Jump to content

De rebus gestis Antonii Caraphaei/Dedicatio

Unchecked
E Wikisource

Dedicatio
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
Prooemium 
excellentissime domine


Vixdum primum justae aetatis diem abhinc ferme biennium attigeras, quum mihi, eam Tecum gratanti augurantique ut virtute et felicitate cumulatam ad aevum usque perduceres, Tu, pro tua humanitate meo officio commendato, Antonii Caraphaei patrui tui vitam latine conscribendam mandasti. Ibi tum scivi novique quam bonum ingenium haberes; quantum liberali institutione profecisses; et ad qualem esses animi virtutem eximiam incohatus. Ad quam enim aetatem plerique omnes adolescentuli vel in sacris paternis constituti pervenire flagrantissime cupiunt, ut liberius vivendi habeat potestatem; Tu parentibus orbatus, jam liberi tuarum rerum arbitrii, ista praestas plena sapientis magnique animi exordia. Inter sermones enim tecum cotidie habitos, de ore tuo neque de praeclarissimo genere, unde ortus; neque de amplissimis fortunis, in quibus natus es, et eductus atque educatus, ullum unquam excidere verbum memineram; quando id Te primum curare animadverti, ut Patrui tui res gestae communi cunctis gentibus linguae, et seculorum vetustatem perlaturae commendarentur: ex quo facto tua eximia in Patruum pietas, singularis patriae exornandae diligentia, et admirabile virtutis studium plane intelliguntur. Quamobrem conficiebam: si isthaec adolescentulus agitat, quid ubi ad exactae virtutis aetatem pervenerit? qui nunc severioribus interioribusque disciplinis incumbens cum summo ingenio acre judicium componit? docilitatemque vero tantam exhibet, ut de abstrusissimis altissimisque rebus cuicumque cum eo disserat pauca admodum verba sint satis? ea autem vultus cultusque modestia, ut vel tacitus adrogantiam fastumque, adfinia summae fortunae mala, pudore adficere videatur? Ista quidem laudanda debes Generi amplissimo, ex quo prognatus: cujus peculiares semper spectatae virtutes sunt, gravitas et moderatio; sed multo magis institutioni, qua lectissima Foemina Izabella Tomacella, mater tua, Te vix ortum, Hadriano parente optimo orbatum ad decimum usque aetatis annum perduxit: quo morum tyrocinio maxime humanus animus in utramque partem effingitur. Et vero id est proprium Foeminarum ex ea Gente decus, ut matresfamilias extiterint pietate, pudicitia, frugalitate, prudentia incomparabiles. Ex omnibus unam heic memorare lubet Lucretiam Tomacellam Philippo Columnae Magno Regni Neapolitani Comestabulo nuptam; quae insigni foecunditate vel maxime ob sapientem duodecim liberorum educationem promeruit magnificentissimam funeris pompam, et meditata ad memoriam virtutis carmina, laudationes, ceteraque vitae praeclare actae monumenta[1]. Sed decennis matre quoque orbati, Tui tutela lege rediit ad Claram Jesualdam tuam ex matre aviam, Matronam antiquis moribus ornatissimam: quae virtute et gravitate omnino refert antiquissimum Genus, mille ab hinc supra centum annos nobilitate spectandum, ut gravissimus Familiarum Scriptor[2] prima omnium Nobilitatis Neapolitanae monumenta ab Jesualdis se invenisse prodat. Igitur cogitanti mihi, Te ita institutum, ut vera ames, adulationem oderis, non difficile visum est, veram historiam conscribere; idque adeo quod a Te ipso veris rerum scribendarum documentis instruerer. Jam Summi Numinis virtute opus absolvi. Si non pro dignitate Virum narrare Tibi fortasse videar, in Livii, Sallustii, Caesaris et maxime Cornelii Taciti lectione versanti, cujus beata illa memoria tua nedum facta omnia, sed singula age verba feliciter tenes; ignosce, quaeso, non multum praestanti ingenio hominis, in publicis privatisque praelectionibus ommnem vitam occupato, familiaribus curis distento, corporis doloribus et gravibus et molestis per omne id ferme tempus adflicto. Quapropter id magno animo excipe; et gloria superare Patruum enitere; dum vota concipio, ut Tu diu posterique Tui semper isthac familiari fama perfruantur. Vale.

Dabam Neap. VII Id. septembreis anno MDCCXV.
Tui, Excellentiss. Domine,


Addictissimus Cliens
Jon. Baptista Vicus.
Prooemium 
  1. Racconto delle solenni esequie celebrate in Palliano in honore dell’Illustriss. et Eccellentiss. Signora D. Lucretia Tomacello-Colonna Duchessa di Palliano e Tagliacozzo, ec. in Roma, per Giacomo Mascardi, 1625.
  2. Scipio Ammiratus, lib. I delle Famiglie Nobili Napolitane, discorso I, pag 7, let. C.