Jump to content

De re metallica/Liber XII

Unchecked
E Wikisource
 Liber XI Subterraneis liber 

GEORGII AGRICOLAE

DE RE METALLICA

LIBER DVODECIMUS

Praecepta argenti discernendi ab ære, libro proximo tradidi, superest ea pars, quæ ad succos concretos pertinet: quæ, cùm aliena à re metallica uideri possit, quid causæ sit cur ab ea separari non debeat, libro secundo explicaui. Succi autem concreti conficiuntur uel ex aquis, quas natura, aut ars, succis infecit, uel ex ipsis succis liquidis, uel ex lapidibus mistis. Initio solertes homines cùm uiderent aquas quorundam lacuum, natura succi plenas, solis ardoribus siccatas conspissari, at ex eis fieri succos concretos, ucrisimile est eos aquas assimiles alijs in locis infudisse uel corriuasse in areas, ad aliquam altitudinem depressas, ut ipsas etiam solis calores condensarent. Deinde, quia uiderent ista ratione succos concretos tantummodo æstate confici posse, nec tamen in omnibus regionibus, sed in calidis & temperatis solum, in quibus æstiuo tempore raro pluit, eas quo in uasis igne subiecto core ad spissitudinem coepisse: quo modo omnibus anni temporibus in omnibus regionibus, etiam frigidissimis ex aquis succosis, siuc natura, siue ars eas infecerit, coctis succi concreti confici possunt. Postea cùm quosdam lapides ustos stillare succis uiderent, eos in ollis coxisse, ut etiam sic aliquos succos concretos efficerent. Sed quot & quibus rationibus, eorum quis confici possit, operæ precium est cognoscere. Ita ordiar à sale: qui fit aut ex aqua, quæ uel naturaliter salsa est, uel talis hominum operis effecta: aut ex diluto salso, aut ex lixiuio item salso. At aqua quidem naturaliter salsa, aut in salinis à solis ardore, aut in cortinis uel ollis, uel fossis, ab ignis calore conspissata uertitur in salem. Quæ uerò arte salsa est, igne densata in eundem salem mutatur. Salinæ autem, si loci ratio ita fert, ac ipsa res hoc postulat, fodiendæ sunt multæ: nec tamen plures quàm utile sit. Tantum enim salem conficere debemus, quantum possumus diuendere. Sit uerò earum altitudo modica & planicies æquata, ut omnes aquæ solis caloribus siccentur in salem: quinetiam areæ salinariæ, ne combibant aquas, sale primum facto crustentur. Vetus hoc est & multis in locis usitatum , aquas marinas infundere in salinas, siue in easdem deriuare: non minus uetus sed minus usitatum aquas puteales in salinas ingerere: quid Babylone factum esse autor est Plinius: & in Cappadocia non modo puteales, ingestas esse, sed etiam fontanas. Certe in calidis regionib. omnes aquæ salsæ, lacustres quo, in tales salinas ductæ, uel fusæ, uel ingestæ, & solis ardoribus siccatæ in salem conuerti possunt. Dum autem aquæ salsæ, quas continent salinæ, sole coquuntur, si magni & crebri imbres effluxerint, spissitati sunt impedimento: si rari, sal saporem grauiorem contrahit: ut etiam, cùm salinæ alia aqua dulci rigantur. Sed sal ex aqua marina hoc modo conficitur : qua parte mare ad litus stagnauerit, & ampla fuerit ac æquata campi planicies, in quam marini fluctus non infunduntur, ea uel tria, uel quatuor, uel quinque, uel sex, incilia fiunt, lata pedes sex, alta duodecim, longa sexcentos: uel longiora, si planicies illa se extendit in longius spacium: eorum unum ab altero distat ad pedes ducentos . Rursus inter ea fiunt tria incilia transuersa : quinque fossa principalis sic agitur, ut aquas è stagno haustas, infundere poffit in incilia, at hæc in salinas, quibus inter incilia planicies plena est. Salinæ autem sunt areæ ad modicam altitudinem depressæ: circa quas terræ, ex eis, cùm deprimerentur, effossæ, uel cùm purgarentur, extractæ, aggerantur: at etiam inter areas siunt aggeres pedem alti: qui retinent aquas in eas immissas. Incilia habent ora, per quæ aquas primæ quæ areæ recipiunt. Areæ quo habent ora, per quæ aquæ rursus ex alijs in alias permanant. Præcipitur autem libramento, ut aquæ ex area in aream influere, & eam replere possint. His omnibus recte & ordine factis, septo recluso aperitur os stagni, quod aquas marinas cum aqua pluuia, uel fluuiali permistas continet : ac omnia incilia conplentur . Deinde aperitur os primæ cuius areæ: quæ reliquas talibus aquis replet: hæ cùm sale, in quem densantur, totas areas incrustauerint, ipsæ denuo ab omnibus rebus terrenis purgantur: tum rursus prima quæ area in cili proxima repletur istiusmodi aquis: quæ relinquuntur, donec plurimis earum partibus tenuibus, ardore solis in halitum conuersis & dissipatis aliquantum crassescant: mox aperto ore ex ea emittuntur in secundam: ubi cum certo temporis spacio manserint, eius quo os aperitur, ut in tertiam aream influant: in qua tandem totæ spissantur in salem. Areæ uerò iterum at iterum, sale exempto, marinis aquis complentur. Verùm sal rastris ligneis coradetur, batillis eijcitur.

Mare A. Stagnum B. Septum C. Incilia D. Salinæ E. Rastrum F. Batillum G.

At aqua salsa coquitur in cortinis, quæ sunt in casis prope puteos, ex quibus hauritur: cui casæ nomen alicuius animalis, aut alterius rei solet impo ni, & ad eam tabella picta illius effigiem exprimens affigi. Cuius casæ parietes, uel ex terra fornacei sunt, uel craticij crasso luto illiti: quan etiam lapidei aut latericij fieri possunt: qui sunt in lateribus alti plerun sunt pedes sedecim: ita si tectum in altitudinem pedum quatuor & uiginti assurgit, eos, qui in fronte & tergo existunt, altos esse quadraginta pedes oportet: ut etiam interiorem parietem intermedium. Tectum autem constat ex tabulis longis pedes quatuor, latis unum, crassis digitos duos: ad quas inferius, qua longis & angustis asserculis, ad tigna in imo diuaricata, & in summo coniuncta affixis, imponuntur, stramina luto illita, & ad digiti crassitudinem coagmentata apponuntur: superius uerò eis item stramina luto illita, & ad sesquipedis crassitudinem coagmentata superimponuntur: ut casæ ab incendio periculum non sit, & ab imbribus tuta esse, at calorem ad massas salis siccandas necessarium continere possit. Quæ autem casa in tres partes est distributa: in quarum prima ligna uel stramina collocantur: in media, inter quam & primam paries communis existit, focus est, super m imponitur cortina: ad cuius dextram est cupa, in quam salsa, in casam à baiulis asportata, infunditur: ad sinistram scamnum, in quo salis massæ plus minus triginta reponuntur . Sed triplo plerun plures in postrema casæ parte: quæ, ex luto & cinere facta, octo pedibus altior est quàm solum: quam altitudinem etiam scamnum habet: nam ma gister & ministri, cùm salis massas de cortina deportant, ex illa in hoc eunt. In eam uerò ad cortinæ dextram ascendunt, non gradibus, sed terra cliuuli instar aggerata. In summo postremi parietis sunt duæ fenestellæ, & tertia ibidem in tecto, per quas fumus eluctatur: eum tam posteriore quàm priore foci parte emissum excipit operculum: sub quo progressus ad fenestellas ascendit. Hoc operculum constat ex asseribus, quorum aliud alio paululum est impositum: eos autem duæ trabes paruæ sustinent: quas trabes casæ: intermedius paries è regione foci ianuam habet patentem, altam pedes octo, latam quatuor: per quam lenis aura, quæ fumum in postremam partem agat, inspiratur. Eiusdem altitudinis et latitudinis ianuam habet primus paries in altero latere: utra igitur tanta est, ut per eam ligna uel stramina, at salsæ importari, salis massæ exportari possint. Sed hæc, cum uentus flauerit, ne coctioni impedimento sit, claudenda est: quinetiam in primi istius parietis fenestras uitrea specularia sunt imposita, ut uentum excludant, lumen transmittant .

Casæ A. Earum tabellæ pictæ B. Earundem, Prima pars C. Media D. Postrema E. Duæ fenestellæ in postremo pariete F. Tertia fenestella in tecto G. Puteus H. Alterius generis puteus I. Modulus K. Pertica L. Baiulorum furca in quas defatigati perticam imponunt M.

Focum plerun construunt lapidibus salsis, & terris cum sale mistis, at salsa madefactis: quales muri ualde durescunt igni: longum uerò faciunt pedes octo & dimidium, latum septem & dodrantem, altum, si ligna cremantur, ferè quatuor, si stramina, sex. Tum autem bacillum ferreum, ad quatuor pepes longum, in foramine ferrei pedis, qui in medij oris, lati pedes tres, solo insistit, includunt: & in ipsum intus procedens stramina inijciunt: at unamquan cortinam ex ferri uel plumbi nigri laminis, longis pedes tres, & totidem latis, minus duobus digitis quadrangulam conficiunt, longam pedes octo, latam septem, altam semipedem: quæ laminæ iccirco non admodum crassæ sunt, ut aqua citius igni calescat, & decoquatur: quò uerò salsior fuerit, eò breuiore tempore densatur in salem. Hanc cortinam, qua laminæ clauis confixæ compinguntur , maltha, quæ habet taurinum iecur, taurinum sanguinem & cinerem, oblinunt : ne salsa effluat, aut exudet. Ad utrun foci medij latus bina tigilla quadrangula ad tres pedes longa, ad semipedem lata & crassa sic defodiunt in terra, ut alterum ab altero distet pede: utrun sesquipede altius quàm cortina assurgat: quibus, postquam cortina fuerit in fod muris locata, immittuntur duo tigilla eiusdem latitudinis & crassitudinis, sed longa pedes quatuor: quæ, ne decidant, curta tigilla excauata continent. Illis autem longis tres perticas, longas pedes tres, latas digitos tres, crassos duos transuersas imponunt: quarum alia ab alia distat pede. Singulis autem ternos bacillorum ferreorum uncos inijciunt, binos extra tigilla, singulos in eorum medio. Hæc bacilla pedem longa utrin sunt uncina ta: alter uncus dextram, alter sinistram spectat: inferiorem n inijciunt fibulis, quæ utrin clauis fundo cortinæ affixæ in medio curuatæ eminent. Sunt præterea duæ perticæ longæ pedes sex, latæ palmum, crassæ digitos tres: quæ priori tigillo subditæ in posteriore iacent: utrius posteriori capiti inijciunt uncum bacilli ferrei, longi pedes duos, & digitos tres: cuius caput inferius retortum cortinam sustinet: nam eius posterior pars duobus posterioribus foci angulis non insistit, sed ab eis abest ferè bessem, ut flamma, & fumus eluctari possint: quæ posterior foci pars semipedem crassa, semipede altior est quàm cortina: quam crassitudinem & altitudinem etiam habet paries inter hunc & tertiam casæ partem medius & utri contiguus, ut hæc, ex terra & cinere factus, non ut ille lapidibus salsis ductus: sed cortina prioribus duobus foci angulis, eius lateribus insistit: quæ, ne flamma ex foco exiliat, cinere obturant. Si salsæ situla infusa in omnes cortinæ angulos influit, recte est super focum imposita.

Focus A. Os foci B. Cortina C. Tigilla in terra defossa D. Tigilla eis immissa E. Pertica breuiores F. Minora bacilla ferrea uncinata G. Fibulæ H. Perticæ longiores I. Maiora bacilla ferrea uncinata K.

Verùm situla ad decem sextarios Romanos capit, modulus octo situlas. In tales modulos salsæ, ex puteis haustæ, infunduntur, & à baiulis, ut dixi, in 5casam asportatæ in cupam effunduntur: & ex ea in his locis, in quibus ualde salsæ fuerint, mox situlis in cortinam transfunduntur . In quibus uerò minus salsæ prius cochliari alto, & simul cum manubrio ex una arbore cauato in paruas cupas, in quas salsi lapides iniecti sunt, ut acrimoniam, quæ in eis est, aquis impertiant: tum effusæ in canaliculos, per eos ducuntur in cortinam: ex septem & triginta salsæ situlis Halæ Hermundurorum magister, & qui sue cedit uicarius eius muneris uicissim duas salis massas, quibus est metæ figura, conficiunt. Vter habet ministrum, aut pro eo uxorem sociam laboris: adest etiam adolescens, qui ligna uel stramina cortinæ subijcit: omnes hi, quid istiusmodi officinæ ualde incalescant, capita tantummodo pileolis stramineis & uerenda subligaculis tegunt, cætera nudi: sed quàm primum magister primam salsæ situlam infuderit in cortinam, adolescens ligna uel stramina subiecta accendit, si ligna cremantur uel fasces ramorum aut uirgultorum, sal fit candidus: si stramina, non raro subniger: eorum enim fauillæ cum fumo in operculum sublatæ, rursus decidunt in aquas, eas nigrore inficiunt. Vtautem salsæ celerius condensentur, cùm magister duos salsæ modulos & totidem situlas infuderit, circiter sesquicyathum Romanum sanguinis bubuli, uel uitulini, uel hircini, uel misti in undeuigesimam salsæ situlam effundit, ea dissolutum in omnes cortinæ angulos distribuit. Quanquam alibi sanguinem ceruisia dissoluunt, sed cùm iam aquarum feruentium sordes spumis mistæ apparent, eas batillo despumat: quam spumam, si ipsi lapidibus salsis opus fuerit, per foramen, quod fumum emittit, in focum infundit: ibi coquitur in lapides salsos: si non, in officinæ solum effundit: quod primum condi & despumandi munus semihora perficit. Deinde eas adhuc horæ quadrantem decoquit: quo tempore incipiunt in salem densari: quas iam calore concrescentes ipse et minister, assidue spathis ligneis uersant: tum hora eas feruere sinit: quo tempore sesquicyathum ceruisiæ infundir: &, ut aura cortinæ non inspiret, eius fronti minister imponit asserem longum pedes septem & dimidium, altum pedem: utri etiam eiusdem lateri asserem longum pedes tres & dodrantem. Ille, quod cortina in ipsius formis sit inclusa, stabilis manet. Hi duo, quod illi & priori tigillo transuerso insistant: postea asseribus sublatis duas corbes altas pedes duos, & superius totidem pedes latas, inferius tantummodo palmum, tigillis transuersis idem minister interponit: in quas magister salem batillo inijcit, eas semihora complet . Deinde rursus asseribus cortinæ impositis, salsas feruere sinit horæ dodrantem. Tum iterum salem batillo sublatum, & sali, quo utra corbis completa est, superiniectum accumulat. In diuersis autem locis, diuersas sali dant figuras: in corbibus fiunt massæ figura metæ, sed non in his solis, uerum etiam in instrumentis , quæ imagines multarum rerum exprimunt, ut etiam tabulæ quædam, in quas item sal conijcitur. Tam uerò tabulas quàm corbes in altiore casæ loco, qui tertia, ut dixi, eius pars est, uel in scamno æ alto, & in quod ex eo itur, reponunt, ut sal aere calido magis exiccetur. Magister & eius uicarius, interdiu noctu, festis diebus anniuersarijs tantummodo exceptis, salsas alternis contes salem conficiunt. Nulla cortina diutius anno dimidio ignis uim sustinet: eam magister singulis hebdomadis aqua infusa lauat: lauatam straminibus subie ctis imponit & percutit: sed recentem primis duabus hebdomadis ter, reliquis bis. Quo modo crustæ de fundo decidunt : quæ ni decussæ fuerint, tardius uehementiore igni sal conficitur : qui & plus salsæ consumit , & cortinæ lami nas adurit. Si tunc aliquæ rimæ, quibus cortina fathiscit, apparent, oblinuntur maltha. Sal, qui primis duabus hebdomadis conficitur , minus bonus est, quod ferrugine fundi, nondum crustas contrahentis, soleat infici. Quanquam uerò sal isto modo ex salsis tantum putealibus & fontanis fit, tamen etiam eodem ex fluuialibus & lacustribus, & marinis potest confici: quin ex his etiam, quæ arte salsæ sunt. Etenim in locis, in quibus sal effoditur, eius impura fragmenta & ramenta conijciuntur in aquam dulcem, ipsa decocta spissatur in salem. Quidam salem quo marinum, aqua dulci affusa, recoquunt , & in metarum paruarum figuram formant.

S itula A. M odulus B. C upa C. M agister D. A dole−scens E. V xor F. S patha lignea G. A sseres H. C orbes I. B atillum K. R utrum L. S tramina M. C yathus N. V asculum sanguinem continens O. C antharus ceruisiam continens P.

Aliqui salem ex salsis, quæ feruentes ex terra effluunt, hoc modo conficiunt. In lacunam scaturi ginosam imponunt ollas fictiles, in eas tantam aquam , ex scaturigine cochlearibus haustam, infundunt, ut semiplenæ fiant: quam perpetuus aquarum, quas lacuna continet, feruor, non aliter ac ignis ardor salsam in cortinas infusam coquit. Quamprimum autem coeperit crassescere, quod fit cùm ad tertias aut amplius fuerit decocta, forcipibus ollas prehendentes eam in ferreas cortinas paruas, & quadrangulas item in lacuna collocatas effundunt : quarum cauum longum esse solet pedes tres, latum duos, altum digitos tres. Quoniam uerò singulis quaterni sunt pedes graues, quibus insistunt, aqua eas subit & undi cingit: nec tamen influit: quæ, quia comtinenter & ex lacuna per canales effluit, & scaturigines recentis copiam suppeditant, semper feruet, at crassescentem aquam in cortinas infusam, in salem densare potest: qui mox batillis eximitur, idem labor sæpius iteratur. Verùm si salsæ cum alijs succis permistæ fuerint, ut plerun calidæ esse solent, ex eis sal non debet confici.

Lacuna A. Ollæ B. Cochlear C. Cortinæ D. Forceps E.

Alij aquas salsas, sed maxime marinas, in magnis ollis ferreis coquunt: qui, quia plerun stramina solent concremare, salem nigriorem conficiunt : quidam in ijsdem ollis muriam salsamentorum decoquunt: hi uerò salem efficiunt, qui pisces & sapit & olet.

Ollæ A. Tripus B. Cochlear altum C.

Eos autem, qui salem ardentibus lignis, aquas salsas infundendo conficiunt, fossas, in quibus collo cent ligna, facere oportet: quas conuenit esse longas pedes duodecim, latas septem, altas duos & dimidium, ne aquæ infusæ effluant: undi lapidibus salsis, quamprimum haberi possunt, constructas, ut nec aquas sorbeant, ne terra ex earum fronte, tergo, lateribus decidat: sed, quoniam carbones unà cum liquore salso mutantur in salem, Hispani, ut Plinius scribit, etiam lignum referre arbitrantur. Quercus optima, ut quæ per se cinere syncero uim salis reddat: alibi corylus laudatur. Attamen sal, quicun ligno confit, non multum probatur, quod niger sit & parum syncerus: quo circa ista salis conficiendi ratio à Germanis & Hispanis repudiata.

Fossa A. Vas in quod salsa deriuatur B. C ochlear C. Situla ad perticam, in ea inclusam, affixa D.

Sed dilutum, ex quo conficitur sal, fit ex terra salsa, uel salis & halinitri foecunda: lixiuium uerò ex cinere arundinis uel iunci. Verùm ex terra salsa oritur dilutum, ex quo decocto sal tantummodo conficitur: ex altera, de qua paulo post plura dicam, ex quo sal & halinitrum. At ex cinere nascitur lixiuium , ex quo etiam sal solus fit. Tam autem cinis quam terra primò conij ciatur in magnam cupam: deinde aqua dulcis ei affundatur: quæ, cinere uel terra perticis agitata, horarum ferme duodecim spacio imbibit salem: tum turbine ex cupa extracto, colata excipiatur labro, mox siue dilutum fuerit salsum, siue lixiuium uasculis haustum infundatur in paruas cupas: ad extremum transfundatur in cortinam ferream uel plumbeam, & coquatur, donec aquis exhalatis succus densetur in salem.

Cupa magna A. Turbo B. Labrum C. Cochlear altum D. Cupæ paruæ E. Cortina F.

At hæ ferè salis conficiendi rationes sunt. Nitrum uerò item fieri solet uel ex aqua nitrosa, uel ex diluto, uel ex lixiuio. Vt autem aqua maris, aut alia salsa, in salinas infusa, calore solis coquitur & mutatur in salem, ita nitrosa Nili in nitrarias infusa siue deriuata, & eodem ardore solis decocta ucrtitur in nitrum: quinetiam sicuti mare sua ui influens in eiusdem Ægypti solum, abit in salem, ita Nilus, cùm circa caniculæ ortum exundat, in nitrarias influens, in nitrum conuertitur.

Nilus A. Nitrariæ B. Tales uero esse conijcio.

At dilutum, ex quo conficitur nitrum, fit ex aquis dulcibus terra nitrosa percolatis: lixiuium ex ijsdem percolatis cinere roboris uel rcus: utrunque labris exceptum, & in æreas cortinas quadrangulas ingestum coquitur usque ad eum finem dum in nitrum spissetur. Sed nitrum tam natiuum quàm facticium in cupis pueri impubis urina temperatum decoquitur in ijsdem cortinis. Decoctum infunditur in cupas, quibus sunt fila ænea: ad quæ adhære scens concrescit, & fit chrysocolla, quam boracem Maurorum uo cabulo nominamus. Quondam nitrum præter urinam Cypria ærugine temperatum fuisse, & tritum Cyprio ære in Cyprijs mortarijs, Plinius autor est. Quineti am quidam chrysocollam ex alumine fossili, & sale ammoniaco conficiunt.

Cupa in qua nitrum miscetur cum urina A. Cortina B. Cupa in qua chrysocolla densatur C. Fila D. Mortarium E.

Verùm halinitrum conficitur ex terra sicca & subpingui: quæ, si aliquantulum in ore retineatur, gustatum salsedine, cum acrimonia quadam permista, commouet . Ea terra & puluis mistus altitudine palmi, alternatim ponantur in cupis: puluis iste habeat duas portiones calcis ustæ & aqua non restinctæ, at tres cineris rnei, uel ilignei, uel roborei, uel cerrei, uel similis: cum quæ cupa his, alternatim positis, tota excepto dodrante fuerit completa, tantæ aquæ affundantur ut plena fiat: quæ postquam terra percolatæ halinitrum , quod in ea erat, combiberunt , turbine ex cupa extracto dilutum excipiatur labro, & uasculis haustum in paruas cupas infundatur. Quod si sapor ei fuerit ualde salsus, & aliquantum acris, probatur: sin minus, improbatur: at iccirco rursus eadem terra percoletur, uel altera recenti : quinetiam aquæ duæ uel tres, una eadem terra halinitri plena percolentur: sed diluta non commisceantur , nisi idem sapor omnibus eis fuerit: quod raro, uel nunquam accidit. Verùm prima quæ in unam cupam infun dantur: in alteram secunda, in tertiam tertia. Quod uerò secundum uel tertium dilutum loco simplicis aquæ terra percoletur recenti: quo modo ex utro conficitur primum dilutum : cuius primum copia habetur in æream cortinam quadrangulam infundatur & decoquatur ad dimidias: mox transfundatur in cupam : in qua, operculo tecta, cun id , quid terrenum est, subsederit, & dilutum fuerit limpidum , in eandem cortinam , uel alteram refundatur at recoquatur. Cùm uerò efferuescens spumauerit ne effluat, & magis purgetur, in ipsum infundantur libræ tres uel quatuor lixiuij, facti ex tribus cinereis rnei, uel assimilis portionibus, & una calcis ustæ, sed aqua non restinctæ. Verùm aqua, prius quàm infundatur, alumen fossile resoluatur: sint uerò illius libræ centum & uiginti, huius quin: paulo post dilutum uidebitur esse limpidum & cæruleum: sed coquatur us dum aquas, quæ subtiles sunt, exhalet: maxima salis postea cochlearibus ferreis exhauri endi pars in fundo cortinæ resideat. Succus autem transfundatur in cupam, in qua bacilla recta & transuersa sunt inclusa: ad quæ refrigeratus adhærescit: at, si multus fuerit, tribus quatuorúe diebus densatur in halinitrum : deinde dilutum, non congelatum effundatur, & reseruetur at recoquatur. Halinitrum uerò excisum, & co ipso diluto lauatum conijciatur in tabulas ut hoc destillet, ipsum exiecetur. Halinitrum certe ex diluto, pro succi, quem combibit n ultitudine uel paucitate, oritur multum uel paucum: ex lixiuio affuso, quod ipsum purgat, quodam modo purum & limpidum. Sed purissimum & translucidum, quod magis à sale purgetur, & crassitudinem exuat, hoc modo conficitur: quot amphoræ diluti infunduntur in cortinam, tot congij lixiuij, de quo iam dixi, affundantur: & in eandem cortinam conijciatur halinitrum factitium, quantum diluto & lixiuio dissolui possit: quàm primum mistura eficruescens spumauerit, transfundatur in cupam, in quam iniectum sit sabulum, de fluuio sumptum & lauatum: ea panno tegatur: mox turbine ex fundi foramine extracto mistura sabulo percolata excipiatur labro: deinde in eandem uel alteram cortinam infusa decoquatur, donec maiorem diluti partem exhalet. Veruntamen si quando ualde bullit & spumat, lixiuium paucum affundatur. Tum transfundatur in alteram cupam: in qua bacilla sunt inclusa: ad quæ etiam ipsa adhærescens si pauca fuerit biduo, si multa triduo, uel summum quatriduo congelat: quæ uerò densata non fuerit, in cortinam refundatur & recoquatur ad dimidias: at in cupam transfusa refrigeretur: quod todes facere oportet, quoties res hoc postulat ut fiat. Alij alio modo halinitrum purgant: eo enim ollam, ex ære caldario factam, complent, & operculo, item æreo, tectam in prunis locant: ac ipsum coquunt donec liscat. Ollam autem operculatam non oblinunt , ut operculo, cui ansa est, sublato uidere possint utrum liquatum sit necne. Cùm lifactum fuerit sulfure, in pulue rem resoluto conspergunt: Quod, si olla, in ignireposita, non arserit, accendunt: quo simul cùm crassa halinitri pinguitudine, quæ supernatat, & sola tunc ardet, consumpto fit purum: mox ollam ex igni remouent: postea ex refrigerata eximunt halinitrum purissimum: quod candidi marmoris speciem gerit: at tunc etiam id, quod terrenum est, in fundo residet. At terra, ex qua dilutum fuit factum, & rami rnei uel consimilis arboris alternis sub dio ponantur, & aqua, quæ combibit halinitrum, conspergantur: quo modo quinque uel sex annis rursus apta fit ad conficiendum dilutum. Halinitrum, quodammodo purum, quod dum terra tot annos quieuit interea, ortum fuit, & quod lapidei parietes in cellis uinarijs & locis opacis exudant, cum primo diluto permistum decoquatur.

Cortina A. Cupa in quam sabulum est iniectum B. Turbo C. Labrum D. Cupæ in quibus bacilla sunt inclusa E.

Hactenus de nitri conficiendi rationibus, quæ non minus ac salis uariæ & multiplices sunt, dixi: nunc dicam de ratione conficiendi aluminis, quæ nec ipsa uniusmodi et simplex est. Etenim fit ex aqua aluminosa decocta us dum densetur in alumen, uel ex diluto aluminoso, quod ex id genus terra, uel saxo, uel pyrite, uel alio misto, conficitur . Terra effossa primò tanta, quanta trecentis cisijs uehi potest, conijciatur in duo castella: deinde aquis in ea deriua tis, &, si atramenti sutorij particeps fuerit, urinis puerorum impubium super fusis diluatur. Operarij autem quotidie sæpius uenam perticis oblongis & crassis commoueant , ut cum aquis et urinis permisceatur: tum turbine ex utro castello extracto dilutum excipiatur lacu, ex una uel duabus arboribus cauato. Si uerò locus aliquis talium uenarum copiam suppeditauerit, ipsæ statim non conijciantur in castella, sed primò conuehantur in areas, at cumulentur: quanto enim diutius aeri & pluuijs expositæ fuerint, tanto meliores fiunt. Nam in eiusmodi cumulis, aliquot post mensibus, quàm uenæ in areas fuerunt congestæ, nascuntur fibræ longè uenis bonitate præstantes: deinde uehantur in sex, pluraúe castella, longa & lata ad nouem pedes, ad quinque alta: mox aquis, in ea deriuatis, similiter diluantur: posteaquam a uæ combiberunt alumen turbinibus extractis, dilutum excipiat lacuna rotunda , lata pedes quadraginta, alta tres: tum uenæ ex his castellis euectæ conijciantur in alia castella, & aquis, denuo in eo deriuatis, at puerorum impubium urinis superfusis commoueantur perticis: quod dilutum turbinibus extractis eadem lacuna excipiat: siue uerò hæc, siue lacus dilutum contineat paucis post diebus exanclatum canaliculis infundatur in plumbeas cortinas quadrangulas, & in eis coquatur, donec multo maximam aquæ partem exhalarit, at terra ab eo secreta fuerit: quæ in fundo cuius cortinæ residens pinguis est & aluminosa, ac ex minimis crustis constare solet: in quibus non raro candidissimus & leuissimus amianti, uel lapidis specularis puluis inest. Tum diiutum farinæ simile uidetur. Sunt qui modice coctum effundunt in cupam, ut limpidum & purum fiat: deinde in cortinam refusum recoquunt, us dum farinæ simile euadat: utro modo spissatum fuerit, mox transfundatur in uasa lignea, in terra defossa, ut refrigescat: deinde refrigeratum effundatur in cupas, in quibus surculi recti & transuersarij sunt inclusi, ad quos adhærescens densatur in alumen: fiunt cubi parui, & candidi, & translucidi: qui in hypocaustis repositi siccentur. Si uenæ aluminosæ atramenti sutorij participi, cum aquis dilueretur, urinæ superfusæ non fuerint, eas in dilutum limpidum , & purum, cùm recoquitur, infundere necesse est. Ipsæ enim atramentum sutorium ab alumine separant : quo modo illud in fundo cortinæ subsidet, hoc supernatat: utrun seorsum effundere conuenit, in uasa minora, & ex his in cupas, ut spissetur. Si uerò, dum dilutum recoquitur, separata non fuerint, mox ex minoribus uasis infundatur in maiora, ea concludantur : in quibus item atramentum sutorium separatum ab alumine concrescit: utrun excisum, & in hypocausto siccatum diuendatur dilutum, quod in uasis & cupis non concreuit, in cortinam refusum recoquatur: sed terra, quæ in fundo cuius cortinæ resedit, ablata in castello unà cum uenis, denuo aqua & urina diluatur. At terra, quæ in castellis diluto, postquam effluxit; superfuit egesta & coaceruata quotidie, rursus magis ac magis fit aluminosa, non aliter at terra, ex qua halinitrum fuit confectum, suo succo plenior fit: quare denuo in castella conijcitur, & aquæ affusæ ea percolantur.

Castella A. Perticæ B. Turbo C. Lacus D. Lacuna E. Canaliculus F. Cortina plumbea G. Vasa lignea in terra defossa H. Cupa in qua surculi inclusi sunt I.

At saxa aluminosa primò in fornace calcariæ simili sic urantur. In sundo fornacis ex id genus saxis fiat testudo: quæ sit ignis receptaculum : reliqua for− nacis pars uacua compleatur tota ijsdem saxis aluminosis: mox igni continenter urantur donec rubescant , & fumum sulfureum exhalent : d eis secundum diuersam ipsorum naturam spacio decem uel undecim uel duodecim, uel plurium horarum accidit: hoc unum magistro maxime cauendum est, ne saxa plus minus quàm oportet, urat: nam altero modo aquis conspersa non mollescunt , altero uel duriora fiunt uel in cinerem resoluuntur : neutro ex eis alumen copiosum conficitur , quia uires, quas habent , ipsa deficiunt : deinde refrigerata extrahantur, & in aream conuehantur , alia alijs superponantur, ut strues fiat longa ad pedes quinquaginta, lata octo, alta quatuor: quibus aquæ, cochliari alto haustæ, inspergantur diebus quadraginta: uernis quidem mane & uesperi, æstiuis etiam meridie: tanto temporis spacio madefacta calcis instar restinctæ resoluuntur, oritur noua quædam aluminis futuri materia, quæ mollis est at simillima liquidæ medullæ in saxis repertæ: & quidem candida, si saxa ante fuerunt candida quàm urerentur: rosea, si rubor candore mistus eis insedit: ex illa fit alumen candidum , ex hac roseum : tum fornax sit rotunda : cuius pars inferior, ut uim caloris sustinere possit, fiat ex saxis, quæ igni ne liscunt, nec in puluerem resoluuntur , cratis instar constructis : ab his alte duobus pedibus in muro, ijsdem saxis ducto, collocetur grandis cortinæ fundum : d constet è laminis æreis: ei us fundi concaui & rotundi linea dimetiens , pedum sit octo: in locum uacuum , qui est sub fundum , imponentur ligna igni accendenda . Super marginem fundi corti na saxis extruatur figura turbinata, ut eius fundi linea dimetiens fiat pedum septem , oris decem : ipsa alta octo: quæ intus oleo perfricetur, deinde malthetur, ut aquas bullientes continere possit: maltha fiat è calce recenti, cuius gleba uino sit restincta, è squama ferri, ex umbilicis cum albumine ouorum & oleo tusis at permistis: margini cortinæ superponatur ligneus circulus, crassus pedem , altus semipedem : in quo excoctores reponant batilla lignea, quibus aquas à terreno & glebis saxorum non resolutis, quæ resident in cortinæ sundo, purgant. Cortina sic præparata fere tota compleatur aquis, in eam per canaliculum infusis, quas acri igni core conuenit us dum bulliant: deinde materiæ, ex saxis ustis & aqua conspersis ortæ, cisia octo paulatim à quatuor excoctoribus conijciantur in cortinam : qui batillis, quæ us ad fundum pertingant, materiam ab imo reuoluant & cum aquis misceant : ijsdem glebas saxorum non resolutas è cortina eximant: quo modo ter aut quater oemm materiam inijcient ho ris plus minus duabus uel tribus interpositis: quibus aquæ, saxea illa materia refrigeratæ, rursus incipient feruere: aquas tandem satis purgatas & ad congelandum aptas altis cochlearibus effusas per canaliculos ducant in triginta la− cus roboreos, uel rnos, uel cerreos: quorum pars uacua sit longa pedes sex, alta quin, lata quatuor. In his aquæ congelant & in alumen densantur uer no tempore diebus quatuor, æstiuo sex: postea foraminib. quæ in lacuum fundo sunt, apertis, aquæ non congelatæ excipiantur uasculis, et refundantur in cor591tinam , uel reseruentur in uacuis lacubus, ut cum magistro excoctorum uisum fuerit eas ministri in cortinam refundant : quæ quia non carent alumine, meliores sunt aquis eius prorsus expertibus: tum alumen scalpro uel cultro excindetur: d crassum & præstans erit secundum saxi uires: candidum uel roseum secundum eiusdem saxi colorem . At terrenus puluis, qui aluminis particeps in fundo lacuum residet crassus ad digitos tres aut quatuor, denuo cum noua aluminis materia conijciatur in cortinam at recoquatur: postremò alumen ex cisum lauetur & siccatum diuendatur.

Fornax A. Area B. Saxa C. Corblear altum D. Cortina E. Caualiculus F. Lactes G.

Sed ex pyritis crudis alijsúe mistis aluminosis alumen sic fiat. Primo in areis urantur: deinde aliquot mensibus aeri exponantur, ut mollescant: tum in cupas coniecti diluantur: posthæc dilutum in plumbeas cortinas quadrangulas infusum coquatur donec spissetur in alumen: sed pyritæ alij lapides misti non aluminis modo, sed atramenti etiam sutorij participes fuerint, ut plerun esse solent , ex ipsis utrun eo, quo dixi, modo, confiat . Postremò si in pyritis alijs mistis lapidib. dilutis fuerit metallum , siccentur , & ex eis in fornace coctis ipsum, siue aurum , siue argentum , siue æs fuerit, conficiatur . Atramentum uerò sutorium quatuor modis confici potest: duob. ex aqua atramentosa , uno ex melanteriæ & soryos, & chalcitidis diluto: item uno ex terris uel lapidib. uel mistis atramento sis. Aquam aunt atramentosam in lacunis collectam, si inde deriuari non potest, operarij uel situlis haustam ex ipsis exportent, & in calidis regionibus æstiuo tempore in subdiales areas, ad aliquam altitudinem depressas infun dant: uel machinis è puteis extractam in canales fundant: perquos in areas influat, & in eis solis calore concrescat.

Cuniculus A. Situla B. Area C.

In frigidis autem regionib. & hyeme eadem aqua atramentosa & dulcis, pari mensura primò in plumbeis cortinis quadrangulis decoquantur: deinde re frigeratæ infundantur in cupas, uel in lacus, Plinius uocat piscinas ligneas, qui us quædam quasi transtra superius sic inclusa sint, ut immobilia maneant : ex his pendant restes lapillis extentæ , ad quas humor spissus adhærescens densatur in translucentes atramenti sutorij uel cubos uel acinos, qui uuæ speciem gerunt .

Cortina A. Lacus B. Transtra C. Restes D. Lapilli E.

Tertio modo atramentum sutorium conficitur ex melanteria & sory: nam chalcitis, magis uero misy, si fodinæ melanteriæ & sory copiam suppeditant , reijcere conuenit: d ex eis, præsertim ex misy atramentum sutorium fiat maculosum: ita hæc effossa & in cupas iniecta primo diluantur aqua: deinde, ut pyritæ, ex quib. non raro æs conflatur , qui in fundo cuparum resederunt , eximi possint, dilutum in alias cupas, latas pedes nouem , altas tres transfundatur. Surculi & cremia, quæ supernatant , eijciantur scopis: postquam omne crassamentum in fundo cuparum consederit : dilutum infundatur in plumbeam cortinam quadrangulam , longam pedes octo, latam & altam tres: in qua decoquatur us dum crassum et lentum fiat: tum in canaliculum effundatur, per quem in alteram cortinam plumbeam , iam dictæ æqualem & similem influat: refrigeratum effundatur in duodecim canaliculos: è quibus defluat in totidem uasa lignea, alta pedes quatuor & dimidium , lata tres. His uasis imponantur transtra digitos quatuor aut sex inter se distan tia, quæ perforata sint: at è foraminib. arundines graciles paxillis uel cuneis adactis dependeant ad fundum us pertinentes : ad quas atramentum sutorium adhærescens paucorum dierum spacio concrescit in cubos, qui ablati reponan− tur in conclaui : cuius solum asseribus tectum decliue sit, ut humor, quo atramentum sutorium stillat, in subiectum uas defluere possit: qui cum diluto recoquatur: ut etiam is, qui in duodecim illis uasis, propterea d nimis tenuis & liquidus esset, non concreuit, at sic in atramentum sutorium conuersus non fuit.

Vas ligneum A. Transtra B. Arundines C. Solum conclauis decliue D. Vas ei subiectum E.

Quarto modo atramentum sutorium fit ex terris aut lapidibus atramento sis. Talis aunt uena primo conuehatur & coaceruetur, & imbribus uernis uel autumnalibus, caloribus æstiuis, pruinis & gelicidijs hybernis quin aut sex menses exponatur, & aliquoties batillis ita subuertatur, ut ea, quæ in sundo residebat, supremum locum teneat: ita uentiletur , ut refrigescat: quo modo tertare soluitur at fermentescit, lapis ex duro mollis euadit: deinde uena tecto operta, uel sub tectum uecta rursus in eo loco remaneat sex, aut septem , aut octo menses: postea eius tanta portio, quanta satis est, conij ciatur in castellum , cuius dimidia pars aquis sit repleta: id longum existat pedes centum , latum quatuor & uiginti, altum octo: habeat ad fundum forem, ut ea aperta uenæ, quæ exuit atramentum , feces eximi possint: habeat à fundo alte uno pede, tria uel quatuor foramina, ut ipsis clausis aquæ contineri possint, reclusis dilutum efduere, uena sic cum aquis mista, & perticis agitata in castello relinquatur, don c eius partes terrenæ in fundo resederint, aquæ succosas combiberint : tum foraminibus reclusis dilutum, ex eastello effluens, excipiat castellum ei subiectum : quid eandem habeat longitudinem, sed latum sit pedes duodecim, altum quatuor, ut dilutum capere possit: id si non fuerit satis atramentosum, ipso uena recens diluatur: sin atramentosum fuerit, nec tamen omne uenæ diuitis atramentum exorbuerit, uenam denuo aqua simplici diluere conuenit: dilutum quàm primum limpidum fuerit, in plumbeas cortinas quadrangulas per canaliculos infusum coquatur, us dum aquas exhalet: mox inijciantur tantulæ ferri bracteæ resoluendæ quantulas diluti natura postulat: inde rursus coctum bulliat, donec tam crassum fiat, ut refrigeratum in atramentum sutorium spissari possit: posthæc effundatur in lacus, aut cupas, aut alia uasa, in quibus omne duobus uel tribus diebus congelat, quod ad congelandum aptum est: id uerò quod non fuerit congelatum uel statim in cortinam refusum recoquatur, uel reseruetur, ut eo uena recens diluatur: nam aqua simplici longe præstat. Atramentum uerò densatum excindatur, & denuo in cortinam coniectum recoquatur & lifiat: liquatum infundatur in catinos ut ex eo pastilli fiant: si primo non satis spissatur, dilnto effuso densatum bis, uel ter, rursus in cortina lifiat, & in catinos refundatur: quo modo ex eo pastilli conficiuntur puri, & aspectu pulchri.

Cortina A. Catini B. Pastilli C.
Sed pyritæ atramentosi , qui in numero mistorum sunt, ut aluminosi urantur, aquis diluantur , dilutum coquatur in cortinis plumbeis donec densetur

in atramentum sutorium. Quan ex his alumen & atramentum sutorium plerun confiunt: nec mirum: succi enim sunt cognati, & in hac re solum diffe runt, quod illud minus, hoc magis sit terrenum. Istiusmodi autem pyritæ, si quid metalli in eis inerit, item in fornacibus excoquantur. Eodem modo ex alijs mistis atramentosis at metallicis conficiatur atramentum sutorium et metallum. Quinetiam si uenæ pyritis atramentosis abundauerint, quidam metallici non magnas arbores medias diffindunt, eas rursus in partes secant tam longas quam latæ sunt fossæ latentes & cuniculi, in quibus eas transuersas collocant: quoniam uerò ipsas stabilitatis ergò sic humi sternunt, ut pars lata sit prona: teres, supina: inferius quodammodo committi possunt, superius non possunt: intermedium spacium uacuum pyritis complent, & ijsdem ac lignis pyritas comminutos superinijciunt, ut ingredientibus & egredientibus, iter planum & æquabile explicent. Hi pyritæ, cùm fossæ latentes uel cuniculi stillant aquis, ipsis madefacti ex se gignunt atramentum sutorium, ei cognata: cum aquæ cessant destillare, ipsum siccatur & durescit, & è puteis unà cum pyritis nondum aqua resolutis tractum, uel è cuniculis cuectum con ijciunt in cupas uel lacus, & aquis feruentibus superfusis atramentum resoluunt, at pyritas diluunt : quod dilutum uiride in alias cupas aut lacus transfundunt, ut limpidum & purum fiat: id deinde in cortinis plumbeis coquunt donec spissetur: mox in uasa lignea infundunt: ubi ad restes, uel arundines, uel surculos adhærens in atramentum sutorium uiride concrescit. At sulfur conficitur ex aquis sulfurosis, ex uenis sulfureis, ex mistis item sulfureis, aquæ quidem ingerantur in cortinas plumbeas, & coquantur donec densentur in sulfur. Ex hoc plerun & squama ferri concoctis , ac in urceos transfusis, at postea facticio sulfure luteo obductis fit aliud sulfur facticium, quod caballi num nominamus. Venæ uerò, quæ ferè constant ex sulfure & terra, ex alijs fossilibus raro, coquantur in uentrosis ollis fictilibus. Ipsæ fornaces duarum capaces in tres partes sint distributæ: quarum infima alta pedem à fronte habeat os, quo inspiretur: superius tecta sit laminis ferreis, latera uersus perforatis: quas bacilla ferrea sustineant , spsæ uerò ligna in fornacem imposita: media pars alta sit sesquipedem: quæ item os habeat à fronte, ut ligna in fornacem immitti possint: superius habeat bacilla, super quæ fundum ollæ cuius statuatur: suprema alta sit ferè duos pedes: sed ollarum quæ item alta duos pedes, & crassa digitum: quæ sub ore habeat narem longam, uerum angustam: quæ tegatur operculo item fictili sic facto, ut os ollæ tegat, & in eo aliquantum includatur. Ad binas quas id genus ollas opus est singulis ollis eiusdem magnitudinis & formæ, cuius illæ sunt: sed hæ naribus care− ant, tria uerò habeant foramina: quorum duo, quæ sunt sub ore, duas duarum ollarum nares recipiant: ex tertio, quod est è contraria eius parte ad fundum , effluat sulfur: singulæ fornaces binis ollis, quibus nares sunt, in cas impetis tegantur laminis ferreis luto crasso digitos duos oblitis, eis totæ comdantur, relictis tantummodo duobus uel tribus spiramentis: ollarum etiam ora ex eis emineant. Extra quan fornacem ad alterum eius latus collocetur olla, uacans nare: in cuius foramina illarum duarum nares penetrent , ea lateribus, ut im− mobilis maneat, utrin muniatur: cum uenæ sulfureæ in ollas, in fornaces impositas, coniectæ fuerint, eas confestim operculare, & qua cum operculo coniunguntur , luto oblinire conuenit ne sulfur exhalent : eadem de causa ollæ subiectæ operculis tegantur & luto oblinantur: lignis accensis uenæ coquantur uque dum sulfur exhalarint: uapor sublatus dum per narem penetrat in ollam subiectam crassescit in sulfur: quod ceræ lifactæ simile in fundum decidit: ex quo cum è foramine, quod ad ollæ fundum esse dixi, defluxerit excoctor uel panem efficit, uel cannas bacillaúe format, uel sulfurata, exilibus lignis in id intinctis, conficit: mox ardentia ligna & prunas ex fornace extrahat, ea refrigerata duas illas ollas aperiat, & exinaniat purgamentis: quæ, si uenæ compositæ fuerint ex sulfure & terra, cineris sua sponte restincti, similia sunt: sin ex sulfure & terra & lapide, uel ex sulfure & lapide tantum, terræ ualde siccatæ, uel lapidi multum tosto: posthæc ollæ rursus uenis compleantur, et eadem ista omnia iterentur.

Ollæ quibus nares sunt A. Olla uacans nare B. Opercula C.

Sed mista sulfurea, siue ex lapide et sulfure tantummodo constiterint , siue ex lapide & sulfure & metallo, coquantur in similib. ollis, sed in fundo perforatis: fornax sic se habeat: ad murum officinæ . extruantur latericij parietes, alti pedes vii. longi tres, crassi sesquipedem . Hi distent inter se pedib. XXVII. inter quos item latere ducantur VII. muri humiles, utpote alti pedes II. & totidem digitos, sed longi, æ ac parietes, pedes III. crassi unum , parib. interuallis inter se & parietes distincti: qua ratione alius ab alio aberit pedes duos & dimidium. In eius superius inclusa sint bacilla ferrea, quæ sustineant laminas ferreas, longas & latas pedes tres, crassas digitum , ut & ollarum graue onus & ignis uim sustinere possint: earum quæ in medio habeat foramen rotundum, quod latum sit sesquidigitum: quia uerò nec plures quàm octo esse possunt, eis totidem ollæ in fundo perforatæ superponantur, totidem integræ supponantur: illæ contineant mista, & operculis tegantur. Hæ aquas, & earum ora ad laminas pertineant: mista lignis, circa superiores ollas positis & accensis, cocta stillant sulfure rubro, uel luteo, uel uiridi: quod per foramina defluens excipiunt ollæ laminis suppositæ: quarum aqua mox refrigescit: si in mistis in est metallum, ea reseruata excoquuntur: si minus, abijciuntur. Veruntamen sulfur ex istiusmodi mistis optime poterit elici, si ollæ superiores sic in fornace concamerata locatæ fuerint, ut illæ, de quibus libro octauo, cum eandem rem metalli, quod in eis inest, causa tractarem, dixi, ut eædem fundo carue rint, in eas cancelli fuerint impositi: inferiores uerò eis hoc modo supposi tæ fuerint: sed laminam quan amplius habere foramen oportet.

Murus longus A. Muri alti B. Muri humiles C. Laminæ D. Ollæ superiores E. Ollæ inferiores F.
Alij urceum defodiunt in terra, & in eum imponunt alterum urceum in

fundo perforatum: in quo pyriten, uel cadmiam, uel alium lapidem sulfurosum sic concludunt, ut sulfur exhalare non possit. Is acri igni coctus stillat sulfure, quod in urceum inferiorem, qui continet aquas, defluit.

Vrceus inferior A. Vrceus superior B. Operculum C.

At bitumen fit ex aquis bituminosis, ex bitumine liquido, ex mistis bituminosis: nam aqua bituminosa simul & salsa Babylone, ut Plinius scriptum reliquit, & è puteis in salinas ingesta, & flagrantissimo sole cocta densatur partim in bitumen liquidum, partim in salem. Sed bitumen, ut leuius, superiorem: sal, ut grauius, inferiorem locum obtinet. Bitumen uerò liquidum, si multum aquis fontium, riuo: um, fluminum , innatarit, situlis, alijsúe uasculis haustum: si paucum, alis anserum, linteolis, rallis, arundinum panniculis, & alijs ad quæ facile adhærescit, collectum in magnis ollis æreis uel ferreis coquatur & igne spissetur. Verùm, quia ad diuersos usus expetitur, quidam cum liquido miscent picem, quidam axungiam ueterem, ut eius lentorem temperent. Sed hi, quanquam ipsum coquunt in ollis, durum non efficiunt. At mista, in quibus inest bitumen, eo modo, quo ea, in quibus est sulfur, in ollis iuxta sundum terebratis coquuntur: etsi rarius hoc fieri solet, quod tale bitumen non magni æstimetur.

Fons bituminosus A. Situla B. Olla C. Operculum D.

Quin omnes succi concreti, si copiose & abundanter cum aquis fuerint permisti, at omnes etiam terræ, resident in fontibus, & in riuorum ac fluminum alueis: at lapides, in his iacentes eis obducuntur: nec indigent ullo solis aut ignis calore, quo concrescant . Quod cùm uiri sagaces considerassent , excogitarunt rationes, quibus reliquos quosdam succos concretos , & terras quasdam insignes colligerent: etenim talem aquam, siue ex fonte, siue ex cu− niculo defluat, aliquot lacubus ligneis, uel castellis ex ordine collocatis excipiunt: in eis enim resident: quare singulis annis derasi colliguntur : ut in monte Carpatho chrysocolla, in Meliboco ochra.

Os cuniculi A. Canalis B. Castella C. Canaliculi D.

Restat uitrum , cuius consectura propterea huc pertinet, quod ex succis quibusdam concretis , & sabulo, uel arena ui ignis & arte subtili exprimatur: & quid expressum, ut succi concreti & gemmæ , at lapides quidam , transluceat: ut lapides liscentes & metalla fundi possit: sed primò mihi dicendum est de materia, ex qua uitrum conficitur : deinde de fornacibus, in quibus conflatur: tum de eius conficiendi ratione. Confit aunt ex lapidibus liscentibus & ex succis concretis , aut ex aliarum rerum succis, qui cum his naturali cognatione iunguntur. Lapides quidem liscentes, si fuerint candidi & translucidi, cæteris præstant : quib. de causis ad crystallos primas deferunt : ex his. n. fractis in India fieri uitrum tam translucida facilitate præcellens , ut nullum cum eo comparari possit, autores esse Plinius scribit: secundas tribuunt lapidibus, qui, tametsi eis duricia crystallorum non sit, tamen simili modo candidi sunt & translucent : tertias dant his lapidibus candidis , qui translucidi non sunt. Eos aunt oens prius urere necesse est: postea pilis subiectos sic frangere & comminuere , ut inde sabulum fiat: tum cribrare: quocirca, si tale sabulum uel arena, se uitrarijs ad ostia fluminum ostendit , eos urem di & tundendi labore leuat. Quod uerò ad succos concretos attinet, primæ deferuntur nitro: secundæ sali fossili candido & translucido: tertiæ sali, qui conficitur ex lixiuio; ex cinere anthyllidis, aut alterius herbæ salsæ facto. Sunt tamen qui huic sali, non illi, secundas tribuunt . Verum sabuli uel arenæ, ex lapidibus liscentibus confectæ , portiones duæ cum nitri uel salis fossilis, aut ex herba sal sa facti unà commisceantur : ad quas adijciatur minuta magnetis particula: certe singularis illa uis nostris etiam temporib . æ ac priscis ita in se liquorem uitri trahere creditur, ut ad se ferrum ailicit: tractum aunt purgat, & ex uiridi uel luteo candidum facit: sed magnetem postea ignis consumit : qui uerò iam dictis succis carent , ipsi duas portiones cineris rnei uel ilignei, uel roborei, uel cerrei, aut, si hi in promptu non fuerint, fagini uel abiegni cum una sabuli uel arenæ permiscent , & addunt modicum salem , ex aqua salsa uel marina factum , at exiguam magnetis particulam : sed isti minus candidum & translucidum uitrum conficiunt : uerum cinis ex antiquis arborib. fit: quarum truncus, ubi assurrexit ad altitudinem sex pedum cauatur, & iniecto igni arbor tota comburitur , ac in cinerem uertitur: quod fit hyeme cum niues diutinæ sedent, uel æstate, cum non pluit: nam imbres alijs anni temporib . d cineres cum terra misceant , impuros reddunt : quanobrem tunc ex ijsdem arborib. in plures partes sectis, & sub tecto combustis , cinis confiat . Sed uitrarijs alijs tres sunt fornaces, alijs duæ, alijs una: quib. tres, hi in prima coquunt materiam , in secunda eam recoquunt , in tertia refrigerant uitrea uasa & cætera opera candentia : eorum prima fornax concamerata & furno similis sit: in cuius superiori camera, longa pedes sex, lata quatuor, alta duos lignis aridis accensis res mistæ coquantur acri igni donec liscant, & in massam uertantur uitream : etsi nondum satis à recremento purgatam: ea refrigerata extrahatur & in partes diuidatur: in eadem fornace ollæ, quæ continebunt uitrum, calefiant.

Primæ fornacis inferior camera A. Superior B. Vitrea massa C.
Secunda fornax rotunda & lata pedes decem, alta octo, extrinsecus, ut sit

firmior, cingatur quin arcubus sesquipedem crassis: ea item constet ex duabus cameris: quarum inferioris testudo sit crassa sesquipedem: ipsa camera habeat à fronte os angustum, ut ligna in focum, qui est in eius solo, imponi possint: in summa uerò & media eiusdem testudine magnum foramen rotundum: quod ab ea pateat ad superiorem cameram, ut flammæ in ipsam penetrare possint. At in superioris cameræ muro inter arcus sint octo fenestræ tantæ, ut per eas ollæ uentrosæ in solo cameræ circum magnum foramen collocari possint: quarum ollarum crassitudo sit ad digitos duos, altitudo ad totidem pedes, latitudo uentris ad sesquipedem, oris & fundi ad pedem. In posteriori fornacis parte sit foramen quadrangulum, cuius altitudo at etiam latitudo ad palmum: per quod calor penetret in tertiam fornacem, cum hac coniunctam: ea quadrangula & longa pedes octo, lata sex similiter constet ex duabus cameris: quarum inferior à fronte habeat os, ut ligna in focum , qui etiam est in eius solo, imponi possint: ab utro oris latere in muro sit oblongi uasis fictilis receptaculum, longum circiter pedes quatuor, altum duos, latum sesquipedem. Superior uerò camera habeat duo foramina, alterum à detro latere, alterum à sinistro, tam lata & alta, ut uasa illa commode in eam imponi possint: quæ uasa sint longa pedes tres, alta sesquipedem, lata inferiori parte pedem, superiori rotundata : in his opera uitrea iam conflata recondantur, ut mitiori calore refrigerentur : quæ ni ita paulatim fuerint refrigerata, disrumpuntur. Deinde uasis istis ex superiori camera extractis & repositis in receptaculis prorsus refrigerentur.

Secundæ fornacis arcus A. Eius cameræ inserioris os B. Fenestræ superioris cameræ C. Ollæ uentrosæ D. Tertiæ fornacis os E. Receptacula uasorum F. Foramina superioris cameræ G. Vasa oblonga H.

At quibus duæ sunt fornaces, eorum partim in prima coquunt misturam , & in secunda non modo eandem recoquunt, uerum opera etiam uitrea reponunt: quanquam in diuersis cameris partim in secunda materiam coquunt pariter & recoquunt, in tertiam uerò opera uitrea recondunt: at ita illi carent tertia fornace, hi prima: sed istiusmodi fornax secunda differt ab altera fornace secunda: etenim rotunda quidem est, sed eius caua pars lata pedes octo, alta duodecim, quod constet ex tribus cameris: quarum infima non dissimilis est inferiori alterius secundæ fornacis. In mediæ uerò cameræ muro sunt sex fornices: quæ cum ollæ calefactæ in eam impositæ fuerint, etiam luto obstruuntur relictis modicis fenestellis: in huius mediæ cameræ summa & media parte est foramen quadrangulum, cuius longitudo, item latitudo ad palmum: per id calor penetrat in supremam cameram: quæ posteriori parte habet os, ut in oblongum uas fictile, in ea locatum, opera uitrea paulatim refrigeranda reponi possint. Ea autem parte solum officinæ est altius, aut scamnum habet appositum, ut uitrarij conscendentes commodius opera pos− sint recon dere.

Alterius fornacis secunda camera infima A. Media B. Suprema C. Eius os D. Foramen rotundum B. Foramen quadrangulum F.

Sed qui carent prima fornace, hi, cùm munus diurnum perfecerint, uesperi materiam in ollas inijciunt : quæ noctu cocta liscit & in uitrum abit. Duo aunt pueri interdiu noctu alternatim ignem alunt aridis lignis in focum impositis. At quibus una tantummodo fornax est, utuntur ea secunda , quæ ex tribus came ris constat: nam ut proximi materiam uesperi inijciunt in ollas: mane uerò recrementis detractis opera uitrea conficiunt : quæ in supremam cameram , ut alteri, recondunt . Verum secunda fornax, siue ex duabus, siue ex tribus cameris constiterit, at etiam prima, fiant ex lateribus crudis in sole siccatis: qui ducti sint ex terra, quæ facile igni ne liscit, nec in puluerem resoluitur: et quæ à lapillis purgata sit, at bacillis uerberata: eadem terra calcis loco lateres interlinantur : ex eadem figuli forment tam uasa ollas, ea in umbra siccent . Duabus partibus absoluta restat tertia. Massa uitrea in prima fornace eo, quo dixi modo, confecta & fracta ministri secundam excalfaciunt , ut ea fragmenta recoquant . Dum uerò hoc agunt , interea ollæ in prima fornace primum lento igni calefiunt, ut humorem exhalent : deinde acriori, ut siccatæ rufescant : mox uitrarij huius os aperi unt, & ollas forcipe prehensas, si rimis non fathiscunt , celeriter in secunda reponunt : et recalfactas fragmentis uitreæ massæ, uel uitri complent : deinde fenestras oens luto & laterib. obstruunt : cuius loco duabus tantummodo fenestellis relictis, de quarum altera inspectant & fistula recipiunt uitrum , quid ollæ in se continent : in altera reponunt alteram fistulam ut calida fiat: utra orichalcea, uel ænea uel ferrea est, tres pedes longa: quin ante fenestellas crusta marmoris fornici imponitur: at ei rursus terra aggerata & ferrum : hoc fistulam in fornacem immissam retinet, illa oculos uitrarij ab ignis calore tuetur: his omnibus ordine factis uitrarij opus perficiendum aggrediuntur. Lignis aunt aridis, quæ flamamm , non fumum emittunt , fragmenta recoquunt : sed quanto diutius recoxerint, tanto puri ora & magis translucida ex eis fiunt opera: tanto minus maculosa et uesiculis turgescentia : tanto deni facilius uitrarij suum munus exequuntur : quocirca qui materiam , ex qua uitrum conficitur , unam modo noctem coquunt , ac mox ex ea opera uitrea efficiunt , minus pura & translucida faciunt , qui primo massam conficiurr uitream , dein eius fragmenta, diem noctem recoquunt : at hi etiam minus pura & translucida , qui duos dies noctes eadem recoquunt : nam uitri bonitas non solum in materia, ex qua conficitur , sita est, sed etiam in condo . Sæpius aunt uitrarij fistulis rapiunt experimentum : sed primum ex eo didicerint fragmenta recocta satis esse purgata, quis altera fistula in ollam demissa, & paulatim uersata, recipit uitrum : d tan lentus aliquis & glutinosus succus ad eam adhære scit: & quidem globosum. Recipit uerò tantum , quantum ad opus, quid efficere uult, satis est: id marmori impressum uoluit & reuoluit, ut adunetur: at per fistu lam inspirans uesicæ instar inflat: quam fistulam ties inspirat, sæpius uerò inspirare necesse habet, toties eam repente remotam ab ore ad maxillam admouet, ne flammam spiritu reducto in os trahat: mox fistulam sublatam circum caput in orbem torns uitrum facit longum , aut idem in æreo instrumento cauo uersans figurat: tum recalfaciendo , inflando, premendo , amplificando in poculi, uel uasis, uel alterius rei figuram mente conceptam , format: deinde rursus marmori imprimit, at sic fundum dilatat: d altera fistula in partem interiorem compellit : postea forfice eius os amputat: at, si res hoc postulat, pedes & ansas affingit: quinetiam , si ei libitum fuerit, inaurat, & uarijs colorib. pingit. Postremò in oblongo uase fictili, quid est in tertia fornace, uel in suprema secundæ camera reponit, sinit refrigerari: quid cum talibus operib. sensim refrigeratis plenum fuerit, bacillo ferreo la− to, sub ipsum acto, sublatum in sinistrum brachium in altero receptac ulo eo llocat.

Fistula A. Fenestella B. Marmor C. Forceps D. Instrumenta quibus formæ sunt datæ E.
Vitrarij autem diuersas res efficiunt: etenim cyphos, phyalas, urceos, ampullas, lances, patinas, specularia, animantes , arbores, naues: qualia opera multa præclara & admiranda cum quondam biennio agerem Venetijs, contemplatus sum: in primis uerò anniuersarijs diebus festis ascensionis dominicæ

cùm uenalia essent apportata Morano: ubi uitrariæ officinæ omnium celeberrimæ sunt: quas uidi cum aliâs, tum maxime cum certis de causis Andre am Naugerium in ædibus, quasibi habebat, una cum Francisco Asulano conuenirem.

De re Metallica Libri XII. & ultimi FINIS. SCRIPTORVM, QVORVM INVEN− tis author in senti De animantibus subterraneis libro usus, & ad hanc experientiam excitatus est,

AElianus
Albertus
Alexander Aphro­dienſis
Ammonius
Aratus
Aristoteles
Aristophanes
Athenaeus
Cassianus Theologus
Charisius
Cicero Plinius
Columella
Corn. Tacitus
Seneca
Dioscorides
Strabo
Galenus
Theophrastus
Homerus Varro
Horatius
Iornandes
Lucanus
Martialis
Nicander
Oppianus
Ovidius
Plautus
Psellus
Seruius
Virgilius
Xenophon
GEORGIUS AGRICOLA GEOR-
gio Fabricio S. P. D. Q

Vanquam duos libros de stirpibus scripsit Aristoteles, tamen

iis Theophrastum discipulum non deterruit, quo minus suam de iisdem stirpibus sententiam multis libris explicaret. Nec ipse Theophrastus tanta scientia, tantaque copia studium Dioscoridis ardoremque restinxit: sed etiam is posteritati serviens quarundam arborum et herbarum figuras & vires, longo atque multo usu perceptas, literis memoriaeque mandavit. Male enim se habuissent studia, si aetate inferi oribus ab ca quae a maioribus erant inuenta, nihil addere licuisset: certe si Graeci hanc legem iniquam quondam accepissent, nulla ars, nulla scientia, nulla disciplina potuisset perfici. Quapropter etsi Aristoteles libros com- plures edidit, in quas animantium naturas, partes, ortus, ratione & via est persecutus: tamen philosophiae deditos avocare nec voluit, nec debuit, a ſtu dio tum perquirendi posterisque prodendi naturas earum animantium, de quibus parum aut nihil scripsit: tum tractandi locos, quos in iis libris non satis expressit. Itaque etiam apud Graecos Oppianus scripsit de piscibus, de animantium natura Porphyrius & AElianus: apud Latinos item de piscibus Ouidius, de omnibus fere animantibus Plinius. Quos scriptores ego secutus cum res subterraneas, quae anima carent, exposuissem pluribus libris, ita rationem institutam, quoad fieri posset, absoluerem, animantes etiam descripsi subterraneas: nec eas modo quae perpetuo fere versantur in terra, sed eas q̊que quae certis anni temporibus in eadem solent latere. Quo sane modo & bestiarum quarundam formas Aristoteli & aliis vel incognitas, vel parum expressas, & illius locum de animantibus, quae hybernis se condunt mensibus, volui latius explicare. Hunc librum si probavero tibi, qui Latinis & Graecis literis in primis eruditus, animantium naturas scrutaris, & iam multarum co- gnitionem cepisti, eum facilius, ita spero, caeteris qui item rerum occultarum studio delectantur, probabo. Vale Kempnicii, III Idus Aug. Anno M. D. XLVIII.