Caput VII | Caput IX |
caput viii.
Opportunitatem dat, ut Christianus exercitus secundo adversus Turcas proelio ad Mohatium utatur.
Sed quanquam Mehmedes Soleymani renunciasset, se ex sermone, quem cum Caraphaeo privatim habuit, intellexisse, Caesarem nulla ratione ab Foederatis distractum iri; tamen sperans rem crudam adhuc tempore mitigari posse, Techelium muneri Caraphaeo adservabat. Aliquot Pasarum Hungariae consilium de Turcico bello in annum mdclxxxvii administrando.Sed et Turca dividendi foederis frustra fuit, et en res opportunitatem commodavit ut ejus exercitus eo anno funderetur universus. Nam in oppido Giula Allys ei Praefectus, et Abjain Mehmedes, et Giurgi Mehmedes, ille Jeni, hic Peter-Varadini Rectores, una cum Techelio de ratione belli eo anno administrandi consilium habuerunt: in quo Emericus dixit, Techelii sententia.se nosse, Germanos Essechiensem provinciam eo anno adgressuros, et inde, Savo trajecto, Bellogradum armis petere decrevisse. Quapropter censebat ad Primum Vezirium scribi oportere, atque ab eo petendum ut duodecim Tartarorum millia suo ductui permitteret: quod iis ipse copiis, cum Christiani Dravum trajecissent, trans Danubium vectus omnem eum terrarum tractum infestus Posonium usque percurreret; cum Hungaris autem, quos jam ad quinque millia paratos exponebat, et brevi alia quinque conscripturum sperabat, utranque Danubii ripam considens, Caesareum exercitum omni commeatu prohiberet, et in anceps malum conjiceret; hinc famem, hinc potenti cum exercitu Soleymanem. Probata Pasis.Probatum Pasis consilium, Vezirioque scriptum: a quo Peter-Varadinum Techelius ire jussus, ut reciperet copias: sed ubi advenit, mutatum reperit; quod inter itineris moras rescisset, Non autem a Primo Vezirio.Christianos exercitu sexaginta virorum millium potenti congressuros: unde oportere unitas iis Musulmanorum vires opponere, ne si quid adversi accidat, divisi facilius opprimantur. Quando autem ab urbe Essecho, inrito eventu oppugnatâ, Christiani castra moverunt, denuo Magnum Vezirium rogavit, Aliud Techelii consilium;ut sibi aliquot Turcarum et Tartarorum millia ductare liceret; quibus, trajecto Danubio, Germanorum agmen Budam usque graviter infestare confidebat. Sed Soleymanes quoque adspernatur.Sed hoc quoque consilium Soleymanes est adspernatus. Cum denique a Lotharingio Dravum remeante proelium cum Christianis ad Mohatium committere adactus,Turcae in Mohatianis campis fusi.
Ingentes Christianae victoriae usus. satis infelici proelio fusus est; et Essechum urbs, cum Butschino et Walpo arcibus captae; et divisis mox Christianorum copiis, ab Henrico Joh. Dunewaldio inferior Slavonia vacua ferme universa occupata; ab ipso Lotharingio Transylvania ex foedere percusso Germanum esercitum in hyberna excipere, certumque Caesari tributum pendere jussa est: Pasae, quos memoravimus, graviter Primum Vezirium incusaruntSoleymanis a Pasis incusatus, quod Techelio non auscultarit., qui Techelio non auscultarit[1]. Caussarum ignari putarunt, Soleymanem tanquam de victoria certum, ejus sibi Techelium socium adsciscere dedignatum: res fuit, ut copiam Techelii Caraphaeo dedendi, ubi vellet, expromptam haberet.
Caput VII | Caput IX |
- ↑ Ex MS. Notizie particolari del Teclì.