Jump to content

De rebus gestis Antonii Caraphaei/Liber quartus/Caput XIII

Unchecked
E Wikisource

Liber quartus, Caput XIII
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Caput XII

caput xiii.

Viri Eicon, et alia privata quaedam.


Vitae summa.Ita Antonius Caraphaeus annos vitae exegit L.: in Egnatii autem Leopoldi Austrii Romani Imp. militiâ XXVII emeruit: e quibus X perpetuos amplissima armorum imperia obiit, V vero ultimos potentiam tenuit.

Corporis statura,
Habitus,
Color,
Facies,
Vultus;
Cibus,
Potus,
Sumnusque,
Ingenium,
Industria.
Corpore ad breves magis, quam proceros accessit; ejusdem habitu firmo, colore subfurvo, nigro capillo oculisque, facie decora, vultu alacri, utroque in majestatem composito; quam ipsam vigore oculorum eximio intendebat ad vim, remittebat ad lenitatem. Cibi, potus sommique parcissimus, ut tres fere semper noctis horas aut summum quutuor quieti daret. Ingenio non tam ad subita exprompto, sed acri et longa meditatione omnia quae in rebus deliberandis inessent, videbat; e quibus propria decerneret. Ejus ingenii consecutio fuit ut non tam audentia, quam cauta consilia sequeretur. In ejus autem scriptis reperio iisdem de rebus vel septenas octonasve epistolas, in quarum posterioribus expendit alias rationes, quae ante in mentem non venerant. Eâdem de caussa, eorum quae scribebat sedulus emendator; ut in eorum, qui ipsi a secretis essent, epistolis multa inducta, multa inscripta, multa deleta ipsius manu, earum lector notaverit. Cura posteritatis,
Ingenua et generosa.
Magnam habuit posteritatis curam: etenim, quae ad ea quae gessisset explicanda pertinere arbitrabatur, omnia composuit; epistolas maxime, omnium optimum scribendarum historiarum instrumentum[1]; vel de suis viciis libens futurae aetatis judicium subiturus, qui inter sua rerum monumenta aemulorum infarcivit accusationes et invectivas. Genticae dignitatis sedulitas.Neapolitani nominis dignitatem apud Germanos sedulo procuravit: quamobrem quos virtute et industriâ decori suae genti fore providebat, eos officiis, gratiâ, auctoritate promovebat; leves, futiles, vanos ne temporis quidem momentum in Germania morari patiebatur. Uxoris diligentia.Uxoris diligentissimus fuit: in quam supremo elogio liberalitatem singularem testatus est. Cum autem ex ea liberos nullos suscepisset, ad perennandam familiam Hadrianum fratrem germanum uxorem ducere curavit. Familiae pietas.Sed vitae praereptus, antequam ex eo et Izabella Tomacella Hadrianum nepotem natum videret: qui filius unicus, Parenti morti proximo natus, familiae nomen et opes servat.

 Caput XII
  1. Verulamius, lib. II de Augumentis scientiarum, cap. 12. Atque orationes sane virorum prudentium de negotiis et causis gravibus et arduis habitae, tum ad rerum ipsarum notitiam, tum ad eloquentiam multum valent, Epistolae utilissimum historiae conscribendae instrumentum.Sed majora adhuc praestantur auxilia ad instruendam civilem prudentiam ab epistolis, quae a viris magnis de negotiis seriis missae sunt. Etenim ex verbis hominum nil sanius, aut praestantius, quam hujusmodi epistolae. Habent enim plus nativi sensus, quam orationes; plus etiam maturitatis, quam colloquia subita.