Caput IV | Caput VI |
caput v.
Quae pacis conditiones Turcis dandae sint censet: mox cum Ernesto Rudgero Starembergio et Udalrico Kinskio delectus, qui Viennae cum Tureis de pace agat. Et quibus dc caussis ab inrito congressu discessum.
Legati Turcae Vienam contendere, et Caesarem adire obfirmati.
Quo tempore Viennam perveniunt?Ita Turcis Oratoribus Viennam pertendere confirmatis necesse omnino fuit Caesari Aulam dare, quo media ferme hyeme tandem pervenerunt: per quod tempus Arausicanus prius adverso mari repulsus, deinde secunda navigatione ad Brittanniae oras adpropinquarat; et densis nebulis feliciter suam obtegentibus, regiam classem fefellerat; dubiamque certaminis aleam inexpertus ad ea litora adpulerat, et consentientibus studiis exceptusArausicanus Brittannia potitus., faustisque ominibus Brittanniae Liberator adclamatus. Nam regius exercitus ab Rege sensim deficere; mox Proceres mutarunt fidem; tandem res novas ipsi Optimates amplexi. Brittanni Regis miserae et adflictae fortunae.Rex infando patris exemplo, majestatis vim tentare deterritus, uxorem et infantem filium in Galliam praemisit; mox ipse quoque clam eodem confugere. Vulgi mobilitate.Sed tempestate retractus, ab mobili vulgo agnoscitur. Eâ fortunae miseriâ, quod Rex pridie terra marique potentissimus, nunc ab suis desertus, ab Filia proditus, a Genero regno exutus, a socio Galliae Rege nulla praesenti ope levatus, vili habitu, actuaria navi, salutem sibi exilio quaereret, et ab elementis cum hominum genere in ejus perniciem conjuratis prohiberetur; in regnum reducitur, tantamque in spem erigitur, ut de pace ad Arausicanum legaret. Sed Legato injecta vincula; mox ipse Londini ab Arausicani milite custoditus; tandem ipsius Generi minaci consilio, et in scelus erupturo, ut Regno excederet monitus, in Galliam trajecit. Guilielmus Brittanniae Rex creatus.Et Anglico Conventu Guilielmus ex uxorio Mariae Jacobi filiae jure Brittanniae Rex electus; et eo subolis ex Maria exsorte defuncto, Anna filia altera Georgio Daniae Principi nupta in secundas spes regni vocata. Quae infelicitas Jacobum Angliae Regem perdiderit?Ita infeliciter factum ut Galliae Rex, putans Arausicanum aut ad Brittanniae scopulos saeva hyeme non adpulsurum, aut adpulsum civili bello implicandum; Rheni urbes interea exscinderet, nec Hollandiam terra marique invaderet, ut Arausicanum a Brittanniae litoribus revocaret. Spes Guilielmum statim bellum contra Galliam moturum.Sed alia spes nec temeraria pullulavit, Arausicanum, Regni aemulo vivo et prope exulante, non desidem agitaturum in gente domi turpiada, et ubi Rex, nisi bello armatus, summum rerum arbitrium non habet.
Conditiones pacis ex Caraphaei sententia Turcis dandae.
Techelius dedendus.
Quae repetendae cis Danubium?
Quae inter Dravum Savumque?
Quae ultra Savum?
Quid de Ragusa?
Ut dirigendi Imperiorum fines ab una Hungariae parte?Igitur pro hac opportunitate Caraphaeus ratus, animo ob Rhenum impacatum nihil quidquam demisso, cum Turcis de pace agere, has iis conditiones dandas censet. Principio Techelium dedendum: eo enim vivo Hungariam nunquam quieturam. Repetenda autem cis Danubium Sigetum Canissamque cum suis cujusque finibus, ne qua in parte Turcae Dravum inter et Danubium haereant: inter Dravum Savumque Slavoniam, ultra Saviun Bozinam cum ejus utilissima parte Arzigovina restituendam: et Raguseorum Rempublicam, quae a Buda usque capta in Caesaris fidem se commendavit, Turcico tributo et clientelae jure liberandam. Ditione quam Turcae in Croatia dominantur, concedant: Finibus a Bellogrado directis, Servia omnis, quae ab dextera in Bozinam, sinistra in montem usque Hemum pertinet, reddatur: reddatur et Bulgaria inter Hemum et Danubium sita, quae Nicopolim usque porrecta est; ubi montes in fauces coëunt, quo Danubium propius, angustiores; Ut sint certi et pacati.ut omni ex parte, ab hostium tumultibus tutum sit; neque ullus Turcis in Caesaris Regna aditus pateat. Si tam longe limes praetendi non possit, saltem usque ad Nissae montes, ac tandem dextra sinistraque Bozinam et Danubium versus ex foederis ipsius legibus dirigatur. Quae ab altera Hungariae parte repetenda?Altera ab parte Themiswar cum omni sua ditione; et ultra Marusium urbes intra Tibiscum et Danubium sitae, usque ad Valachiae Moldaviaeque alpes, in quibus Varadinum, Giulam, Jenum et minora oppida cis et ultra Berethium ad Transylvaniam usque, et ipsius Marusii originem ei addicendam; De jure repetitionis animadvertendum.ad quae Turcis tanto minus juris est, quanto minus spei habent auxilii ferendi urbibus interclusis, et tempore ipso in Caesaris potestatem recasuris. Ita Hungariam universam, cis et ultra Danubianam, in deditionis leges venire. Transylvania.Transylvaniam autem jam ejuratam Turcis obsequium, et Germani militis praesidio firmatam: Valachia.et Valachiam in Caesaris clientelam venisse, eique tributum pendere: restare ut munita ejus provinciae oppida Turcico praesidio liberentur: De Tartaricis invasionibus cavendum.et quia per Valachos Moldavosque Tartari inrumpere possunt, spondere Turcas oportere, se eos coërcituros, quod ni praestent, contra foedus fecisse judicentur. MoldaviaMoldaviam autem quia pene eversa, et Tartari ejus habent frugifera, Turcae munita; Aliud de repetitione notatu dignum.cum Caesari non expediat ibi arces extruere et praesidia habere; petendam, ut cum alia re utiliori pensetur, aut certe quid de postulatis remitti videatur.
Caesar dat Legatis Senatum.
Soleymanis literae recitatae.In hanc sententiam repetitionis conceptâ formulâ, Caesar tandem Legatis Senatum dedit; et Soleymanis literae recitatae, quibus significabat, ad se Osmanieum Imperium rediisse, pacifico ingenio Principem; ac proinde rogabat Caesarem ut quos miserat Legatos de pace audiretEjusdem sententia literae Polono et Veneto datae.. Paucis mutatis eaedem literae Friderico Cornelio, Reipublicae Venetae Legato, et Cl. Potoschio Ablegato Polonorom dantur, ut ille ad Venetum Senatum, hic ad Regem mitteret suum. Socialis Caesaris sedulitas.Jam enim inde quo uterque a Caesare de Turcarum adventu Legatorum certiores facti sunt, suam quisque Foederati dignitatem fortunamque reputantes, ita bellum consentienti animo ponere, ut sumpseran, decreverunt. Veneti Polonique Legatorum potestas.Sed Veneti plenam Cornelio pacis faciendae fecerant potestatem: Polonus tantum Potoschio permisit, ut quae Turcae adferrent cognosceret, et ad Senatum Polonum referret.
Igitur urbis Viennae minor Curia conloquio edictus locus; Foeciales Caesarei.et Rudgerus Ernestus Starembergius, qui pro Hermanno Badensi belli tum Consilio praeerat, Franciscus Udalricus Kinskius et Caraphaeus pacis conditiones cum Turcis disputare pro Caesare jussi; Veneti Polonique Conventus.
Controversia de loci in sedendo dignitate.eoque Venetus Legatus, Polonusque Ablegatus convenere. Principio de sedendi dignitate contentio extitit: nam Caesaris administris Venetoque Legato sellae omnino pares paratae quatuor; Turcae ex vero Ablegati.
Ob loci dignitatem Turcarum temperamentum.Turcis Polonoque, quia non justi solemnesque Legati, sed Ablegati erant, subsellia statuta tria. Effendis exedriae e regione sitae praesidere contendebat; quo pernegato, octo ferme passus regressi Turcae non aversi, sed transversi ab janua consedere.
Turcae Techelium dedere negant.
Edunt pacis conditiones.Mox ubi de eorum mandatis cognitum, in pacis arrhabonem Techelius a Caesareis petitus: Turcae denegant. Hinc rogati quas adportent conditiones, has dant: Se Caesari Venetaeque Reipublicae pacem vel breves inducias offerre: si inducias malint, uterque occupatis interea fruantur, modo Transylvaniam utrique Imperatori tributum pendat: sin pacem optent, partem eorum, quae bello quaesiverunt, remittant, atque in iis Transylvaniam ipsam, et Bellogradum maxime: et se Polonis Camenecum solo aequatum restituturos.
Christiani iniquas conditiones pro jure et fortuna victorum ad aequitatem redigendas petunt. Turcae se tantum potestatis habere respondent. Prudentum conjectura de ea legatione.Ex qua tam adstrictae facultatis professione judicium a prudentibus in alterutram partem firmatum, aut eam legationem ad sedandum populum Constantinopolitanum obtentui adornatam, tantisper dum ab Occidente res Caesaris turbarentur; aut Legatos quidem cum summa potestate missos, sed Rhenanico exorto bello, eam postea dissimulasse, ut suo Imperio servarent cum re conjunctam dignitatem.
Generosa conditionum datio a Christianis.
Quas dant Germani?Hinc non minorem animi magnitudinem Christiani in suis proponendis conditionibus ediderunt. Nam Caesarei Administri petunt, quae Caraphaeus censuerat repetenda, et ut Sepulchri, ubi Jesus-Christus Hierosolymae conditus fuit, cura et religio a Graecis ad Latinos redeat; et Christianis, qui ad id adorandum peregre eunt, liber sit commeatus; qui vero sub Turcico Imperio sedes habent, iis liberae quoque caeremoniae permittantur. Quas Veneti?Venetus Euboeae Regnum et omnem oram ab Isthmo Corinthiaco Corfinium usque repetebant; ut certus finis inter flumina Cercham, Bojanam et mare ad montes usque dirigeretur; et Dulcinium Antivarumque piratarum confugia dedi. Quas Poloni?Cl. Racquoschius, qui justus Legatus per id tempus advenit, damna Poloniae a Turcis data, bellique sumptus condicere; Camenecum, Valachiam Moldaviamque, Krimneam, omnemque terrarum tractum Boristhene et Danubio contentum vendicare. De Sepulchri Ædituis et Christianorum usu sacrorum in Turcicis ditionibus eadem, quae Caesarei, postulabat; et addebat praeterea, ut per eas incolae Christiani tributo levarentur.
Turcae Christianorum conditiones tantum ut immanes demirati, quantum Christiani Turcarum attentas. In utramque partem disputatorum summa.Et quanquam heic multa in utramque partem de belli jure et fortuna dicereutur; Imperiorum vires expensae, rerum porro gerendarum facultates expositae, opportunitates ostentatae; et a Christianis Numen foederum injuriâ fractorum vindex, a Turcis Mars communis, et rerum omnium maxime bellicarum vicissitudo commemorata, tamen res utrinque integra stabat.
Nova opportunitas oblata Christianis contra Turcas.Interea nova extitit opportunitas Caesari ut nihil de postulatis remitteret. Nam a Guilielmo Arausicano primum novi Regni facinus fuit, Anglicis Comitiis suadere, contra Galliam sumendum bellum; ad quod Hollandenses quoque concivit, et in ejus societatem Caesarem, complures Germaniae Principes, Sabaudiae Ducem, Hispanumque Regem pertraxit.
Anglus et Hollandensis pacem promovere conantur;
Sed frustra.Hinc cum diu Turcicae pacis negocium haereret, Angli et Hollandenses Viennam legarunt, qui pacem promoverent, ut Caesarem ab Turcis ociosum ad se totum converterent; sed nihil magis res expedita. Caesar permittit Legatis Turcis, ut ad Soleymanem scribant.Igitur Caesar, ut praecideret moras ex eo obtentu forte natas, quod Turcae potestate se instructos negabant, ut in quae Chrisiani peterent convenirent; iis permisit ut ad Soleymanem scriberent, qui ipsis ampliora mandaret.
Primus Vezirius Rempublicam Turcicam restituit.
Genegienem et Gedichum opprimit.
Æs conquirit, exercitum et classem parat.
Venetorum res adversae.Sed Soleymani interea Primus Vezirius jam Rempublicam restituerat. Nam Gengienem et Gedichum turbatores Imperii per dolos feliciter oppresserat, pecuniam undique etiam e sacris conraserat, arma graviter imperarat, classem refecerat; Liberium Geracharium, hominem per Peloponnesum latrociniis infamem, contra Venetos conciverat, qui Euboeam iterum tentare inausi Malvasiam obsidere; sed laevo Marte. Moschi Caesares in Tauricam Chersonensum, ubi Hami Tartarorum sedes, ingentem exercitum expediere, qui Przecopum regni claustrum in Isthmo situm obsedere: Moschorum a Tartaria accepta clades.sed a Tartaris Precopensibus miseram accepere cladem, qua ad quadraginta Moschorum millia caesi; et ni Cosacchorum virtus ingruentem hostem depulisset, omnes ab internecione non procul aberant. Polonicae Reipublicae cessatio Valachiae infecta.Polono autem Regi Valachiam invadere animus erat; sed in Comitiis ea non probata provincia Tartarorum invasionibus et rapinis relicta est: quibus summi Poloniae Litthuaniaeque armorum duces commoti, festinanter equites peditesque ferocissimum quemque cogunt; et nocturno agmine, promptisque iis quae necessaria viderentur, Camenecum solita infelicitate adgrediuntur.Camenecum tenebrarum silentio invadere destinarunt; sed ob viarum errorem, a diurna luce deprehensi aperta vi adgredi conantur; at eventu nihilo quam totiens antea meliore. Unius Caesaris res secundae.
Ludovici Badensis laus.
Nissae situs.Fortuna enim belli uni Caesari constans, Ludovici Badensis virtuti adspirabat, qui summus belli imperator creatus Nis aliis Nissam, Bellogradum inter et Sophiam, in via qua vulgo Constantinopolim iter fit positam urbem, armis recipere decrevit: bis cum Turcis pugnavit; primum dubio, deinde dextero utitur proelio; Badensis ad Nissam et de Nissa victoriae.tertio sub Nissae conspectu congreditur, fortissimeque profligat hostes: qui ad decem millia aut occubuere ferro, aut in Moravae fluminis aquis periere: ingentem inde refert praedam, ipsaque urbe Nissa potitur. Viddinum occupat.
Badensis ingens animi offert Caesari Constantinopolim in ejus redigere potestatem.Hinc Viddinum in Danubii ripa occupat; et magni Dux animi Caesarem per literas exhortatur, ut triginta veteranorum millia sibi permittat: nam in se recipit, tali exercitu protinus Constantinopolim in ejus potestatem redacturum. Cl. Holstheinius tamen Uscopiam incendit, et bis mille hostium caedit: Uscopia incensa.
Capta Lieka.
Sigetum deditum.Cl. Herbstheimius Lickâ alios exturbat. Inter quae eminus prospera, cominus Sigetum jamdiu stativa moratum tandem deditum est.
Alia belli socialis adversa.
Mors Innocentii XI.
Laus.Id etiam adversi Foederato bello aliunde accidit, Innocentii XI Pont. Max. hoc anno supremus dies, magnanimi Sacrorum Principis, et Christiani nominis pietate alteri haut facile comparandi: qui hanc pii belli societatem summa auctoritate firmarat, aequâ diligentiâ fovebat, nec minori liberalitate juvabat. Id improsperi rebus a Caesare ad Rhenum bene gestis pensatum.
Magunctia Bonaque receptae.
Gallus sua tueri adactus.
Josephus Austrius Rex Romanorum creatus.Sed hanc quoque adversitatem Caesar pensat rebus bene ad Rheni ripam gestis: ubi ductu Lotharingii, et administratione Caraphaei Maguntiam Bonnamque reciperat; ita ut Gallus Rex, qui ultro bellum superiore anno moverat, hoc autem parta defendere adactus sit. Et per idem tempus Josephus Leopoldi fil. Austrius Imperii Romaui successor consentientibus Germanorum studiis felicissime creatus est.
Pacis negocium haeret.
Legatis Turcis a Senatu rescriptum.Per has secundas Caesaris fortunas, Foederatorum aut adversas, aut duras, pacis momenta in neutram adhuc partem propendebant. Cum tandem a Turcico Senatu Legatis, ut ipsi ajebant, rescriptum: Foederatos Christianos, cum res ab superiore anno nihil in summa demutatae essent, oblatis conditionibus contentos esse oportere. Ex Sociorum consensu Caesar eos domum remittit.
Pottendorfii subsistunt tamen.Quamobrem Caesar ex Veneti Polonique consensu eos domum remisit. Pottendorfii tamen aliquantisper morati sunt, spe forsan ut Viennam revocarentur: sed cum summe consentientem Foederatorum seu belli seu pacis voluntatem persperissent, Dant meliores conditiones Caesari;tandem meliores has conditiones dederunt: Se Caesari omni ditione inter Savum Danubiumque ab eo occupata cessuros; et Themiswar dedituros quoque, modo sibi Bellogradum restitueretur: Venetisque;Venetos autem omnia bello parta optimo sibi jure habituros; sed nihil magis acceptae suntSed repudiatae.: itaque re omni infecta ad suos rediere.
Caput IV | Caput VI |