Jump to content

De re metallica/Liber XI

Unchecked
E Wikisource
 Liber X Liber XII 

GEORGII AGRICOLAE

DE RE METALLICA

LIBER VNDECIMUS

D

Dixi de modo, quo aurum ab argento secernitur, quo contrà argentum ab auro, quo æs ab eodem, quo plumbum tam ab auro quàm ab argento , quo deniduo illa preciosa metalla perpurgantur: nunc dicam de ratione, qua argentum ab ære, qua idem à ferro separari debeat. Officina autem, siue domicilium necessarium ad opportunitatem, & usum eorum, qui argentum ab ære secernunt, ita se habeat. Primò quatuor muri longi ducantur: quorum primus, qui ad alueum fluminis existat, & secundus longi sint pedes ducentos sexaginta quatuor: sed secundus ubilongus fuerit pedes centum quinquaginta unum desinat, & quasi intercisus post pedes quatuor & uiginti rursus us eo ducatur, dum primi longitudinem exæt. Tertius autem longus sit pedes centum & uiginti: qui ex pede aliorum murorum septimo ex sexagesimo usad centesimum octogesimum sextum pertineat. Quarti uerò longitudo sit pedum centum quinquaginta unius. At cuius muri, ut etiam duorum reliquorum & transuersorum, de quibus posthac dicam, altitudo sit pedum decem, crassitudo duorum & totidem palmorum. Solus tamen secundus murus longus propter fornaces, ad eum construendas, altus sit pedes quindecim: uerùm primus murus longus à secundo distet pedibus quindecim, & totidem pedibus tertius à quarto: sed secundus à tertio pedibus nouem & triginta. Deinde muri transuersi ducantur: quorum primus à capite primi muri longi ad caput secundi muri longi perducatur: secundus uerò à capite secundi muri longi ad caput quarti: nam tertius murus longus eo non pertinet. Tum ex capite terti muri longi ducantur duo muri: alter ad secundi mur longi pedem septimum & sexagesimum: alter ad eundem numero pedem quarti muri longi: sed à quarto muro transuerso ad decem pedes uersus secundum murum transuersum, ex quarto muro longo ducatur quintus murus transuersus longus pedes uiginti. Ac uerò etiam ex eodem quarto muro longo, qua distat ab altera parte quarti muri transuersi pedibus triginta ducatur sextus murus transuersus us ad tergum tertij muri longi. Septimus uerò murus transuersus à secundo capite secundi muri longi, ubi primò desinit, perducatur ad tertium murum longum : & ab cius tergo octauus ad inferius quarti muri longi caput: deinde à septimo muro transuerso, qua distat à secundo muro longo pedibus decem & nouem perducatur quintus murus longus: cuius longitudo sit pedum centum & nouem: ex quo ad pedes quatuor & uiginti ducatur nonus murus transuersus ad tertium caput secundi muri longi: & ex ciusdem quinti muri longi capite inferiore ducatur decimus murus transuersus ad postremum caput secundi muri longi: & ex eo undecimus ad inferius caput primi muri longi. Postremò ab hoc quinto muro longo uersus tertium murum longum ad pedes quin, item ex septimo muro transuerso ducatur sextus murus longus: cuius longitudo sit quin & triginta pedum : à cuius inferiore capite duodecimus murus transuersus perducatur ad tertium murum longum: et decimustertius ab eodem ad quintum murum longum: at spacium, quod est inter septimum murum transuersum & duodecimum, diuidat in æquales partes decimus quartus murus transuersus.

Muri longi sex: Primus A. Secundi prior pars B. Secundi posterior pars C. T ertius D. Q uartus E. Quintus F. Sextus G. Muri transuersi quatuerdecim: Primus H. Secundus I. Tertius K. Q uartus L. Quintus M. Sextus N. Septimus O. Octauus P. Nonus Decimus R. Vndecimus S. Duodecimus T. D ecimustertius V. Decimus quartus X.

At sic se habeat murorum longitudo, altitudo, crassitudo, positio: quorum fornices, ostia, foramina quamuis in initio, cùm muri ducuntur , facienda sint, magis tamen postea, quanta et qualia esse dedeant, poterit intelligi: nunc de parietibus quibusdam & tectis dicam. Primò super secundum murum longum statuatur paries omnino similis ei, cuius structuram libro nono explicaui, cùm describerem officinam, in cuius fornacibus uenæ auri, argenti, æris exco quuntur: ex hoc pariete tectum, quod constet è tegulis coctilibus, ad primum murum longum pertineat: ea uerò domicilij pars in se contineat folles, machinas eos comprimentes, organa eosdem diducentia: deinde in medio spacio, quod est inter secundum & tertium murum transuersum, substratis saxis erigatur tignum altum pedes octo, crassum & latum duos: quod di stet à secundo muro longo pedibus tredecim. In hoc tigno statuto & secundo muro transuerso, qui ea parte habeat foramen quadratum, altum & latum pedes duos, locetur trabs longa pedes quatuor & triginta at palmum. Altera quo trabs eiusdem longitudinis, latitudinis, crassitudinis collocetur in eodem tigno statuto, & tertio muro transuerso. Earum uerò duarum trabium capita, quà coeunt, fibulis ferreis copulentur. Simili modo à tigno statuto uersus murum quartum ad decem pedes alterum tignum erigatur, & duæ trabes ipsi ac muris imponantur: quæ simillimæ sint iam dictis. In his duabus trabibus & quarto muro longo locentur trabes numero decem & septem, longæ pedes tres & quadraginta, at palmos tres, latæ pedem, crassæ palmos tres: quarum prima superponatur secundo muro transuerso, ultima continenter ad tertium & quartum murum transuersum, cæteræ in medio eorum spacio. Distet autem una ab altera pedibus tribus. In ipsarum formis, quæ sunt in capitibus, quæ spectant secundum murum longum, includantur capita totidem tignorum obliquè erectorum in aduersa illa, quæ recta super secundum murum longum statuta sunt: fiat hoc modo alter camini paries obliquus, assimilis ei, m nono libro descripsi. Ne uerò hic incidar in parietem rectum, cauetur bacillis ferreis, sed raris: & quidem propterea quod quatuor camini latericij, qui in hoc spacio construentur, cum parum sustineant: retro ad pedes duodecim itenim in formis trabium, in duabus illis & quarto muro longo collocatarum, includantur capita totidem tignorum obliquè erectorum in alia totidem tigna item obliquè erecta, quorum capita inferiora quo includantur in formis trabium , qua in quarto muro longo collocatæ sunt. Illorum uerò rignorum obliquorum capita superiora cum horum capitibus superioribus coniungantur. Sed cùm tigna obliqua primi ordinis à tignis secundi ordinis absint pedes duodecim, ut canalis in medio spacio bene locari posst, inter bina quæ denuo bina obliquè erigantur: quorum capita inferiora eti am includantur in formis trabium, in duabus illis trabibus et quarto muro longo collocatarum: distent inter se cubito. Superius uerò caput alterius longi pedes quindecim incumbat in tergum tigni primi ordinis alterius, longi pedes decem & octo, in tergum tigni secundi ordinis, quod abest longius. Eiusmodi autem medijs tignis obliquis tales sint substructiones: super alteram quan trabem in duabus illis trabibus & quarto muro longo collo catam statuatur tignum rectum: quod ctiam ipsum, ut satis habeat firmitatis, fulciatur obliquo tigno. His rectis imponatur trabs longa, in quam in cumbant unius ordinis media tigna obliqua. Si− mili modo alterius ordinis media tigna obliqua incumbant in trabem longam, quæ alijs rectis imponatur. Ab unaqua præterea trabe, in duabus illis & quarto muro longo collocata, sursum uersus ad duos pedes ponatur tignum transuersum: quod ex medio tigno obliquo primi ordinis ad medium tlgnum obliquum secundi ordinis pertineat: quibus tignis transuersis imponatur canalis ex una arbore cauatus: tum à cuius tigni medij primi ordinis tergo tignum, longum pedes sex, pertingat ferè ad canalem: cuius tigni caput inferius sustineat tigillum longum duos pedes. Id uerò insistat in eodem tigno medio primi ordinis: similiter à cuius tigni medij secundi ordinis tergo tignum ferè pertingat ad canalem, sed longum pedes septem: cuius item caput inferius sustineat tigillum, quod insistat in eodem tigno medio secundi ordinis: ita suprema parte ad primi & secundi ordinis principalia tigna obliqua affigantur asserculi longi, ad quos appendantur tegulæ coctiles: media, ad primi & secundi ordinis media tigna: infima, ad tigna, quæ à tergo cuius tigni medij primi & secundi ordinis fere pertingunt ad canalem: attamen ad asserculos, ad hæc tigna affixos, inferiores affigantur scandulæ abiegnæ in canalem penetrantes: minus cnim imber maximus, uel nixlifacta permanat in domicilium. At interiores substructiones, quæ sustineant obliqua tigna secundi ordinis, & aduersa tertij, quod insolentes non sint, non necesse habeo explicare. In hac autem domicilij parte ad secundum murum longum sint fornaces, in quibus panes ærei fathiscentes iam torrefacti coquuntur , ut denuo æris colorem & speciem habeant, sicuti re uera sunt ærei: reliquum spacium occupent aliæ duæ fornaces: una, in qua calefiunt ærei panes integri: altera, in qua ignis calore torrentur fathiscentes: & uia, quæ à ianua est ad fornaces. Tum in medio tertij & quinti muri transuersi spacio similiter duo tigna substratis saxis erigantur: quorum utrun sit altum pedes octo, latum & crassum duos. Alterum à secundo muro longo distet pedibus tredecim, alterum totidem à tertio muro longo. Ipsa uero inter se distent pedibus item tredecim: his duobus tignis & tertio muro transuerso superponantur duæ trabes longæ pedes unum & quadraginta ac palmum, latæ & crassæ pedes duos. Aliæ item duæ trabes eiusdem longitudinis, latitudinis, crassitudinis superponantur alijs duobus tignis statutis, & septimo muro transuerso: capita binarum trabium, qua coeunt, fibulis ferreis copulentur. In eis autem trabibus rursus collocentur trabes una & uiginti, longæ pedes tredecim, latæ pedem, crassæ palmos tres: quarum prima locetur in tertio muro transuerso, ultima in septimo muro transuerso, reliquæ in medio corum spacio: distet una ab altera pedibus tribus. In harum formis, qua spectant secundum murum longum includantur capita totidem tignorum obliquè erectorum in aduersa, quæ recta super secundum murum longum sunt statuta: fiat hoc modo alter camini paries obliquus. At qua spectant tertium murum longum in earundem trabium formis includantur capita totidem tignorum obliquè erectorum, in aduersa tertij parietis obliqui tigna: fiat hoc modo alter alterius camini paries obliquus. Ne uerò hic incidat in contrarium obliquum, ille in contrarium rectum, caueatur partim crebris bacillis ferreis, ex nonnullis tignis ad eis opposita pertinentibus: partim ti− gnis raris, quæ è tergo tignorum obliquorum ad tergum obliquorum, quæ retro sunt, pertinent : ea crassa & lata sunt palmos duos, utrin perforata. Vltraque tigna obliqua cingantur laminis ferreis, latis digitos tres, crassis semidigitum, quæ complexu suo contineant capita tignorum, de quibus iam dixi: quæ copulationes ut firmæ sint: in cuius capitis tignorum foramine infigatur clauus ferreus utrin per laminam penetrans. Quia enim pondus ponderi renititur, tigna utrin obli erecta, in opposita incidere non possunt. Sed trabes & tigna media, quæ canales & tectum sustinere debent, omnino se habeant, ut supra dicta, nisi quod media obliqua secundi ordinis non sint longiora medijs primi ordinis: & quod tigna, quæ à tergo cuius medij tigni obliqui, secundi ordinis pertingent ferè ad canalem non sint longiora tignis, quæ à tergo cuius medij tigni obliqui primi ordinis pertingent ferè ad canalem. In hac domicilij parte ad secundum murum longum sint fornaces, in quibus æs cum plumbo miscetur, & recrementa reco quuntur. Ad tertium uerò murum longum fornaces, in quibus argentum & plumbum ab ære secernuntur. Medium spacium occupent duæ machinæ, quarum altera panes ærei de catino leuati in terra reponuntur: altera de terra in secunda fornace. In tertio præterea & quarto muro longo collocentur trabes item una & uiginti, longæ pedes decem & octo, ac palmos tres: in quarum formis quæ à tergo tertij muri longi sunt ad duos pedes, includantur capita totidem tignorum obli erectorum, in aduersa tigna obliqua alterius obliqui parietis secundi camini: fiat isto modo tertius paries obliquus, alijs prorsus assimilis. Totidem quo tignorum capita includantur in formis earundem trabium, qua collocatæ sunt in quarto muro longo: quæ tigna etiam ipsa obli erecta incumbant in terga pro ximorum, & sustineant tectum, quod totum constet è tegulis coctilibus, & substructiones habeant usitatas. In hac parte domicilij sint duo conclauia: in quorum priore concluduntur panes ærei, in altero plumbei. Deinde in medio noni muri transuersi & decimi spacio, quod ad latera habet secundum & quintum murum longum, substratis saxis iterum erigatur tignum altum pedes duodecim, latum & crassum duos: id distet à secundo muro longo pedes tredecim, à quinto muro longo, sex. Ei tigno statuto & nono muro transuerso superponatur trabs longa pedes tres & triginta, at palmos tres, lata & crassa palmos duos. Altera trabs eiusdem longitudinis, latitudinis, crassitudinis eidem tigno statuto, et decimo muro transuerso superponatur: quarum duarum trabium capita, quà coeunt, fibulis ferreis copulentur . In his trabibus & quinto muro longo collocentur trabes numero decem, longa pedes octo, et palmos tres: quarum prima locetur in nono muro transuerso, ultima in decimo, reliquæ in medio eorum spacio. Alia ab alia absit pedes tres: in ipsarum formis, quà spectant secundum murum longum, etiam includantur capita totidem tignorum obliquorum erectorum in aduersa, quæ super secundum murum longum recta sunt statuta: fiat rursus hoc modo camini paries obliquus, cæteris omnino similis: qui suprema parte, qua fumus eluctatur, à recto distet pedibus duobus. Totidem quo tignorum capita includantur in earum trabium formis, qua collocatæ sunt in quinto muro longo: quæ etiam oblique erecta in terga proximorum in cumbant, sustineant tectum è tegulis coctili bus factum . In hac domicilij parte ad secundum murum longum sint quatuor fornaces, in quibus plumbum ab argento separatur: at machinæ, quibus earum opercula de catinis leuantur: quinetiam domicilij pars, quæ est inter primum murum longum, & partem secundi muri longi intercisam, in qua est pilum, quo panes ærei sranguntur: & quatuor pila, quibus cadmiæ, quæ decutiuntur è parietibus fornacum, subiectæ franguntur & comminuuntur : at lateres, super quos panes ærei fathiscentes statuti torrefiunt, tectum habeat usitatum: ut etiam ea quæ est inter septimum murum transuersum, & duo decimum at decimumtertium : ac cui à lateribus sunt quintus murus longus, & sextus & tertius. Quæ domicilij pars distribuatur in duas partes: in quarum priore statuatur fornacula, in qua artifex experiatur metalla, & puluerem ossium comminutorum unà cum alijs conseruet: in altera conficiatur puluis, ex quo foci & catini fornacum fiunt. Sed extra domicilium ad tergum quarti muri longi prope ostium officinæ ad ingredientis læuam sit focus, in quo ex magnis plumbi massis lifactis fiant minores, ut facilius appendi possint. Tam enim plumbeæ massæ quàm ærei panes debent primò præparari, ut appendi, & certo pon− dere in fornacibus coqui & commisceri possint. Sed focus, ut inde ordiar, in quo liquandæ sunt massæ plumbeæ, longus sit pedes sex, latus quin, ab utro latere, munito saxis in terra partim defossis, sed altioribus quàm focus palmo, & interius luto oblitis, uersus mediam & priorem partem decliuis, ut plumbum liquidum defluere, & in catinum effluere possit. Posteriore eius parte murus existat, qui murum quartum longum muniat contra uim ignis. Is, ex lateribus & luto factus, altus sit pedes quatuor, crassus palmos tres, in ferius latus pedes quin, superius tres & palmos duos. Etenim paulatim fiat angustior: cui parti superiori septem lateres imponantur: quorum medij recta erigantur , extremi obli: toti lutum crassum illinatur. Ante focum sit catinus: cuius fouea lata pedem & palmos tres, alta pedem, sensim fiat angustior. Ita cùm massæ plumbeæ sunt liquandæ, tunc operarius primò ligna sic imponat in focum, ut eorum caput alterum spectet murum, alte rum catinum. Deinde, ab alijs operarijs adiutus, massam trudibus in uchiculum promoueat, & ad gruem trahat. Vehiculum aunt constet ex asseribus, qui coagmentati sunt lati pedes duos & dimidium, longi quin: id habeat duos axiculos ferreos: circum quos utrin uoluantur orbiculi ferrei, lati palmos duos, crassi totidem digitos. Habeat temonem, & in eo inclusum funem , quo pertrahatur ad gruem: qui prorsus similis est eis, qui in secunda officinæ parte sunt, nisi quod rostrum tam longum non habeat. Forceps, cuius chelæ prehendent massam plumbeam, longa sit pedes duos, & palmum ac digitos duos. Eius utra chela uncinata malleo percussa, massæ impingatur & infigatur: utrun manubrium superiore parte sit recuruum, alterum dextram uersus, alterum sinistram: in quorum utro infimi duarum catellarum annuli, tres uerò eis sint, includantur, supremi autem in magno annulo rotundo: in quo etiam includatur uncus catenæ, à rostri orbiculo demissæ: grus uecti uersatus massam subleuat: rostro ductus ad focum eam lignis imponit: dein de aliam at aliam massam operarij aduchant, & simili modo in lignis soci collocent. Etenim massæ quæ pendunt circiter centum & sexaginta centumpondia simul in ea imponi & liquari solent. Tum operarius carbones in massas conijciat: quæ omnia uesperi parentur: quare, si metuerit pluuias, ea tecto, quod huc at illuc portari potest, operiat. Id posteriore parte duos habeat pedes, ut pluuiæ, quas excepit, è decliui defluant in aream: senti die mane prunas batillo in carbones conijciat: quo modo massæ plumbeæ carbonibus subinde adiectis liscunt. Plumbum, quàm primum id ipsum conceperit catinus, cochleari ferreo effundat in catillos æreos, qualibus secretor uti solet. Quod si statim refrigeratum non fuerit, tum aquam affundat & malleo cuspidato, in ipsum infixo, extrahat: cuius mallei pars cuspidata sit, longa palmos tres: teres, digitos duos. Sed catillis aquam lutosam illinire oportet, ut ex eis inuersis, & mallei parte terete, quæ lata est, percussis panes plunbei facile excidant: qualis aqua ni catillis illinatur, periculum est, ne plumbum per collifactos penetret. Alij in sinistram sumunt lignum inferiore pare graue, co catillum percutiun dextra uerò mallei aciem in panem plumbeum infigunt, at sic ipsum extrahunt. Mox operarius aliud plumbum in catillos uacuos infundat: id faciat, donec munus plumbi liquandi perfecerit. Cùm autem plumbum liquatur, quiddam spumæ argenti simile nascitur: nec mirum, cùm ea quondam Puteolis ex solo plumbo, in secundis fornacibus acri igni cocto, facta sit, & nunc fieri possit. Isti porrò plumbei panes in conclaue plumbarium inuehantur.

Focus A. Saxa in terra defessa B. Murus qui quartum murum longum ab iniuria ignis tuetur C. Catinus D. Massæ plumbeæ E. Vehiculum F. Eius orbiculi G. Grus H. Forceps I. Ligna K. Catilli L. Cochlear M. Malleus N. Panes O.

At panes ærei cisijs iniecti inuehantur in tertiam officinæ partem, ibi singuli massis superpositi, & crebris pili præ ferrati ictibus sellæ impacti fram gantur : qualis machina sicse habeat. Truncus rnus humi locetur longus pedes quin, latus et crassus tres: cuius capsa, in media eius parte priore patens, longa sit pedes duos & totidem palmos, lata pedes duos, alta palmos tres & digitos duos: cuius pars extuberans supina existat, lata iaceat in trunco. In eorum medio locetur sella ænea: cuius pars sensim depressa & lata palmum, ac digitos duos interiecta sit inter duas massas plumbeas , altior utrin lata palmum, eiusdem subiecta. Ita tota sella sit lata palmos tres & digitos duos, longa pedem, crassa palmos duos. At super trun cum utrin ad latus capsæ statuatur tignum latum & crassum cubitum: eorum capita superiora aliquantum recisa includantur in formis trabium domicilij: à trunco sursum uersus ad pedes quatuor, & digitos duos, duo tigna transuersa continenter coniungantur: quorum utrun latum & crassum sit palmos tres: eorum capita intrin secus recisa includantur in formis exterioribus tignorum statutorum, una cum eis terebrentur: in quæ foramina infigantur claui ferrei, priore parte cornuti: quorum alterum cornu sursum uersus ad tignum statutum adigatur, alterum deorsum: posteriore uerò parte perforati, ut ferreis paxillis latis in foramina infixis, & adactis tigna transuersa coercere possint: ea tigna in medio habeant foramen quadrangulum, quaquauersus latum palmos tres & semidigitum: in quod pilum præferratum immittatur. Ab his tignis transuersis sursum uersus ad pedes tres, & palmos duos: iterum eiusmodi duo tigna sint, habeant foramen quadrangulum in se continens idem pilum : quod quadrangulum sit, & longum pedes undecim, latum & crassum palmos tres: Eius ferri, longi pedem & palmum, caput longum & latum sit palmos duos, crassum superius palmum et digitos duos, inferius totidem digito nam paulatim fiat angustius. Cauda uerò longa palmos tres, lata et crassa, quà de capite oritur, palmos duos: quò longius ab ipso discedet, eò etiam fiat angustius. Superiore parte includatur in pilo perforata, ut paxillus ferreus infigi possit: tribus laminis ferreis quadrangulis uinciatur: quarum infima latum palmum sit inter caput ferri et caput pili: media lata digitos tres deinceps ca put pili cingat: à quo suprema totidem digitos lata absit digitos duos. Ab infima ferri parte sursum uersus ad pedes duos, & totidem digitos sit dens quadrangulus, è pilo pedem & palmum extans, crassus palmos duos: attamen, cum à pilo discesserit sex digitos, inferius ad duos digitos fiat tenuior: à dente sursum uersus ad palmos tres, pilum in medio habeat foramen rotundum : in quod infigatur clauus ferreus, teres, longus pedes duos, latus sesquidigitum: in cuius posteriore parte caua in clusum sit manubrium ligneum longum palmos duos & totidem digitos. Is clauus in inferiora tigna transuersa in cum bens obstat, ne ipsum, cùm res hoc non postulat, decidat. Axis autem , qui pilum attollit, utrin habeat binos dentes: qui inter se distent palmis duobus & digitis tribus: qui ex eo extent pedem & palmum , ac digitos duos: qui per eum penetrantes paxillis adactis firmentur: qui lati & crassi sint palmum ac digitos duos: quorum capita rotundata tegantur lamina ferrea æ ac ipsa lata, utrin pedem demissa, clauis ferreis ad ea affixa: quæ capita habeant soramina rotunda: in quæ in cludatur axiculus ferrcus per axiculum æneum pehetrans. Illi ab altera parte caput sit latum, ab altera foramen, in quod infiga tur clauus ferreus, ne ipse axiculus è dentibus excidat. Ænea præterea fistula sit longa palmos duos, lata unum: per cuius foramen rotundum latum digitos duos, ferreus axiculus penetret in ea inclusus. Nec æneus solum uol uatur circa ferreum, sed ipse quo ferreus uersetur. Ita cùm axis uoluitur, axiculi ænei uicissim leuant dentem pili. Quoniam uerò axiculis ferreis & æneis ex dentibus extractis, hic pili dens non attollitur, alterius organi pila sine hoc subleuantur. Porrò unum idem tympanum, quod circa axem rotæ est, cui fusi sunt, & huius axis tympanum dentatum moueat, & alterius, qui tigilla follium sentis quartæ domicilij partis deprimit: sed contrario motu. Nam tympanum axis, qui pila attollit, uersus septentrionem circumagit: eius, qui tigilla follium deprimit, uersus meridiem.

Truncus A. Tigna statuta B. Tigna transuersa C. Pili caput D. Eius dens E. Eiusdem foramen F. Clauus ferreus G. Massæ plumbeæ H. Sella ænea I. Axis K. Dentes eius L. Axiculus ferreus M. Fistula ænea N.

Sed panes qui crassiores sunt, quàm ut ictibus pili præferrati cito frangi possint, quales potissimum sunt hi, qui in infimo catini loco resederunt, i uehantur in primam officinæ partem: at ibi calefiant in fornace, quæ à secundo muro longo dister pedibus octo & uiginti: à secundo transuerso du odecim: cuius tres parietes saxis quadrangulis, quibus superpositi sint lateres, extruantur. Posterior altus existat pedes tres & palmum: quæ altitudo etiam sit his, qui sunt à lateribus. Eorum tamen uter priore parte, qua patet fornax, decliuis, altus sit tantummodo pedes duos, & palmos tres: omnes uerò crassi pedem & palmum: super hos parietes, ne ipsi minus crassi, nimis graue onus impositum ferre non possint, statuantur quatuor tigna, luto oblinantur. Ea sustineant caminum assurgentem, & per tectum penetrantem : cuius camini non modo cratibus, sed etiam tignis lutum crassum illinatur. Focus autem fornacis quaquauersus sit longus pedes sex, lateribus stratus, decliuis. Panes ærei in hac fornace collocati calefiant hoc modo: in sornacem primo continenter ponantur, tantummodo lapillis oui magnitudine interpositis, ut ignis calor in medium inter eos spacium penetrare possit: quineti ain qui in infimo catini loco resederunt, in dimidium laterem eadem de causa impositi exaltentur. Ne uerò ultimi, qui sunt ad ostium fornacis, cadant, ad eos laminæ ferreæ, uel panes ærei, cùm æs rursus perficitur, ex catino primum extracti apponantur: at ad hos panes ærei fathiscentes, aut saxa. Deinde in panes inijciantur carbones: tum prunæ. Primò autem panes calescant à leni igni: mox ad eos adijciantur plures carbones: interdum altitudine dodrantis. Acriori certe igni nobis opus est ad duros æreos panes calefaciendos quàm ad fragiles: panibus satis calefactis, quod spacio horarum ferè duarum fieri solet, ex ostio fornacis remoueantur laminæ ferreæ, et panes ærei fathiscentes uel saxa. Deinde panes calefacti ordine extrahantur rastro bidenti, quali is, qui panes fathiscentes torrefacit, utitur. Tum primus pani fathiscenti superponatur: & malleis à duobus operarijs percutiatur donec dissiliat. Quo uerò quis panis magis calet, hoc frangitur citius: quo minus, hoc tardius: nam ærei uasis instar huc & illuc flectitur. Primò pane fracto secundus in eius fragmentis collocetur & percutiatur, us dum etiam ipse diffissus dissiliat: simili modo reliqui panes ex ordine frangantur. Verùm mallei sint longi palmos tres, lati unum, utrin acuti: eorum uerò manubria lignea tres pedes longa: fragmenta ærea, siue panes frigidi pilo fuerint fracti, siue calefacti malleis, in conclaue ærarium inuehantur.

Paries posterior A. Parietes qui sunt a lateribus B. Tigna statuta C. C aminus D. Panes collocati E. Laminæ ferreæ F. Saxa G. Rastrum bidens H. Malleus I.

At præses ossicinæ æs secundum diuersas argenti portiones, quæ in eius centumpondio insunt, cum plumbo temperet, sine quo argentum ab ære separari non potest. Si medio cris argenti portio inerit in ære, id quadrifariam temperet. Etenim si in tribus quartis centumpondij æris partibus argneti selibra, uel selibra & sicilicus, uel selibra & semuncia, uel selibra & semuncia et sicilicus non fuerint, tum diuitis plumbi, hoc est eius, à quo nondum argentum separatum sit, dimidium centumpondium, uel totum, uel totum & dimidium addat, ut in æris & plumbi mistura insit unum aliquod ex iam dictis argenti ponderibus: quæ prima temperatura est: ad quam adijciat tantum plumbi depauperati, uel spumæ argenti pondus, quantum ad hanc rem satis sit, ut ex his omnibus panis confletur , qui in se contineat fere duo plumbi centumpondia . Quoniam uerò ex spumæ argenti libris centum & triginta plerun conficiuntur plumbi tantum modo centum libræ, pro complemento spumæ argenti plus quam plumbi depauperati adijciat. Sed quia quatuor istiusmodi panes simul collo cantur in fornace, in qua argentum cum plumbo mistum ab ære secernitur, in tot panibus erunt æris tria, plumbi octo centumpondia. Sed plumbum cùm fuerit ab ære secretum, pendat sex centumpondia: in quorum singulis argenti quadrans & sere sicilicus insit. Eiusdem uerò argenti septunx, remaneat in æreis panibus fathiscentibus, & in ea æris ac plumbi mistura, quam nostri spinas, non tam quod non careat aculeis, quam quod uilis, nominant. Sin au− tem in tribus quartis centumpondij æris partibus non fuerit argenti septunx, & semuncia, uel bes, tum plumbum diues tantum addat, ut æris & plumbi misturæ alterum ex iam dictis argenti ponderibus insit: quæ secunda temperatura est: ad quam rursus adijciat tantum plumbi depauperati, uel spumæ argenti pondus, ut ex mistura conflari possit panis, qui plumbi duo centumpondia, & quartam centumpondij partem in se contineat: quo modo in quatuor istius generis panibus inerunt æris tria, plumbi nouem centumpondia. Plum um, quod ex illis panibus destillat, centumpondia septem pendat: in quorum singulis argenti quadrans, & paulo plus quam sicilicus insint: fere septunx, remaneat in panibus fathiscentibus & spinis: liceat nobis uetus nomen, nouæ rei impositum, terere. Si uerò in tribus quartis centumpondij æris partibus argenti dodrans, aut dodrans & semuncia non insunt, tum plumbum diues tam graue addat, ut æris & plumbi mistura alterum ex iam dictis argenti ponderibus in se contineat: quæ tertia temperatura est: ad quam adijciat tantum plumbi depauperati, uel spumæ argenti pondus, ut panis, ex his omnibus conflatus, duo plumbi centumpondia, & tres quartas centum pondij partes in se contincat: quo modo in quatuor id genus panibus æris tria, plumbi undecim centumpondia inerunt. Plumbum , quo hi panes in fornace recocti stillant, centumpondia ferme nouem pendat: in quorum singulis argenti quadrans & plus quàm sicilicus insint: septunx in panibus fathiscentibus & spinis reliquus sit. Si deni in tribus quartis centumpondij æris partibus argenti dextans, aut dextans & semuncia non insunt, tum tantam diuitis plumbi portionem addat, ut æris & plumbi mistura alterum ex iam dictis argenti ponderibus in se contineat: quæ quarta temperatura est: ad quam adijciat tantum plumbi depauperati uel spumæ argenti pondus, ut panis inde factus tria plumbi centumpondia in se contineat: quo modo in quatuor istius generis panibus æris tria, plumbi duodecim centumpondia inerunt. Plumbum, quod inde manat, centumpondia ferè decem pendat: in quorum singulis argenti quadrans, & plus quàm semuncia insunt, aut septunx: in panibus fathiscentibus, & spinis, bes, uel septunx & semuncia resideant. In secunda aunt domicilij parte, cuius spacium est longum pedes octoginta, latum nouem & triginta, ad secundum murum longum sint fornaces quatuor, in quibus æs cum plumbo coctum permiscebitur: et sex, in quibus recrementa recontur: harum pars caua lata sit pedem & palmos tres, longa pedes duos & digitos tres: illarum lata pedem & palmum, longa pedem & palmos tres ac digitum. Parietibus sit altitudo fornacum, in quibus auri uel argenti uenæ excoquuntur. Cùm aunt spacium definitum in duas partes tignis statutis diuidatur, prior habeat primo loco duas fornaces, in quibus r menta recontur: secundo duas, in quibus æs cum plumbo miscebit , tertio unam, in qua recrementa recontur. Posterior uerò primò loco unam, in qua recrementa recontur: secundo duas, in quibus æs cum plumbo commiscebitur : tertio duas, in quibus recrementa recontur: unaquæ ab alia distet pedibus sex. Primæ dextrum latus occupet pedes tres, & palinos duos: ultimæ sinistrum pedes septem. Binæ fornaces habeant commune ostium altum pedes sex, latum cubitum: attamen prima habeat proprium, item decima: cui fornacum sit suus fornix in muri tergo: sua à fron− re fouea, quæ repleta puluere composito fistucatione spissetur, ut catinus fiat: & sub eo latens humoris receptaculum: ex quo canalis structilis per muri, ad quem est fornax, tergum dextrorsum penetrans halitus expiret, suus deni catinus æreus ad dextrum frontis latus, in quem ex altero catino æs cum plumbo mistum fundatur, ut panes æ graues confici possint. Hic catinus æreus sit crassus digitum , eius caua pars lata pedes duos, alta digitos sex. Post uerò secundum murum longum sint follium paria decem, duæ machinæ eos comprimentes , uiginti organa eosdem diducentia: quæ omnia cuiusmodi esse debeant, ex nono libro potestintelligi. Excoctor aunt misturus æs cum plumbo in fornacem, excalfactam primò maiora æris fragmenta, in manus sumpta, inijciat: deinde alueum carbonum: tum minora æris fragmenta. Cùm uerò æs liquatum cSperit ex ore fornacis defluere in catinum, tunc in eandem inijciat spumam argenti, ac, ne ex fornace pars eius euolet, carbones superinijciat: postremò plumbum. Sed quamprimum æs & plumbum, ex quibus mistis panis potest confici, in fornacem coniecerit, rursus inijciat alueum carbonum, & mox æris fragmenta, ex quibus secundus panis conflari poterit, cis superinijciat: mox æs & plumbum, quæ influxerunt in catinum, rutro purget à recremento. Rutrum autem tale est asserculus, in quo contus ferreus est infixus: asserculus ex alno uel salice factus, longus est digitos decem, latus sex, crassus sesquidigitum . Contus uerò longus pedes tres: sed eius manubrium ligneum in eo inclusum, longum est pedes duos & dimidium. Dum autem misturam purgat & cochleari effundit in catinum æreum, interea æris fragmenta , ex quibus secundus panis fiet, liquantur . Quod ubi cSperit defluere, rursus spumam argenti inijciat, & carbonibus superiniectis statim plumbum: m laborem iteret, us dum panes triginta confecerit : in quo operam & spacium horarum nouem, aut summùm decem comsumet. Si panes plures quàm triginta conflauerit, cùm extraordinarios triginta confecerit , ei unius operæ precium persoluatur: uerùm simul ut æris & plumbi misturam in catinum æreum infuderit, aquam superiori catini parti paulatim affundat: deinde ligno fisso & hiante prehendat uncum, & eius partem rectam in panem adhuc liquidum immittat. Vncus ipse crassus sit sesquidigitum, eius recta pars longa palmos duos, lata & crassa digitos duos: postea etiam pani aquam superfundat: quo refrigerato includat uncum catenæ ab orbiculo linguæ gruis demissæ, in annulo ferreo: cuius pars caua sit lata sex digitos, ipse crassus fere sesquidigitum: at eundem annulum in unco, cuius pars recta in panem immissa est: at sic panem de catino leuatum in suo loco reponat. Æs autem & plumbum, cùm ita recoquuntur, paucum recrementum exudant, spuma argenti multum: quod non cohæret, sed sicuti reliquiæ hordei, ex quo ceruisia sit facta, dilabitur. Ad murum & parietem ei superpositum pompholyx in candido cinerea adhærescit, ad latera fornacum spodos.

Fornax in qua recrementa recoquuntur A. Fornax in qua as cum plumbo miscetur B. Ostium C. C atinus qui est in terra D. Catinus æreus E. R utrum F. Vncus G. Lignum fissum H. Coruis rostrum I. Vncus eius catenæ K.

At hoc sane modo plumbum misceatur cum ære, in quo mediocris argenti portio fuerit. Si uerò magna in eo inerit, utpote libræ duæ, uel duæ & bes in centumpondio, quod pendat libras centum triginta tres et trientem, aut centum quadraginta sex & bessem, tunc præses officinæ ad talis æris centumpondium addat plumbi tria centumpondia: in quorum singulis sit argenti triens, uel triens et semuncia: quo modo tres fiant panes: in quibus æris tria, plumbi nouem centumpondia inerunt. Plumbum, cùm fuerit ab ære secretum, centumpondia septem pendat: in quorum singulis, si æris centumpondium duas argenti libras, plumbi trientem in se continebat, argenti libra & sextans, ac plus quàm semuncia inerunt: in panibus uerò fathiscentibus & spinis remanebit triens. Sin autem æris centumpondium duas argenti libras & bessem, plumbi trientem & semunciam in se continebat, in singulis panibus argenti sesquilibra & semuncia, at plus quam sicilicus inerut: in panibus uerò fathiscentibus triens & semuncia remanebunt. At si exigua argenti portio in ære fuerit, ea ab ipso secerni utiliter non potest, priusquam in alia fornaceita sit recoctum, ut in eius parte inferiore plus argenti, minus in superiore remaneat. Ea fornax crudis lateribus concamerata similis est furno æ ac altera, in qua plumbum ab argento separatur, à nobis proximo libro descripta. Eius catinus codem modo, quo illius ex cinere comficitur à sronte fornacis est os, ex quo æs recoctum in duos catinos, qui tribus pedibus alte sunt à solo officinæ, deriuatur: à sinistro uerò latere iccirco foramen, ut ligna fagina, quibus ignis alitur, in eam imponi possint. Ita siue in æris centumpondio argenti sextans & semuncia fuerint, siue quadrans, si ue quadrans & semuncia, eius octo & triginta centumpondia si nul in hac fornace recoquuntur , us dum in unoquo æris residui centumpondio remaneat argenti triens & semuncia: uerbi causa: Si in æris nondum recocti centumpondio argenti quadrans & semuncia fuerint, octo & triginta eiusdem centumpondia, quæ simul recoqui solent, undecim argenti libras & unciam in se continebunt. Quoniam uerò à tanta æris massa recocta quindecim centumpondia, quibus de libris argenti quatuor ac triente & semuncia restant duæ libræ ac triens, auferuntur, tria & uiginti centumpondia, in quibus insunt argenti libræ octo & dimidia at quadrans, remanent: quorum quod argenti trientem, semunciam, drachmam, drachmæ partem tertiam & uicesi mam in se continet. At à tali ære argentum secernere fructuosum est. Vt autem magister de numero centumpondiorum æris residui certior fieri possit, ab eo abstractum ponderet: primo enim deriuatur in catinum fornaci subiectum, & ex eo panes fiunt: at in ære sic diuidendo operam & spacium horarum quatuordecim consumit: æs quidem residuum, cùm ad ipsum certum plumbi pondus, de qua temperatura mox dicam, adiectum fuerit, denuo coquitur in prima fornace, ac conflantur panes, & ab ære argentum secernitur. Abstractum uerò etiam iterum coquitur in prima fornace: deinde in secunda recoquitur, ut residuum rubrum fiat: at tunc abstractum etiam denuo coquitur in prima fornace, ac in secunda recoquitur, ut inde conficiatur æs cal darium. Cùm autem æs uel fuluum, uel rubrum, uel caldarium , in secunda fornace recoquitur, cuius quadraginta centumpondia in ea collocantur : at ex ipsis conficiuntur minimùm uiginti, summùm quin & triginta centunpondia . Quinetiam panum fathiscentium circiter duo & uiginti centumpondia, & æris fului decm, rubri octo simul in hac fornace collocata recoquuntur, ut inde fiat æs perfectum.

Fornax A. Catinus superior B. Catinus inferior C. Panes D.

Ita tale æs residuum trifariam miscetur cum plumbo. Etenim primò æris quin centumpondij octauæ, & plumbi centumpondia duo & tres, quartæ sumuntur: ex quibus, quia unus conflatur panis, ex æris centumpondijs duobus & dimidio, at plumbi undecim conficiuntur quatuor panes. Quod si in singulis æris centumpondijs fuerit argenti triens, in tot æris centumpondijs inerit dextans: ad quæ adijciuntur plumbi, ex recrementis recocti, centumpondia quatuor: quorum quod in se continet argenti sicilicum & drachmam: quæ pondera efficiunt sescuntiam: item plumbi depauperati septem centumpondia: in quorum unoquo sit drachma: quo modo in quatuor panibus ex ære & plumbo mistis argenti libra & sicilicus, ac drachma: at sic in singulis plumbi, postquam ab ære fuerit secretum, centumpondijs argenti uncia & drachma: quam misturam appellamus stannum pauper, quod paucum argentum in se contineat. Quoniam uerò quin id genus panes simul in fornace collocantur , ex eis conflantur stanni pauperis centumpondia plerunque nouem & tres quartæ: in quorum singulis argenti uncia & drachma insunt, in uniuersis uerò deunx minus drachmæ quarta: spinarum autem remanent centumpondia tria: in quorum singulis argenti tres sicilici sunt. At panum fathiscentium centumpondia quatuor: quorum singula in se continent semunciam , & drachmæ quartam & dimidiam. Quod si in æris residui centumpondio præter argenti trientem fuerit semuncia, in quin panibus qui− bus insuper argenti sescuncia & drachma dimidia inerunt. Deinde rursus ex æris residui alijs centumpondijs duobus & dimidio, ac plumbi centumpondijs undecim conficiuntur quatuor panes. Quod si in singulis æris centumpondijs fuerit argenti triens, in tot uilioris metalli centumpondijs preciosioris dextans ineft: ad quod æs adijciuntur stanni pauperis octo centumpondia : quorum singula argenti unciam & drachmam in se continent, uniuersa dodrantem: item plumbi depauperati centumpondia tria: in quorum singulis inest drachma: quo modo quatuor id genus panes argenti libram, septuncem, sicilicum, drachmam in se continent: at sic singula plumbi, cùm ab ære fuerit secretum, centumpondia argenti sescunciam & sicilicum: quam mi sturam stannum mediocre nominamus. Tum iterum ex æris residui alijs cenrtimpondijs duobus & dimidio, ac plumbi centumpondijs undecim conflantur quatuor panes. Quod si in singulis æris centumpondijs etiam fuerit argenti triens, in tot uilioris metalli centumpondijs preciosioris dextans in est: ad quod æs adijciuntur stanni mediocris nouem centumpondia: quorum singula argenti sescunciam & sicilicum in se continent: uniuersa libram , quadrantem, semunciam, sicilicum: item stanni pauperis centumpondia duo: in quorum utro argenti uncia & drachma insunt: quo modo quatuor id genus panes argenti libras duas & trientem in se continent : at sic singula plumbi, cùm ab ære fuerit secretum, centumpondia argenti sextantem & semunciam ac drachmam: quam misturam stannum diues appellamus: id infertur in secundas sornaces, in quibu plumbum ab argento separatur. Quot rationibus æs pro diuersa argenti portione, quæ in eo inest, cum plumbo misceatur, utro in fornace lifacto, & in catinum defluente, dixi: nunc dicam de modo, quo plumbum unà cum argento rursus ab ære secernatur. Panes primo sic grue de terra leuati in æneis fornacum laminis collocentur: uncus catenæ à rostro gruis demissæ includatur in annulo forcipis, altera chela habem tis uncum : in cuius forcipis utro manubrio annulus est inclusus: at hi duo annuli rursus in tertio, in quo deinceps uncus catenæ. At uncus chelæ malleo percussus penetret in id ipsum panis foramen, in quod pes unci erat immissus, cùm de catino æreo leuaretur. Altera uerò forcipis chela non uncinata panem comprimat , ne illius uncus ex eo excidat. Forceps autem longus sit sesquipedem, annulus quis crassus sesquidigitum, pars eius lata palmum & digitos duos. Tales autem grues, quibus panes ex catinis æreis leuati in terra reponuntur, & ex ea rursus sublati collocantur in fornacibus, duo sint: unus in medio spacio, quod est inter tertium murum transuersum, & duo tigna statuta: alter in medio spacio, quod est inter eadem tigna & septimum murum transuersum. Vtrius axis quadrangulus, latus & crassus pedes duos, distet à tertio muro longo pedibus decem & octo, à secundo decem & nouem. Vtrius loculamento duo tympana sufficiant: alterum ex fusis constet : alterum sit dentatum: utrius rostrum ex axe extet pedes decem & septem, at palmos tres, & totidem digitos. Vtrius lingua sit longa pedes duos, & totidem palmos, lata pedem & digitos duos, crassa ab utro latere palmum & digitos duos: qua uerò inter rostri tigna fertur, lata digitos tres, crassa palmum: quin habeat foramina, in quibus quin orbiculi orichal cei uersentur: quorum quatuor parui sint, quintus cæteris multo maior. Foramina, in quibus parui uersentur, longa sint palmos duos, aliquanto latiora palmo: quod orbiculi crassi sint palmum , sed lati palmum & digitos duos. Quatuor foramina sint prope quatuor linguæ angulos, quintum in medio duorum priorum: à fronte tamen absit duos palmos. Orbiculus cæteris maior, qui in eo foramine uoluetur, latus sit palmos tres, crassus palmum, circuncirca cauus, ut catena ferrea uoluatur in ea parte caua. Eadem lingua duos habeat axiculos: ad corum alterum priores tres orbiculi sint affixi, ad alterum posteriores duo. Duo promoueantur in uno rostri tigno: duo in altero: quintus, cæteris maior, inter hæc duo tigna. Qui uerò carent gruibus panes in asserem triangularem imponunt: ad eum bacilla ferrea sunt affixa, ut diutius durare possit. Eidem sunt tres catenæ ferreæ superius in annulo ferreo inclusæ. Operarij duo perticam, per eundem annulum penetrantem humeris suentes panem ad fornacem, in qua argentum separatur, ab ære deportant.

Grus A. Tympanum quod ex fusis constat B. Tympanum dentatum C. Lingua eius orbiculi D. Asser triangularis E. Panes F. Catenæ gruis G. Eius uncus H. Annulus I. Forceps K.

At è regione fornacum, in quibus æs cum plumbo miscetur, & recrementa recoquuntur, ad tertium murum longum sint item fornaces decem, in qui− bus argentum cum plumbo permistum ab ære secernetur. Cùm autem hoc spacium sit longum pedes octoginta & palmos duos, at in eius medio tertius murus longus habeat ostium latum pedes tres & palmos duos, ex utra ipsius parte reliquæ erunt pedes octò & triginta, at palmi duo: cun fornacum quæ occupet pedes quatuor & palmum, interuallum, quod ab una ad aliam est, latum sit pedem & palmos tres, latitudo quin fornacum, & quatuor interuallorum, efficiet pedes octo & uiginti ac palmum, restant ergo pedes decem & palmus: quæ mensura sic diuidatur, ut quinque pedes & duo digiti sint à prima fornace us ad murum transuersum, & totidem pedes ac digiti, à quinta fornace us ad ostium. Simili modo in altera spacij parte ab ostio ad sextam fornacem sint quin pedes & duo digiti, & à decima fornace us ad septimum murum transuersum, item quin pedes & duo digiti. Ostium uerò sit altum pedes sex, & palmos duos: per id officinæ præses & operarij ingredientur in conclaue , in quo plumbum, cum argento permistum, reponetur. Quæ fornacum habeat basim, focum, murum, parietes, catinum. Basis constet ex duabus soleis saxeis, quatuor saxis, quadrangulis, duabus laminis æneis.Soleæ sint saxa longa pedes quin & palmum, lata cubitum, crassa pedem & palmum: hæ in terra defodiantur, ut extent palmum & digitos duos: distent inter se palmis ferè tribus: quod tamen spacium posteriore parte sit angustius. At saxorum quadrangulorum quod longum sit pedes duos & totidem palmos, latum cubitum, crassum exteriore parte cubitum, interiore, qua spectat focum, pedem & palmum. Decliuia enim formentur ut laminæ æreæ, quæ ipsis imponentur, decliues locari possint: eorum enim duo in una solea collocentur: in ea superius foramina incidantur, & immissis fibulis ferreis copulentur : plumbo etiam infuso. Verùm sic in soleis collocentur , ut ipsa à lateribus extent palmum, soleæ priore parte tantundem emineant: si saxa quadrangula non fuerint in promptu, lateres in eorum locum supponantur . Sed laminæ æreæ sint longæ pedes quatuor & palmos duos ac totidem digitos, latæ cubitum , crassæ palmum: utra habeat particulam eminentem: altera priore parte, altera posteriore: quæ longa sit palmum & digitos tres, lata & crassa palmum. Hæ laminæ sic imponantur saxis quadrangulis, ut ipsæ parte posteriore absint à tertio muro longo tres digitos: saxa priore extent totidem digitos, à lateri bus palmum at tres digitos: cùm laminæ coniunctæ fuerint, caua pars, quæ est inter particulas eminentes, & per quam stannum, quo stillant panes, defluet, lata sit palmum & digitos tres, longa pedes quatuor. Laminæ uerò uel igni uel decussu stanni, quod ad eas stiriarum figura adhærere solet, corruptæ permutentur , dextra in locum sinistræ reposita, contra sinistra in locum dextræ. Earum enim pars læuis, quæ dum æris fusura fierent, arenam contigit, esse debet supina. Sed, quia, cùm laminarum permutatio facta fuerit, eminentes particulæ, quæ tunc exteriorem locum tenent, à saxis extant, ne secretori sint impedimento, ex eis decutiatur aliquantulum. In utrius uerò locum supponatur ferrum longum palmos tres, crassum utrinque digitum, sed palmum media eius parte: quæ longa sit palmum & tres digitos. Pars caua, quæ est sub ipsis laminis, inter utrius lateris saxa quadrangula posteriore parte lata sit pedem, priore pedem & palmum: paulatim enim dilatetur. At focus, qui est intra basim, stratus sit molybdæna, ex catino, in quo plumbum ab argento separatur, sumpta. Postrema parte, quæ summa est, tam altus, ut digitos tantummodo sex absit à laminis: à qua æqualiter decliuis ad imam, ut stannum, quo stillant panes, in catinum defluere possit. Sed murus ad tertium murum longum, ut eum ab iniuria ignium tueatur, lateribus super laminas æreas statutis, & luto conglutinatis ducatur, altus pedes duos & pal mum, ac digitos duos, crassus palmos duos, inferius latus pedes tres & palmum, at digitos tres, nam utran laminam ibidem contegat: superius pedes tres, etenim utrin obli assurgat. Ad utrun istius muri latus, qua sub summa eius parte suberit altitudine palmi & duorum digitorum, sit bacillum ferreum uncinatum, in foramine tertij muri longi inclusum: plumbo etiam infuso: ex quo muro extet palmos duos. Ipsum latum sit digitos duos, crassum digitum: habeat uncos duos: alterum ad latus, alterum parte postre ma, & quidem superiore: quorum uter spectet murum: uter crassus sit digitum: uter includatur in ultimum aut sentem alim annellum catellæ ferreæ, quæ constet ex quatuor annellis: quorum quis longus sit palmum & digitum, crassus semidigitum. Sed primus in foramine antecedentis bacilli ferrei includatur: in uno autem aliquo ex reliquis tribus annellis alteruter sentis bacilli ferrei uncus. Bacilla uerò duo antecedentia sint longa pedes tres et totidem palmos ac digitum, lata digitos duos, crassa unum. Vtrun utrius caput habeat foramen: quorum posterius teres sit, & latum digitum, in quo primus annellus, ut dixi, includendus est: prius longum digitos duos, & dimidium, latum sesquidigitum. Etenim hoc bacilli caput latum sit digitos tres, cùm reliquum eius corpus tantummodo digitos duos sit latum: posterius caput digitos duos & dimidium. In priora bacillorum foramina repagulum ferreum infigatur, longum pedes tres & palmos duos, latum digitos duos, crassum unum. Id priore eius parte quin parua foramina quadrangula, undi lata duas tertias digiti partes, habeat: quorum aliud ab alio distet semidigito: sed primum à capite circiter digitum: in ea secre tor clauum ferreum infigat: si fornacem angustare uoluerit, in postremum: si dilatare, in primum: si mediocriter contrahere , in aliquod medium: eadem causa est, cur alteruter bacilli uncus, modò in ultimo catellæ annello , modò in tertio, nunc uerò in secundo includatur. Dilatatur autem fornax, cùm panes multi in ea collocantur: contrahitur, cùm pauci. Veruntamen plures quàm quinque collocari ne solent ne possunt: quinetiam panes tenues causa sunt cur paries introrsus ponatur: idem repagulum posteriore parte utrin cornu eiusdem latitudinis & crassitudinis, cuius ipsum est, habeat: quod extet digitum. Ea cornua obstant, ne repagulum per foramen dextri bacilli penetret: in quo infixum etiam tunc manet, cùm ipsum ac bacilla, parietes fornacis complexu suo non coercent & continent . Porrò parietes fornacis tres sint, duo à lateribus, unus à fronte: nam à tergo murus alter est: qui à lateribus existunt, longi sint pedes tres, & totidem palmos ac digitos duos, alti pedes duos: prior uerò longus pedes duos, & palmum, at digitos tres, altus, æque ac parietes à lateribus, pedes duos: quis constet ex ferreis bacillis, pedibus, bracteis: ijs, qui à lateribus existunt, septem sint bacilla: quorum inferius & saperius habeant longitudinem parietis: illud statuta sustineat, hoc eis imponatui. Statuta quin numero altitudinem habeant eandem quam parietes: corum media inclusa sint in foraminibus inferioris & superioris bacilli, extima ex uno eodem bacillo, ex quo inferius & superius facta: quod latum sit digitos duos, crassum unum. At paries prior quin habcat bacilla: inferi us, quod item statuta, sed tria tantum, sustineat: superius, quod eis imponatur. Singulis autem parietibus bini sint pedes, ad inferius bacillum utrinque affixi longi palmos duos, lati unum, crassi digitum. Sed bracteæ ferreæ ad interiorem bacillorum partem filis ferreis alligentur, & lutum eis illinatur, ut diutius in igne durent, & incorruptæ permancant. Sint præterea lateres ferrei longi palmos tres, lati unum, crassi sesquidigitum. Superiore parte ali quantum caui, ut panes in eis statuí possint. Hi lateres in uas, in quo est terra cum aquis mista, intincti supponantur tantummodo panibus, qui fiunt ex ære cum plumbo in fornacibus permisto: nam in eis plus argenti inest quàm in alijs qui conficiuntur ex spinis uel cadmijs, uel recrementis recoctis. Singulis uerò panibus bini lateres subijciantur, ut ignis in exaltatos maiorem uim conferre possit: eorum alter in dextra lamina, alter in sinistra collocetur. Postremò extra focum sit catinus, latus pedem, altus palmos tres: is corruptus folo luto, quod facile continet stannum, reficitur.

Soleæ A. Saxa quadrangula B. L aminæ C. Paries prior D. Parietes qui sunt a lateribus E. Repagulum F. Bacilla antecedentia G. Catenula H. Bacillum uncinatum I. Murus qui ab iniuria ignium tuetur tertium murum longum K. Tertius murus longus L. P des parietum M. Lateres N. Panes O. Focus P. Catinus

Sed panes quatuor numero in unius fornacis laminis collocentur, eis subijciantur lateres ferrei. Quod si fuerin: panes conflati , uel ex ære residuo, uel ex spinis, uel ex cadmijs, uel ex recrementis , de quibus partim supra scripsi, partim paulo post sciibam , quinque numero, quod tam magni et graues non sint, simul in æreis laminis collocentur, nec eis subijciantur lateres. Verùm ne panis alius in alium , aut ultimus in murum , qui tertium murum longum ab iniuria ignis tuetur, incidat, carbones longi digitos sex interponantur: medijs locis uacuis item longi & magni. Deinde parietibus appositis, & repagulo obdito fornax carbonibus paruis compleatur : tum tot carbones, quot capit alueus bracteis ligneis contextus , inijciantur in catinum : & superinijciantur prunæ: paulo post carbones ardentes batillo sublati in oens fornacis partes dispergantur ut carbones, qui in ea sunt, æqualiter accendant. Qui uerò remanserunt in catino, inijciantur in focum , ut etiam ipse calefiat: quod ni factum fuerit stannum , quo stillant panes, foci frigore congelans non defluit in catinum . Incipiunt aunt post quartam horæ partem stillare stanno: d, quà non cocunt laminæ, defluit in focum : carbonibus longis combustis , si panes inclinant ad murum , conto uncinato erigantur: sin ad repagulum , carbonibus suffulciantur. Si præterea panis aliquis magis quàm cæteri subsidet, ad illum carbones addantur , ad hos non addantur . Argentum quidem unà cum plunibo destillat: nam utrun citius quam æs liscit: spinas, quæ non effluunt , sed resident in foco, crebrius conto uncinato uersare oportet, ut etiam ipsæ stillent stanno, mox in catinum defluente: etenim id, quod in eis remanet, rursus excondum est in primis fornacibus: d in catinum defluit, statim cum reliquo in secundas fornaces infertur, & plumbum ab argento separatur. Contus aunt uncinatus manubrium ferreum habeat, longum pedes duos: in quo ligneum inclusum sit longum pedes quatuor. Stannum , quod effluxit in catinum , secretor cochleari æneo effundat in octo catillos æreos, latos palmos duos & digitos tres: quibus prius aqua lutosa illinatur, ut eò facilius ex euersis stannei panes excidant: uerum si eum catilli propterea deficiunt , quod stannum nimis celeriter defluit in catinum , tunc in ipsos aquam infundat, ut panes refrigerati citius ex eis elabantur: ut mox rursus ijsdem catillis uti possit: nisi enim talis necessitas urgeat secretorem, catillis uacuis aquam lutosam illinat. Cochleare aunt prorsus eius est simile, cuius usus est in effundendis metallis, quæ in primis fornacibus collifacta sunt. Sed cum omne stannum è foco defluxerit in catinum , & in catillos æreos effusum fuerit, tunc primò spinæ rutro trahantur è foco in catinum: deinde ex catino in solum: tum batillo conijciantur in cisium: quo auectæ coaceruentur at recoquantur, Rutrum uerò sit longum palmos duos & totidem digitos, latum palmos duos & digitum , cum eius posteriore parte coniunctum sit manubrium ferreum longum pedes tres: In quod inclusum sit ligneum totidem pedes longum. Postquam stannum ab ære fuerit secretum, panes residuos appellamus fathiscentes, quid sic excocti sint, ut exucti esse uideantur. Hi spatha sub ipsos acta subleuentur , & forcipe prehensi conijciantur in cisium, at aduehantur ad fornacem, in qua torrentur . Spatha quidem assimilis sit eius, qua cadmiæ, quæ ad parietes primarum fornacum adhæserunt, decuti solent: forceps uerò longus pedes duos & dimidium . Eadem spatha stiriæ decutiantur è laminis, ex quibus pendent: eadem ferrei lateres è panibus fathiscentibus, ad quos adhærent . Secretor autem opus diurnum perfecit, cùm à panibus maioribus quater quaternis, à minoribus quater quinis stannum secreuit: sin à pluribus, extraordinariæ operæ precium ipsi seorsim persoluatur.

Fornax in qua opus secernendi perficitur A. Fornax in qua non perficitur B. Catinus C. Catilli D. P anes E. Spinæ F.
At argenti quidem, siue plumbi cum argento permisti, quod stannum

appellamus, ab ære secernendi hæc ratio est. Stannum uero in secundas fornaces infertur, in quibus plumbum ab argento separatur: de qua ratione, quid eam proximo libro pluribus uerbis exposui, unum illud dicam. Apud nos abhinc aliquot annos stanni tantummodo quatuor & quadraginta centunpondia , & æris unum simul in secundis fornacibus fuerunt cocta, nunc stanni sex & quadraginta, æris unum & dimidium coquuntur: alibi uerò stanni plerunque centum & uiginti, æris sex: quo modo spumæ argenti centumpondia plus minus centum & decem, molybdænæ triginta conflantur. Omnibus autem his modis argentum, quod inest in ære iniecto, cum reliquo argento permiscetur, ipsum æs, æ ac plumbum, partim in argenti spumam, partim in molybdænam mutatur. Stannum, quod non liscit, è margine in catinum conto uncinato trahatur. At munus torrendi, in quatuor operas distributum, quatuor perficiatur diebus. Primò, ut etiam cæteris tribus, magister mane hora quarta ordiatur, & unà cum ministro stirias è panibus fathiscentibus decutiat, & hos aduehat ad fornacem, illas aucctas spinis super inijciat. Malleus uerò longus sit palmos tres & totidem digitos, acuta eius pars lata palmum, teres crassa digitos tres, manubrium ligneum longum qua tuor pedes.

Panes A. Malleus B.
Deinde magister puluerem terrenum conijciat in uasculum, & eum cum aqua affusa permisceat: qua totum fornacis focum perfundat, ei digiti crassìtudine puluerem carbonum inspergat. Quod si facere neglexerit, æs in uijs insidens, ad laminas æreas adhæret, è quibus difficulter decutitur: aut ad lateres, si focus eis stratus fuerit, qui ære ex eis decusso facile franguntur. Secundo die idem magister lateres ordinibus decem disponat: quo modo duodecim fiunt uiæ. Primi autem duo laterum ordines sint inter primum fornacis foramen, quod est ad dextram, & secundum: tres inter secundum & tertium foramen: rursus tres inter tertium & quartum: duo inter quartum & quintum. Lateres istiusmodi sint longi pedem & palmum, lati palmos duos & digitum, crassi palmum & digitos duos: septem in latere crasso ex ordine collocentur: sint enim septuaginta numero. Mox tribus cuius ordinis prioribus lateribus imponat panes fathiscentes , & tot carbones magnos in eos conijciat , ut ad altitudinem digitorum quin assurgant: deinde similiter panes fathiscentes super alios lateres statuat, eis carbones superinijciat, hoc modo septuaginta panum centumpondia in foco fornacis collocantur. Si uerò dimidia tot ponderum pars, aut paulo maior fuerit torren da, cui ordini lateres quatuor sufficiu attamen qui panes fathiscentes, ex ære residuo conflatos, torrent, hi centumpondia nonaginta, uel centum simul in fornace collocant. Priore fornacis parte locus relinquatur supremis panibus ex catino, in quo æs perficitur, exemptis : quos sustinere panes fathiscentes satius est, quàm laminas ferreas. Etenim si panes illi calore lifacti stillauerint ære, id cum spinis in primas fornaces referri potest: ferrum liquatum his in rebus nullo nobis est usui. Panibus istiusmodi ante panes fathiscentcs collocatis, torrefactor repagulum ferrcum includat in muri interioribus foraminibus, quæ à foco sursum uersus sunt ad palmos tres, & digitos duos: quorum sinistrum longius penetrat in murum, ut repagulum in ipsum immitti & retrahi possit: id teres sit longum pedes octo, crassum digitos duos. Ad dextrum latus habeat ansam item serream, quæ à dextro capite absit pedem: eius pars caua sit, lata palmum, alta digitos duos, ipsa crassa digitum. Repagulum aunt obstat, ne panes fathiscentibus oppositi, unà cum eis decidant: id, cùm munus torrendi fuerit perfectum, torrefactor conto uncinato, in ipsius ansa incluso, ut postea dicam, extrahat. Sed, ut ea, quæ dixi, quæ dicturus sum, intelligi possint, etiam de hac fornace, qualis esse debeat, præcipere oportet. A quarto muro longo absit pedes nouem, & totidem à muro qui est inter secundum & quartum murum transuersum: constet ex parietibus, fornicibus, camino, interiore muro, foco. Parietes duo sint à lateribus, longi pedes undecim, palmos tres, digitos duos. Alti, qua sustinent caminum, pedes octo & palmum: qua prior fornix est, tantummodo pedes septem: crassi pedes duos, palmos tres, digitos duos: conficiantur ex saxis uel lateribus: distent inter se pedibus octo, & palmo, at duobus digitis. Fornices quo duo sint: etenim spacium etiam postremum inter parietes statim à solo fornicatum sit, ut caminum sustinere possit. Eius fornicis fundamentum sit in parietibus: pars caua inferius eandem longitudinem habeat, quam spacium, quod est inter parietes, habet: suprema parte sit alta pedes quin & palmum, ac duos

digitos. In huius fornicis parte caua: existat murus ex lateribus calce conglutinatis factus: qui sursum uersus à solo pedem & palmos tres habeat quinque foramina spiritalia, alta palmos duos & digitum, lata palmum & digitum: quorum primum sit ad dextrum murum interiorem, ultimum ad sinistrum, reliqua tria in medio eorum spacio: quinetiam ea soramina per murum interiorem, qui est ad fornicem, penetrent. In eiusmodi foramina lateres dimidiati imponantur, ut fornax nimia aura non inspiretur: & eximantur interdum , ut is, qui panes æreos fathiscentes torrefacit, in uias, quas uocant, inspicere possit, & contemplari, an recte torreantur . At prior fornix à posteriore distet pedibus tribus: & palmis duobus: cuius pars caua æ longa sit, acposterioris fornicis: sed lata pedes sex. Ipse fornix eandem habeat altitudinem , quam ibidem habent parietes. Fornicibus autem & parietibus caminus, ex lateribus calce conglutinatis factus, superstruatur, altus pedes sex & triginta: is pertectum penetret. Murus uerò interior ad posteriorem fornicem & utrunque parietem appositus, ex quibus extat ad pedem, altus sit pedes tres, & totidem palmos, crassus item palmos tres: ex lateribus luto conglutinatis confectus undi luto crasso illinatur, adeo ut id ipsi superius illitum clementer assurgat ad altitudinem pedis. Murus hic quidam quasi clypeus est aliorum murorum: eos enim tuetur ab ignis calore muros labefactante: qui non facile refici possunt, cùm iste leui opera reparari possit. Focus uerò fiat ex luto, & tegatur uel laminis æneis, quales sunt fornaci, in qua argentum ab ære secernitur, sed quæ particulis eminentibus careant: uel lateribus, si domini in tabulas æneas impensam facere noluerint. Horum latior pars ponatur decliuis: quo modo focus posteriore parte tam altus fit, ut us ad quinque foramina spiritalia pertingat: priore tam humilis, ut posterior prioris fornicis pars caua sit, alta pedes quatuor, & palmos tres, ac totidem digitos, prior pedes quinque, palmos tres, & totidem digitos. Quinetiam focus extra sornacem ad pedes sex tectus sit lateribus. Prope hanc fornacem ad quartum murum longum, est lacus longus pedes tredecim et palmum, latus pedes quatuor, altus pedem & palmos tres: asseribus undi munitus, ne terra in cum incidat: in quem altera parte per fistulas aqua influit, altera eandem, si turbo fuerit extractus, terra sorbet. In huius lacus aquam conijciuntur panes ærei, à quibus argentum & plumbum sunt separata: prioris fornicis pars prior partim claudi solet fore ferrea, inferius lata sex pedes & duos digitos, superius aliquantum rotundata, altissima parte, quæ media est, alta pedes tres & palmos duos. Composita uerò est ex ferreis bacillis & bracteis, ad ea filis item ferreis affixis. Bacilla numero sunt septem, tria transuersa, quatuor statuta: quorum quod latum est duos digitos, crassum semidigitum: sed infimum transuer sum longum est pedes sex, & duos palmos, medium eandem habet longitu dinem, supremum incuruatum media parte altius est, at sic longius alijs duobus. Statutorum aliud ab alio distat pedibus duobus: quorum utrun ex tremum altum est pedes duos, & totidem palmos, media uerò, alta pedes tres & palmos duos, ex supremo transuerso curuato extant, & foramina habent , in quæ inclusi sunt unci catellarum longarum duos pedes: quarum supremi annelli in clusi in unum alim annellum tertiæ catellæ: quæ extensa tigilli caput aliquantum excisum complectitur, & ei circumuoluitur, rursus demissæ uncus uni alicui ipsius annello iniectus hæret. Tigillum autem longum pedes undecim, latum palmum & digitos duos, crassum palmum, circa ferreum axem, in proxima trabe infixum, uoluitur. Posteriore parte ferre um habet clauum: qui longus palmos tres, & digitum per tigillum, qua sub it sub trabem, penetrat: & ex ipsa extat altera parte palmum & digitos duos, altera digitos tres, qua perforatus est, ut annelus, in eo infixus, ipsi obstet, ne ex tigillo excidat: nam ea pars uix crassa est digitum, cùm altera teres crassior sit digito. Is clauus, cùm foris demittitur, sub trabem subit, & facit, ut ibi retenta prorsus non decidat. Idem obstat, ne ferrea lamina quadrangula, quæ ante ipsum complectitur tigillum, & cui iniectus est annulus longi unci, de capite decidat. Catenæ autem ferreæ, longæ pedes sex, infimus annulus inclusus est in annulo fibulæ utrin in dextrum fornacis parietem actæ, & plumbo, in foramina infuso, sirmatæ. Vncus uerò superius ex annulo pendens, in uno aliquo annulo, cùm foris attollitur, includi solet: cùm demittitur, & ex eo eximi, & in supremum imponi.

Parietes A. Fornix prior B. Fornix posterior C. Murus in eius parte caua D. Murus interior E. Foramina F. Caminus G. Focus H. Lacus I. Fistula K. Turbo L. Foris ferrea M. Bacilla transuersa N. Bacilla statuta O. Bracteæ P. Bacillorum foramina Catellæ R. Ordines laterum S. Repagulum T. Eius ansa V. Tabulæ æneæ X.

Tertio die magister aggrediatur opus principale perficere. Primo tot carbones, quot capit alueus, in solum , quod est ante focum , conijciat , & prunis, ad eos additis, accendat: Candentes carbonibus, in panes iniectis, batillo ferreo su perinijciat, æqualiter dispergat. Batillum longum sit palmos tres & digitum , latum palmos tres: eius manubrium ferreum longum palmos duos, lign um pedes de cem , ut ad posteriorem fornacis parietem pertingat. Cum panes fathiscentes iam excandescunt, d eis, si æs bonum & durum fuerit, sesquihoræ spacio accidit: si malum & fragile, post duas horas, tunc torrefactor ad ipsos addat carbones, qua eos deficcre uidentur : quos carbones postea per patens spacium , quod utrinque est inter parietem & forem demissam, in fornacem inijciat: id uerò latum sit pedem & palmum . Forem aunt demittat, cum recrementis primum effluentibus uiam conto aperit: quod fit, post horæ quin abierint: & iccirco quidem foris sub supremam fornicis partem cauam ad pedes duos & totidem digitos demittitur, ut magister uim caloris sustinere possit. Sed qua panes desident , ea carbones non sunt adijciendi, ne lintur. Quod si panes, ex malo & fragili ære conflati , cum panibus, ex bono & duro ære confectis , torrentur , sæpenumero æs adeo in uijs insidere solet, ut contus adactus in eas penetrare non possit. Is ferreus sit, & longus pedes sex at palmos duos: in quo manubrium ligneum includatur longum pedes quinque. Deinde rutro recrementa detrahat de foco ad dextram : id ex bractea ferrea factum priore parte: latum sit pedem & palmum: mox paulatim angustius fiat manubrium uersus. Altum uerò existat palmos duos: ei us manubrium ferreum sit longum pedes duos, ligneum , in hoc inclusum, decem.

Foris emissa A. Contus B. Panes fathiscentes C. Lateres D. Forceps E.

Cùm autem panes fathiscentes fuerint torrefacti, magister forem eo, quo dixi modo, subleuet: repagulum quo conto uncinato, in eius ansa incluso, ex dextri muri foramine trahat in foramen sinistri: at inde retractum reponat: tum contis uncinatis ipse & magister extrahant panes fathiscentibus oppositos: mox de lateribus detrahant panes fathiscentes. Vncus aunt quis sit altus palmos duos, latus totidem digitos, crassus unum: eius manubrium ferreum sit longum pedes duos, ligneum undecim. Sunt etiam ipsis rastri bidentes, quibus torrefacti panes extracti trahantur ad latus sinistrum, ut forcipe prehendi possint: eorum dentes cuspidati existant, alti palmos duos, lati totidem digitos, crassi unum. Eorundem manubrij pars ferrea sit longa pedem, lignea pedes nouem. Panes torrefactos, à magistro & ministris e foco exemptos, alij forcipibus prehendentes in lacum quadrangulum, aqua ferè plenum, inijciant : qui forceps longus sit pedes duos & palmos tres. Eius manubrium utrun teres & digito crassius, posteriore parte ad latus rectà extet palmum & digitos duos: utra chela priore parte lata sit sesquidigitum & acuta, posteriore crassa digitum, deinde paulatim tenuior. Hæ cùm coe− unt, pars caua sit, lata palmos duos & totidem digitos. Panes autem torrefa cti, qui stillant ære, statim in lacum inijciendi non sunt: quod dissiliant, & tonitru instar sonitum reddant: ijdem panes rursus ex lacu, duobus asseribus transuersis, in quibus stent operarij, superiniectis ipsi, forcipibus mox eximantur: quanto enim citius ex eo fuerint exempti, tanto facilius ex ipsis æs, quod cinereum colorem contraxit, decutitur. Postremò magister spatha lateres adhuc calentes de foco parumper leuet: ea longa sit palmum & digitos duos, inferius acuta, & lata palmum & digitum, superius palmum: qua manubrium uersus fiat teres: cuius pars serrea sit, longa pedes duos, lignea septem & semissem.

Foris sublata A. Contus uncinatus B. Rastrum bidens C. Forceps D. Lacus E.

Quarto die magister primò extrahat spinas, quæ in uijs subsederunt: hæ magis diuites sunt argenti, quàm quæ confectæ sunt, cùm stannum ab ære secerneretur. Etenim panes torrefacti stillant ære pauco, sed reliquo stanno ferè toto, ex quo spinæ constant : certe quidem cum æris torrefacti centumpondio argenti tantummodo semuncia remanere debeat, interdum drachmæ tres remanent . Deinde torrefactor de lateribus metalla, quæ ad eos adhærent, malleo decutiat, ut recoquantur . Alij uerò lateres sub pila subiectos contundant & la uent: æs & plumbum sic etiam collecta recoquantur : magister, cùm has res auectas, in suis locis reposuerit, opus diurnum perfecit. At ministri panes torrefa ctos, proximo die ex lacu exemptos, truncis rnis impositos, primò malleis teretibus percutiant, ut æs cinereum de ipsis decidat: deinde eorundem par ua foramina, in quibus idem æs inest, malleis cuspidatis excauent . Mallei teretes longi sint palmos tres & digitum : quorum altera pars sit teres, & lata ac crassa duos digitos: altera, quæ acuta sit, lata digitos duos & dimidium . Mallei uerò cuspidati, cùm eandem habeant longitudinem , quam teretes, altera parte sint cuspidati, altera acuti. Sed euspis ex quadrangula superiore parte paulatim fiat tenuior. Hæc aunt est natura æris, ut, cum torretur, colorem cinereum contrahat : quia uerò tale æs in se continet argentum, recoquatur in primis fornacibus.

Lacus A. Asser B. Forceps C. Panes torrefacti ex lacu extracti D. Truncus E. Malleus teres F. Malleus cuspidatus G.:

De ratione, qua panes ærei fathiscentes torrentur, satis dixi: nunc dicam de modo, quo ex ijsdem torrefactis rursus æs conficitur. Hi autem, ut æris speciem quodammodo amissam recuperent, coquantur in fornacibus, quarum quatuor sint ad secundum murum longum in ea domicilij parte, quæ est inter secundum et tertium murum transuersum: cuius spacium longum est pedes tres & sexaginta, at palmos duos. Cùm uerò quæ fornacum occupet pedes tredecim, utrun spacium, quorum alterum est ad dextrum latus primæ fornacis, alterum ad sinistrum quartæ, latum sit pedes & palmos tres, medium spacium, quod est inter secundam & tertiam fornacem, longum erit pedes sex. In cuius horum trium spaciorum medio sit ostium latum sesquipe dem, altum pedes sex: quorum medium commune sit utrius fornacis magistro: quæ fornax proprium caminum habeat: qui inter duos camini longi, supra descripti, parietes assurgens innitatur duobus fornicibus & muro communi . Is sit in medio duarum fornacum longus pedes quin, altus decem , crassus duos. Ante hunc murum sit pila communis duobus duarum fornacum prioribus fornicibus, crassa pedes ducs & totidem palmos, lata pedes tres & dimidium. Ita fornicum prior ex hac pila communi pertineat ad alteram pilam ei communem cum altero eiusdem fornacis fornice: is uerò ex secundo muro longo dextrorsum ad eandem pilam pertineat: quæ inferius crassa & lata sit pedes duos, & totidem palmos. Sed prioris fornicis spacium uacuum sit longum pedes nouem & palmum: altiore eius parte altum pedes octo. Eius uerò, qui à latere dextro est, spacium sit longum pedes quin & palmum, altitudo alteri æqualis: uter autem fornix æ altus existat ac murus communis . His certe fornicibus et muro communi , muri camini innixi obli assurgentes sic contrahuntur ut suprema parte, qua fumus cluctatur, spacium fiat longum pedes octo, latum pedem & palmos tres. Quartus uerò camini paries est rectus ille super secundum murum longum statutus. Vtautem murus medius communis est duabus fornacibus, ita murus superstructus duobus caminis: at hoc sane modo se habeant alij camini. Ac primò quæ fornax longa sit pedes sex, & palmos duos, lata pedes tres & palmos duos, alta cubitum. Cuius etiam pars posterior, ad secundum murum longum: prior, uacua. Primæ latus dextrum item uacuum & decliue, ut recrementa detrahi possint: sinistrum ad murum communem , ubi murum, ex lateribus luto conglutinatis factum, habeat, qui murum communem ab iniuria ignis tueatur at defendat: contra secundæ fornacis latus sinistrum uacuum sit, dextrum ad murum communem : ubi etiam ipsi suus murus, qui igni tutamentum sit. Deinde cuius fornacis pars prior extruatur saxis quadrangulis, media terris compleatur: tum quæ sornacum ad seeundum murum longum, qua in eius foramine & fornice, qui à tergo est, collocatur fistula ærea, foueam habeat rotundam, latam pedes duos & totidem palmos, quæ à muro communi ab sit pedes tres. Postremò sub cuius fornacis fouea ad altitudinem cubiti sit latens humoris receptaculum, alijs assimile: cuius canalis structilis penetrans in secundum murum longum declinet ad latus, dextrum quidem primæ fornacis, sinistrum uerò secundæ. Magister autem primò catinum, si æs proximis diebus in co fuit confectum, excindat spatha lata digitos tres, longa totidem palmos: cui manubrium ferreum sit longum pedes duos, crassum sesquidigitum: ligneum uerò, in eo inclusum, teres, & longum pedes quin, crassum ad digitos duos. Deinde altera spatha excisoria eundem catinum æt: ipsa sit lata palmum, longa palmos duos. Eius manubrium, partim ferreum, partim ligneum, omnino simile priori. Tum puluerem terrenum & carbonum in eum inijciat, aquam affundat, scopis, quibus pertica est infixa, uer rat. Mox in eundem catinum conijciat puluerem compositum: qui habeat pulueris carbonum cribrati cisia duo, pulueris terreni item cribrati totidem cisia, arenæ fluuiatilis, quam cribrum angustissimum transmisit, alueos sex. Is puluis æ ac ille, quo excoctores utuntur, aqua conspersus, priusquam conijciatur in catinum, madefiat, ut manibus niuis instar in pilæ figuram formari possit. Iniectum primò magister pugnis æt at tundat: deinde duobus pistillis ligneis: quorum utrun longum sit cubitum: utrun habeat utrin caput teres, sed alterum latum palmum, alterum tres digitos: utrun in medio sit angustius, ut manu teneri possit. Tum iterum in catinum conijciat puluerem madefactum, iterum eum pugnis æt, ac ijsdem & pistillis tundat: quinetiam ascendens & digitis insistens, marginem catini plantis æt. Postea catino æquato, siccum puluerem carbonum inspergat, & iterum eundem pistillis tundat: sed prius angustioribus eorum capitibus, posterius latioribus. Deinde catinum percutiat marculo ligneo, longo pedes duos: cuius utrun caput teres sit, & latum digitos tres: manubrium ligneum longum palmos duos, crassum sesquidigitum. Postremò in catinum inijciat tantum cinerem purum & cribratum, quantus utra manu comprehendi potest: ac in eum infundat aquam: & sumpto panno lineo trito, cundem cinere madido oblinat. Catinus autem rotundus & decliuis fiat: at, si æs ex optimis panibus torrefactis conficitur, latus pedes duos, altus unum : sin ex alijs, latus cubitum, altus palmos duos. Magister præterea habcat laminam ferream utrin recuruatam, longam palmos duos, latam totidem digitos: ea marginem catini, si fuerit altior quàm par sit, amputet. At fistulæ æneæ, quæ decliuis posita ex muro eminet & extat palmos tres, superiori parti & utri cius lateri, ne aduratur, lutum crassum illinat: inferiori, tenue: nam eam margo catini ferè attingit: æs, cùm catinus ipso lifacto fuerit plenus, tangit: quin muro, qui est supra fistulam, ue uitium faciat, lutum illinat. Item alteri parti laminæ ferreæ, longæ pedem & palmos tres, altæ pedem: quam prope catinum ad latus foci decliue supra lapillos statuat, ut recrementa sub ipsa effluere possint. Alij laminæ non supponunt lapillos, sed ex ea inserius excindunt particulam longam digitos tres, altam totidem. Verùm laminam, ne decidat, bacillum ferreum muro, sursum uersus ad palmos duos & totidem digitos, infixum teneat: id extet ex muro palmos tres.

Fornacis focus A. Caminus B. Pila communis C. Altera columna D. Murus communis post pilam communem est, & uiderinon potest: Fornices E. Murus qui communem murum ab iniuria ignium tuetur F. Fouea G. Secundus murus longus H. Ostium I. Spatha K. Altera spatha L. Scopæ quibus pertica est infixa M. Pistilla N. Marculus ligneus O. Lamina P. Lapilli Bacillum ferreum R.

Tum batillo ferreo, cui manubrium ligneum longius sex pedibus, prunas in catinum inijciat, uel carbones, quos paucis prunis, ad eos adiectis, accendat: & prunis superponat panes torrefactos, qui, si ex ære fuerint, cui prima bonitas, centumpondia tria, uel tria & dimidium pendant: si ex ære, cui secunda bonitas, duo & dimidium : si ex eo, cui tertia, tantum duo. Qui uero æris, cui præcipua bonitas, centumpondia sex imponunt, hi catinum latiorem & altiorem faciunt. Sed infimus panis torrefactus à fistula distet duobus palmis, cæteri longius. Etenim cùm inferiores liquati fuerint, superiores delapsi propius ad fistulam accedunt. Quod si non delabuntur, batillo uel altera spatha moueri debent. Batillum autem longum sit pedem, latum palmos tres & digitos duos. Eius manubrij pars serrea, longa palmos duos, lignea pedes nouem. Circum panes torrefactos carbones longi & magnilocandi sunt: in fistula mediocres. His omnibus ordine dispositis ignis acrior flatu follium excitetur. Cùm uerò ære iam liscente carbones flammant, tunc magister contum ferreum in medios infigat, ut ipsi flatum concipere, flamma eluctari possit: qui contus cuspidatus longus sit pedes duos & dimidium . Eius uerò manubrium ligneum, quatuor. Panibus partim lisactis magister egressus ostio per fistulam æneam inspectet catinum: si aduerterit recrementa nimis ad os fistulæ adhærere, flatum follium impedire, contum ferreum uncinatum in fistulam inter nares follium immittat, & eum circum os fistulæ uol− uens recrementa ab ipso remoueat: qui uncus sit altus duos digitos. Eius manubrij pars ferrea longa pedes tres, lignea totidem palmos. At tunc tempus est contum sub lamina infigere, ut recrementa effluere possint. Cum uerò panes omnes lifacti in catinum influxerint, tunc ex ære rapiat experimentum tertio conto terete, & prorsus ferreo, longo pedes tres, crasso digitum, habente cuspidem chalybeatum, ne hiscens æs in se recipiat. Hunc contum altero folle compresso per fistulam inter utrius narem, quàm potest celerrime immittat in catinum. Rapiat uerò experimentum bis, ter, quaterue, imo us dum intelli at æs perfecte coctum esse. Si æs bonum fuerit, facile ad contum adhæret, tunc duobus tantummodo experimentis ipsi opus est: si bonum non fuerit, pluribus. Etenim necesse habetid tandiu in catino core, us dum ipsi ad contum adhærenti orichalceus color insidere uideatur. At si eius bracteolæ æreæ pars tam superior quàm inferior facile frangitur, æs perfecte coctum esse significat. Conti autem cuspidem in parua incude ferrea locet, & de ea bracto olam malleo decutiat.

Contus cuspidatus A. Bracteola area B. Incus C. Malleus D.

Quinetiam si æs non fuerit bonum, magister recrementa detrahat, bis, ter, si res hoc postulauerit: primò, cùm aliqui panes fuerint lifacti: secundo cum omnes: tertio, cùm æs aliquandiu fuerit coctum. At si æs fuerit bonum, recrementa anteaquam opus perficiatur, detrahere necesse non est: sed detracturus recrementa utrius follis tigillum deprimat, & super utrun statuat lignum longum cubitum, latum palmum, superiore parte dimidia excisum, ut sub ferreum clauum, posteriori ligno perforato infixum, subire possit. Idem agat, cùm æs perfecte coctum fuerit. Tunc uerò minister laminam remoueat forcipe, longo pedes quatuor, & palmos tres: cuius chelæ circiter pedem longæ sint: etenim earum pars recta palmos duos & tres digintos , curuata palmum & digitum. Idem minister batillo ferreo maiores carbones conijciat in foci partem, quæ est ad murum, qui alterum murum ab iniuria ignis tuetur, & eos coaccruet, ac aquis affusis partim restinguat. Verùm magister æs bacillo colurno, etiam in catinum immisso bis agitet: postea recrementa detrahat rutro: quod constat ex spatha ferrea lata & acuta, & alni ligno: spatha sit lata sesquidigitum, longa pedes tres: manubrium ligneum, in eius parte caua inclusum, longum totidem pedes. At alni lignum , in quod spatha est infixa, speciem quandam gerat rhombi, longum uerò sit palmos tres & digitum, latum palmum & digitos duos, crassum palmum. Mox scopis sumptis cum puluere carbonum, & carbunculis catinum totum conuerrat, ne æs, priusquam ei conducat, refrigeretur: tum tertia spatha resecet recrementa, quæ ad marginem catini adhæserunt : ea longa sit palmos duos, lata palmum & digitum. Eius manubrij pars ferrea, longa pedem & palmos tres, lignea sex pedes. Deinde iterum recrementa detrahat de catino: quæ minister nunquam aqua affusa restinguat, ut alia recrementa restingui solent , sed eis paucam aquam inspergat, & sinat refrigerari: si æs bullauerit, bullas spatha deprimat: tum aquam muro & fistulæ affundat, ut tepida defluat in catinum. Etenim æs, si frigida in ipsum calidum statim fuerit infusa, dissipatur. Certe si tunc lapillus, uel lutum, uel lignum, uel carbo madidus in id inciderit, catinus æs omne, magno cum sonitu, qualis est tonitru, euomit, & quicquid tetigerit, lædit, & incendit. Post hæc asscrculum excidendo curuatum ad priorem catini partem apponat. Is longus sit pedes duos, latus palmum & digitos duos, crassus digitum. Mox æs, quod inest in catino, cuneo ferreo in panes secare debet: is longus sit pedes tres, latus digitos duos, priore parte ad digitos duos chalybeatus: cuius manubrium ligneum item pedes tres sit longum. Hunc autem cuneum asserculo curuato imponat, & in ære infixum agitando deprimat: quo modo in uacuum æris spacium aqua influit, & panem à reliquo eius corpore separat. Si æs satis perfecte coctum non fuerit, panes fiunt nimis crassi, & non facile ex catino eximi possunt: n uerò panem mox minister forcipe prehensum & sublatum in aquam, quam contineat labrum, immergat: & hunc primum seorsim reponat, ut magister eum statim recoquat: nam, quia aliquid recrementi ad eum adhæret, tam perfectus non est, quàm qui ipsum subsequitur. Quin si æs non fuerit bonum, duos priores panes reponat: tum iterum aquam muro, & fistulæ affundens secundum panem excindat: quem minister item in aqua immersum, in officinæ solo reponat, ei reliquos omnes, codem modo excisos, superimponat. Qui si æs fuerit bonum, erunt tredecim aut plures: si non fuerit, minus multi: at etiam si æs fuerit bonum, unam operæ partem, nam in quatuor partes distributa est, duabus horis magister perficit: si mediocre, duabus & dimidia: si uile, tribus. Alternis autem in uno catino, alternis in altero panes torrefactos recoquat: sed minister quàm primum panes omnes, ex altero catino excisos, aqua restinxerit, laminam ferream, quæ est in priore fornace, forcipe reponat in suo loco, & carbones batillo in catinum reijciat: dum hoc su um munus exequitur magister, interea remoueat ligna à tigillis follium, ut in alijs panibus reco ndis tertiam operæ partem consumat. Hoc prætereundum non est: si particula alicuius instrumenti ferrei casu in catinum inciderit, aut ab homine maleuolo iniecta fuerit, æs, anteaquam ferrum consu matur, confici non potest: quo modo duplicatus labor in id insumitur. Ad extremum minister carbones candentes omnes extinguat: & malleo lutum siccatum ex ore fistulæ æneæ decutiat. Is altera parte cuspidatus sit, altera te res. Manubrium habeat ligneum quin pedes longum. Quoniam uerò periculum est, ne æs, si pompholyx & spodos, quæ adhæserunt ad murum & parietem ei suppositum, decidant in catinum, dissipetur, eas interdum abstergat: sed singulis hebdomadis florem æris ex labro aquis effusis eximat: in id enim de panibus, cùm restinguuntur, decidit. Porrò folles, quibus magister ille utitur, ab alijs differunt magnitudine: nam eorum tabulata sunt longa pe des septem & semissem, posteriore parte lata pedes tres, priore, qua caput at tingunt, pedem et palmos duos ac totidem digitos. Caput uerò longum est cubitum & digitum , posteriore parte latum cubitum & palmum, deinde pau latim angustius: follium nares constringuntur catena ferrea: quam coercet batillum crassum, cuius alterum caput penetrat in terram ad secundi muri longi tergum: alterum sub tignum, quod prioribus tignis perforatis est impositum, subit. Eædem nares sic collocantur in fistula ænea, ut ad palmum unum absint ab ore: quod latum esse debet digitos tres, ut flatus eo uehemen− tius per angustias eluctetur.

C atinus A. A sserculus B. C uneus C. P anes ex ære, cun diuiso, facti D. Forceps E. Labrum F.

Restat de spinis, de ære cinereo, de recrementis , de cadmijs. Panes ex spinis conficiantur hoc modo: ad tres centumpondij partes spinarum , quæ de panibus, ex ære & plumbo conflatis , dum stannum ab ære secerneretur, ortæ sunt: & ad totidem centumpondij partes spinarum, quæ de panibus, ex semel recoctis spinis conflatis eodem modo ortæ sunt, addatur plumbi depauperati centumpondium, molybdænæ dimidium: sin officina abundat spuma argenti, ea in locum plumbi depauperati supponatur. Vel ad idem pondus primarum spinarum, & ad centumpondium dimidium spinarum, quæ de panibus, ex bis recoctis spinis conflatis, simili modo ortæ sunt: & ad quartam centunpondij partem spinarum , quæ, dum panes fathiscentes torrerentur, natæ sunt, adijciatur sesquicentumpondium spumæ argenti & molybdænæ: utro mo do ex tribus centumpondijs fit panis unus. Eiusmodi uerò panes, excoctor, singulis diebus plus minus quindecim conficiat: qui diligenter curet ut res metallicæ, ex quibus antecedens panis conflatur, prius recte at ordine effluant in catinum quàm aliæ, ex quibus insens conficitur. Quin autem panes simul in fornace, in qua stannum separatur ab ære, collocentur: qui centumpondia fere quatuordecim pendunt: nam recrementa, inde conflata, ple run centumpondium . In tot uerò panibus argenti libra et unciæ ferme duæ insunt: at stannum, quo hi par esstillant, centumpondia septem & dimidium pendit, quorum quod argenti sescunciam in se continet : sed spinæ tria cen− tumpondia, in quorum singulis argenti fere uncia inest: panes fathiscentes centumpondia duo & quartam partem: quæ omnia argenti ferme sescunciam in se continent. Attamen hæc pro spinarum uarietate multum uariant: etenim in spinis, quæ de panibus, ex ære & plumbo conflatis, dum stannum ab ære secerneretur, ortæ sunt, & quæ de panibus fathiscentibus dum torre rentur, argenti unciæ fere duæ insunt, in cæteris uncia non integra. Sunt aliæ præterea spinæ, de quibus paulo post dicam. Sed qui ex ære residuo, quod in fornace simili furno, cùm superior æris pars ab inferiore fuerit diuisa, remanet, in Carpatho monte panes conficiunt , hi spinas, quæ de panibus, cùm stannum pauper uel medio cre ab ære secerneretur, ortæ sunt: item eas, quæ de panibus ex recoctis spinis, aut spuma argenti recocta conflatis, uno in loco coaceruant: sed eas, quæ de panibus ex molybdæna conflatis in loco, à primo separato, locant: similiter ex panibus fathiscentibus, dum torrerentur , natas separatim locant. Ex his autem spinis sic conficiunt panes. De primo aceruo sumunt quartam centumpondij partem, de altero tantundem, de tertiò centumpondium: ad quas spinas addunt spumæ argenti sesquicentumpondi um, & molybdænæ dimidium centumpondium, at ex eis in prima fornace coctis panem conflare solent. Tales uerò panes excoctores singuli singulis diebus conficiunt uiginti. Hæc quo hactenus, redeo ad nostra. Æs cinereum, quod è panibus torrefactis, ut dixi, decutitur, abhinc aliquot annis inspersum fuit spinis, quæ de panibus, ex ære & plumbo conflatis, ortæ fue runt, quod in ipso æ, ac in illis argenti unciæ duæ insint: nunc uerò ramen 562to, ex cadmijs, alijs rebus lotis collecto, inspergitur. At incolæ Carpathi montis æs istiusmodi coquunt in fornacibus, in quibus recrementa, quæ, dum æs rursus conficeretur, sunt conflata, recoquuntur. Quia uerò id cito liscit, & ex fornacibus defluit, ad ipsum condum opus est duobus excoctoribus: quorum alter coquat: alter panem crassum mox ex catino eximat: hi panes tantummodo torrentur, & ex torrefactis æs denuo conficitur . Sed recrementa, siue mox rutro de metallis mistis detracta fuerint, siue cùm ad catinum cinereum digiti crassitudine adhæserint, & eum angustiorem fecerint, postea spathis execta, dies, noctes continenter recoquantur: quo modo pa nes duo uel tres conflantur: prout multa uel pauca recrementa, de mistura æris & plumbi lifacti detracta, recoquuntur. Talis autem panis ad tria centumpondia pendere solet: in quorum singulis inest argenti semuncia. Quin uerò panes simul in fornace, in qua stannum secernitur ab ære, collocentur: ex his fit plumbum, cuius centumpondium argenti semunciam in se continet: panes fathifcentes apponantur ad reliquos panes fathiscentes uili ores: ex quorum utris æs luteum conficitur. Spinæ uiles tunc ortæ cum paucis recrementis uilioribus recoquantur: ramento, ex cadmijs, alijs rebus facto, ipsis insperso: quo modo sex uel septem panes conflantur: quorum quis pendit ad duo centumpondia: eorum quin simul in fornace, in qua stannum ab ære secernitur, collocentur: qui stillant plumbo , quod pendit tria cen tumpondia: in quorum singulis inest argenti semuncia. Spinæ uilissimæ tunc natæ tantummodo cum paucis recrementis recoqui debent: æs mistum cum plumbo, quod è fornace defluit in catinum cinereum, cochleari effundatur in æreos catinos oblongos: hi panes cum uilibus panibus fathiscentibus torrentur. Spinæ tunc ortæ, adijciantur ad spinas uiles, at ex ipsis eo modo, quo dixi, conficiantur panes, sed ex panibus torrefactis efficiatur æs: cuius exigua quædam portio addatur ad optimos panes torrefactos, cùm ex ipsis æs conficitur: ut æs uile unà cum bono permistum, sine detrimento, diuendi possit: recrementa secundo & tertio, si fuerit utile, recoquantur: panes in− de facti torreantur: ex torrefactis conficiatur æs: quod æri bono immiscea− tur. At recrementa, quæ detrahit magister, qui æs ex panibus torrefactis comficit, cribrentur: quæ ex cribro decidunt in uas subiectum, lauentur: quæ in eo remanent, in cisium effusa aduehantur ad primas fornaces, & recoquantur unà cum alijs recrementis: quibus etiam inspergatur ramentum quod ex istis uel tunc natis cadmijs lauatis colligitur, æs quod è fornace defluit in catinum cinereum, etiam cochleari effundat in æreos catinos oblongos: quo modo conflantur panes nouem uel decem: qui simul cum uilibus panibus fathiscentibus torreantur: ex torrefactis conficiatur æs luteum. Quinetiam cadmia, apud nos uocata, fit ex recrementis, quæ detrahit magister qui æs ex panibus torrefactis conficit, unà cum alijs uilibus recrementis recoctis. Etenim si panes ærei, ex talibus recrementis conflati, franguntur, fragmenta nominant cadmiam: ex qua & ære luteo duobus modis fit æs caldarium : uel enim cadmiæ duæ portiones cum una æris lutei in primis fornacibus collifactæ permiscentur: uel contrà æris lutei duæ cum una cadmiæ: æs autem quod è fornace defluit in catinum cinereum, cochleari effunditur in æreos 564catinos oblongos ante calefactos, ut cadmia & æs luteum bene commisceantur : ijsdem catinis, priusquam æs caldarium futurum in ipsos infundatur, puluis carbonum inspergatur, & eodem puluere æs infusum superspargatur, ne cadmia & æs luteum, anteaquam bene misceantur, congelent: n panem ex catino effusum minister à puluere purget ligno: idem eum inijciat in labrum , in qua calida insit: pulchrius enim fit æs caldarium, si calida restinguatur. Verùm quia sæpe mentionem feci de æreis catinis oblongis, quales esse debeant, paucis dicam. Longi sint pedem & palmum: eorum pars caua superius, lata palmos tres & digitum, inferius rotundata.

Fornax A. Catinus B. Catini oblongi C.

Verùm ramentum duplex est, preciosum & uile: illud fit aut ex cadmijs primarum fornacum ortis, cùm panes conflantur uel ex ære & plumbo, uel ex spinis preciosis, uel ex recrementis melioribus, uel ex ramento præstantiore: aut ex purgamentis & lateribus fornacum, in quibus panes fathiscentes torrentur: quæ omnia quibus modis tundenda & lauanda sint, libro octa− uo explicaui. Vile uerò ramentum conficitur ex cadmijs natis, cùm panes conflantur uel ex spinis uilibus, uel ex recrementis deterioribus. Excoctor aunt , qui ex ramento precioso conficiet panes, ad tria eius cisia spumæ argenti & molybdænæ quatuor cisia, æris cinerei unum adijciat: quo modo nouem uel decem panes conflantur: quorum quin simul in fornace, in qua stannum ab ære secernitur, collocentur: centumpondium plumbi, quo stillant hi panes, argenti unciam in se continet : spinæ seorsim locentur: quarum alueus cum spinis preciosis recondis commisceatur . Panes fathiscentes unà cum alijs bonis panibus fathiscentibus torreantur. At spinæ, quæ de plumbo, cùm cùm in secundis fornacibus separatur ab argento, detrahuntur, at molybdæna, quæ in earundem fornacum media catini parte residet, ac focus, qui uit um fecit & stannum combibit, simul cum paucis recrementis in primis fornacibus coquantur: plumbum, siue potius stannum, quod è fornace defluxit in catinum, effundatur in catillos æreos, qualibus utitur secretor. Talis piumbi centumpondium argenti uncias quatuor, aut si focus uitium fecerit, plures in se continet: cuius exigua portio addatur ad æs & plumbum, cùm ex eis conficiuntur panes. Si enim magna adijceretur, temperatura ditior, quàm par sit, fieret: qua de causa solertes officinæ præsides spinas cum alijs spinis preciosis permiscent: molybdænam, quæ in media catini parte reset, & focum, qui stannum combibit , cum alia molybdæna, quæ in catino reseit. Attamen aliquot panes istiusmodi diuites unà cum reliquis panibus staneis, quos secretor confecit, rursus in secundas fornaccs inferri possunt. Sed incolæ Carpathi montis, si abundauerint particulis æris tusi, aut plumbo ex ecrementis confecto, uel in fornace, in qua panes fathiscentes torrentur, col ecto, aut spuma argenti, ea uarijs modis temperant. Prima temperatura habet plumbi ex spinis conflati centumpondia duo, spumæ argenti, spinarum ex molybdæna confectarum: plumbi in fornace, in qua panes fathiscentes torrentur collecti, æris minuti singulorum dimidium centumpondium: ex quibus conflatur panis: quo modo excoctores, cùm debitam operam in co endo consumpserint , panes id genus quadraginta conficiunt. Altera temeratura habet spumæ argenti centumpondia duo, plumbi depauperati, uel crecrementis conflati unum et quartam partem, plumbi ex spinis confecti dimidium centumpondium, æris minuti tantundem. Tertia spumæ argenti centumpondia tria, plumbi depauperati, plumbi ex spinis confecti, æris minutè contusi singulorum dimidium centumpondium: utro modo confla tur panis. Excoctores cùm munus condi perfecerint, panes triginta con fecerunt. Rationem aunt , qua apud Rhetos panes fiunt, à quibus item stan− num separatur, libro nono explicaui. At argentum hoc modo à ferro secernatur: scobis ferri elimatæ & stibij pares portiones conijciantur in catinum fictilem: qui operculatus & oblitus imponatur in fornacem, quæ aura inspiratur: his lifactis & rursus refrigeratis catinus frangatur. Massula, quæ in eius fundo residet exempta, in puluerem conteratur: ad quem plum bi tantundem addatur: in altero catino fictili cocta permisceantur: ad ultimum, massula inijciatur in catinum cinereum, & plumbum ab argento separetur. At tot & tam uariæ sunt rationes, quibus metallum à metallo secernitur. Modos uerò, quibus eadem miscentur, partim in libro de natura fossilium octauo exposui, partim aliàs exponam: nunc ad reliqua pergam. De re Metallica Libri XI. FINIS.