Jump to content

De rebus gestis Antonii Caraphaei/Liber secundus/Caput IV

Unchecked
E Wikisource

Liber secundus, Caput IV
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Caput III Caput V 

caput iv.

Varadiniensem provinciam suo aere gerendam proponit; et tamen sententia non probata.


Annus mdclxxxvii.Jam interea quinctus coeperat circumagi belli annus, neque adhuc pro ingentibus victoriis in Hungaria relatis partae opes, quae enormia earum impendia repararent. Caraphaeus Varadiniensis provinciae utilitatem facilitemque docet.Igitur Caraphaeus, Varadinum armis quam mox petendum, ad Caesarem sententiae loco scribit[1], ut Turcicas vires uno ictu percellat; unâque operâ Transylvanos coërceat, a quibus omnia Hungaricis bellis fomenta et magna Turcis adjumenta suppeditata; et tandem aliquando dignum praemium belli tantis sumptibus damnisque gesti reportet.

Varandinium Transylvaniae fraenum.Docebat enim, Turcas quanquam Hungariae perpetuum seculum et ultra potenter sint dominati, ac tantundem temporis Budam, Themiswar aliosque Transylaniae fines possederint; id tamen Regnum nunquam subigere potuisse: quamobrem modesto iis Principibus tributo indicto contenti sunt. Tandem anno mdcvi Varadinum cepisse, eoque capto, Transylvaniâ universâ potitos: inde porro ei provinciae socios verbo Principes, re vero purpurata mancipia sub gravissimo tributorum onere imposuisse. Sub hoc exemplo Turcicas vires prius Varadini a Caesare adfligi oportere censebat, ut mox Transylvaniâ potiretur.

Ex literis Caraphaei ad Senatum refertur.
Varadinum munimentorum Hungariae ocellus.
Caraphaei sententia a Senatu improbatur.
Caesar ea de re ad bellicum Consilium retulit. Sed major pars censuit, Varadinum quidem omnium Hungariae munimentorum ocellum semper omnibus habitum esse; et utilissimam quidem expeditionem videri, si aliae nullae, quam Hungaricae res, agerentur. Sed Europae emergentes alias aliunde necessitates postulare, Caesarem ita Hungaricas res gerere, ut ad alias, si quae forte alibi extiterint, gerendas quoque paratus sit et intentus. Varadiniensem enim provinciam arduam longamque esse; necessaria ei bello mature paranda; militem jam instructum expeditumque agere necessarium; ut et in validissimum munimentum impetum facere, et praesidiariis Bellogradi Turcis unâ operâ obsistere posset. At a Danubio ad id oppidum usque ingentem impedimentorum copiam ad xxx hungaricas leucas per siticulosa terrarum deserta subvehendam. Atqui aerarium languere; et ad inopinos ab Gallia tumultus quoquo modo servandum militem; nec ad provincias mittendum, quae quanquam utiles, asperae tamen sunt et cruentae. Quibusdam a Consilio Themiswariensis provincia utilior videtur.
Ejus commoditates.
Utilius, res leviori molimine conari, et Themiswar ac Titul, ubi Turcae commeatus adservant, oppugnanda adgredi; quibus oppidis captis, Varadiniense obsidium facilius futurum: eoque pacto Germanum militem contra subitos Galliae, si qui forte oriantur, motus magis in Hungaria cum aliqua utilitate exerceri, quam totum occupari distinerique. Esse praeterea, et alios ejus consilii non spernendos usus: nam si Bellogradum obsideri e re esse videatur, nullum ei rei fore impedimentum; cum Valacho Moldavoque facile arma Caesaris jungi posse; Transylvanum in arctiores angustias redigi; Turcis ab Agria Varadinoque, Transylvanis a Bellogrado omnem intercludi commeatum; Giulam Lippamque interclusas aut ultro ad deditionem venire, aut certe facile capi, antequam hostis omnes copias in campos educat; modo Caraphaeus Marusii ripam equitando, cum aliquot tormentis, quae a regiis Hungariae urbibus ei devehantur, eo fluvio potiatur; postremo Caesaris exercitus ab utraque Tibisci Danubiique ripa facile et commode utrumque alteri, ubi necesse sit, opem ferre.

Caraphaeus suam sententiam tuetur.Sed Caraphaeus hos rescriptos metus expeditionis celeritate et militis aerisque compendio disjici omnes censebat, modo Caesar ipsi eam provinciam adornandam praemature decernat. Varandini armis capiundi facilitas.Namque arx vasto suburbio cincta, quod unius diei morâ, omni milite salvo caperetur, ita ut impressio in solam arcem facienda, quae et ipsa propugnaculis omnino nullis munita: frequentes incolae, suburbio capto, omnes in eam se se reciperent, ubi nullae substructiones, sed casae ligno contectae; itaque conferti inter ligna et asseres ignitarum vim pilarum nullo pacto perferre possent: et quamquam fossâ amne oppletâ circumdatur, tamen esse, qui artem callent, qua aqua diffugiat: quemadmodum a Turcis factum, quando ea urbe potiti sunt. Incoepti securitas.Caesaris arces et munimenta militis terga firmarent, ut numeroso exercitu non sit opus. In novo autem arcis Sanctjobi claustro commeatus adservarentur, quos Debrectiniensis uberrimi soli ager sat abunde ad manum subministraret; Transylvania quoquo pacto prompta equo alimenta praeberet. Parvus militum numerus.Sex equitum millia, quotam summae rei partem! et modestus tormentorum numerus ad rem expediendam sat esse: Provinciam de suo aere conficiendam promittit.et cum omnia desint, se in ea re conficienda omne suum patrimonium conlocaturum.

Themiswariensem expeditionem reprehendit.At si Themiswar adgressum eant, Transylvania haut sane volens suam opem contulerit; quae, cum Caesaris exercitus longe agant, nulla sane vi cogi potest. Tum vero omnia militi belloque necessaria eminus et difficulter petenda: Minora oppida facile capi, facile recipi.et ejusmodi minora oppida facile capi, facile recipi; ut ad ea contra hostem obtinenda, si forte adsit, justo exercitu opus sit. Iis quidem munimentis Transylvaniam infraenari, et veluti stativa Varadino circumduci, et commeatus ab Transylvania Bellogrado intercipi: sed absque iis, Tibiscus, qui Germanis jam patet, cum nullus ibi hostis arces habeat sitas, Bellogradensem provinciam secundaret. Sed et tunc Transylvaniam inter et Bellogradum commeatus intercluderentur, quando hostis eos parva manu protegeret; sin validâ tueatur, praesidiarius eorum oppidorum miles aut sane potest eam intercipere hosti utilitatem. Valachus infirmus Princeps.Valachus Themiswar pertingens tenuem summae rei opem contulerit: nam et Princeps non admodum potens, et vasta viris, exhausta aere provincia, ut plusquam sex millium virorum nequeat conscribere exercitum; eosque ipsos semermes, quibus Turcae non proeliis, sed velitationibus utuntur: nullis munimentis, nulla arce validus; quare ei subjicitur, qui eo adpropinquat armatus. Moldavus Valacho infirmior.Moldavus Valacho longe infirmior, ut anno superiore Polono Regi adventanti se se ultro submiserit. Componat Caesar hos minores et temporarios quaestus, si Themiswar adgrediatur, et ingentia lucra ac perennia, si impetat Varadinum; cujus accessioni uberrimum et opulentissimum Transylvaniae Regnum cedat: Caraphaeus studiosus Hungariae.quo reciperato, et Hungariae hybernis jam confectae respirare datur, et novae parantur opes, quibus in plures annos bellum protrahi possit. Ut nimis cautus ad aemulis notatus.Æmulos se risuros ut vanum; sed eos meminisse oportere, sibi semper objectavisse, quod nimis cautus pauca admodum fortunae committat.

Nihil tamen quidquam magis Caraphaeus his rationibus profecit: Essechiensis provincia decernitur.et Essechiensis provincia utilior visa, et decreta est: eâque renunciatâ tantum eam a sapiente acceptam edidit vocem: Caraphaei dictum.Bonum proponere cuique datur; argumenta ad id adsequendum apta invenire cuique non datur.

 Caput III Caput V 
  1. Ex volumine Epistolaram ad Caesarem, ep. 27.