Caput XI | Caput XIII |
caput xii.
In summo exercitus Germanici Imperio Bavaro succedit: bellum contra Galliam gravius instruit: Viennam a Caesare revocatur: in Consilii bellici Praesidem a studiosis proponitur: ab aemulis criminibus insimulatus se purgat: a Caesare ad Pontificem Maximum ex ordine legatur; mitti differtur: interea supremum obiit.
Sed dum is ita hyberna administret, Maximilianus Emmanuel ab Hispanis ad perpetuam Belgii moderationem invitatur; Caraphaeus exercitus Germanici in Italia Imperator.cujus loco Caraphueus summae rei Germanicae in Italia praepositus. Et quanquam Bavarus suo discessu exercitum bona copiarum parte minuisset, quas secum in Belgium duxit; Curat bellum ex Italia in Galliam transferendum.tamen Caraphaeus hybernorum administratu ita res Italiae restituit, ut Foederati proxima aestate per Salutiensem agrum arma in Delphinatum intulerint. Ipsi autem non contigit eam provinciam suo ductu gerere, sed Æneae Caprarae tradere adactus est; A Caesare Viennam revocatur.
Caesar Caraphaei dignitatem tuetur.quia ob simultates eum inter et Sabaudum natas Caesar Viennam eum revocarat: quanquam, ut ei dignitatem obtineret, ad omnes Italiae Principes et Respublicas scriberet, se eum gravissimis de rebus tantisper adcersivisse; iis autem deliberatis, inlico remissurum.
Hermanni Badensis mors.Per idem tempus Hermannus Badensis e vivis Ratisbonae concessit; et Aula Caesaris de promovendo ad id amplissimum munus successore in partes et studia divisa est: Aulae studia de ejus successore promovendo.alii namque Com. Francisco Henrico Mansfeldio, alii Æneneae Caprarae, pars Ernesto Rudgero Starembergio, aliqui Caraphaeo suffragabantur. Caraphaei criminationes ab aemulis.
Avaritiae,
Pervicaciae,Heic aemuli multa et varia Caraphaeo objectare crimina: principio eum ingentes sibi parasse opes, tanquam peculatus sordibus quaesivisset: deinde cervicosum et consilii quamvis egregii, quod non ipse adferret, inimicum: ad haec timidum ducemTimiditatis,, qui ad quodvis vanum nuncium jam hostes ad Viennae portas adesse putet; et ex degeneris animi sui modulo indignam Caesari timiditatis notam inurat: postremo non tanta ejus esse merita, quantum fastum quantamque superbiamSuperbiae., ut omnino Caesari necesse sit hominis insolentiam demittere.
Caraphaeus Praesidis munus non ambit.
Crimina purgat.Caraphaeus interea amicis, qui Praesidis munus sibi ambirent, gratias quidem habere; ipse tamen non petere, utpote qui a Caesare ultro honorari consuefactus. At ad obtinendam nominis dignitatem his rationibus objecta per literas ad Anonymum scriptas et evulgatas purgare. Si qui nunc se accusant, foedi peculatus reum compertum haberentPeculatus,, cur non in Posoniensi Conventu, quum omnes ferme Hungaros sibi ceperat inimicos, ejus sordis non detulerunt? Nemini clam, se nedum cum potentibus Principibus viris gravissimas simultates suscepisse, sed amicitias iis palam renunciasse: si quid in pecuniae publicae administratione peccavisset, eos scilicet ut inimicum salvum vellent, Caesari reum dissimulare? et palam omnibus, sese graviter munia exercuisse, sententias libere pronunciasse, respexisse prae Caesare neminem: qua audaciâ aliquem animo ejus servilis fraudis sibi male conscio, exterum, solum, inter quamplurimos infensos observatores ed in dictis factisque omnibus libertate uti posse? Cetera sat improvidum se omnes arguerent, qui frugalis in re Caesaris fuerat, ipse sibi pinguia Caesaris stipendia, ad septem et viginti annos in tot tantisque et minoribus et summis militiae ordinibus merita, conservare et augere ignorasset. Deinde se nullos homines detestatum magisPertinaciae,, quam quos privati odii pertinacia in publicum exitium stimulat: suas enim sententias non ullo animi pravo adfectu, aut mala arte, sed ipsis rerum argumentis docuisse; eadem ratione alienas improbasse: at ubi ex iis provinciae decretae sunt, eas omni studio ac diligentia promovisse. Aliqua a se provisa non accidisse fateri; et tamen adhuc suorum se consiliorum non poenitere; quia non idcirco non meliora sua, quia feliciora aliena. Degeneris animi,Se enim providisse quae humano consilio prospiei possunt; prosperis autem Caesaris auspiciis sperare, non fidere; ejusque egregiam bellandi felicitatem in Summi Numinis sinu abstrusam, quanta foret, et quandiu duraret, semper putasse nefas conjicere. Laetari vero, se ea animi magnitudine non esse praeditum, qua notat Politicus[1], Centuriones et Tribunos laeta saepius quam comperta nunciare. Sibi improbanti, Heislerium per Transylvaniae fines Germanicas copias dissipare, a quodam aemulo id ipsum objectum esse, saepius per ludibrium rogitante: Ubi est Turca? ubi Techelius? sed cum gravi Caesaris damno non diu abiisse, quod et Turca adfuit, et Techelius exortus tot fortissimos viros suo furori mactarunt; atque Heislerius et Auria, catenis onerati, istam magnanimitatem sat ipsis gravem experti sunt. Alia enim sane esse, timidum et cautum facere Principem, in belli rebus maxime quae emendationem non patiuntur. Fastus et insolentiae.Quae de fastu et insolentia objiciunt, proprio vocabulo ea adpellare oportere gravem Caesareae dignitatis curam. Postremo eos se suo gradu dejectum cupere, ut longe arceant qui Caesari vera exponat, utilia suadeat. Judicium ultro postulat de quaesturae ratione reddenda:
Absolvitur.Hinc judicium ultro postulat super ratione ab se administratae Quaesturae: in quo paruit, centies quadragies et plus eo aureorum nummorum[2], et sub Rabatta, et summum belli Quaestorem, in belli necessitates optima fide insumpsisse: unde avaritiae suspiciones purgatae.
Starembergius Consilii bellici Praeses creatus.
Caesar Caraphaeum in Italia sibi necessarium censet.Praeses tamen bellici Consilii ex praeclara belli virtute et scientia Starembergius creatus. Nam Caesar Caraphaeum id temporis in Italia necessarium arbitrabatur; ubi Etraeus et Jansonius Cardinales amplissimi, ac praeter Galliae Regis Legatum, qui ex ordine missus Romae agebat, Rebenacius Italiae Aulas percurreret; omnes prudentissimi rerum civilium viri id occupati, ut Italiâ Germanos ejicerent. Legatum ad Pont. Max. Romam destinat.
Caraphaeus comparatur.
Morae objectae a Gallis, Hispanis, Italis, Germanis Hungarisque.Igitur eum ad Innocentium XII Pont. Max. Legatum creat. Is comites delegit, et quae Caesarei Legati magnificam aulam decent comparat, jam profecturus. Sed cum Galli contra haec Caesaris deliberata multos metus injicerent; quos Itali Principes, Hispanique Proceres veros esse putarent; et Germani Hungarique Caraphaei aemuli ejus rei expediendae difficultates augerent; Caesar cunctatur.Caesar ut has vanas suspiciones tempore et curâ discuteret, Legatum mittere differebat. Caraphaei error.Sed hic veritus, aemulorum artibus moras necti; ac metuens ne ii summam suam exercitus Quaesturam praetenderent, ex qua ipsum necessario Caesari adesse adfirmarent; dissuadente tamen Kinskio, abruptus consilii eo se munere abdicavit. Morbus.Se cum nihil magis Legatio expediretur, morae impatiens, aegritudine animi in febrim incidit, qua brevi supremum obiitMors.
Ann. mdcxcii.
Ab ea Caesaris dolor.
Ab Caesare viri laus.. Caesar indoluit hoc honestissimo testimonio: Nobis morte praereptus, qui summo studio et fortitudine animi nostram rempublicam gerebat[3].
Caput XI | Caput XIII |
- ↑ Cornel. Taciti Annal. lib. II, cap. 12.
- ↑ Quattordici milioni trentaseimila novecento sessantasei fiorini.
- ↑ Ex consolatione Kinskii ad Hadrianum Caraphaeum Antonii germanum fratrem scripta.