Dedicatio | Liber primus |
Hujus historiae partis utilitas.Si qua historiae pars magnam prae ceteris affert legendi utilitatem, ea procul dubio est, quae clarorum hominum vitas posteritati consignat. Ea namque eximios virtute viros, labore et industria a prima usque vitae institutione ad summa evectos describit, minoribus in aemulandi incitamentum et viam: cum contra in rerum publice scriptarum memoriis sommi duces jam consummatae virtutis amplissimaeque auctoritatis exhibeantur; qui sane juventuti, cujus erudiendae praecipua reipublicae cura, magis admirationi sunt quam documento. Praeterea hoc scriptionis genus, in peculiari argumento occupatum, minutas et maxime proprias rerum caussas, quae obtutum eorum qui communia ac summa scribunt facile effugere solent, diligentius exequitur; ut quam exiguis saepe momentis ingentes rerum moles stare, vel ruere doceat: nam ut omnis doctrinae, ita historiae praecipuus fructus habetur, minima, unde magna existunt, intellexisse. Postremo, quemadmodum ii, quos memorat, utroque vitae genere constarint, et quo pacto domi forisque consenserint atque constiterint, sedulo narrat: qua una re vera Sapientiae nota discernitur.
Ejusdem vices.Sed quia natura comparatum, vires primum modeste haberi, mox intendi, tandem dissolvi; hoc item progressu haec historiae pars est ipsas respublicas consecuta. Principio enim is honor virtuti, generis humani commodis indulgenti habebatur: deinde potentiae ac dominandi libidini paruit: tandem ignavorum fortunae est prostitutus; et eorum quoque vitae literis consignatae, qui cum nihil insigne ex sese ediderint, nihilque nedum eximium ad gloriam, sed vel mediocre ad demerendam laudem effecerint, ipsa rerum mole, quarum forsan inutilis pars fuere, conspiciantur: itaque eorum vitae, praeter quam ut honores et imperia ab ipsis in familias inlata legentes admoneant, nullo alio consilio conscriptae esse videantur.
Auctoris consilium.His de caussis rerum gestarum nomine inscriptam Antonii Caraphæi vitam contexere destinavi: qui sub Leopoldo Romanorum Imperatore abNarrandi Viri amplitudo. imis militiae ordinibus ad summa armorum imperia, maximas provincias, amplissimas legationes promotus, et ad Regni arcana, penitius quam ceteri Aulae, a Principe inductus, consilio et virtute tot tantasque res confecit, ut Imperii Romani temporibus natus omnino esse[1] diceretur. VirtutesNam scientiae militaris, quam qui maxime, gnarus; sed enim equi militisque cura, et arte hyberna disponendi, aestiva adversus hostes firmandi omnes suae tempestatis belli duces facile superavit: prisca disciplinae severitate militarem licentiam coërcuit: rarâ prudentiâ quam minimo aere minimoque sanguine maximas res bene gessit; magis cauti imperatoris apud sapientes laude, quam animosi strepitu inter multitudinem delectatus: per summam animi magnitudinem aliorom belli summorum ducum, quamvis aemulorum gloriae mirâ providentiâ commodavit: in consiliis dandis, vel cum potentiorum offensione, tuta magis quam magnifica censuit; alienasque sententias, si quae inutiles viderentur, inter deliberandum libere graviterque aversatus, decretas tandem eo studio ac diligentia adjuvit, ut suas: in muneribus obeundis suam nominis honestatem nunquam tulit ulterioris potentiae cupiditati servire: et si quae cum minima suae existimationis minutione delata essent, alto animo respuit, mox dignitate cumulata recepit: diligenti incessantique aemulorum arte fere semper a Caesare procul habitus, fere semper Caesari consiliis praesto fuit; asperrimis provinciis objectus, ut rerum difficultate obrueretur, semper Austrii rem, aemulorum invidiam, reliquoruma de se opinionem auxit: sui obtrectationes reipublicae condonavit, ratus a solo Principe civilem honestatem aestimari oportere: nisi Caesarem unum, respexit praeterea neminem; et incredibili animi fortitudine ejusdem rem faciens, magnas inimicitias cunctas post rempublicam habuit. Vicia.Cum his virtutibus juxta vicia: in majestatis rebus suspiciones habere pro crimine; rigore nimio ad saevitiam inclinare; acerrimus tributa conradere; infensus inimicorum persecutor. Sed haec ipsa Leopoldi virtutibus altius eminendi opportunitatem dedere: qui vel manifestis perduellionis reis ignosceret; gravia civibus tributa remitteret; et omnes vel Aulae administros, vel belli duces nedum Principis, sed patria charitate complecteretur. Tandem eo, quo maxime laborabat, supremae necessitati concessit: nam in rebus, quae, salva republica, privatam ipsius laederent dignitatem, infirmus animi praecepsque consilii fuit: qua parte intectus lethali inimicorum vulneri patuit.
Hujus scribendae historiae caussa et ratio.Patria pietate ductus talem virum popularem meum in scribendi argumentum delegi, qui Neapolitanum nomen inter Germanos citra omne exemplum praeter ceteros illustravit. Ejus ita praeclare facta prodam, ut non dissimulaverim inlaudata: Hadrianus enim, ejus opum ac nominis heres, juventae flore, tamen ea praeditus sapientia est, ut Patrui pietatem vero postponat. Ingenio, ut non decoro, scribendi tamen libertatem Optimus Princeps fecit: cujus artes fuere, acquiescere partis, sancte foedera custodire, liberalitatis et clementiae laudibus celebrari. Latine scribo: magnae enim et immortali memoria dignae res gestae merent linguae committi, qua Majestas Romana locuta est, et cum Romanis legibus caeremoniisque aeternum duratura speratur: et ea heic certa ratio, ut Vir apud multas et varias Europae nationes nobilis cunctis communi lingua narretur.
Dedicatio | Liber primus |
- ↑ Ex Epist. Francisci Uldarici Com. Kinskii Magni Bojohemiae Cancellarii et a sanctiori belli Consilio.