Caput IV | Caput VI |
caput v.
Incendiariam Agriae oppugnationem belli Consilio proponit: probata primum sententia; mox dilata; tempore tandem extracta est.
Privata studia reipublicae remittit.Et tamen, ne privata studia Reipublicae essent detrimento, cogitans totâ belli ad Essechiensem pontem urbemque quam longe conversâ mole, omnem superiorem Hungariam, Varadino, Agria Mungactioque turbidam et inquietam a tergo restare; idque adeo, quod Agrienses hostes et Mungactienses perduelles omnibus proximis vicinisque Comitatibus vastitatem et excidium minitati erantRes diu meditabatur incipiendas., ubi primum miles hybernis deduceretur; animum ad Agriam incendiariis tormentis oppugnandam serio adplicavit; quod jam inde, quum Buda expugnabatur, secum deliberaverat, omnemque eam hyemem mente revolverat; et quo magis magisque cogitabat, eo certius utilissimam facillimamque esse sentiebat. Igitur industriâ diligentiâque fretus eas superare difficultates, quas expeditio secum adferret, sententiae loco ad Caesarem[1] scripsit.
Hostes ea urbe exuendos omni ratione oportere, unde in uberrimos et Caesaris utilissimos agros excurrebant; ut et ea provincia pacatior ageret, et tributorum onere aliae provinciae satis superque gravatae adlevarentur. Se vero Caesari id incoeptum effectum daturum graviter adpromittere, Agriensis Praesidis lieras intercipit.ut qui Rustenis Pasae literas interceperat, quibus Primo Vezirio significabat, omnibus vitae necessariis se miserrime laborare; et ni difficillimis rebus praesentissimam ferat opem, ejus urbis ulterius obtinendae omnem prorsus spem abjecisse. Agrienses acri urgetur fame.Res autem ipsas verbis congruere; quod per eam hyemem ingens inde Turcarum vis suffugerat, natis ibi uxoribusque, imbecilli vulgo, relictis. Hyberna tuto disposita a Caraphaeo.Jam provisum ne interea Varadino, Transylvania Mungactioque in Debrectiniensem, aut alium agrum, ubi hybernet Germanus miles, hostes foris insultent. Agriensium animi perculsi.Intus autem animos ita perculsos, ut, cum eo valida manu adpropinquasset, statim urbem trepidi deseruerint, et in arcem festinantes confugerint. Caraphaei consilium ut Agriam ad deditionem cogat.
Victoriam brevem at incruentam pollicetur.
Exiguum peditum numerum ad id postulat.
Æmulos perstringitDecrevisse tertio post institutam oppugnationem die Praesidi interceptas ipsius literas mittere, a quibus se scire noscat in quantum angustiarum redactus sit. Ipsam autem oppugnationem non nisi decem aut summum duodecim dierum morâ stare; victoriam omnino incruentam fore. Sexcentum non plus eo peditum, a Buda duodecim leucarum iter facturos: nam sibi praecipuam semper fuisse curam servare legiones. Se ejus expeditionis utilitatem facilitatemque diu multumque meditatum; omnia explorata habere; praesentemque, melius quam suos longinquos aemulos, apta rebus inire consilia: atque adeo in ea re suam agi dignitatem, Non magnifica sed tanta censet.ut qui in vitae rationibus eam habeat, non magnifica, sed tuta consulere. Jubeat modo Caesar incendiaria ad se tormenta mature advehi: Incommoda numerat, nisi Agria expugnetur.sin suum contemnatur consilium, ejus urbis praesidiarios milites Budam inter et Solnochum commeatum intercepturos; adventante aestate frugibus direptis, quae obsidioni alterum annum substentandae sint satis, ut anno superiore Mungactienses fecere, et ipsi nunc se facturos minitantur, omnem provinciam esse devastaturos. Ipsum interea cum Caesaris suas indoliturum vices; quod eam sibi gloriam inviderint, Caesari utilitatem praecluserint.
Agriensem provinciam summi Germaniae Principes ambiunt.
Cardinalis Bonvisius eam Caraphaeo demandam censet.Aliquis inter Aulae Primores cum consilium nulla posset ratione reprehendere, eo evasit: non recte fucere Caraphaeum, qui iis praefici pro suo jure postulet, quas Principes sunmi a Caesare sibi demandari summe concupiscunt. Cui sermoni cum forte Bonvisius Cardinalis adesset, respondit: in ea re non de dignilate certari, sed de expeditione Duci demandanda, qui militaris scientiae spectatus sui consilii auctoritatem obtineat; et longa utilique provinciae administratione, rerum, locorum temporumque utilium ad vincendum altero experientior habeatur. Cui replicatum, Reipublicae caussa Caraphaeum eam utiliter procurare oportere, quanquam alius esset imperaturus. Heic Bonvisius sermoni in ea verba finem imposuit: Caraphaei a Bonvisio laus.Igitur Caraphaeus eo fato natus, bella sapienter administrare, ut alii duces victorias inde partas retulerint.
A Senatu Carapahaei sententia probatur: sed differtur.
Metus ne Agriensis Praesidis literae dolo fictae:Senatus tamen sententiam probavit: sed incendiarium cum tormentis mitti dilatum est: tandem cum adesset, continentibus imbribus oppugnatio praepedita, in ineuntem Aprilem constituta. Interea belli Consilio ea provincia durior visa; quod interceptis Agriensis Praesidis literis fidendum haut sane esset: idem enim antea de Neosolio stativis obsesso perfugae renunciarant; at contrarium tamen compertum est: unde metus non temerarius, an id dolo factum ut eo Caesaris copiae distineantur; et uti illud, ita hoc oppidum acri et diutina obsidione cogendum sit, quae legiones conficiat. Et ut in Agria incendiaria oppugnatione dedatur.
Incendiariis oppugnationibus maxime frustra cadentibus armorum dignitas laeditur:
Et duces in invidiam trahuntur.Neque incendiariam oppugnationem sat esse, ut is arcem in Caesaris redigat potestatem: non enim tantum in ea urbe agere oppidanorum numerum, qui seu metu, seu molestia ignium commoti, vim militi ad dedendum arcem facere possint. Itaque Augustaea arma jacturam dignitatis factura; idque adeo quod Mungactium adversus foeminam Ragoctiam, non contra fortem expertumque belli ducem Rustenem Pasam, anno superiore oppugnatum, non tamen captum: et per ejusmodi urbium conflagrationes acri invidia flagrare arma; quando infensissimi bellatores Reges ducesve nefas putarunt, urbes, quas ipsi non fundarunt, evertere. Budae vero rarum militem praesidere, ut inde, nisi numeri suppleantur, educi non possit. Et ut omnia praesto essent, acierum tempore jam adpetente eam opportunitatem praeteriisse. Tamen si confidat fore, ut intra octo dies oppido potiatur, oppugnationem instituat.
Caraphaeus suam sententiam propugnat.Caraphaeus iniquo id animo decretum tulit: sed ad consilii sui gravitatem tuendam ad Franciscum Udalricum Kinskium unum e belli Consilio scribit[2]: alias omnino res esse Neosolium et Agriam: hanc urbem in insulae formam cum aliis prorsus nullis communicare; Neosolium autem ad manum Novigradum, Baëtiam Budamque habuisse: neque agrum uti Agriensem longe lateque vastatum: Tibiscum glacie adstrictum sex perpetuos menses eo invehi commeatus non ferre: alios autem conditos non habere, nisi quos duodeviginti antea mensibus ab agris Caesareis direptum in urbem comportavere. Se autem citra vani aut gloriosi hominis notam firmare posseNihili temerarius., nunquam Viennam quidquam de hostibus nunciasse, nisi prius mature, ne quid temere adferret, pensitato; Peccat potius in tutiorem partem.
Una ex ejus vitae rationibus adprime utilis.
Cum Caesaris utilitate suam dignitatem conglutinat.
Quo diligentia in deliberando utitur.
Legiones per acies confectas in hybernis restituit.
Sine aerarii sumptu.
Hyberna disponit commodissima aestivis.
Incendiariae oppugnationes cum Turcis haut reprehendendae.semperque in eam potius peccasse partem, quae esset tutior: quod in ceteris vitae suae rationibus illam retulerat, semper aliquid sibi servare reliquum, cogitans in rebus agendis cum Caesaris utilitate suam dignitatem esse conjunctam. Itaque nullam omnino rem inter deliberandum inexpensam praeteriisse, quae ad expediendum consilium necessaria videretur. Deinde se nec jactanter commemorare posse, per omne ejus belli tempus legiones aestivis belli aerumnis confectas semper sibi traditas esse, easque in hybernis sine ullo aerarii sumptu nitori suo restituisse; semperque hyberna ita disposuisse, ut pro incoeptis in novum annum conandis miles brevissima itinera faceret, et expromptum homini et equo necessarium haberet: tantum abesse ut ipse censeat oppugnationem, qua Caesaris copiae deterantur. Ad haec Agriam item a Mungactio longe diversam; ibi subfossa e vivo saxo loca, quo ab incendiariis globis se tuto obsessi receperunt: at Agriae exposuisse humiles e ligno casas, neque ulla subterranea patere suffugia. Neque paganorum turbis quidquam confidere, quibus ad deditionem milites adigantur; sed longa inedia et tabe sperare, qua ipse miles confectus est. At enim incendiarias oppugnationes quis reprehendat cum Turcis, quorum bella ignis veluti praelux, vastitas pedisequa comitatur? Quare deditionem lucro adponendam: et nisi sequatur, armis Caesaris nihil dignitatis detractum. Mirari vero illam sibi datam conditionem, ut ipse de belli fortuna despondeat, et intra octo dies Agriam certo captum iri adpromittat. Sapiens Ducis dictum.Eventa enim rerum in Summi Numinis sinu celari; sed pro iis, quae explorata sunt, de oppidi viribus, copiis animisque, apta argumenta adhibere, eaque ad incoeptum efficiendum parare ac disponere, id in ducis facultate versari. Caussa cur aemulis invisus.At se scire unde ictus venerit, quod acerbissimum animo suo vulnus inflixit: sibi invideri, quod Principi charus sit, eique maximas res gerendas proponat, pauco milite, de suo aere. Suum tamen fecisse officium, solari. Qui summus Caraphaei dolor?Durum quidem summis vigiliis ac laboribus adtritos exercitus restituere et instaurare; et quum tempus est, quo aliquem gloriae ex industria conligat fructum, alios adesse, et belli imperia suscipereUnde solamen?; sed sat praemii sibi putare, vel inglorium fecisse rem Caesaris.
Caesar eum solatur:His Caraphaei literis a Kinskio Caesari communicatis, Caesar ut justum ejus dolorem soletur, ad eum scribit[3], super ea re non aemulorum invidia, sed rerum utilitate Patres in ejus non concessisse sententiam: Jubetque Agriam stativis obsidere acrius pergat.ne tamen Agriensi hosti liberae in vicinos agros pateant excursiones, Agriam urgere stativis pergat.
Caraphens Auriam stativis praeficit;Quamobrem Caraphaeus reipublicae suum dolorem largitus, Agriam una legione sua acriter circumsedit, eique Auriam praefecit: et quo Lotharingius securior bellum Essechiense gereret, et Mungactium quoque stativis cinxit.Mungactium quoque stativis tam arcte cinxit, ut omnem ei externum interciperet commeatum.
Caput IV | Caput VI |