Jump to content

De rebus gestis Antonii Caraphaei/Liber secundus/Caput IX

Unchecked
E Wikisource

Liber secundus, Caput IX
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Caput VIII Caput X 

caput ix.

Agria, a Caraphaeo stativis acriter obsessa, initium Turcis praebet militaris seditionis: qua Mehmedes IV in ordinem redigitur, et Soleymanes III Turcarum Impetor creatur.


Qui per id tempus Agriam stativis in tam arctum redegerat, ut rerum omnia inopiâ miserrime laboraret. Ob late dominandi utilitates Agria Varadino, Varandinum Budae prestat.Et quia id munimentum rerum Hungaricarum gnari ceusent, quantum ob dominandi utilitates Varadinum Budae praestat, tantum Varadino praestare: nam non solum omni terrarum plagae citra Tibiscum, uti Varadinum ulteriori universae, imminet; sed ea capta Varadini quoque limitaneum militem ab excursibus et populationibus coërcet et continet; Soleymanes, ut obtineat ab Caraphaeo Agriam, Transylvaniam Lotharingio occupandam permittit.eapropter Soleymanes, Dravo remeato, postquam fusas ad Mohatium vires conlegerat, cum justo exercitu ad Peter-Varadinun castra posuit; et elusus consilii de Transylvanja adversus Lotharingium, qui eo arma inferebat, obtinenda; unice de Agriae salute solicitus, Decem equitum millia Agriae auxilium mittit.
Caraphaeus in muniendis firmandisque milite castris invictus.
decem equitum millibus imperat, ut cum equo quisque suo invehat in obsessam urbem commeatum. At ii super recentem victoris hostis terrorem, Caraphaei famâ perculsi, quod res singulari belli scientia gereret, et in muniendis maxime firmandisque milite castris ante omnes praestaret; Spahii colore stipendii non soluti seditionem incoeptant.formidini quaesito colore quod sibi terna non soluta essent stipendia, imperium detrectarunt .

Hinc turbidi primum rumores, mox truces minae, tandem omnis sacramenti fides exuta est. Princeps seditionis Siauso Pasa.
Seditionis militaris primus conatus.
Apud turbatos adsumendae populares artes.
Princeps seditioni adclamatus quidam Siaus Pasa, qui astutiam pro prudentia, audaciam pro fortitudine vulgo imponebat. Is specie recusantis, quod flagrantissime concupiverat subit munus: et Vezirium adroganti officio merita aera militibus interpellat. Soleymanes ad has res dubias popularibus adsumptis artibus, brevi suos commilitones absolutum iri adpromittit, et in praemium aerumnarum, quas tulerant, et in melius porro pugnandi incitamentum. Ubi Siaus mollibus Vezirii responsis se ei sensit esse formidini, audacter subdit: ab eo virtutis mercedem in gulae fastidia, vestiumque luxus vexatam; ejusque imprudenti ductu rem Musulmanicam pene eversam. Quare cum jubet, sibi Mehmedis Prophetae vexillum sigillumque regium tradat, ac meliores rem piorum gerere patiatur. Soleymanes dignitatem Imperii tuetur.Non tulit Soleymanes vili turbatori prostituere tanti Imperii majestatem. Igitur vexillum signumque, nonnisi Domino, a quo acceperat, reddere nefas esse respondit: et sequenti nocte Bellogradum nave subvectus proficiscitur; inde Constantinopolim petit. Ubi luce profectum Vezirium rescivere, inlico exercitus ad regiam urbem adlegat, qui militis nomine petant ut Siaus Soleymani subrogetur. Dum Turcarum Dominus ancipiti cura haeret, qua ratione militarem tumultum, integra majestate, saivisque militiae studiis, tranquillaret, seditiosus exercitus Constantinopolim versus turbidum iter facit. Imperii Turcici majastas adfligi occipit,Ibi tum Imperator Capizium ad Siaum mittit, qui ejus laudet reipublicae charitatem; seque ei vexillum signumque brevi missurum dicat, modo is in hostes arma convertat. Sed Siaus, simulans ab armata multitudine invitum rapi, ut coram in Principis verba juret, in ipso agmine ab Imperatore Primus Vezirius creatur. Tandem turbatori publice prostituta.Mox eidem, cum exercitum ad urbem duxisset, rite et ordine firmata dignitas; seditionis praecipuis amplissimi honores conlati, Soleymani aliisque primoribus laqueo fauces conlisae; miles cumulate absolutus.

Sed quia contumaces prius in magistratus cives, mox Principi inobsequentes existuht; audacissima vox prolata, Hinc Princeps intutus.ut Imperium salvum sit, Mehmedem in ordinem esse redigendum: quam vocem a proximis acceptam, statim provulgatam ubi Mehmedes audivit, Mehmedes iratus fratres it perditum.irâ percitus, quae in ultimo regni discrimine maximum terrarum Orbis regnatorem ciere poterat, cum regio puerorum comitatu claustrum subit, ubi agebant,Sed prohibitus. ut Soleymanem et Achmedem confoderet, tanquam rerum novarum argumenta. Bustaugius Bassius solitum ejus Aulae prohibet nefas: eaque insontium fratrum miseria alterum eorum Soleymanes III Imperator consalutatus.Soleymanem III ejus nominis citius Principem fecit. Nam ad invidiam praesentis vilae pristina Mchmedis virtute commemorata, quod pro Creta, Cameneco et Neosolio nunc per flagitia rependeret Caesari Venetoque complures innumerasque provincias; Mehmedes abdicare se Imperio vi et superstitiones adactus.Nanchiz Effendius praecipuus inter Mehmedis falsi Prophetae posteros Tiyranno edicit, ut alto erectoque animo Imperio cedat, et reliquam vitam incolumi ocio, quod tantum deceat privatum, committat. Sed injustam vim Mehmedes aegerrimo tulit animo, ut ex moerore in gravem ac difficilem morbum inciderit.

Sub Soleymane nova seditio militaris
Turbatis rebus modesti languerent.
Populus, ut ad nova adsolet, Soleymane laetus: sed, nutante adhuc Principe, novas turbas ob non soluta stipendia miles movet. Eam vim Siaus Primus Vezirius in honos cives convertit: et opibus divitiisque supposita crimina, et jus fasque pecuniâ redemptum. Sed miles flagitiosus, et novo Principi imperium imputans, auro nunquam satis expleri. Siaus conatur seditionis praecipuos a multitudine turbante per speciem honoris abducere. Sed ex iis unus, Tatfagius vocabatur, simulat dolo metum, Siaum in se tentasse, ut omnes perdat, qui ei proximum a Principe munus sunt suffragati. Siaus et precipui factionis caesi.Hinc in Siaum et primos militiae saevitum.

Vis et licentia militaris per superstitionem oppressa.Inter haec perversa et inconstantia vulgi quidam, Emir dictus, ex certa Mehmedis Legislatoris posteritate, lymphati instar vile praeseferens signum, se populum sequi jubet: brevi id centum millia paganorum contra insolentem militem concit: qui sceleris conscii, et virtutis militaris obliti, ab semermibus latibula quaerunt; per secreta domorum scrutantur; ad multa millia caeduntur. Superstitione Soleymani firmatum Imperium.
Ismaël Primus Vezirius creatus.
Ita superstitione, quae plurimum apud Turcas potest, Imperium adimitur, transfertur, constabilitur. Soleymanes Ismaëlem Vezirium creat, mansuetum et senio gravem virum. Vulgus cur exemplis movetur?
Osmanes Gengienes in Graecia,
Sed quia pravo exemplo facile excitantur ad simile audendum vulgares animi, qui exemplis non ratione ducuntur; in Europa Osmanes Gengienes, vir hactenus fortis, et praecipue in priori Budae oppugnatione spectatus, Graeciam, quam regebat, ad nova excitaverat: in Asia autem quidam, Gedikus adpellatusGedikus in Asia novas res molitur.
Ismaël in exilium mittitur.
Mustapha Primus Vezirius creatus.
, praedonum multitudinem ad justi belli imaginem ductans, plurimas provincias infestabat. Ismaël neutri extinguendae seditioni par, et brevi duorum mensium administratione sive retectus, seu factus nequam, in exilium mittitur: et Mustapha, qui Soleymanis Vezirii tempore Janicsarorum Praefectus erat, ad amplissimum munus promotus.

 Caput VIII Caput X