Jump to content

De re metallica/Liber VI

Unchecked
E Wikisource
 Liber V Liber VII 

GEORGII AGRICOLAE

DE RE METALLICA

LIBER SEXTUS

DDixi de uenarum fossionibus, de puteorum structuris, de cuniculorum , fossarum latentium, cauernarum sub structionibus, de arte mensoris: nunc dicam primò de ferramentis, quibus uenæ saxa excinduntur : deinde de uasis in quæ conijciuntur glebæ terrarum , saxorum, metallorum , aliarum rerum fossilium , ut uel extrahi uel euehi uel efferri possint: at etiam de uasis aquarijs & canalibus: tum de diuersi generis machinis: postremò de malis metallicorum , quæ omnia dum describentur accuratius, iterum multæ laborandi rationes explicabuntur Ferramenta aunt sunt ea, quæ proprio nomine inetallici sic appellant, cunei præterea, laminæ, bracteæ, mallei, bacilla, conti, ligones, uerricula, batilla. Sed eorum, quæ proprio nomine ferramenta sunt, quatuor existunt formæ, quæ ferè non figura, sed longitudine uel crassitudine inter se differunt: etenim omnium pars summa est lata & quadrangula , ut malleo percuti possit: ima in mucronem desinit, ut saxorum & uenarum duriciam acie diffindat: omnia quo præter quartum sunt perforata. Primùm quidem, quo fossores quotidie utuntur, longum est dodrantem: latum, sesquidigitum: crassum, digitum. In secundo est eadem quæ in primo latitudo, item crassitudo, sed longum est duos dodrantes, quo fossores durissimas quas uenas sic findunt, ut rimis fatiscant. Tertium eandem quam secundum longitudinem assumit, uerum paulò latius & crassius est: quo fodiunt solum eorum puteorum, qui paulatim colligunt aquas. Quartum ferè longum est palmos tres & digitum unum: crassum, digitos duos: suprema parte latum digitos tres, media palmum, ima, ut cætera cuspidatum. Hoc uenas duriores excindunt . Verum primi ferramenti foramen à summa parte distat palmum: secundi & tertij, digitos septem. Quod uerò circa foramen hinc illinc extuberat, in id indunt manubrium ligneum: quod altera manu tenent, cùm ferramentum, ad saxa applicatum, malleo feriunt. Hæc ferramenta maiora uel minora, prout res hoc postulat, fabricari solent. Omnia retusa fabri ferrarij rursus, quoad fieri potest, acuunt. At cuneus plerun longus est palmos tres & digitos duos: latus, digitos sex: summa parte ad palmi altitudinem crassus digitos tres, deinde paulatim tenuior, ut ima fiat acutus. Sed lamina alta & lata est digitos sex: summa parte crassa digitos duos, ima sesquidigitum. In bractea uerò est eadem, quæ in lamina altitudo & latitudo, sed admodum tenuis est. His omnibus, ut proximo libro explicaui, utuntur cum uenas durissimas excindunt. At etiam cunei, laminæ, bracteæ modo maiores, modo minores solent confici.

Ferramentum primum A. Secundum B. T ertium C. Quartum. D. Cuneus E. Lamina F. Bractea G. Manubrium ligneum H. Manubrium in primo ferramento inclusum I.

Mallei quo duplices sunt: minores, quorum manubria fossores una manu tenent: maiores, quorum utra: in illis, quod ad magnitudinem et usum pertinet triplex est differentia: minimo, tanquam leuissimo, percutiunt secundum ferramentum : medio, primum: maximo, tertium: at is latus & crassus est digitos duos. In maioribus uerò bipartita est uarietas: paruis quartum ferramentum feriunt, magnis cuneos in fissuras impingunt: illi lati & crassi sunt tres digitos, hi quin, & longi pedem. Omnes autem media parte, in qua est foramen manubrij capax, extuberant: sed maioribus manubria sunt imbecilliora, ut operarij mallei pondere inclinatiore uehementius ferire possint.

Malleorum minorum M inimus A. M edius B. Maximus C. Malleorum maiorum Paruus D. Magnus E. Manubrium ligneum F. Manubrium in minimo malleo inclusum G.

Bacillum ferreum item duplex est: utrum ima parte acutum, sed alterum teres, quo puteum, aqua plenum, cùm ad eum pertinet cuniculus, perforant : alterum latum , quo de cauernis in solum deijciunt saxa ignis ui mollita, quæ conto detrudi non possunt. Est autem contus metallicorum, ut nautarum, pertica oblonga in capite ferrum habens.

Bacillum teres A. Bacillum latum B. Contus C.

Sed ligo metallicus differt à rustico: nam hic ima parte latus etacutus est: ille cuspidatus: eo cauatur uena non dura, qualis esse solet terrena. Similiter rutrum & batillum nihil distant à uulgaribus. Altero conuerrunt terras & glareas, altera easdem inijciunt in uasa.

Ligo A. Rutrum B. Batillum C.

Terræ aunt & saxa & res metallicæ aliæ fossiles ligone cauatæ uel ferramentis excisæ in uasis aut corbibus aut saccis è puteis extrahuntur : cisijs uel capsis patentibus uehuntur è cuniculis: ex utris alueis efferuntur. Vasa sunt duplicia: quæ non materia, non figura differunt, sed magnitudine: minora ferè tantum capiunt , quantum metreta: maiora plerun sextuplo sunt capaciora: neutris enim certa est capacitas, sed sæpius uaria. Vtra conficiuntur ex asseribus & duobus circulis ferreis, quorum altero superius, altero inferius uinciuntur: nam colurni & rni asserib. puteorum illisi facile rumpuntur, ferrei durant. Maiorib.ut asseres sunt crassiores & latio. es, ita etiam circuli utris, ut plus firmitatis & roboris habeant, octona bacilla ferrea sunt, aliquantum lata: quorum quaterna ex superiori circulo deorsum procedunt : quaterna eis quasi obuia ex inferiori sursum: utrorun fundum tam interius quàm extrinse cus duobus uel tribus bacillis item ferreis, & ex una inferioris circuli parte ad alteram pertinentibus , munitur. Sed eorum quæ extra sunt, alterum ad id affigitur transuersum: utra habent binas ferreas ansas, quæ superius extant at eminent: utra semicirculum ferreum, cuius inferior pars inclusa in ansis recta est ut expeditius moueri possit: utra multo altiora quàm latiora sunt, utris sumna pars est latior ut res effossæ facilius in ea infundi & rursus ex eis effundi possint. In minora fermè pueri, in maiora uiri terras è solo putei trahunt rutro, reliquas res fossiles batillo in ea inijciunt, uel manibus ingerunt: ex qua re ingestores sunt nominati: mox semicirculo ferreo funis ductarij uncum implicant : tum machinis extrahuntur : minora quidem , quod ipsis leuius onus sit impositum , ea quam uersant homines: maiora, quod grauius, ea quam equi circumagunt. Quidam uerò in uasorum locum substituunt corbes, quæ tantundem capiant, aut, quod leuiores quàm uasa sint, etiam plus. Quidam saccis, ex taurinis tergoribus factis, pro uasis utuntur: quorum semicirculos ferreos unco prehendit funis ductarius: eorum plerun tres rebus effossis pleni simul extrahuntur, tres demittuntur, tres à pueris implentur: hi Snebergi usitati sunt, illæ Fribergi.

Vas minus A. Vas maius B. Asseres C. Circuli ferrei D. Bacilla ferrea E. Bacilla ferrea fundi F. Ansæ G. Semicirculus ferreus H. Vucus funis ductarij I. Corbis K. S acci L.
Quod aunt nunc cisium appellamus uehiculum est unam habens rotam non

duas, utid quod equi trahunt: ipsum rebus fossilibus refertum ex cuniculis uel casis ab operario euehitur: sed hoc modo formatur. Asseres duo longi circiter quin pedes, alti unum , lati duos digitos eliguntur: quorum partes primæ futuræ ad unius pedis longitudinem , postremæ ad duum pedum inferius excinduntur , mediæ remanent integræ. Deinde primæ excauantur, ut in earum foraminibus circularibus axiculi capita circumagi possint. Mediæ uerò bis perforantur & prope imum , ut capitula duarum trabecularum , in quas imponuntur asseres, recipiant: & in medio, ut capitula duorum asserum transuersariorum: at claui, in his capitibus foras eminentibus infixi, totam firmant compagem. Ex postremis asserum longorum partibus fiunt manubria: quorum capitula inferius sunt reflexa, ut firmius manibus teneri possint. Sed rotula, quia unica, ne modiolum habet, ne circum axiculum uersatur, uerum cum ipso circumuertitur: à curuaturis enim, quas a)/yidas Græci uocant, duo radij transuersarij, in eas inclusi, per medium axiculum penetrant in oppositas curuaturas. Axiculus aunt quadrangulus est, exceptis capitibus, quorum utrum teres ut in foramine uolui possit: hoc cisium terris & saxis plenum operarius euehit, inane reuehit. Est præterea metallicis alterum cisium hoc grandius, quo hi, qui terram, cum lapillis nigris permistam, lauant, riuis in eam deductis, utuntur. Eius autem prior asser transuersarius altior est, ut terra ingesta non decidat.

Cisium minus A. Asseres eius longi B. Asseres transuersarij C. Rotula D. Cisium grandius E. Eius prior asser transuersarius F.
Capsa aunt patens dimidio capacior est quàm cisium : longa ferè pedes quatuor, lata & alta circiter pedes duos & dimidium: sed quia ei figura est quadrangula, tribus laminis quadrangulis uincitur ferreis: & præter eos undi bacillis ferreis munitur: ad ipsius fundum duo axiculi ferrei sunt affixi, circum quorum capitula utrin orbiculi lignei uersantur: qui, ne ex axiculis immo bilibus decidant, paruis clauis ferreis cauetur: ut magno illo obtuso ad idem fundum affixo, ne à trita uia, hoc est cauo trabium aberrent. Eam capsam uector ipsius partem posteriorem manibus tenens & protrudens euehit onustam rebus fossilibus, uacuam reuchit. Quoniam uerò cùm mouetur, sonum

efficit, qui nonnullis uisus canum latratui similis, canem uocarunt. Hac capsa utuntur si quando ex longissimis cuniculis onera euehunt, & quòd moueatur facilius, & quòd grauius onus ipsi possit imponi.

Capsæ quadranguli ferrei A. Eius bacilla ferrea B. Axiculus ferreus C. Orbiculi lignei D. Parui claui ferrei E. Magnus clauus ferreus obtusus F. Capsa eadem inuersa G.

Sed alueos cauant ex singulis arborum truncis: quorum minores longi sunt plerum duos pedes, lati unum: hos metallo refertos, præsertim cùm multum non effoditur, è puteis & cuniculis uel humeris egerunt, uel funiculis, ex collis pendentibus, deuinctos efferunt. Veteres quicquid effossum erat humeris egessisse Plinius autor est. Verùm ea ratio onerum exportan dorum quia plures homines magnis laboribus defatigat, & multa pecunia in operas erogatur, spreta à nostris & repudiata. Maiorum autem alueorum longitudo est ad tres pedes, latitudo palmipe dalis: in quibus terras metallicas experimenti potissimùm gratia lauant.

Alueus minor A. Funiculus B. Alueus maior C.

At aquaria uasa differunt usu, quem habent, & materia, ex qua formantur. Nam quibusdam aqua è puteis hausta infunditur in alia, ut situlis: quædam aquarum plena machinis extrahuntur, ut moduli et bulgæ. Alia sunt lignea, sicuti situlæ & moduli: alia scortea, ueluti bulgæ. Moduli autem aquarij æ ac uasa, in quæ res aridæ ingeruntur, duplices sunt, minores & maiores: sed hi moduli distant à uasis summa parte, quam habent angustiorem: & quidem iccirco ne, cùm ex puteis, maximè multum deuexis, trahuntur & illiduntur asseribus, aquæ effundantur. In hos modulos aquas situlis infun− dunt, quæ sunt lignea uascula, non ut moduli in summo angusta, ne uincta circulis ferreis, sed colurnis, quod neutrum necessitas flagitet: at hic etiam moduli minores extrahuntur ea machina, quam uersant homines: maiores ea quam equi circumagunt.

Modulus minor A. Modulus maior B. Situla C.

Sed bulgas nostri nominant maximos illos utres aquarios, qui constant ex taurinis tergoribus duobus, uel duobus & dimidio: ex his bulgis tritis & usitatis primò excidunt pili, at glabræ & candidæ fiunt. Post id tempo ris rumpuntur. Quod si parum, in partem ruptam bacilli teretis & striati particula immittitur, ac in ipsius strias bulga rupta undi illigata suitur: sin multum, eam resarciunt particula tergoris taurini. Bulgæ autem unco catenæ ductariæ implicatæ & demissæ mersantur in aquis, & quàm primum eas hauserint machina maxima extrahuntur: duplices uerò sunt: alteræ per se hauriunt aquas: in alteras batillo ligneo agitatæ quodammodo infunduntur.

Bulga per se hauriens aquas A. Bulga in quam aquæ pala agitatæ infunduntur B.

Aquas autem, ex puteis extractas, excipiunt canales, uel infundibula, per quæ transmittuntur in canales: similiter aquæ è lateribus cuniculorum effluentes in canales deriuantur. Hi constant ex binis trabibus excauatis, & arctè coniunctis ut aquas profluentes possint continere: ex ore cuniculi us ad extremam eius partem pertinent asseribus contecti, ne terra uel saxum in eos incidens aquarum cursum impediat. Quòd si multus limus paulatim in ipsis subsederit asseribus sublatis purgantur, ne, quod etiam tunc eis accidit, obstruantur & obturentur. Quos autem canales metallici extra terram infundibulis quæ sunt ad casas puteorum, subijciunt, eos plerun cauant ex singulis arboribus. Infundibula uerò ferè conficiuntur ex quatuor asseribus sic inferius excisis & coniunctis, ut summa infundibulorum pars fiat latior, angustiorima.

Canalis A. Infundibulum B.

Quæ sint ferramenta metallicorum , quæ uasa satis ostendi: nunc machinas exponam , hæ triplices sunt, tractoriæ scilicet, spiritales, scansoriæ. Tractorijs onera ex puteis extrahuntur . Spiritales aerem conceptum ex ore suo inflant in cuniculos uel puteos: quod ni fiatin nonnullis fossores laborare sine magna spirandi difficultate non possunt. Scansoriæ sunt scalæ quarum gradibus metallici descendunt in puteos: & ex eis rursus ascendunt. Tractoriarum uariæ & diuersæ sunt formæ: & quædam ex ipsis multùm artificiosæ: &, nisi ego fallor, ueteribus incognitæ: quæ iccirco inuentæ sunt, ut & aquæ trahi possint ex terræ profundo, ad quod nulli cuniculi pertinent : & res fossiles ex puteis, quos item nulli contingunt cuniculi, uel longissimi. Quoniam uerò puteorum non eadem est altitudo, in istius generis machinis magna uarietas existit. sed earum , quibus onera sicca ex puteis extrahuntur , formæ quin potissimum sunt usitatæ, quarum prima sic conficitur . Tigna duo, quàm puteus paulo longiora, collocantur: alterum in fronte putei, alterum in tergo. Eorum partes extremæ habent foramina, in quæ pali, ad imum cuneatiores, immissi altius in terram adiguntur ut maneant immobilia. Habent præterea formas, in quibus inclusa sunt capita duorum tignorum transuersariorum : quorum unum dextrum putei latus occupat: alterum tantum abest à sinistro, ut inter ipsa locus sit aptus ad scalas affingendas: in horum tignorum transucrsariorum formis, quæ in media eorum sunt parte, stipites uel asseres crassi infiguntur & configuntur clauis ferreis: in quorum stipitum uel asserum caua crassis la minis ferrata conijciuntur suculæ capita: utrum autem caput, ex stipitis aut asseris cauo foras eminens , est inclusum in forma alterius capitis ligni longi sesquipedem , lati palmum , crassi tres digitos: sed utrun eius caput latum est digitos septem : in alterum uerò inclusus est uectis, teres item longus sesquipedem . circa uerò suculam funis ductarius inuoluitur, & eius media pars ad ipsam religatur: at utra eiusdem ansa habet uncum ferreum, qui uasis semicirculo implicatur: ita uectibus coacta sucula dum uoluitur semper alterum uas onere plenum ex puteo extrahitur in eundem demittitur uacuum. Cogunt autem suculam uiri duo robusti, uter prope se cisium habens, in quod, cùm uas ei propius fuerit extractum, exoneret. Duo uerò uasa plerun implent cisium. Quare ubi quatuor extracta fuerint uter suum cisium ex casa euehit et euertit: ita fit, ut si putei fodiantur profundi, collis assurgat circa machinæ casam. Quod si uena metallorum soecunda non fuerit, terras saxa discrimine remoto profundunt: si soecunda, seorsim exonerata seruant, tundunt, lauant. At cùm uasa aquaria extrahunt, ea euertentes aquam per infundibula transmittunt in canalem, per quem effluit.

Tignum in fronte putei collocatum A. Tignum in tergo putei collocatum B. Pali cuneati C. Tigna transuersaria D. Stipites uel asseres crassi E. Lamina ferrea F. S ucula G. E ius capita H. Lignum I. Vectis K. Funis ductarius L. Eius uncus M. V as N. Eius semicirculus O.

Altera machina, qua metallici, cùm putei sunt altiores, utuntur, à prima differt rota, quam præter uectes habet: eam, si pondus altè non extrahitur, unus uectiarius uersat, rota in alterius locum succedente: sin altius, tres, rota in quarti locum substituta. Etenim sucula semel mota rotæ uolubilitate iu− uatur, ut multo facilius circumagi possit: ad quam rotam aliquot interdum massulæ plumbeæ appenduntur, uel in asserculis, ad eam affixis, includuntur, ut cùm uersatur pondere depressa ad motum propensior fiat. Quidam eadem de causa duo uel tria uel quatuor bacilla ferrea includunt in sucula, eorum capita massulis plumbeis aggrauant: sed ista rota differt à rota currus, & ea, quam fluminis impetus uersat. Etenim caret pinnis, quæ rotæ, quam uertit flumen, sunt: caret modiolo, qui est currus rotæ. Eius autem loco habet suculam crassam: in cuius formis inferiorum radiorum capita sunt inclusa, ut superiora in curuaturarum formis: cùm tres uectiarij hanc machi nam tornt in orbem, tunc ad alterum suculæ caput quatuor uectes recti sunt, in eo inclusi: ad alterum unicus ille in metallis usitatus, qui è duobus membris constat: quorum teres, quod stratum eminet, manibus prehenditur: quadrangulum, quod rectà assurgit, duas habet formas, in inferiore membrum teres includitur, in superiore suculæ caput. Hunc uectem unus circumagit, illos duo: quorum alter eos trahit, alter trudit. Omnes uerò uectiarios, quamcun machinam uersant, uiros esse robustos necesse est, ut tam magnum laborem sustinere possint.

Sucula A. Vectes recti B. Vectis usitatus C. Rotæ radij D. Eiusdem curuaturæ E.
Tertia machina minus fatigat operarios, cùm onera maiora subleuet. Etsi uerò tardius, ut omnes aliæ machinæ, quibus tympana sunt, tamen altius:

nempe ad pedes centum & octoginta: quæ sic se habet axis statuti codaces ferrei uersantur in duobus catillis ferreis: quorum inferior est inclusus in trunco in terra locato, superior in trabe: axis ille inferiore parte habet orbem, ex crassis asseribus coagmentatis & compactis factum: superiore tympanum dentatum: id axis strati tympanum quod ex fusis constat, circumagit: circa hunc axem, cuius codaces uersantur item in ferreis tignorum catillis, ductarius funus est inuolutus: operarij duo manibus quidem, ne cadant, prehendentes & tenentes perticam, ad duo tigna statuta affixam, pedibus uerò tabellas retrò trudentes machinam circumagunt: quoties autem uas unum, rebus effossis plenum, extraxerunt & subuerterunt, toties contrariè machinam uersantes alterum extrahunt.

Axis statutus A. Truncus B. Trabs C. Orbis D. Tympanum dentatum E. A xis stratus F. Tympanum quod ex fusis constat G. Funis ductarius H. Pertica I. Tigna statuta K. Orbis tabellæ L.

Quarta machina subleuat onera sescuplo maiora quàm duæ machinæ primò explicatæ: quæ ita fit. Tigna ad sedecim, longa pedes quadraginta, crassa & lata pedem, fibulis in summo coniuncta, in imo diuaricata eriguntur: eorum singulorum inferiora capita in singulorum tignorum in solo stratorum formis includuntur : tigna, quæ humi iacent, longa sunt pedes quin, lata sesquipedem, crassa pedem. Quod autem tignum erectum cum tigno humi strato connectitur tertio quodam tigno obliquè descendente: cuius caput superius includitur in forma tigni erecti: inferius in forma tigni humi iacentis. Eiusmodi uerò tignum longum est pedes quatuor, crassum & latum pedem: quomodo fit area rotunda, cuius linea dimetiens habet ad quinqua ginta pedes: in eius areæ medio crater altus ad decem pedes foditur, & fistu ca spissatur, aut, ut satis habeat firmitatis, contiguis tigillis, per quæ penetrant pali, stabilitur: eorum enim coniunctione terra crateris continetur ut decidere non possit. In imo crateris tignum sternitur longum pedes tres uel quatuor, crassum & latum sesquipedem: id, ut immobile maneat, in tigillis contiguis est inclusum. In eius medio ferreus est catillus, acie temperatus, in quo ferreus axis codax uersatur: simili modo tignum, quod in summo sub fibula in formis duorum tignorum erectorum est inclusum, habet catillum ferreum in quo alter ipsius axis codax ferreus uoluitur: nam quis axis metallicus, ut quæ semel, si res ita ferat, dicam, duos ferreos habet codaces, tanquam clauos, in medio capitum, ad circinum rotundatorum, infixos: eorum pars, quæ in axis caput in figitur tam lata est quàm ipsum caput, & crassa digitum : quæ extat teres & crassa palmum, aut crassior, si res hoc postulat. Capita etiam cuius axis metallici circulo ferreo cinguntur & uinciuntur, ut eò firmius codaces continere possint. Axis autem huius machinæ, exceptis capitibus, quadrangulus est & longus pedes quadraginta, crassus & latus sesquipedem: in cuius axis formis quæ sunt supra caput inferius, quatuor tignorum obliquè ascendentium capita inclusa fibulantur: eorundem capita superiora sustinent duo tigna transuersaria duplicata, item in eorum formis in clusa. Tigna uerò obliquè ascendentia sunt longa pedes decem & octo, crassa palmos tres, lata quin. At transuersaria duplicata sic ad axem affixa sunt & inter se clauis ligneis coniuncta, ut non separentur: ea autem longa sunt pedes quatuor & uiginti. Deinde tympanum est, quod constat ex tribus rotis: quarum media tam à suprema quàm ab infima distat pedibus septem. Eis quatuor sunt radij, quos totidem tigilla obliquè ascendentia sustinent: quorum capita inferiora circum axem fibula coniunguntur: singulorum aunt radiorum alterum caput in forma axis, alterum in forma curuaturæ inclusum est. Ex curuaturis infimæ rotæ ad curuaturas mediæ undi pertinent fusi: similiter ex curuaturis mediæ ad curuaturas supremæ: quibus fusis duo ductarij fu− nes inuoluuntur: alter inter infimam rotam & mediam, alter inter mediam & supremam. Hoc ædificium, in metæ figuram, excepta ea parte quandrangu la quæ spectat ad puteum formatum, totum scandulis contegitur. Tum duplicis ordinis sunt tigna transuersaria utrin statutis inclusa: utra longa sunt pedes decem & octo: sed statuta crassa & lata pedem, transuersaria tres palmos. Statuta numero sunt sedecim, transuersaria octo, super quæ collocantur duæ trabes latæ pedem, crassæ tres palmos, excauatæ ad semipedis latitudinem, ad quin digitorum altitudinem: & altera quidem locatur su− per superiora tigna transuersaria, altera super inferiora: utra tam longa est, ut ferè ex machinæ tympano us ad puteum pertineat. Vtri propeidem tympanum axiculus ligneus est teres & crassus digitos sex, cuius capitula, lamellis ferrata, uersantur in armillis ferreis: utri sunt orbiculi lignei, qui unà cum axiculis suis ferreis uoluuntur in earundem trabium foraminibus: at hi orbiculi circuncirca sunt excauati, ut funis ductarius ex ipsis excidere non possit: ita uter funis per suum axiculum suos orbiculos extensus uersatur: utrius uncus ferreus uasis semicirculo inijcitur: utri præterea capiti alterius inferioris tigni duplicati, quod est in axe inclusum, est tigillum longum pedes quatuor: id quasi ex duplicato pendet: cui inferius tignum curtum est inclusum, in quo auriga sedet: quod ferreum habet clauum, qui recipit catenam, at ea rursus stateram. Quo modo fieri potest ut duo equi hanc machinam modo hac, modo illac trahant: ui cissim uas alte rum onere plenum ex puteo extrahatur, alterum uacuum in eundem demittatur. Si uerò puteus fuerit profundus, quatuor equi machinam circumagunt. Vasi autem extracto, siue siccæ siue humidæ res effundendæ fuerint, operarius harpagonem inijcit, ipsum subuertit: is ex catena, cui tres uel quatuor annuli sunt, ad trabem affixa, dependet.

Tigna erecta A. Tigna humi strata B. Tigna obli descendentia C. A rea D. T ignum in imo crateris stratum E. A xis F. Tigna transuersaria duplicata G. Tympanum H. Ductarij funes I. Vas K. Tigillum ex duplicato pendens L. Tignum curtum M. Catena N. Statera O. H arpago P.

Quinta similis est partim machinæ maximæ, partim tertiæ, quæ ab equis uersata pilis aquas haurit: quarum utran paulò pòst exponam. Etenim si− cuti tertia & ab equis uersatur, & duos habet axes: statutum scilicet, circum quem, in terræ cauernam penetrantem, similiter inferius est tympanum dentatum: at stratum, circum quem tympanum quod ex fusis constat. Vt uerò machina maxima duo habet tympana circum axem stratum, prorsus illius tympanis similia, sed minora, quod uasa ex puteo ducentos & quadraginta tantummodo pedes alto trahere possit: quorum alterum ex orbibus, ad quos affixa sunt tigna compositum est: alterum, quod existit prope tympanum quod ex fusis constat, altum est undi circum axem pedes duos, crassum unum: huic harpago impingitur: qui ipsum retinens machinam, cùm res id postulauerit, sistit. Toties uerò postulat, quoties uel sacci è corio saxorum fragmentis aut terris pleni, extracti euertuntur, uel aquæ ex uasis, item extractis effunduntur: nam hæc machina non onera modo sicca leuat, sed etiam humida, perinde ac aliæ quatuor machinæ iam nunc à me descriptæ: quin etiam hac in puteum demittuntur tigna, ad eius catenam ductariam alligata. Sed harpago crassus pedem, longus semipedem extat è tigno, catena appen so ex altero capite tigni, quod uersatur circum axiculum ferreum, m continent chelæ tigni statuti. Ex altero uerò mobilis illius tigni capite iterum catena appensum est tignum longum, & ex eo rursus catena alterum tignum breue: cui, cùm machina sistenda fuerit, operarius insidet, at sic ipsum deprimit. Mox ei inijcit asserem uel tigillum, quod subter duo tigna pertinens ab eis ne attolli possit retinetur: quo modo harpago subleuatus, tympanum amplexus tam ualidè prehendit, ut sæpe ex ipso scintillæ exiliant . Habet autem tignum dependens, ad quod harpago est affixus aliquot foramina, in quibus catena includitur, ut ipse madmodum conuenit subleuari possit. Supra tympanum est tabulatum, ne id aqua destillans madefaciat. Nam si madefactum fuerit, harpago machinam minus retinebit. Iuxta uerò alterum tympanum est palus, ex quo dependet catena, in cuius annulo postremo inclusus est alter harpago, hoc est uncinatum ferrum, longum pedes tres. Is annulo, ad fundum tam uasis quàm sacci affixo, iniectus illud retinet ut aqua effundi possit, hunc ut saxorum fragmenta euerti.

Tympanum dentatum, quod est ad axem statutum A. Axis stratus B. Tympanum quod ex fusis constat C. Tympanum prope id ipsum D. Tympanum quod ex orbibus constat E. Harpago F. Tignum mobile G. Tignum breue H. A lter harpago I.

Venas autem illis quin machinis è puteis extractas uel è cuniculis euectas metallici de montibus aut deuehunt, aut detrahunt aut deijciunt. No− strates ipsas in capsam, trahæ, quam equus trahit, impositam , conijcientes hyeme de montibus, qui non admodum alti sunt, deuehunt. Carni uerò ijsdem temporibus hybernis eas in saccos, è corio factos, ingerunt: quorum duos uel tres imponunt paruæ trahæ, quæ priore parte altior est, posteriore humilior: quibus saccis animosus uector non sine uitæ periculo insidens traham de monte in uallem decurrentem bacillo, quod gerit in manu, regit. Eam enim uel nimis celeriter decurrentem opposito sistit: uel aliò, quàm quo debet, deflectentem eodem in uiam reducit. At Norici quidam hyeme easdem in saccos, è setosis pellibus suillis confectos , colligunt, & de altissimis montibus, quos equi, muli, asini neunt scandere, detrahunt. Eorum uerò saccos uacuos robusti canes clitellarij, his rebus assuefacti, ferunt in montes: uenarum plenos & loris constrictos at ad funem alligatos homo, eum in brachium uel pectus inuoluens , per niues detrahit us ad eum locum, in m equi, muli, asini clitellarij ascendere possunt: ubi uenæ, è saccis suillis erectæ, inijciuntur in alios saccos, è lineo panno bilice uel trilice factos: qui iumentorum clitellis impositi deferuntur in officinas, in quibus uenæ uel lauantur uei excoquuntur.

Traha cui imposita est capsa A. Traha cui impositi sunt sacci B. B acillum C. Canes clitellarij D. Sacci suilli ad funem alligati E.
Si uerò equi, muli, asini, clitellarij montes scandere possunt, eorum clitellis primò sacci linei uenis repleti imponuntur : quos angustis montium uijs,

quæ nec plaustra nec trahas recipiunt, in ualles, rupibus altis & difficilibus aditu subiectas deferunt. At in rupibus, in quas iumenta scandere non possunt, decliues collocantur longæ capsæ patentes ex asseribus factæ, & tabellis transuersis, ne concidant, distinctæ. In has uenæ cisijs, quibus unica est rota, aduectas conijciunt: eas in planiciem deuolutas, & uel in saccos lineos collectas iumenta clitellis deferunt, uel in trahas aut plaustra coniectas deuehunt. Cùm autem aurigæ uenas de arduis montium cliuis deuehunt birotis utuntur cisijs, quæ à tergo trahunt duos arborum truncos in terram demissos: hi sua grauitate renitentes pronum grauium cisiorum, quæ in capsis uenas continent, decursum impediunt: qui ni essent aurigæ sæpius catenas rotis implicare cogerentur. Sed cùm ijdem aurigæ uenas de montibus, qui carent istiusmodi cliuis, deuehunt, plaustris, quorum capsæ duplo sunt lon giores quàm cisiorum, utuntur: utrarum asseres ita coagmentati sunt, ut cùm uenæ rursus ab aurigis de plaustris excutiendæ sunt, leuari & dissolui possint. Nam eos tantummodo repagula coercent. Aurigæ uerò uenarum plaustra triginta uel sexaginta de dominis conducunt deuehenda: quorum singulorum numerum præses officinæ in bacillo signat. Sed quædam uenæ, potissimum autem plumbi candidi, è fodinis extractæ in octo partes uel nouem, si domini fodinæ dominis cuniculi dant nonas, distribui solent: id rarius fit modulis, sæpius capsis: quæ ex tignis contiguis, & qua ad cauum conuertuntur planis, sunt confectæ. Dominus uerò quis eam partem, qnæ ei sortitò obtigit, auehendam, lauandam, excondam curat.

Equi clitellarij A. Capsa longa in rupe decliuis locata B. Eius tabellæ C. Cisium cui unica est rota D. Cisium birotum E. Trunci arborum F. Plaustrum G. Vena de plaustro excutitur H. Repagula I. Præses officinæ plaustrorum numerum in bacillo signans K. Capsæ in quas uenæ distribuendæ inijciuntur L.

In uasa, quæ quin hæ machinæ trahunt , pueri uel uiri terras & saxorum fragmenta batillis inijciunt, uel manibus eadem ijsdem ingerunt: unde ingestores sunt nominati: eædem uerò machinæ non sicca modo, ut dixi, leuant onera, sed etiam humida siue aquas. Verùm priusquam exponam uaria & diuersa genera machinarum, quibus metallici aquas solum exantlare solent, dicam quo modo res graues, quod genus sunt axes, catenæ ferreæ, fistulæ, ligna grandia in puteos rectos & profundos demittendæ sunt. Machina erigitur, cuius sucula, utrin quatuor uectes rectos habens, in tignis statutis includitur, et circa eam ductarius inuoluitur funis, eius caput alterum ad eandem affigitur, alterum alligatur ad res illas graues: quæ rectà sensim operarijs renitentibus demittuntur: at, si in aliqua putei parte substiterint, paululùm retrahuntur. Cùm uerò eædem sunt grauissimæ, tunc secundum hanc machinam altera ei prorsus assimilis erigitur, ut & oneri robore pares sint, & idipsum sensim demitti possit: quinetiam interdum ijsdem de causis trochlea funiculis ad trabem religatur: per cuius orbiculos ductarius funis traductus descendit & ascendit.

Sucula A. Vectes recti B. Tigna statuta C. Funis D. Trochlea E. Ligna demittenda F.

Aquæ autem ex puteis aut extrahuntur , aut hauriuntur. Extrahuntur uerò in uasa uel utres aquarios infusæ: hos potissimum trahit machina, cuius rota duplices habet pinnas: illa quinque machinæ iam explicatæ: quan quarta in quibusdam locis etiam utres mediocresque trahit: at hauriuntur situlis uel orbiculis, quib. foramina sunt, uel pilis. Cùm aunt paucæ sunt, aut extrahuntur in uasis: aut hauriuntur situlis uel orbiculis: cùm multæ, uel extrahuntur in utribus, uel hauriuntur pilis. Sed primò machinas situlis aquas exantlantes in medium pro feram , quarum tres sunt species: prima sic se habet. Loculamentum quadrangulum totum constat ex cancellis ferreis, altum pedes duos et dimidium : longum item pedes duos & dimidium , ac insuper sextantem & quartam digiti partem : latum quadrantem & semunciam : in quo sunt tres axiculi ferrei strati, qui in catillis uel latis circulis ferreis acie temperatis uersantur: at quatuor ferrea tympana: quorum duo ex fusis constant, totidem sunt dentata. Circum axiculum infimum extra locula mentum est rotula lignea, ut propensior ad motum fiat: intra loculamentum minus prioris generis tympanum , quod ex octo fusis, sextantem & semunciam longis, constat: circum alterum axiculum è loculamento non eminentem, ac iccirco tan tummodo longum pedes duos & dimidium , unciam , at tertiam digiti partem , est altera parte minus tympanum dentatum , quod habet octo & quadraginta dentes: altera maius prioris generis tympanum , quod ex duodecim fusis, quadrantem longis, constat. Circum aunt tertium axiculum , crassum unciam & tertiam eius partem ,est maius tympanum dentatum ex eo undi pedem assurgens: quod habet duos et septuaginta dentes: utrius uerò tympani dentibus sunt cochieæ: quarum striges in tympanorum strias aguntur, & contra carum striæ in eorundem striges, ut in fractorum locum alij reponi possint. Tam aunt dentes quàm fusi sunt acie temperati: at supremus axiculus ex loculamento extans ita artificiosè est inclusus in forma alterius axiculi, ut unus esse uideatur: is per receptaculum , ex tignis compositum , quod est circum puteum penetrans, in unci ferrei, in crasso trunco rno inclusi, orbiculo, ex mera ferri acie facto, uersatur: circum eum axiculum est tale tympanum , quale habent machinæ pilis aquas haurientes: cui similiter sunt fibulæ ter curuatæ: quib. quia ferreæ catenæ ductariæ annuli inhærent, tam magnum onus cam retrahere non potest: qui annuli non sicuti cæterarum catenarum annuli sunt integri, sed quis superiore parte utrin curuatus sentem recipit: quo circa duplicis catenæ speciem gerit: qua uerò alter alterum recipit, situlæ, ex laminis ferreis uel æreis factæ, semicongiales ad eos loris alligantur: quare si annuli fuerint centum , totidem erunt situlæ aquas efferentes: earum aunt ora extant, & operculis tecta sunt, ne aquas effundant cùm putei fuerint decliues. Nam cùm recti fuerint, situlæ operculis necesse non habent. Ita uectiarius infimi axiculi caput in uectis forma includens eum simul cum tympano uersat: cuius fusi conuertunt alterius axiculi tympanum dentatum . Quoniam uerò una cum ipso circumagunt id, quod ex fusis constat, hi rursus supremi axiculi tympanum dentatum uersant at alterum, cui fibulæ sunt infixæ: quomodo catena simul cum uacuis situlis demittitur iuxta uenæ fundamentum per annulum paululum compressum in lacunam us ad imum libramentum: cuius tympani axiculus ferreus utrin in crassi ferri catillo uersatur: in quo tympano catena inuoluta situlis aquas haurit: quas plenas iuxta uenæ tectum extracta peruehit super axiculi supremi tympanum , ac semper tres simul inuersas aquam effundere cogit in labrum ex quo effluit in cuniculi canalem. Veruntamen talis machina minus est utilis, quòd, cùm sine magno impendio construi non possit, paucas aquas efferat: & quidem tardius, ut etiam cæteræ machinæ quibus plura sunt tympana.

Loculamentum A. Axiculus infimus B. Rotula C. Tympanum quod ex fusis constat minus D. Axiculus alter E. Tympanum dentatum minus F. Tympanum quod ex fusis constat maius G. Axiculus supremus H. Tympanum dentatum maius I. Catillus K. Circulus latus L. R eceptaculum M. Truncus rnus N. Vncus ferreus O. Orbiculus P. Tympanum superius Fibulæ R. Catena S. Annuli T. Situlæ V. Vectis X. Libramentum siut tympanum inferius Y.

Altera istius generis machina, paucis uerbis à Vitruuio descripta, congi ales situlas citius effert. At propterea ad aquas ex puteis, in quos multæ continenter influunt, hauriendas utilior est quàm prima: ea ferreo loculamento tympanis carens habet circum axem ligneum rotam, quæ à calcan tibus uersatur. Axis autem diu, quòd careat tympano, durare non potest: cæteris primæ similis est, nisi quod duplicem habeat catenam ab illa diuersam. Fibulas autem in huius machinæ axem, ut in aliarum tympanum infigere debet, quos alij simplices, alij ter curuatas efficiunt , sed utris quatuor cuspides

Rota quæ a calcantibus uersatur A. Axis B. Catena duplex C.
Annulus duplicis catenæ D. Situlæ E. Fibula simplex F.
Fibula ter curuata G.

Tertia, quæ longè præstat duabus iam expositis, fabricatur cùm riuus ad fodinam deduci potest: cuius impetus pinnas percutiens circumagit rotam, quam habet loco rotæ à calcantibus uersatæ: quod ad axem attinet, similis est secundæ : quod ad tympanum, quod est circum axem, catenam, libramentum primæ. Situlas uerò habet multò capaciores quàm etiam secunda. Sed quia situlæ citò frangi solent, metallici rarò his machinis utuntur: malunt pau− cas aquas quin primis machinis extrahere uel siphonibus exantlare, mul tas uel pilis per fistulas haurire uel in utribus item extrahere.

Rota cuius pinnas impetus riui percurrit A. Axis B. Eius tympanum in quod fibulæ sunt infixæ C. Catena D. Annulus E. Situlæ F. Libramentum G.

Verùm de primo machinarum genere satis: nunc alterum, hoc est siphones aquam spiritu tractam orbiculis haurientes exponam: quorum septem sunt formæ: quæ licet structura inter se differant, tamen eundem utilitatis fructum metallicis præbent: quanquam alia alia maiorem. Primus sypho sic fit. Super lacunam statuitur contignatio: ad quam fistula una uel duæ, quarum altera in altera inclusa est, in lacunæ fundum immissæ fibulis ferreis cuspida tis & utrin directò deorsum uersus actis affiguntur, ut immotæ mancant: inferioris autem fistulæ inferior pars inclusa est in trunco, alto ad duos pedes: is fistulæ instar perforatus stat in fundo lacunæ: sed inferius eius foramen ligno tereti occluditur: idem truncus circum circa habet foramina, per quæ aqua in ipsum manat. In superiore uerò eius parte excauata, si una fistula fuerit, pyxis ferrea, uel ærea, uel orichalcea, palmum alta, sed fundo carens ,includitur: quam foricula rotunda tam arctè claudit, ut aqua sursum spiritu ducta relabi non possit: sin duæ fistulæ fuerint, qua coniunguntur pyxis in inferiore in cluditur, superioris apertura uel siphunculus ad cuniculi canales pertingit. Ita operarius impiger ad labores, in contignationis tabulato stans, pilum in fistulam demissum intrudit ac retrahit: ad eius pili summum est uectis: imum est calceo indutum: sic uocatur corium turbinis ferè figura: nam isto modo sutum est, ut inferiore parte, qua ad pilum, in ipso inclusum, affigitur, angustum sit: superiore, qua haurit aquam, pateat. Vel orbiculus ferreus, digitum crassus, aut ligneus, sex digitos crassus, uter longè calceo præstans, ad imum pili, quod per eam penetrat, clauo ferreo traiecto affixus est, aut in eadem, in cochleæ figuram formata, inclusus: qui orblculus superius circumcirca corio tectus quin aut sex foramina habet uel rotunda uel longiuscula, quæ uniuersa stellæ speciem exprimere uidentur. Habet etiam eandem, quam fistulæ foramen, latitudinem, ut tantummodo in eam demit ti & rursus attolli possit. Cùm autem operarius pilum sursum uersus trahit, aquam orbiculi foraminibus, cuius corium tunc deprimit, haustam, ducit ad aperturam uel siphunculum per quem effluit: foricula uerò pyxidis aperitur, ut aqua, quæ in truncum influxit, spiritu ducta denuo ascendat in fistulam: cùm idem operarius pilum intrudit, foricula clauditur, ut orbiculus iterum aquam haurire possit.

Lacuna A. Fistulæ B. Contignatio C. Truncus D.
Foramina trunci E. Foricula F. Siphunculus G. Pilum H.
Eius uectis I. Calceus K. Obiculus habens foramina
rotunda L. Orbiculus habens foramina longiuscula M.
Corium N. Hic terebrat stipites & ex eis fistulas facit O.
Terebra, cui cochlea est P. Terebra latior

Alterius siphonis pilum facilius commotum directo, deorsum fertur, & sur sum refertur: qui sic fit. Tigna duo super lacunam collocantur : alterum prope dextrum eius latus, alterum propè sinistrum. Ad hoc fistulæ fibulis ferreis affiguntur: ad illud uel stipes chelas habens perforatas, uel tignum superius excauatum, ut pro chelis sit. Axiculus autem ferreus per tigni cuiusdam statuti latius & rotundum foramen, quod in eius medio est, penetrans in chela rum foraminibus sic includitur, ut ipse quidem maneat immobilis, tignum uerò circa eum uersetur intra chelas: in cuius tigni altero capite superius pili caput est inclusum, ferreo clauo transfixum: in altero uectis item superius caput. Inferiori uerò manubrium est ut eò firmius manibus teneri possit. Ita cùm operarius uectem sursum trudit, pilum in fistulam impellit: cùm retrahit uectem, ex fistula pilum extrahit: at ita pilum iterum aquam, orbi cuii foraminibus haustam, ducit ad siphunculum, per m effluit in canalem. Hic autem sipho, ut etiam sens, quod ad pilum, orbiculum, truncum , pyxidem, foriculam pertinet, eodem modo, quo primus, se habet.

Tignum statutum A. Axiculus B. Tignum quod circa axiculum
uersatur C. Pilum D. Vectis E. Annulus, quo duæ fistulæ
coniungi solent F.

Tertius sipho iam dicti nonnihil dissimilis est. Loco enim stipitis duo statuuntur tigna circa summum perforata: in quibus foraminibus axis capita uertuntur. In medio eius axis duo tigilla sunt inclusa: in quorum alterius capite infixum est pilum: ad alterius uerò caput affixum est tignum graue, sed curtum, ut protrusum inter duo illa tigna statuta moueri, at quasi ire & re dire possit. Id tignum cùm protrudit operarius, pilum ex fistula extrahitur: cum sua ui redit, intruditur: quo modo aquam, quam fistula concipit, pilum orbiculi foraminibus haustam exprimit per siphunculum in canalem. Sunt qui uectem in locum tigni curti supponunt: uerùm hic sipho, ut etiam proximus superior, minus quàm cæteri, in metallis est usitatus.

Tigna statuta A. Axis B. Tigilla C. Pilum D.
Tignum curtum E. Canalis F. Hic deducit aquam e
canali effluentem, ne in fossas actas influat G.

Quarta siphonum species simplex non est, sed duplex: ea sic se habet. Sexangulus truncus faginus, longus pedes quin, latus duos & dimidium, crassus sesquipedem in duas partes secatur: quæ secundum, ferreum axiculum, in eis collocandum distribuuntur, & tam altè & la è excauantur, ut in ipsis uersari possit: cuius axiculi pars, quæ in trunco includitur, tota teres est, eius extrema, quæ pro codace est, recta existit. Deinde altitudine pedis re sidet, rursus recta procedit: qua pilum teres ex eo dependet. Postea tam as surgit altè quàin resedit, iterum paululùm rectà procedit. Deinde altitudi nepedis assurgens rursus rectà procedit: qua alterum pilum teres ex eo suspensum est. Postea tam residet altè quàm assurrexit: tum eius altera pars, quæ item pro codace est, recta existit: quæ, quia ex trunco extat, ne aqua, in eum tracta, erumpat duabus bracteolis ferreis orbiculi figura, cum quibus duo coria eiusdem figuræ & magnitudinis sunt coniuncta, cauetur: quorum alter intra truncum, alter extra, circum axiculum est. Postremò sequitur pars eius quadrangula duo habens foramina, in quibus duo bacilla ferrea includuntur, eorum capita massulis plumbeis aggrauantur, ut axiculus ad mo tum fiat propensior. Qui, postquam eius caput in forma uectis fuerit inclusum, facilè circumagi potest. Superior autem trunci pars est humilior: inferi or, altior: illa in medio semel fistulæ modo, cuius foramen simplicem habeat latitudinem rectà deorsum perforatur: hæc bis, nempe ad utrun latus item rectà deorsum duarum fistularum modo, quarum foramina duplicem habeant latitudinem: quæ trunci pars imponitur duabus fistulis, in eum superiore parte inclusis, inferiore in truncos, in lacuna statutos, quibus forami na sunt, per quæ aquæ in eos influunt, penetrantibus. Deinde ferreus axicu lus in trunci cauo locatur, duobus pilis ferreis, quæ ex ipso dependent, per eius foramina demissis in fistulas altitudine pedis: utri pilo inferius est co chlea, quæ crassam laminam ferream, in orbiculi figuram formatam & foraminibus plenam, at corium, quod eam tegit, continet, ut fistula alteram pyxidem, cui est rotunda foricula eam claudens. Tum superior trunci pars super inferiorem ex omni parte congruenter aptata imponitur: & qua coniunguntur latis & crassis laminis ferreis cinguntur, paruis cuneis latis item ferreis adactis coercentur, fibulis uinciuntur: in ea superiore trunci parte fistula includitur: quam altera excipit, eam rursus tertia, at deinceps alia aliam us dum suprema ad cuniculi canalem pertingat. Ita cùm uectiarius axiculum uersat, pila uicissim laminis hauriunt aquas. Quod quia celeriter fit, & duarum fistularum , supra quas truncus est statutus, foramina duplo ma iora sunt quàm foramen supra truncum statutæ, nec altè pila hauriunt aquas, inferiorum impetus continenter superiores ascendere & ex supremæ fistulæ apertura in cuniculi canalem effluere cogit. Quoniam uerò truncus ligneus rimis fathiscere solet: satius est eum ex plumbo, uel ære uel orichalco conflato conficere.

Truncus A. T runci pars inferior B. Eiusdem pars superior C.
Fibulæ D. F ictulæ sub trunco E. F istula super truncum statuta F. A xiculus ferreus G. P ila H. E orum laminæ orbiculi figura L. Coria K. Foramina axis L. Bacilla quorum capita massulis plumbeis sunt aggrauata M.Vectis N.
Quarta siphonum species minus simplex est: nam constat ex duobus uel

tribus siphonibus: quorum pila attollit machina, quam uersant homines: etenim cui pilo est dens, m suculæ bini dentes uicissim tollunt. Eam duo uiri robusti, uel quatuor, cogunt. Sed cùm pila decidunt in fistulas, eorum orbiculi hauriunt aquas: cùm attolluntur, easdem aquas exprimunt per fistulas. Cuius aunt pili superior pars, quæ in foraminibus tignorum transuersariorum continetur, quadrangula est, & crassa at lata semipedem: reliqua, quæ in fistulas incidit, & ex alio ligno facta est, tota teres. Horum trium siphonum quis ex duabus continentibus fistulis, ad tigna putei affixis, com ponitur. Verùm hæc machina altius aquas haurit, utpote ad pedes quatuor & uiginti. Si foramina fistularum magna sunt duo tantum modo siphones fiunt: si paruæ, tres: ut utro modo machina oneri par esse possit. Idem de cæteris machinis earum fistulis sentiendum est. Quoniam uerò hi siphones ex duabus fistulis constant, pyxis ferrea, ut etiam prius dixi, cui est foricula ferrea, non includitur in trunco, sed in fistula inferiore: & quidem ea parte, qua ad superiorem adnectitur: at ita pili pars teres superioris tantummodo fistulæ longitudinem habet. Sed hanc rem mox planius explicabo.

Pili dens A. Suculæ dentes B. Pili pars superior quadrangula C. Eiusdem pars inferior teres D. Tigna transuersaria E. Fistulæ F. Eius apertura G. Canalis H.

Sexta siphonum forma prorsus eadem esset quæ quinta, nisi pro sucula axem haberet, eam non homines uersarent, sed rota, quam aquarum impetus, eius pinnas percutiens circumagit: qui quia longè superat uires humanas hæc machina aquas ex puteo amplius centum pedes alto orbiculis per fi− stulas haurit. Infima aunt non modo huius siphonis, sed etiam aliorum infimæ fistulæ pars, ne resegmina lignorum , uel aliud quiddam , in se trahens sorbeat, plerunque includi solet in corbe crassis uiminibus contexta, & in lacuna posita.

Rota A. Axis B. Truncus cui insistit infima fistula C. Corbis circundans truncum D.
Septima siphonum species ab hinc annis decem inuenta cùm omnium maximè artificiosa & durabilis & utilis sit, sine magno impendio confici potest, ea constat ex pluribus siphonibus: qui simul, ut proximi, in puteum non

descendunt, sed alter alteri quodammodo subijcitur: etenim si tres fuerint, ut esse solent, ultimus exorbet aquas putei, & eas in primum lacusculum effundit: secundus ex eo rursus exhaustas in secundum transfundit: tertius in cuniculi canalem: pila horum siphonum omnium rota pedes quindecim alta attollit pariter pariter deijcit: quam eius pinnæ, ab impetu riui, in montem deducti, percussæ, cogunt uersari: rotæ radij in axe, longo pedes sex, crasso pedem, inclusi sunt: cuius utrun caput circulo ferreo cingitur: sed in alterum quidem infixus est codax, in alterum uerò ferrum , ut codacis posterior pars, crassum digitum & tam latum quàm ipsum caput est: quod tamen teres & circiter digitos tres crassum primò longitudine pedis recta extat, quatenus obtinet locum codacis: mox curuatum & quasi lunatis obliquatum cornibus altitudine pedis assurgit: deinde rursus pedem recta eminet: quo modo fit ut hæc pars recta, cùm in orbem uoluitur, uicissim fiat pedem altior & humilior quàm illa. Ex hac posteriore ferri teretis parte pendet primum pilum latum: ipsa enim in superius istius pili caput perforatum , ut clauus ferreus primarum chelarum in inferius infigitur. Ne uerò pilum ex ea excidat, ut facilè excidere potest, &, cùm necessitas id postulat, eximi solet, quod eius foramen latius sit quàm ferri pars, utrin clauo ferreo, in ipsam infixo, coercetur: ne ij atterant caput pili bracteis ferreis uel corijs intermedijs cauetur: tale pilum primum longum est circiter pedes duodecim, reliqua uerò duo pedes sex & uiginti. Sed quod latum est palmum, crassum digitos tres: utra cuius pars lata tecta & munita est laminis ferreis: quæ cochleis item ferreis continentur: ut pars, quæ uitium fecerit, refici possit. At chelæ in axiculum inclusæ sunt teretem, longum sesquipedem, crassum palmos duos: is utrin cingitur circulo ferreo, ne codaces ferrei, qui in tignorum armillis ferreis uersantur, ex eo excidant: ex quo axiculo utra chelarum pars lignea eminet longa pedes duos, lata & crassa digitos sex. Altera ab altera distat palmos tres: utrius rursus pars tam interior quàm exterior etiam laminis est ferrata. In chelas uerò claui duo ferrei teretes et crassi digitos duos sic infixi sunt, ut immobiles maneant. Eorum posterior per primi pili lati inferius & secundi su perius caput perforatum & immobile penetrat. Prior autem similiter immo− bilis per ferreum primi pili teretis caput item immobile & deflexum. Istius modi pilum quod longum est pedes tredecim, crassum digitos tres, & in priorem cuius siphonis fistulam descendit tam profundè, ut eius orbiculus foriculam pyxidis ferè attingat. Quod cùm decidit in fistulam, aquæ, per orbiculi foramina penetrantes, corium attollunt: cùm subleuatur, eædem corium, quod ipsas fert, deprimunt . Foricula uerò pyxidem, ut foris ianuam, claudit. At fistulæ coniunguntur duobus circulis ferreis, palmum latis, altero interius, altero extrinsecus. Sed interiore utrin acuto ut in utram fistulam penetrare & eas continere possit. Quan nunc fistulæ carentinterio re circulo: sed habent commissuras, quibus iunguntur . Etenim superioris inferius caput continet , inferioris caput superius: utrun enim ad altitudinem septem digitorum excisum est: uerum illud interius, hoc extrinsecus, ut alterum in alterum inire possit, cùm pilum incidit in priorem fistulam , foricula illa clauditur: cùm extrahitur, aperitur: ut aquæ pateat foramen. Vnusquis autem istiusmodi siphonum constat ex duabus fistulis: quarum utra longa est pedes duodecim: utrius foramen latum est digitos septem. Inferior in putei lacuna uel in lacusculo collocatur, eius foramen inferius obstruitur ligno tereti: supra quod fistulæ circumcirca sex sunt foramina, per quæ aqua in eam influit. At superioris fistulæ pars superior aperturam habet altam pedem, latam palmum, per quam aqua effluit in lacusculum uel in canalem: quis lacuscu lus longus est pedes duos, latus & altus unum. Quot uerò sunt siphones, tot sunt axiculi, tot chelæ, tot utrius generis pila. Sed si tres fuerint siphones duo tantummodo lacusculi sunt, quòd lacuna putei & canalis cuniculi in duorum locum succedant. Hæc autem machina sic aquas ex puteo haurit: rota uersata primum pilum attollit: id subleuat primas chelas: at ita etiam secundum pilum latum & primum teres. Deinde secundu latum secundas chelas, & sic tertium pilum latum et secundum teres: tum tertium pilum latum tertias chelas & tertium pilum teres. Nam ex harum chelarum clauo ferreo nullum pilum latum pendet, quod nulla in re ultimo siphoni usui esse possit. Contra uerò cùm primum latum decidit, quæ chelæ delabuntur, quod pilum latum, quod teres. At ista ratione uno eodem tempore aqua in lacusculos infunditur & ex eisdem exhauritur: ex lacuna uerò putei solum exhauritur, in canalem cuniculi tantum infunditur. Quinetiam circum axem longiorem duæ rotæ fieri possunt si riuus tantam aquarum copi am suppeditauerit, quanta eas uersare possit: at ex utrius ferri teretis par te posteriore unum uel duo pila lata appendi possunt: quorum quod tri− um syphonum pila commoueat . Postremò necesse est puteos, è quibus aquæ fistulis hauriuntur, esse rectos. Nam omnes siphones, ut etiam aliæ machinæ tractoriæ, quibus fistulæ sunt, aquas minus altè hauriunt, si fistulæ obliquè in obliquis puteis locantur, quàm si rectà in rectis statuantur.

Puteus A. Vltimus sipho B. L acusculus primus C. Secundus sipho D.
Lacusculus secundus E. Tertius sipho F. C analis G. F errum in axe
inclusum H. Primum pilum latum I. Secundum pilum latum K.
Tertium pilum latum L. Primum pilum teres M. Secundum pilum
teres N. Tertium pilum teres O. Axiculi P. Chelæ

Verùm si riuus tantam aquarum copiam, quanta machinam proximè explicatam uersare potest, non suppeditat, quod uel natura loci fit, uel æstiuo tempore, quo diuturnæ siccitates fuerint, accidit, machina construitur, cui tam humilis & leuis sit rota, ut eam tantuli riui aqua circumagere possit: eadem in canalem decidens ab eo delabitur in inferioris machinæ rotam altam et grauem, quæ siphonibus è profundo puteo aquas haurit. Quia uerò tam exigui riui aqua alteram rotam sola uersare nequit, eius axis initio uectibus à duobus operarijs circumagitur, sed quamprimum aquas siphonibus haustas in lacum effuderit, eas superior machina suo siphone haurit, & in alteum canalem effundit, ex quo etiam influunt inferioris machinæ rotam, eius pinnas percutiunt. Tam autem hæ aquæ quàm riui canalibus istis decliuibus in altiorem illam & grauiorem inferioris machinæ, quæ duobus uel tribus siphonibus aquas ex profundiore putei parte haurit, rotam deductæ, eam possunt conuertere.

Machinæ superioris rota A. Eius sipho B. Eiusdem canalis C.
Machinæ inferioris rota D. Eius siphones E. Alter canalis F.

Si uerò riuus tantam aquarum copiam suppeditat, quanta statim rotam altam & grauem uersare potest, tum ad alterum axis caput fit tympanum dentatum, id uersatum circumagit alterius axis tympanum, quod ex fusis constat, ei subiectum: ad utrum eiusdem axis inferioris caput fit rrum teres, & quasi lunatis obliquatum cornibus, in istiusmodi machinis usitatum. Hæc autem quod utrin siphonum ordines habeat permultas aquas haurit.

Axis superior A. Rota cuius pinnas riui impetus percutit B. Tympauum
dentatum C. Alter axis D. Tympanum quod ex fusis conctat E.
Ferrum teres & curuatum F. Siphonum ordines G.
At machinarum, quæ pilis aquas hauriunt , item sex sunt formæ nobis notæ: quarum prima sic se hab . Sub summo terræ corio uel cuniculo foditur

cauerna, ac undi robustis tignis & asseribus substruitur, ne ruinis uel homines opprimantur uel machina frangatur. In ea cauerna substructa collocatur rota, in axi angulato inclusa. Axis autem codaces ferrei in dimidiatis catillis item ferreis uersantur: qui in tignis admodum robustis inclusi sunt. Rota uerò plerun alta est pedes quatuor et uiginti, rarò triginta, nihil dissimilis ad molendum frumentum fabricatæ: nisi quod paulò sit angustior: axi ab altera parte tympanum est in medio circuncirca excauatum, in quod multæ fibulæ ferreæ quater curuatæ sunt infixæ: in quib. quia annuli inhærent catena ductaria per fistulas extrahitur ex lacuna, rursus in eandem demittitur per tigna excauata us ad ad imum libramentum: orbis est ferreus circum axiculum ferreum: cuius uter codax in crassi ferri, ad tignum affixi, catillo uersatur: in quo tympano catena inuoluta aquas pilis haustas per fistulas effert. Quæ fistula quin ferreis circulis palmum latis & digitum cras sis cingitur: qui æqualia eius spacia diuidunt & muniunt, eorum primus ei communis est cum fistula antecedente in qua includitur: ultimus cum consente , quæ in ea includitur: quæ fistula, excepta prima, summa parte extrinsecus circumcirca longitudine digitorum septem crassitudine trium excauata est, ut in eam quæ antecedit, inseri possit: quæ, excepta ultima, ima parte interius circumcirca pari longitudine, sed crassitudine palmi, resecta est ut eam quæ sequitur recipere possit: quæ ferreis fibulis ad putei tigna affigitur, ut immobilis maneat. Per has continentes fistulas aquæ pilis catenæ ductariæ ex lacuna extrahuntur us ad cunículum: ubi per supremæ fistulæ aperturam exprimuntur in canalem per m effluunt . Pilæ uerò quæ ducunt aquam, implicantur annulis ferreis catenæ ductariæ: distat una ab altera pedibus sex: constant ex caudæ equinæ pilis corio insutis, ne ferreis tympani fibulis euellantur : tantæ sunt ut utra manu capi possint. Si autem hæc machina sub summo terræ corio fuerit collocata, riuus, qui eius circunagit rotam, per subdiales canales deducitur: si sub cuniculo, per subterraneos. Ita rotæ pinnæ, ab impetu fluminis percussæ, progredientes uersant rotam: at unà cum ea tympanum: quo modo catena ductaria extracta pilis per fistulas exprimit aquas. Huius machinæ rota si alta fuerit pedes quatuor & uiginti ex puteo, alto pedes ducentos & decem, extrahit aquas: si pedes triginta, ex puteo alto pedes ducentos & quadraginta. Sed huic opus est riuo cui maior uis aquarum sit.

Rota A. Axis B. Codaces C. Armillæ D. Tympanum E.
Ansæ ferreæ F. Catena ductaria G. Tigne H.
Pilæ I. Fistulæ K. Canales riui L.

Altera machina duo habet tympana, duos fistularum ordines, duas catenas ductarias, quæ pilis aquas exprimunt. Cætera proximis prorsus sunt si− milia. Hæc machina tum construi solet, cùm nimis multæ aquæ in lacunam con fluxerunt : at has duas machinas uis aquarum uersat, omnino aquæ trahunt aquas. Hoc uerò estindicium accretionis et diminutionis aquarum, quas in se continet lacuna subterranea, siue eas aquas hæc a era machina pilis haustas per fistulas efferat, siue prima, siue tertia, aliaúe. Etrabis, quæ est supra puteum tam altum quàm profunda est lacuna, altera parte lapis, asser altera, uter uno fune appensus. Sed hic tamen ferreo filo, quod pendet ab altero eius capite demittitur: & quidem lapis us ad oris putei latus, asser uerò rectà per puteum in lacunam, cuius aquis innatat. Is asser tam grauis est, ut filum ferreum, quod ipsius fibulam ferream hamulo prehendit, unà cum fune deorsum, lapidem sursum trahere possit: ita quo magis aqua decrescit, eo magis asser deorsum fertur, lapis sursum: quo uerò magis accrescit, eò magis com trà asser sursum fertur, lapis deorsum. Hic cùm ferè trabem contingit, quia si gnum dat aquas ex lacuna pilis per fistulas esse exhaustas, machinæ præfectus riui canales occludit, rotam sistit: cùm ferme terram, quæ est ad oris putei latus, attingit, quia significat lacunam esse aquis, quæ in eam rursus comfluxerunt, repletam (aquæ enim attollunt asserem, at ita lapis & funem & filum ferreum retrahit) idem præfectus canales recludit: quare aquæ riui ite rum percutientes rotæ pinnas uersant machinam. Quoniam uerò operarij plerun anniuersarijs diebus festis non laborant, & profestis non semper prope machinam, at ea, si res hoc postulat, continenter trahit aquas, tintinabuli sonus assiduè auditus declarat machinam hanc æquè ac primam integram & nulla re impeditam uersari: id ex axiculo ligneo, m continent tra bes, quæ sunt supra puteum , funiculo appensum est. Alter uerò funiculus lon gus, cuius superius caput ad axiculum religatum est, demittitur in puteum: inferiori eius capiti alligatum est lignum: quod quoties axis manus percutiunt, toties tintinabulum commotum sonitum reddit. Tertia aunt istius generis machina tunc utuntur metallici, cùm nullus riuus, qui uerset rotam, deduci potest: cuius hæc est fabrica. Cauernam primò fodiunt: quam etiam robustis tignis & asseribus construunt, ne latera ruinas edant, quæ labefactent machinam & homines lædant. At superiorem cauernæ partem contegunt tignis: ut equi machinam trahentes per ea possint incedere. Deinde iterum ti− gna ad sedecim, longa pedes quadraginta, lata & crassa pedem unum, fibulis in summo coniuncta , in imo diuaricata erigunt: eorum singulorum inferiora capita in singulorum tignorum humi stratorum formis includunt, & tertio quodam connectunt: quo modo rursus fit area circuli speciem habens , cuius linea dimetiens sit pedum quinquaginta. Per foramen, quod est in me− dia area, descendit axis quadrangulus statutus, longus pedes quin & qua draginta, crassus & latus sesquipedem: cuius codax inferior uoluitur in catil lo tigni humi in cauerna strati, superior in catillo tigni, quod in summo sub 192fibula in formis duorum tignorum erectorum est inclusum. Catillus inferior distat ab altero cauernæ latere, item ab eiusdem fronte & à tergo pedes XVII. axi ad pedem supra inferius caput est rota dentata: cuius linea dimeti− ens habet pedes XXII. Ea rota constat ex quatuor radijs & octo curuaturis. Radij sunt longi pedes XV. crassi & lati dodrantem: quorum alterum caput inclusum est in axe, alterum in formis duorum curuaturarum, qua parte coniunguntur . Hæ curuaturæ crassæ sunt dodrantem, latæ pedem: ex quibus sursum uersus eminent & extant dentes recti, alti dodrantem, lati semipedem , crassi digitos sex: qui uersant tympanum alterius axis strati, id constat ex duodecim fusis, longis pedes tres, latis & crassis digitos sex: quod circumactum uoluit axem, circum quem est tympanum, habens fibulas ferreas quater cur uatas: in quibus annuli catenæ ductariæ, quæ pilis per fistulas haurit aquam , inhærent. Huius axis strati codaces ferrei in armillis, quæ in medio trabium sunt inclusæ, uersantur. Supra loculamentum rotæ in axis statuti formis capita duorum tignorum obliquè ascendentium inclusa fibulantur. Eorundem uerò capita superiora sustinent tigna transuersaria duplicata, item in eius formis inclusa. In altero autem tigni transuersarij capite inclusum est tigillum, quod quasi ex duplicato pendet: cui similiter inferius tignum curtum est in clusum. Id uerò habet ferreum clauum, qui recipit catenam, at ea rursus stateram. Hanc machinam, quæ extrahit aquas ex puteo, alto pedes ducentos & quadraginta, duo & triginta equi circumagunt: at eorum octo quatuor horis: deinde hi quiescunt duodecim horis, & totidem in eorum locum succedunt. Talis autem machina ad radices Meliboci montis & in uicin is locis est usitata. Quin, si res hoc postulat, plures eiusmodi machinæ unius uenæ fodiendæ gratia, sed alia alio in loco profundiore solent construi: ut in Carpato monte Schemnicij tres: quarum infima ex infima lacuna trahit aquas ad primos canales, per quos in secundam lacunam influunt: media ex secunda lacuna ad secundos canales, è quibus in tertiam lacunam defluunt: suprema ex terra ad cuniculi canales, per quos effluunt. Eiusmodi tres machinas circumagunt equi sex & nonaginta: qui per puteum decliuem & cochleæ instar contortum gradibus descendunt ad machinas: quarum infima in loco profundo est collocata: qui distat à subdiali terræ corio ad pedes sexcentos & sexaginta.

Axis statutus A. Rota dentata B. Dentes C. Axis stratus
D. Tympanum, quod constat ex fusis E. Alterum tympanum F. Catena ductaria G. Pilæ H.

Ex eodem genere est quarta machinæ species, quæ ita fit. Duo tigna statuuntur, in quorum foraminib. suculæ capita uoluuntur: eam duo uel qua− tuor robusti uiri circumagunt: unu enim uel duo trahunt uecte, unus uel duo eosdem trudunt, at ita illos iuuant. Vicissim aunt alij duo uel quatuor in eorum locum succedunt. Sucula istius machinæ, non aliter acstratus aliarum machinarum axis, habet tympanum , in cuius item fibulis ferreis annuli catenæ ductariæ inhærentes aquas pilis per fistulas hauriunt, altitudine pedum octo & quadraginta. Altius enim eas extrahere non possunt humanæ uires, quòd labor ille maximus non homines modo, sed etiam equos defatiget. Nam sola aqua rotam, cui est eiusmodi tympanum , continenter potest impellere: plures e am istius generis machinæ, ut proximæ, unius uenæ fodiendæ gratia, sed alia alio in loco profundiore solent construi.

Sucula A. Tympanum B. Catena ductaria C. Pilæ D. Fibulæ E.

Quinta machina partim tertiæ similis est, partim quartæ. Nam à uiris robustis ut hæc circumagitur: ut illa duos habet axes, quanquam utrunque stratum , tria tympana utrius axis codaces sic in tignorum armillis inclusi sunt, ut exilirene queant . Inferiori aunt axi altera parte sunt uectes, altera tympanum dentatum: superiori altera tympanum quod ex fusis constat, altera id, in quo fibulæ ferreæ sunt infixæ: quibus annuli catenæ ductariæ similiter inhærentes aquas pilis per fistulas eadem altitudine hauriunt. Hanc machinam uolubilem duo uirorum paria uicissim uersant: alterum stans laborat, alterum feriatum sedet: dum munus uoluendi exercent, unus uectes trahit, alter trudit, tympana ad machinam facilius circumagendam adiuuant.

Axes A. Vectes B. Tympanum dentatum C. Tympanum
ex fusis constans D. Tympanum in quo infixæ sunt fibulæ ferreæ E.

Sextæ machinæ item duo sunt axes: inferior altera parte habet rotam , quæ à duobus calcantibus uersatur, altam pedes tres & uiginti, latam quatuor, ut alter iuxta alterum stare possit: altera tympanum dentatum. Inferiori uerò sunt duo tympana & una rota: alterum tympanum ex fusis constat, in altero infixæ sunt fibulæ ferreæ. Rota similis est ei, quam habet secunda machina, quæ terras & saxorum fragmenta potissimùm ex puteis extrahit. Calcantes autem ne cadant manibus prehendunt perticas, ad rotæ latera interius affixas: quam cùm uersant tympanum dentatum simul circumactum impellit alterum, quod ex fusis constat, quo modo rursus annuli catenæ ductariæ tertij tympani fibulis inhærentes aquas pilis per fistulas hauriunt altitu dine pedum sex & sexaginta.

Axes A. Rota quæ calcatur B. Tympanum dentatum C.
Tympanum exfusis constans D. Tympanum, in quo infixæ
sunt fibulæ ferreæ E. Altera rota F.Pilæ G.

Sed machina, omnium quæ aquas trahunt maxima, sic construitur. Primò castellum in cauerna substructa collocatur, longum pedes XVIII. latum & altum pedes XII. in d riuus per subdiales canales aut cuniculum deducitur. Castello suntduo ostia et totidem fores, habentes superiori parte uectes, quib. leuari in antis excauatis et rursus demitti possunt, ut illo modo ostia reserantur , hoc claudantur. Sub ostijs sunt duo canales, ex asserib. facti: qui excipiunt aquam è castello effluentem , eam in rotæ pinnas infundunt : quo impetu percussæ uersant rotam: breuior defert aquas, quæ percutiunt pinnas rotam uoluentes uersus castellum: longior eas, quæ percutiunt pinnas rotam uersantes in comtrariam partem. Rotæ autem theca siue loculamentum constat ex contigna tione, ad quam etiam interius affixæ sunt tabulæ. Ipsa rota est alta pedes sex & triginta, at inclusa in axi. Habet uerò duplices, ut iam dixi, pinnas: quarum alteræ alteris situ sunt oppositæ, ut rota modo uersus castellum uersari possit, modo retro contrario motu. Axis quadrangulus est et longus pedes XXXV. crassus & latus pedes duos: cui post rotam ad pedes sex sunt quatuor orbes alti & crassi pedem: quorum unusquis ab alio distat pedibus quatuor. Ad hos affixa sunt clauis ferreis tot tigna, ut eos orbes omnes contegant. Vt autem continenter collocari possint, in summo sunt latiora, in imo angustiora: at isto modo fit unum tympanum, circa quod uersatur catena ductaria, cuius capitibus implicati sunt unci bulgas prehendentes. Tale uerò tympanum iccirco conficitur, ut axis integer maneat. Id enim cum usu deteritur facile reparari potest. Non longè præterea ab axis capite est alterum tympanum altum undi circum axem pedes duos, latum unum, huic harpago, quoties res postulat, impactus machinam retinet: qui qualis sit suprà explicaui. Ad axem infundibuli loco est tabulatum aliquantum decliue, habens in fronte uenæ latitudinem quindecim pedum, & totidem in tergo: in cuius utra parte palus est robustus, habens catenam ferream, cui grandis est uncus. Hanc machinam quin homines gnbernant: unus qui fores demittens ostia castelli occludit, & eosdem ad superiorem partem trahens recludit. At rector ille machinæ iuxta castellum in loculamento pensili consistit. Ita cum altera bulga iam ferè us ad tabulatum decliue fuerit extracta. claudit ostium ut rota sistatur. Effusa autem bulga reserat alterum ostium , ut alteræ pinnæ ab impetu aquarum percussæ rotam in partem contrariam agant. Quod si mox ostium occludere non potest, & aquarum fluxionem continere, inclamat socium at eum iubet harpagonem subleuatum alteri tympano impingere, at sic rotam sistere. Duo uerò uicissim effundunt bulgas: quorum alter stat in ea tabulati parte, quæ est in fronte putei: alter in ea quæ est in dorso. Ita si bulga iam ferè fuerit extracta, cuius rei signum dat annulus quidam catenæ ductariæ, qui in altera tabulati parte consistit: alterum harpagonem, hoc est grande ferrum uncinatum uni catenæ ductariæ annulo implicat, & partem catenæ subsentem omnem us eò ad tabulatum trahit, dum bulga ab altero effundatur. Et quidem iccirco ut catenæ ductariæ 199pars cum altera bulga uacua demissa suo pondere reliquam eiusdem catenæ partem de axe non detrahat, tota in puteum non incidat. Sed eiusdem laboris socius cernens bulgam aquis plenam ferme esse extractam, inclamat machinæ rectorem, eum iubet ostium castelli claudere, ut spacium effundendi habere possit. Bulga effusa rector machinæ alterum castelli ostium primò aliquantum recludit, ut ea catenæ ductariæ pars cum bulga inani rursus in puteum demittatur: deinde totum reserat. Ita cùm iam pars catenæ ad ta bulatum tracta rursum circumuoluta, tympano etiam ipsa demissa fuerit in puteum, extrahit uncum alterius harpagonis grandem, qui eum annulo catenæ implicauit. At quintus iuxta lacunam in fossa quadam latente consistit : ne, si contingat ut annnlo dirupto pars catenæ aut aliud quiddam decidat, lædatur: is batillo ligneo & bulgam regit et aquas in eam ingerit, si sua sponte ipsas non hauserit. Quoniam uerò nuncin supremam cuius bulgæ partem insuunt circulum ferreum ut semper pateat, & in lacunam immissa per se ipsa hauriat aquas, non opus est ullo bulgarum gubernatore. Præterea quia his temporibus eorum, qui in tabulato consistunt, alter bulgam effundit, alter uectibus demissis ostia castelli occludit, aut sursum tractis reserat: idem uncum alterius harpagonis grandem annulo catenæ solet inijcere: quomodo tres tantum in hac machina regenda operas dant. Quinetiam quia interdum is, qui effundit bulgam, priorem harpagonei. subleuatum alteri tympano imprimens rotam sistit, duo omnem laborem sibi sumunt.

Castellum A. Canalis B. Vectes C D. Canales sub ostijs E F. Pinnæ duplices G H. Axis I. Tympanum maius K. Catena ductaria L. Bulga M. Locus lamentum pensile N. Rector machinæ O. Viri effundentes bulgas P

Sed de machinis tractorijs satis: nunc dicam de spiritalib. Cùm puteus fuerit ualde profundus ad quem nullus cuniculus, nullaúe fossa latens ex altero puteo pertinet: aut cuniculus admodum longus ad quem nullus puteus pertingit, tunc aer, quòd extenuari non possit, fossorib. crassus offunditur, at difficulter spi rant. Interdum etiam suffocantur: ardentes quo lucernæ extinguuntur. Ita opus est machinis, quas etiam Græci w_neumatika\s , Latini spiritales appellarent : etsi uocem non mittunt : nam ipsæ efficiunt ut fossores ex facili spirare & opus institutum perficere possint. Earum tria sunt genera. Primum uenti latus exceptos in puteum deducens in tres species diuiditur: quarum prima sic se habet. Super puteum , ad m nullus cuniculus pertinet, tria tigna, quam puteus paulò longiora, collocantur : primum super eius frontem , alterum super medium puteum , tertium super eiusdem tergum . Eorum capita habent foramina, in qua pali, ad imum cuneatiores, immissi altius, pariter ac primæ machinæ tigna, in terram adiguntur ut maneant immobilia. Quod illorum tignorum habet tres formas in quib. inclusa sunt tria tigna transuersaria: quorum unum dextrum putei latus occupat: alterum , sinistrum : tertium , medium puteum . Ad hoc & ad illud alterum , quod etiam super medium puteum collocatum est, affiguntur asseres sic alte nè coagmentati, ut semper antecedentis modicam commissuram sens obtineat: quo sanè modo fiunt quatuor anguli et totidem intermedia caua, quæ uentos undi flantes comcipiunt. Vtuerò ad superiora sublati non eluctentur, sed retrò ferantur, asseres operculo, in orbis figuram formato, superius tecti sunt, inferius patent : quare uentis necessitate quadam putei quatuor istis foraminib. inspirantur. Attamen id genus machinam operculo tegere necesse non est in his locis, in quibus sic locari potest, ut uentus per supremam eius partem flatum inspiret.

Tigna strata A. Pali cuneati B. T igna transuersaria C. Asseres D. Caua E.
Venti F. Operculum G. Puteus H. Machina carens operculo I.
Secunda huius generis machina uenti flatus in puteum canali longo inducit. Is ex quatuor asseribus toties coniunctis & coagmentatis, quoties altitudo putei hoc postulat, in quadranguli figuram formatur: eius commissuræ terra pingui & glutinosa aquis madefacta oblinuntur : eiusdem canalis os ex puteo uel extat, & quidem altitudine trium quatuorúe pedum: uel non extat: si extat, speciem infundibuli quadranguli præ se ferens latius & patentius quàm ipse canalis est, ut eò facilius flatum concipere possit: si non extat, latius canali non est, sed ad id è regione uenti spirantis asseres affiguntur, qui flatum excipientes in ipsum ingerunt.
Os canalis extans A. Asseres ad canalis os, quod non extat affixi B.

Tertia ex fistula uel fistulis & uase constat: etenim super supremam fistulam statuitur uas ligneum ligneis circulis cinctum , altum pedes quatuor, latum tres: cuius os quadrangulum , quod semper patet, uenti flatum concipit, & eum uel una fistula in canalem longum , uel plurib. in puteum deducit. Suprema fistulæ pars inclusa est in orbe tam crasso, quàm uasis fundum est: paulò minus lato, ut uas circum ipsum uersari possit. Ex orbe tamen fistula extans includitur in rotundo foramine, quod est in medio uasis fundo: qua parte ad fistulam affixus est axiculus statutus, qui per uas ferè medium penetrans fertur in operculi, fundo simillimi, foramen, in eo includitur, circum quem axiculum immobilem & fistulæ orbem uas mobile facillimè uersatur à leni aura spirante , nedum à uento, qui eius alam gubernat: ea ex tenuibus tabellis constans ad supremam uasis partem affixa est: & quidem è regione spiritalis oris: quod esse quadrangulum & sem per patere dixi. Etenim uentus, ex quacun mundi parte spirauerit, alam propulsam rectà uersus partem ei aduersam extendit: quo modo uas os spiritale in ipsum uentum obuertit: quod eius flatum concipit, eum fistula in canalem longum, uel fistulis in puteum deducit.

Vas ligneum A. Circuli B. Ospiritale C. Fistula D. Orbis E.
Axiculus F. Foramen quod est fundo uasis G. Ala H.

Alterum machinarum spiritalium genus ex flabellis constat, item uarium & multiplex est: nam flabella uel in sucula includuntur, uel in axe. Si in sucula, ea aut cauum tympanum, ex duabus rotis & pluribus tabulis inter se coagmentatis compositum, in se continet, aut quadrangulum loculamen− tum. Sed tympanum immobile, at à lateribus clausum ibidem rotunda tantummodo habet foramina: & quidem tanta, ut sucula in eis uersari possit: sed habet præterea duo spiritalia foramina quadrangula: quorum superius concipit auram: inferius canalis longus excipit, quo eadem in puteum inducitur. Suculæ autem capita utrin ex tympano eminentia chelæ stipitum, uel tignorum caua crassis laminis ferrata sustinent: quorum alterum habet uectem, in altero quatuor infixæ sunt perticæ, quibus capita crassa & grauia sunt, ut eorum pondere sucula cùm circumagitur depressa ad motum proni or fiat: ita cùm operarius uecte uersat suculam , flabella, quæ qualia sint paulò post dicam, foramine spiritali auram haurientes in alterum foramen, quod excipit canalis longus, impellunt: quæ per eum penetrat in puteum.

Tympanum A. L oculamentum B. F oramen spiritale C. A lterum foramen D.
Canalis longus E. Sucula F. Eius uectis G. Perticæ H.
Loculamento prorsus eadem quæ tympano sunt: sed alterum altero longè præstat. Etenim flabella tympanum sic occupare possunt, ut ipsum undi

ferè attingant, omnem auram conceptam in canalem longum impellant: loculamentum propter angulos sic occupare non possunt: in quos quòd aura partim recedat, ipsum tam utile quàm tympanum esse non potest. Verùm loculamentum non humi modo locatur, sed etiam super tigna, sicuti mola, quam uersant uenti, statuitur, habet eius sucula loco uectis etiam extra ipsum quatuor alas molæ alis similes. Hæ impetu uentorum percussæ suculam circumagunt: quo modo eius flabella, quæ intra loculamentum sunt, uentum, foramine spiritali haustum, per canalem longum puteo inspirant. Quanquam autem huic machinæ nullo opus est uectiario, cui merces persoluatur, tamen quia cùm cælum silet à uentis, ut sæpè silet, non uersatur, minus quàm cæteræ est ad uentulum puteo faciendum accommodata.

Loculamentum humi locatum A. Eius foramen spiritale B.
Eiusdem sucula habens flabella C. V ectis suculæ D.
Eiusdem perticæ E. L oculamentum supra tigna statutum F.
Alæ quas sucula habet extra loculamentum G.

Si uerò flabella includuntur in axe, ea plerun cauum tympanum , item immobile capit: cui axi ex altera parte est tympanum, quod ex fusis constat: id inferioris axis tympanum dentatum circumagit, ipsum à rota, cuius pinnas aquarum impetus percutit, uersatum: si locus aquarum copiam suppeditat, hanc machinam fabricari utilissimum est, & quòd nullo egeat uectiario, cui merces danda sit, & auram perpetuam puteo per longum canalem inspiret.

Tympanum cauum A. Eius foramen spiritale B. Axis cui flabella sunt C. Eius tympanum quod exfusis constat D. Axis inferior E. E ius tympanum dentatum F. Rota G.

Flabellorum uerò, quæ in formis suculæ uel axis inclusa tympanum & loculamentum in se continent, tria sunt genera: unum fit ex tenuibus tabulis, altis & latis prout altitudo & latitudo tympani uel loculamenti postulat: al terum ex tabulis æquè latis, sed humilibus, ad quas tenuia & longa populi uel alterius arboris lentæ resegmina sunt affixa: tertium ex tabulis proximis similibus, ad quas alæ anserum duplicatæ uel triplicatæ sunt affixæ. Hoc minus usitatum est quàm secundum: quod rursus minus quàm primum. Includuntur aunt flabellorum tabulæ in quadrangulis suculæ uel axis partibus.

Primum flabellorum genus A. Secundum B. Tertium C.
Suculæ pars quadrangula D. Eiusdem rotonda E. Vectis F.

Tertium machinarum spiritalium genus, non minus quàm secundum uarium & multiplex, constat ex follibus: quorum non flatu solum putei & cuniculi canalibus longis uel fistulis inspirantur, sed etiam haustu à grauibus & pestilentibus halitibus purgantur. Hos diducti foraminibus spiritalibus per canales hauriunt & in se alliciunt, illum compressi per nares in canales uel fistulas inspirant: eos uerò uel homo comprimit, uel equus, uel impetus aquæ. Si homo, super canalem longum, ex puteo eminentem, sic ponitur & ad tigna affigitur inferius follis magni tabulatum, ut, cùm flatum per canalem inspirare debet, eius naris in ipso includatur: cùm graues uel pestilentes halitus haurire, canalis os follis foramen spiritale undi comprehendat : sed cum superiore follis tabulato uectis copulatus, per medij axiculi formam, in qua sic inclusus est ut ea parte immobilis maneat, penetrans descendit. Axiculi autem codaces ferrei in foraminibus tignorum statutorum uersantur. Ita cùm operarius uectem deprimit, superius follis tabulatum attollitur, si mul & fores spiritalis foraminis spiritu rapti aperiuntur: quomodo follis, sinaris eius in canali inclusa fuerit, aerem liberum in se allicit, sin canalis os foramen eius spiritale comprehenderit, graues uel pestilentes halitus ex puteo, centum & uiginti etiam pedes alto, trahit & canali haurit. Cùm uerò lapis in superius tabulatum impositus, id deprimit fores spiritalis foraminis clauduntur, & follis priore modo aerem salubrem per narem canali inspirat: altero graues uel pestilentes halitus conceptos per eandem narem expirat. Quoniam uerò tunc aura salubris maiore putei parte intrat, fossores, quòd ea fruantur, laborem sustinere possunt: nam putei minor quædam pars, quæ in æstuarij loco est, ab altera maiore tabulis continentibus, & ex summo putei ad imum us pertinentibus, tinguenda est: per quam canalis longus, sed angustus, ferè ad imas putei fauces descendit.

Putei pars minor A. Canalis quadrangulus B.
Follis C. Putei pars maior D.

Vbi uerò nullus puteus in eam altitudinem fuerit depressus, ut cuniculum, longius in montem actum, attingat, fabricetur talis machina, quam item operarius trahat: iuxta cuniculi canales, per quos aqua effluit, fistulæ ligneæ collocentur arctius connexæ, ut flatum continere possint. Hæ ab ore cuniculi us ad ultimam eius partem pertineant: ad quos os existat follis sic colocatus, ut flatum conceptum per narem fistulis, uel canali longo, inspirare possit. Quia enim alius flatus alium semper impellit, in cuniculum penetrans aeris mutationes facit: quare fossores instituta perficere possunt.

Cuniculus A. Fistulæ B. Naris duplicati follis C.

Sin halitus graues follibus è cuniculis hauriendi fuerint, plerun tres duplicati uel triplicati, naribus carentes & priore parte clausi, in sedilibus collocantur: quos operarius non aliter pedibus calcando comprimit , ac cos qui in templis sunt ad organa, quæ uarios & dulces sonos edunt. Follium autem quis graues istos halitus inferioris tabulati foramine spiritali per canalem longum tractos foramine tabulati superioris expirat uel in aerem liberum, uel in alim puteum, uel in fossam quampiam latentem. Hoc foramen foriculam habet, quam flatus noxius toties aperit, quoties exit. Quoniam uerò aerem follibus tractum alius continenter subsequitur, non grauis modo extrahitur ex cuniculo mille & ducentos pedes longo, aut etiam longiore, sed salubris naturaliter ipsum consens ii. eundem parte eius aperta, quæ extra canalem illum longum est, trahitur. Quo modo cùm aeris mutationes fiant, fosso es laborem susceptum sustinere possunt: quod genus machinæ ni essent inuentæ , metallici necesse haberent duos cuniculos in montem agere, & post pedes summùm ducentos semper puteum ex superiore cuniculo ad inferiorem pertinentem fodere, ut aer, qui in illum influxit, in hunc pute is descendens fossoribus salutaris esse possit: quod sine magno impendio perficere non possent. At duas machinas supradictis assimiles follibus equi uersant: quarum altera ad axem habet ligneum orbem, circumcirca gradi−

bus distinctum, quos equus in claustris, similibus his, in quæ equi solis ferreis calceandi induci solent, inclusus continenter, pedibus calcans orbe simul cum axe circumagit: cuius dentes longi deprimunt tigilla folles comprimentia. Quale uerò sit organum quod eos rursus diducit, & qualia sunt ipsorum sedilia libro nono planius explicabo. Follis autem quis si graues halitus ex cuniculo trahit, eos superioris tabulati foramine expirat: sin ex puteo, eodem uel nare. Orbi præterea est rotundum foramen, quod, cùm machina sistenda est, trude traijcitur. Altera uerò machina duos habet axes, statutum equus uersat: eius autem tympanum dentatum circumagit axis strati tympanum, quod ex fusis constat. Cæteris machina similis est proximæ: hic etiam follium nares in canalibus longis collocatæ, flatum in puteum uel cuniculum inspirant.

   Machina primo descripta A.
Folles naribus carentes C.
Foramen quo graues halitus siue flatus expirant D.
Canales longi E. Cuniculus F.
   Machina secundo descripta G.
Orbis ligneus H. Eius gradus I. Claustra K.
Eiusdem orbis foramen L. Trudes M.
   Machina tertio descripta N.
Axis statutus O. Eius tympanum dentatum P.
Axis stratus
Eius tympanum, quod ex fusis constat R.

Vt aunt hæc proxima machina grauiorem aerem putei & cuniculi emendare potest, ita etiam uetus ratio euentillandi assiduo linteorum iactatu, quam explicauit Plinius. Aer enim non tantum ipsa putei altitudine, cuius rei ille mentionem facit, fit grauior, sed etiam cuniculi longitudine.

Cuniculus A. Linteum B.


At metallicorum machinæ scansoriæ sunt scalæ, ad alterum putei latus affixæ: hæ pertinent uel ad cuniculum, uel ad solum putei: earum fabricam non necesse habeo tradere quòd omnibus in locis sint usitatæ, & non tam artem, cùm conficiuntur, requirant, quàm diligentiam cùm affiguntur. Verùm me tallici non solùm scalarum gradibus descendunt in fodinas, sed etiam insidentes in bacillo uel in crate, ad funem ductarium religata, in eas demittuntur trib. machinis tractorijs quas primo descripsi. Cùm præterea putei ualdè deuexi fuerint fossores alij operarij insidentes in corio, circum lumbos dependente, quasi deuehuntur non aliter ac pueri tempore hyberno, cùm in aliquo colle aqua conglaciauerit frigoribus. Attamen ne decidant altero brachio circundant funem extentum, qui superius ad tignum, quod ad os putei collocatur, religatus est: inferius ad palum, in eius solo defixum. His tribus modis metallici descendunt in puteos: quib. annumerari potest quartus: qui est, cùm homines & equi per puteum, ut dixi, decliuem & cochleæ instar contortum gradibus in saxo incisis descendunt ad machinas subterraneas: at rursus ascendunt.

Descendens scalis in puteos A. Insidens in bacillo B.
Insidens in corio C. Descendens gradibus in saxo incisis D.

Restat de malis & morbis metallicorum ac de modis quibus sibi ab ipsis cauere possunt: nam semper maiorem rationem ualetudinis sustentandæ, quàm lucri faciendi habere conuenit, ut liberè munerib. corporis fungi possimus. Eorum aunt malorum alia affligunt artus, alia lædunt pulmones, partim oculos, quæ dam deni homines interimunt. Aqua in quibus puteis inest multa & frigidior crura uitiare solet: etenim frigus est inimicum neruis. Sed fossores ad eam rem satis altos perones sibi comparent, qui crura tueantur ab aquarum frigore: cui consilio qui non paruerit, is magno afficietur incommodo ualetudinis: præsertim cùm uixerit ad senectutem. Contra uerò aliquæ fodinæ adeo siccæ sunt, ut prorsus aqua careant: quæ ariditas maius etiam malum dat operarijs: siquidem puluis, qui cietur & agitatur fossionibus, penetrans in asperam us arteriam & pulmones, parit difficultatem anhelitus & uitium, quod a)_sqma Græci nominant. Quod si uim corrodendi habuerit, pulmones exulcerat, & tabem ingignit in corporibus: hinc in metallis Carpati montis inuentæ sunt mulieres, quæ septem uiris nupserunt: quos omnes dira illa tabes immatura morte affecit. Aldebergi certe in Misena in fodinis reperitur pompholyx nigra, quæ us ad ossa exedit uulnera, & ulcera. Ferrum quo corrodit: at ob id claui earum casarum omnes sunt lignei. Quin etiam cadmiæ quoddam genus est quod operariorum pedes, aquis madidos, item manus exedit: pulmones & oculos lædit. Fodientes igitur sibi non modo perones comparent, sed chirothecas etiam ad cubitum us altas: & uesicas laxas illigent faciei. Per has enim puluis ne trahetur ad arteriam & pulmones, nec in oculos inuolabit: non dissimiliter apud Roma nos sibi cauebant minij confectores, ne puluerem eius lethalem haurirent. Tum difficultatem anhelitus parit aer immobilis manens tam in puteo quàm in cuniculo: cui malo remedia sunt machinæ spiritales, quas paulò antè exposui. Sed est aliud malum magis pestiferum, quod homini mox affert necem: in quibus puteis, uel fossis latentibus, uel cuniculis duricies saxorum igni frangitur, in his aer inficitur ueneno: siquidem uenæ & uenulæ commissuræ saxorum exhalant subtile quoddam uirus, ignis ui expressum ex rebus metallicis alijs fossilibus: quod ipsum cum fumo subleuatur, non aliter ac pompholy , quæ in officinis, in quibus uenæ metallicæ excoquuntur , ad superiorem parietis partem adhærescit: id si ex terra euolare nequiuerit, sed deciderit in lacunas, at eis innatauerit, periculum conflare solet. Etenim si quando aqua iactu lapidis aut alterius rei commota fuerit, rursus ex ipsis lacunis euolat: ita spiritu ductum homines inficit: sed idem magis efficit fumus igni nondum extincto. Corpora autem animantium isto ueneno infecta plerun continuo turgescunt, & omnem motum ac sensum amittunt, sine dolore intereunt. Homines etiam ex puteis scalarum gradibus ascendentes, ubi uirus incrementum sumpserit, rursus in eos decidunt: quia manus non faciunt suum officium globosæ & rotundæ ipsis uidentur esse, item pedes. Aut si bona fortuna parumper læsi ex his malis euaserint, pallidi sunt & similes mortuorum. Ita tunc nemo in eam ipsam fodinam uel in proximas descendat: aut si fuerit in eis, ascendat ocyus. Prouidi certè solertes fossores die Veneris ad uespetam incendunt struem lignorum : nec ante diem Lunæ rursus in puteos descendunt, aut ingrediuntur in cuniculos. Interea uis illa fumi uirosi euanescit. Est etiam ubi ratio cum Orco habetur: nam quidam loci metallici, licet rari sint, sua sponte uirus gignunt, pestilentem auram exhalant: sicut etiam quædam uenarum cauernæ, sed hæ sæpius graues halitus in se continent. Ad Planam Boemiæ oppidum sunt nonnulli specus qui quibusdam anni temporibus halitum ex acidulis emittunt lucernas restinguentem, & fossores, diutius in eis morantes, necantem. Plinius quo scriptum reliquit: Depressis puteis sulfurata uel aluminosa occurrentia putearios necant, experimentum huius periculi demissa ardens lucerna si extinguatur: tunc secundum puteum dextra ac sinistra fodiuntur æstu aria, quæ grauiorem illum halitum recipiant. Verum Planæ construunt fol les, qui graues istos halitus haurientes huic malo medentur, de quibus suprà dixi. Quinetiam interdum operarij de scalis in puteos delapsi brachia, crura, ceruices frangunt, aut decidentes in lacunas suffocantur: plerun uerò in causa est negligentia præsidis: cuius est proprium munus & scalas ita uehementer ad tigna affigere ut non abrumpantur, & lacunas, ad quas putei pertinent, ita firmè asseribus contegere, ne ipsis motis homines decidant in aquas: quocirca præses diligenter suum munus exequatur: tum ianua casæ non uergat in aquilonem, ne tempore hyberno scalæ frigoribus congelent: nam id ubi factum fuerit, manus frigore rigentes, uel lubricæ suum tene di officium facere non possunt: ipsi etiam homines sint prouidi, ne, si nihil horum fuerit, sua cadant incuria. Concidunt præterea montes, ea ruina oppressi homines intereunt. Certè cum quondam Gosclariæ Ramesbergum desedisset, ruinis tot homines sunt oppressi, ut uno die circiter quadringentas foeminas uiris orbatas esse annales loquantur: et ab hinc annos undecim Aldebergi suffossi montis pars resoluta resedit, & sex fossores improuisò oppressit: absorbuit etiam casam at unà matrem cum filiolo. Id aunt plerun his accidit montibus, quibus uenæ sunt cumulatæ. Ita fossores relinquant fornices crebros montibus sustinendis, aut substructiones faciant. Saxum quo abruptum articulos atterit: quod ne fiat metallici structuris necessarijs puteos, cuniculos, fossas latentes fulcire debent. At in nostris fodinis non est solifuga, quam Sardinia gignit. Animal est, ut Solinus scribit, perex iguum simile araneis forma: solifuga dicta, quod diem fugiat. In metallis argentarijs plurima est: occultim reptat, & per imprudentiam supersedentibus pestem facit. Sed, ut idem ait, fontes calidi & salubres aliquot locis efferuescunt, qui abolent à solifugis insertum uenenum. Sed in quibusdam fodinis nostris, quanquam perpaucis, est alia pestis & pernicies: dæmones scilicet aspectu truci: de quibus dixi in libro De subterraneis animantibus inscripto: quod genus dæmonum precibus & ieiunijs pellitur ac fugatur. Quædam autem ex his malis at aliæ quædam res causa sunt, cur putei amplius fodi non soleant. Ita prima & potissima causa est, quòd non sint foecundi metallorum , aut si ad aliquot passus foecundi fuerint, quod in profundo sint steriles. Secunda affluentis aquæ multitudo: quam ne metallici possunt deriuare in cuniculos, quia tam altè in montes agi non possint: ne machinis extrahere, quod putei sint admodum profundi: aut si possent eam extra here machinis, quod ipsis non utantur: nimirum quòd impensæ sint maiores quàm pauperioris uenæ fructus. Tertia est aer grauis, quem interdum domini non arte, non sumptu emendare & corrigere possunt: quam ob causam fossio non puteorum tantum, sed etiam cuniculorum deseritur. Quarta uirus in singulari loco genitum, si id funditus tollere, uel leuius facere in nostra potestate non fuerit: ea de re specus ad Planam Laurentius dictus non fodi solebat, cùm argento non careret. Quinta dæmon truculentus & homicida: etenim ab eo, si expelli non possit, nemo non fugit. Sexta, substructiones si labefactatæ conciderint: eas enim ruina montis sequi solet. Substructiones autem tunc solum restituuntur, cùm uena admodum diues metalli fuerit. Septima motus bellici: propter quos nisi certò constet fossores deseruisse puteos & cuniculos, reficiendi non sunt. Non enim credamus maiores nostros tam inertes & ignauos fuisse, ut fossiones, quæ potuerint fieri cum fructu, relirint. Nostris profecto temporibus non pauci metal lici, cùm anilibus fabulis persuasi refecissent puteos desertos, operam & oleum perdiderunt: ne igitur posteritas acta agat, ex re eius erit in tabulas referre, quam ob causam cuius putei uel cuniculi fossio relicta sit. Id quod quondam Fribergi factum esse constat puteis desertis propter copiam & affluentiam aquarum.

De re Metallica Libri VI. FINIS.