ualentissima aurum secernit: sin æs & argentum , prius adiecto plumbo excoquuntur in catillo cinereo, donecignis æs & plumbum consumat, posterius aurum ab argento secernitur. Restat de coticula, qua explorare aurum & argentum uetus est & usitatum : quanquam enim experimentum quod igni perficitur, certius est, tamen quia sæpe nobis deest fornacula, sæpe tegula, sæpe catilli, nec ulla mora interponenda est, coticulæ, quam semper in promptu habere possumus, aurum argentumúe atterimus: quid quod aureos nummos igni excore ne utile quidem semper sit? uerùm eligere oportet admodum nigram , & sulfuris expertem : quo enim nigrior fuerit, & sulfuris magis expers, eò melior esse solet: de cuius natura alibi scripsi. Coticulæ aunt primò atteritur aurum siue argentosum, siue ærosum, siue canaliense, siue igni excoctum fuerit: similiter argentum . Deinde una aliqua acus, quam eius esse simillimam ex colore conijcimus : quæ si nos fallit defectu, acus altera colorem habens magis saturum coticulæ atteritur: sin excessu, tertia quæ dilutiorem habet colo , ea nan nobis indicat quota argenti , uel aeris, uel argenti simul et æris portio sit in auro: aut quota æris in argento . Sunt enim quadruplices. Primæ ex auro & argento factæ, secundæ ex auro & ære, tertiæ ex auro & argento & ære, quartæ ex argento & ære. Primis tribus acuum generibus potissimum aurum experimur, quarto argentum . Sed eiusmodi acus sic parantur. Pondera minora proportione respondent maioribus: utris utuntur non modo metallici, sed etiam monetarij: uerùm acus secundum minora formantur, & unaquæ pendit bessem, quem nostro uocabulo maram nominant. Cùm autem bes, quo utuntur, qui cudunt aurum , distribuatur in quatuor & uiginti binas sextulas, quas Græco nomine nunc ceratia appellant: binæ uerò sextulæ quæ in quatuor semisextulas, quæ grana uocant: semisextula quæ in tres quaternas siliquas, quas granula nuncupant, si acus fecerimus ad numerum quaternarum siliquarum fient ducentæ octaginta octo: si ad numerum semisextularum siue binorum scripulorum sex & nonaginta. Sed istis duobus modis numerus acuum nimis efficeretur magnus, & ex eis non paucæ propter exiguam auri portionem nihil nobis significarent, eas igitur ad numerum binarum sextularum facere conuenit: quo sane modo acus quatuor & uiginti fiunt: quarum prima conficitur ex argenti tribus & uiginti duellis & auri una: binas aunt sextulas ueteres dixisse duellas, Fannius autor est. Quæ cun igitur uirgula argentea coticulæ attrita eam ita ut hæc acus colorat, ipsa unam auri duellam in se continet : sic secundum auri portionem, aut, cùm iam aurum pondere superat argentum , secundum argenti portionem de reliquis acubus est iudicandum. Secunda acus fit ex duabus & uiginti duellis argenti, & ex duabus auri. Tertia ex una & uiginti duellis argenti, & ex tribus auri. Quarta ex uiginti duellis argenti, & ex quatuor auri. Quinta ex decem & nouem duellis argenti, & ex quin auri. Sexta ex decem & octo duellis argenti, & ex sex auri. Septima ex decem & septem duellis argenti, & ex septem auri. Octaua ex sedecim duellis argenti, & ex octo auri. Nona ex quindecim duellis argenti, & ex nouem auri. Decima ex quatuordecim duellis argenti, & ex decem auri. Vndecima ex tredecim duellis argenti, & ex undecim auri. Duodecima ex duodecim duellis argenti, & ex totidem auri. Decimatertia ex undecim duellis argenti, & ex tredecim auri. Decimaquarta ex decem duellis argenti, & ex quatuordecim auri. Decimaquinta ex nouem duellis argenti, & ex quindecim auri. Decimasexta ex octo duellis argenti, & ex sedecim auri. Decimaseptima ex septem duellis argenti, & ex decem & septem auri. Decimaoctaua ex sex duellis argenti, & ex decem & octo auri. Decimanona ex quin duellis argenti, & ex decem & nouem auri. Vicesima ex quatuor duellis argenti, & ex uiginti auri. Vicesimaprima ex tribus duellis argenti, & ex una & uiginti auri. Vicesimasecunda ex duabus duellis argenti, & ex duabus & uiginti auri. Vicesimatertia ex una duella argenti, & ex tribus & uiginti auri. Vicesimaquarta tota formatur ex auro puro.
Ita primis undecim acubus coticulæ attritis experimur, quotam auri portionem uirgulæ argenteæ in se contineant : reliquis aunt tredecim non modo quota argenti portio in uirgulis aureis insit, sed etiam quota in monetis. Quoniam uerò quidam nummi aurei constant ex auro et ære, tredecim eius generis acus formantur : quarum prima conficitur ex duodecim duellis auri & ex totidem æris. Secunda ex tredecim duellis auri & ex undecim æris. Tertia ex quatuordecim duellis auri & ex decem æris. Quarta ex quindecim duellis auri, & ex nouem æris. Quinta ex sedecim duellis auri, & ex octo æris. Sexta ex decem & septem duellis auri, & ex septem æris. Septima ex decem & octo duellis auri & ex sex æris. Octaua ex decem & nouem duellis auri & ex quinque æris. Nona ex uiginti duellis auri, & ex quatuor æris. Decima ex una & uiginti duellis auri, & ex tribus æris. Vndecima ex duabus & uiginti duellis auri, & ex duabus æ− ris. Duodecima ex tribus & uiginti duellis auri & ex una æris. Decimatertia ex auro puro. Sed hoc genus acuum non est multum usitatum , quod eiusmodi aurei nummi rariores sint: maxime hi in quibus magna æris portio inest. At tertium genus acuum , quæ constant ex auro & argento et ære magis est usitatum , quod tales aurei nummi sint uulgati. Sed quia cum auro pares uel impares argenti & æris portiones miscentur , duplices fiunt acus: si pares, prima forma tur ex duodecim duellis auri & sex argenti ac totidem æris. Secunda ex trede cim duellis auri & quin duellis & una sextula argenti ac totidem duellis una sextula æris. Tertia ex quatuordecim duellis auri & quin argenti ac totidem æris. Quarta ex quindecim auri, & quatuor duellis ac una sextula ar− genti, at totidem duellis una sextula æris. Quinta ex sedecim duellis au ri, & quatuor argenti ac totidem æris. Sexta ex decem & septem duellis auri, & tribus duellis at una sextula argenti, ac totidem duellis una sextula æris. Septima ex decem & octo duellis auri, & tribus duellis argenti ac totidem æris. Octaua ex decem & nouem duellis auri, & duabus duellis ac una sextu− la argenti, at totidem duellis una sextula æris. Nona ex uiginti duellis auri, & duabus argenti ac totidem æris. Decima ex una & uiginti duellis au ri, & ex una duella una sextula argenti, item ex una duella una sextula æris. Vndecima ex duabus & uiginti duellis auri, & ex una duella argenti, at etiam una æris. Duodecima ex tribus & uiginti duellis auri, & una sextula argenti una æris. Decimatertia ex auro puro. Alij ut duo scripula argenti uel æris, quæ insunt in auri besse, deprehendere possint, acus quin
& uiginti conficiunt: quarum prima constat ex duodecim duellis auri,
& sex argenti ac totidem æris. Secunda ex duodecim duellis una sextula auri, & quin duellis una sextula & dimidia argenti, ac totidem duellis una sextula & dimidia æris: eadem proportione reliquæ acus formantur. At Romanos scripulari differentia dixisse Plinius autor est, quantum auri esset in aliqua temperatura, quantum argenti uel æris. Vtro autem modo acus, & de quibus dixi, & de quibus iam dicturus sum, confici possunt. Si uerò impares argenti & æris portiones cum auro permistæ fuerint, acus septem & triginta fiunt, quarum prima formatur ex duodecim duellis auri, nouem argenti, tribus æris. Secunda iterum ex duodecim duellis auri, octo argenti, quatuor æris. Tertia etiam ex duodecim duellis auri, septem argenti . quin æris. Quarta ex tredecim duellis auri, octo duellis & dimidia sextula argenti , duabus duellis una sextula & dimidia æris. Quinta ex tredecim duellis auri, septem duellis & dimidia sextula at unis quaternis siliquis argemti, tribus duellis & una sextula, ac binis quaternis siliquis æris. Sexta ex tredecim duellis auri, sex duellis & dimidia sextula at binis quaternis duellis argenti , quatuor duellis una sextula & unis duellis æris. Septima ex quatuordecim duellis auri, septem duellis & una sextula argenti , duab. duellis una sextula æris. Octaua ex quatuordecim duellis auri, sex duellis & una sextula at binis quaternis siliquis argenti , trib. duellis & dimidia sextula ac unis quaternis siliquis æris. Nona ex quatuordecim duellis auri, quin duellis & sesquisextula ac unis quaternis siliquis argenti, quatuor duellis & binis quaternis siliquis æris. Decima ex quindecim duellis auri, sex duellis & sesquisextula argenti , duabus duellis & semisextula æris. Vndecima ex quindecim duellis auri, sex argenti , tribus æris. Duodecima ex quindecim duellis auri, quin duellis & semisextula argenti , tribus duellis at sesquisextula æris. Decimatertia ex sedecim duellis auri, sex argenti , duabus æris. Decimaquarta ex sedecim duellis auri, quin duellis & semisextula at unis quaternis siliquis argenti, duab. duellis & una sextula ac binis quaternis siliquis æris. Decimaquinta ex sedecim duellis auri, quatuor duellis & una sextula at binis quaternis siliquis argenti, tribus duellis & semisextula ac unis quaternis siliquis æris. Decimasexta ex decem & septem duellis auri, quinque duellis & semisextula argenti , una duella & sesquisextula æris. Decimaseptima ex decem & septem duellis auri, quatuor duellis & una sextula at binis quaternis siliquis argenti , duabus duellis & semisextula ac unis quaternis siliquis æris. De cima octaua ex decem & septem duellis auri, quatuor duellis & unis quaternis siliquis argenti , duab. duellis & sesquisextula at binis quaternis siliquis æris. Decimanona ex XVIII. duellis auri, quatuor duellis & una sextula argenti , una duella una sextula æris. Vicesima ex decem & octo duellis auri, quatuor argenti , duabus æris. Vicesima prima ex decem et octo duellis auri, tribus duellis & una sextula argenti , duabus duellis & una sextula æris. Vicesima secunda ex XIX. duellis auri, tribus duellis & sesquisextula argenti, una duella & semisextula æris. Vicesima tertia ex XIX. duellis auri, tribus duellis & se− misextula ac unis quaternis siliquis argenti , una duella & una sextula ac binis quaternis siliquis æris. Vicesima quarta ex XIX. duellis auri, duabus duellis & sesquisextula at binis quaternis siliquis argenti, duabus duellis & unis quaternis siliquis æris. Vicesima quinta ex uiginti duellis auri, tribus argenti, una æris. Vicesima sexta ex uiginti duellis auri, duabus duellis & una sextula at binis quaternis siliquis argenti, una duella & semisextula ac unis quaternis siliquis æris. Vicesima septima ex XX. duellis auri, duabus duellis & semisextula ac unis quaternis siliquis argenti, una duella una sextula & binis quaternis siliquis æris. Vicesima octaua ex XXI. duellis auri, duabus duellis & semisextula argenti , sesquisextula æris. Vicesima nona ex una & quiginti duellis auri, duabus argenti, una æris. Tricesima ex una & uiginti duellis auri, una duella & sesquisextula argenti, una duella & semisextula æris. Tricesima prima ex XXII. duellis auri, una duella una sextula argenti, una sextula æris. Tricesima secunda ex duabus & uiginti duellis auri, una duella, & semisextula ac unis quaternis siliquis argenti , una sextula at binis quaternis siliquis æris. Tricesima tertia ex duabus & uiginti duellis auri, una duella & binis quaternis siliquis argenti, sesquisextula ac unis quaternis siliquis æris. Tricesima quarta ex tribus & uiginti duellis auri, sesquisextula argenti , semisextula æris. Tricesima quinta ex trib. & uiginti duellis auri, una sextula at binis quaternis siliquis argenti, semisextula & unis quaternis siliquis æris. Tricesima sexta ex trib. & uiginti duellis auri, una sextula & unis quaternis siliquis argenti, semisextula & binis quaternis siliquis æris. Tricesima septima ex auro puro. Cum aunt raro inueniantur aurei, qui ex besse auri, in quo non insunt quindecim duellæ auri, signantur , nonnulli tantum octo & uiginti acus efficiunt: at quidam à iam dictis diuersas, d auri mistura cum argento & ære interdum sit diuersa: earum acuum prima formatur ex quindecim duellis auri, sex duellis & una sextula at binis quaternis siliquis argenti, duabus duellís & semisextula ac unis quaternis siliquis æris. Secunda ex quindecim duellis auri, sex duellis & unis quaternis siliquis argenti , duab. duellis & sesquisextula ac binis quaternis siliquis æris. Tertia ex quindecim duellis auri, quin duellis & semisextula argenti , trib. duellis & sesquisextula æris. Quarta ex sedecim duellis auri, sex duellis & semisextula argenti , una duella & sesquisextula æris. Quinta ex sedecim duellis auri, quin duellis & una sextula at binis quaternis siliquis argenti , duabus duellis & semisextula ac unis quaternis siliquis æris. Sexta ex sedecim duellis auri, quatuor duellis & sesquisextula at binis quaternis siliquis argenti , tribus duellis & unis quaternis siliquis æris. Septima ex decem & septem duellis auri, quin duellis & una sextula unis quaternis siliquis argenti , una duella & semisextula at binis quaternis siliquis æris. Octaua ex decem & septem duellis auri, quinque duellis & unis quaternis siliquis argenti , una duella & sesquisextula & binis quaternis siliquis æris. Nona ex decem & septem duellis auri, quatuor duellis & una sextula ac unis quaternis siliquis argenti , duab. duellis & semisextula at binis quaternis siliquis æris. Decima ex decem & octo duellis auri, quatuor duellis & una sextula argenti , una duella una sextula æris. Vndecima ex decem & octo duellis auri, quatuor duellis argenti, duab. duellis æris. Duodecima ex XVIII. duellis auri, tribus duellis & una sextula argenti , duab. duellis & una sextula æris. Decimatertia ex XIX. duellis auri, tribus duellis & sesquisextula ac unis quaternis siliquis argenti, una duella at binis quaternis siliquis æris. Decimaquarta ex XIX. duellis auri, tribus duellis & semisextula ac unis quaternis siliquis argenti, una duella una sextula at binis quater nis siliquis æris. Decimaquinta ex XIX. duellis auri, duab. duellis & sesquisextula ac unis quaternis siliquis argenti, duabus duellis & binis quaternis siliquis æris. Decima sexta ex uiginti duellis auri, tribus argenti , una æris. De cima septima ex uiginti duellis auri, duabus duellis & una sextula argenti , una duella una sextula æris. Decima octaua ex XX. duellis auri, duabus argenti & totidem æris. Decimanona ex XXI. duellis auri, duabus duellis & semisextula ac unis quaternis siliquis argenti, una sextula at binis quaternis siliquis æris. Vicesima ex una & uiginti duellis auri, una duella & sesquisextula ac unis quaternis siliquis argenti, una duella at binis quaternis siliquis æris. Vicesima prima ex una & uiginti duellis auri, una duella & una sextula at binis quaternis siliquis argenti, una duella & semisextula ac unis quaternis siliquis æris. Vicesima secunda ex duabus & uiginti duellis auri, una duella una sextula, at binis quaternis siliquis argenti , semisextula ac unis quaternis siliquis æris. Vicesima tertia ex duab. & uiginti duellis auri, una duella una sextula argenti, una sextula æris. Vicesima quarta ex duabus & uiginti duellis auri, una duella et semisextula, ac unis quater nis siliquis argenti, una sextula at binis quaternis siliquis æris. Vicesima quinta ex tribus & uiginti duellis auri, sesquisextula ac unis quaternis siliquis argenti, binis quaternis siliquis æris. Vicesimasexta ex tribus & uiginti duellis auri, sesquisextula argenti, semisextula æris. Vicesima septima ex tribus & uiginti duellis auri, una sextula at binis quaternis siliquis argenti , semisextula ac unis quaternis siliquis æris. Vicesima octaua ex auro puro. Sequitur quartum genus acuum , quibus argenteos nummos , qui æs in se continent, aut æreos, qui argentum , exploramus. Bes aunt quo argentum ponderamus, distribuitur dupliciter: uel enim duodecies in quin drachmas & unum scriulum , quæ pondera uulgus nummos nominat: quorum quod rursus partimur in quatuor & uiginti quaternas siliquas, quas idem uulgus granula appellat: uel in sedecim semuncias, quas lothones nuncupant: quaru quæ rursus diuiditur aut in decem & octo quaternas siliquas, quas uocant granula, aut sedecim semuncias, quarum ut quæ distribuitur in quatuor drachmas, itaquæ drachma in quatuor nummos : secundum utran bessis diuisionem formantur acus, secundum priorem ad numerum dimidiorum nummum quatuor & uiginti: secundum alteram ad numerum dimidiarum semunciarum , hoc est sicilicorum , una & triginta: nam si conficerentur ad numerum minorum ponderum, iterum numerus acuum efficeretur nimis magnus, & ex eis non paucæ propter exiguam argenti uel æris portionem nihil significarent nobis: utris tam uirgulas quàm monetas, quæ ex argento & ære constant, experimur. Alteræ sic se habent. Prima efficitur ex tribus & uiginti æris partibus, & una argenti parte: quare quæcun uirgula uel nummus coticulæ attritus ipsam ita colorat ut hæc acus, in ea inest quarta & uicesima argenti portio: at ita quo secundum argenti portionem , cùm superat æs iudicandum est. Secunda acus conficitur ex duabus & uiginti æris partibus & duabus argenti . Tertia ex una & uiginti æris partibus, & tribus argenti. Quarta ex uiginti æris partibus et quatuor argenti. Quinta ex decem & nouem æris partibus & quinque argenti. Sexta ex decem & octo æris partibus & sex argenti. Septima ex decem & septem æris partibus & septem argenti. Octaua ex sedecim æris partibus & octo arnti. Nona ex quindecim æris partibus & nouem argenti. Decima ex qua ordecim æris partibus & decem argenti. Vndecima ex tredecim æris partius & undecim argenti. Duodecima ex duodecim æris partibus & totidem argenti. Decimatertia ex undecim æris partibus & tredecim argenti. Decimaquarta ex decem æris partibus & quatuordecim argenti. Decimaquinta ex nouem æris partibus & quindecim argenti . Decima sexta ex octo æris partibus & sedecim argenti . Decima septima ex septem æris partib. & decem & septem argenti . Decimaoctaua ex sex æris partib. & decem & octo argenti . Decimanona ex quin æris partib. & decem & nouem argenti. Vicesima ex quatuor æris partibus & uiginti argenti . Vicesima prima ex tribus æris partib, & una & ui ginti argenti . Vicesimasecunda ex duab. æris partib. & duab. ac uiginti argenti . Vicesima tertia ex una æris parte ac trib. ac uiginti argenti partib. Vicesima quarta ex puro argento. Alteræ uerò acus ita se habent. Prima conficitur ex quindecim semuncijs æris, & una semuncia argenti. Secunda ex quatuordecim semuncijs & sicilico æris, & semuncia at sicilico argenti. Tertia ex quatuordecim semuncijs æris, & duabus argenti. Quarta ex tredecim semuncijs & sicilico æris, & duabus semuncijs & sicilico argenti. Quinta ex tredecim semuncijs æris & tribus argenti. Sexta ex duodecim semuncijs & sicilico æris & tribus semuncijs at sicilico argenti. Septima ex duodecim semuncijs æris & quatuor argenti. Octaua ex undecim semuncijs & sicilico æris & quatuor semuncijs at sicilico argenti. Nona ex undecim semuncijs æris & qnin argenti. Decima ex decem semuncijs & sicilico æris, ac quinque semuncijs at sicilico argenti. Vndecima ex decem semuncijs æris & sex argenti. Duodecima ex nouem semuncijs & sicilico æris, & sex semuncijs at sicilico argenti. Decimatertia ex nouem semuncijs æris, & septem semuncijs argenti. Decimaquarta ex octo semuncijs & sicilico æris, & septem semuncijs & sicilico argenti. Decimaquinta ex octo semuncijs æris, & totidem argenti. Decimasexta ex septem semuncijs & sicilico æris, ac octo semuncijs & sicilico argenti. Decimaseptima ex septem semuncijs æris, & nouem argenti. Decimaoctaua ex sex semuncijs & sicilico æris, & nouem semuncijs at sicilico argenti. Decimanona ex sex semuncijs æris, & decem argenti. Vicesima ex quinque semuncijs & sicilico æris, ac decem semuncijs at sicilico argenti. Vicesimaprima ex quin semuncijs æris, & undecim argenti. Vicesima secunda ex quatuor semuncijs & sicilico æris, ac undecim semuncijs & sicilico argenti. Vicesima tertia ex quatuor semuncijs æris, & duodecim argenti. Vicesima quarta ex tribus semuncijs & sicilico æris, ac duodecim semuncijs & sicilico argenti. Vicesima quinta ex tribus semuncijs æris, & tredecim argenti. Vicesima sexta ex duabus semuncijs & sicilico æris, ac tredecim semuncijs & sicilico argenti. Vicesima septima ex duabus semuncijs æris, & quatuordecim argenti. Vicesima octaua ex una semuncia & sicilico æris, & quatordecim semuncijs at sicilico argenti. Vicesima nona ex una semuncia æris, & quindecim semuncijs argenti. Tricesima ex sicilico æris & quindecim semuncijs at sicilico argenti. Tricesima prima ex argento puro. Hæc hactenus. Pluribus fortasse uerbis quàm optimarum artium studiosi desiderent, tamen ad harum rerum cognitionem necessarijs: nunc de ponderibus dicam, quorum sæpe mentionem feci: ea duplicia sunt metallicis, maiora scilicet & minora. Centumpondium est primum & maximum pondus, nimirum centum librarum, at ob id centenarium dictum. Dimidium centumpondium secundum : & quidem quinquaginta librarum. Quarta centumpondij pars, quæ est quin & uiginti librarum, est tertium pondus: quartum sedecim librarum: quintum, octo: sextum, quatuor: septimum, duarum: octauum, libræ unius. Hæc uerò libra est sedecim unciarum: cuius dimidia pars nempe selibra, quam nostri marcam nominant, est unciarum octo: siue, ut ipsi diuidunt, semunciarum sedecim: quæ selibra est nonum pondus. At decimum est semunciarum octo: undecimum, quatuor: duodecimum, duarum, decimumtertium, unius semunciæ: decimumquartum, sicilici: decimumquintum, unius drachmæ: decimumsextum, dimidiæ drachmæ. Ita distribuuntur maiora pondera. Minora uerò sunt portiones factæ ex argento uel orichalco, uel ære: quarum prima & maxima plerun pendit drachmam unam: quanto enim minora fuerint, tanto utiliora sunt: minus enim & uenæ, uel metalli experiendi , & plumbi nobis opus est. Ea autem portio nominatur centumpondium, respondet maiori librarum numero: quas item centum pendit. Secunda est librarum quinquaginta: tertia, quinque & uiginti: quarta, sedecim: quinta, octo: sexta, quatuor: septima, duarum, octaua, unius libræ: nona, selibræ: decima, octo semunciarum: undecima, quatuor: duodecima, duarum: decimatertia, unius: decima quarta, sicilici: quæ est ultima. Nam portiones, quæ respondent drachmæ & dimidiæ drachmæ non sunt usitatæ. In his autem portionibus ponderum minorum omnibus numeri librarum & semunciarum sunt inscripti. At metallici quidam ærarij minora, ut etiam maiora, pondera aliter distribuunt in partes: etenim eorum maximum pondus pendit libras centum & duodecim, quæ prima particula est: secunda, quatuor & sexaginta: tertia, duas & triginta: quarta, sedecim: quinta, octo: sexta, quatuor: septima, duas: octaua, unam: nona, selibram, siue semuncias sedecim: decima, semuncias octo: undecima, quatuor: duodecima, duas: decimatertia, unam.
Verùm minorem selibram, quam nostri, ut sæpe dixi, appellant marcam, Romani bessem nominarent , æquè ac maiorem monetarij, qui cudunt aurum , partiuntur in quatuor & uiginti binas sextulas: singulas binas sextulas in quatuor semisextulas: singulas semisextulas in tres quaternas siliquas. Singulas præterea quaternas siliquas quidam in quatuor siliquas: sed pleri o− mittentes semisextulas, mox binas sextulas diuidunt in duodecim quaternas siliquas: nec has partiuntur in quatuor siliquas. Ita prima & maximæ particula, quæ bes est, pendit quatuor & uiginti binas sextulas: secunda, du odecim: tertia, sex: quarta, tres: quinta, duas: sexta, singulas siue quatuor semisextulas: septima, duas semisextulas: octaua, unam: siue tres quaternas siliquas: nona, duas: decima, unam. Quinetiam monetarij, qui signant argentum , bessem minorem similiter at maiorem partiuntur: nostri quidem in semumcias sedecim, semunciam uerò in decem & octo quaternas siliquas. Ipsis aunt particulæ sunt decem, quibus in alteram libræ lancem impositis, ponderant argentum, quod, cùm igni experiuntur misturam, superest ære iam consum pto: quarum prima est bes, & pendit semuncias sedecim: secunda, octo: tertia, quatuor: quarta duas: quinta unam , siue decem & octo quaternas siliquas: sexta, nouem quaternas siliquas: septima, sex: octaua, tres: nona, duas: decima, unam. At Norebergij monetarij, qui cudunt argentum, bessem etiam diuidunt in semuncias sedecim, sed semunciam in quatuor drachmas, drachmam in quatuor nummulos: quibus sunt nouem particulæ: quarum prima pendit semuncias sedecim: secunda, octo: tertia, quatuor: quarta, duas: quinta, unam. Bessem enim non aliter ac nostri distribuunt: sed quia semunciam partiuntur in quatuor drachmas, sexta particula pendit duas drachmas: septima, unum, siue nummulos quatuor: octaua, nummulos duos: nona unum. Verùm Agrippinenses & Antuerpiani diuidunt bessem in duodecim quinas drachmas & singula scripula, quæ pondera nummos appellant . Quod uerò rursus distribuunt in quatuor & uiginti quaternas siliquas, quas nominant grana: eis autem sunt decem particulæ: quarum prima est bes, & pendit duodecim nummos: secunda, sex: tertia, tres: quarta, duos: quinta, unum siue quatuor & uiginti quaternas siliquas: sexta, duodecim quaternas siliquas: septima, sex: octaua, tres: nona, duas: decima, unas. Ita his æquè ac nostris bes diuiditur in quaternas siliquas ducentas octoginta octo: Norebergijs uerò in nummulos ducentos quinquaginta sex. Postremò Veneti bessem partiuntur in uncias octo: unciam, in quatuor sicilicos: sicilicum, in siliquas sex & triginta: qui duodecim particulas facere possunt, quibus utantur , si quando misturas argenti & æris experiri uelint: quarum prima erit bes & pendet uncias octo: secunda , quatuor: tertia, duas, quarta, unam, siue sicilicos quatuor: quinta, sicilicos duos: sexta, sicilicum unum: septima, siliquas decem & octo: octaua, nouem: nona, sex: decima, tres: undecima, duas: duodecima, unam. Quoniam uerò Veneti distribuunt bessem in siliquas mille centum quinquaginta duas, & quaternæ siliquæ ducentæ octoginta octo, in quot nostri diuidunt bessem, efficiunt totidem siliquas, utri idem sentiunt: etsi Veneti bessem minutius concidunt. At ponderum tam maiorum quàm minorum, quibus metallici utuntur, hæc ferè ratio est: item minorum , quibus monetarij & mercatores cùm metalla & monetas experiri solent. Maiores uerò besses, quos adhibent cùm magnas earundem rerum massas ponderant, explicaui libro De restituendis mensuris & ponderibus inscripto, & secundo Deprecio metallorum & monetis. Tres autem minores libræ sunt, quibus uenas, metalla, additamenta ponderamus: prima, qua plumbum & additamenta : ea inter minores istas libras est maxima: & octo maioris ponderis uncijs in eius alteram lancem, & totidem in alteram impositis uitium non facit. Secunda subtilior est, qua ponderamus uenas experiendas uel metallum: ea centumpondium minoris ponderis bene ferre potest in altera lance, at in altera uenam uel metallum tam graue quàm tantulum centumpondium est. Tertia est subtilissima, qua ponderamus massulam auri uel argenti, quæ experimento perfecto in catilli cinerei fundo resedit. Quod si quis secunda libra ponderabit plumbum, uel tertia uenam, multum eis nocebit. Quod autem metalli pondus minus ex uenæ uel metalli misti centumpondio minore conficitur, idem metalli pondus maius ex uenæ uel metalli misti centumpondio maiore conflatur.
- Prima libra minor A. Secunda B.
- Tertia in loculamento posita C.
Dere Metallica Libri VII. FINIS.