Jump to content

De rebus gestis Rogerii Calabriae/II

Checked
E Wikisource
 I III 

Incipit liber secundus.

Si quaeritur quod, Calabria vel Apulia, iam ex parte non autem ex toto, -quantum ad ea quae in eis facta sunt- descriptis, apud Siciliam describentes transeamus, iterum, quasi digressionem facientes, ad eundem stilum reducturi, sciendum est quod unaquaeque res describenda suum locum, quantum ad tempus quo facta est, exigit, ut rationis series recto tramite testatur, ut quae priora facta sunt, praecedant, quae vero posteriora subsequendo describantur.

Comes enim Rogerius, cum primum Siciliam debellaturus egressus est, quae apud Calabriam habebat, non deseruit; sed, cum opportunitas exigebat, exercitu in Siciliam interim dimisso, ipse ad sua negotia disponenda redibat. Multotiens etiam duci fratri auxilium laturus, vel certe in maioribus et dubiis rebus consilium daturus, ut strenuus miles et vir magni consilii, in Apuliam usque transibat.

I. Elegantissimus igitur iuvenis comes Calabriae, Rogerius, cum apud Regium cum fratre duce, tota Calabria debellata, moraretur, Siciliam incredulam audiens, et brevissimo mari interposito ex proximo intuens, ut semper dominationis avidus erat, ambitione adipiscendi eam captus est, duo sibi proficua reputans, animae scilicet et corporis, si terram, idolis deditam, ad cultum divinum revocaret, et fructus vel redditus terrae, quos gens Deo ingrata sibi usurpaverat, ipse, in Dei servitio dispensaturus, temporaliter possideret.

Haec secum animo revolvens, eorum, ad quae animum intendebat, non tardus executor, cum sexaginta tantum militibus, periculosissimo quamvis brevi pelago inter Scillam et Caribdim navaliter sese committens, Siciliam explorat et gentis suae militiam tentatum transmeando vadit.

Est portui, quo applicuerunt, populosa civitas proxima, quae, a messe vocabulum trahens, -eo quod totius regionis messes, quantum Romanis in tributum antiquitus persolvebatur, illuc congregari solebat-Messana vocata est. Huius urbis cives, quorum plurima multitudo erat, hostes suos fines pervasisse cognoscentes, plurimum indignati, maxime quod paucos numero videbant, urbis portas maximo impetu prosilientes, ipsos occupatum vadunt. Porro comes, ut semper astutissimus et militia callens, primo timore simulato, cum eos longius ab urbe seduxisset, impetu facto, acerrime super eos irruens, in fugam vertit. Sicque extremos quosque cedendo, usque in portam civitatis longo reditu fugientibus, visu odibili comminator, reduxit. Spoliis itaque et equis illorum quos deiecerat acceptis, naves suas ingressus, Regium remeat, ad ducem fratrem suum.

II. Dux deinde Robertus cum comite Rogerio fratre suo in Apuliam hiematurus reversus est: ubi, quia iam aliquantulum temporis transierat, ex quo abinde recesserat, res suas quasi ab omnibus esse laesas et minus ordinatas inveniens, tota hieme consilio prudentiae suae resarciens, ad integrum reparavit. Apuliensesque principes, de novo ducatu accepto sibi congaudentes, pluribus donans, de expeditione versus Siciliam in proxima futura aestate facienda permonuit.

III. Rogerius vero comes, duce relicto in Apulia, Regium in prima septimana ante quadragesimam remeavit, ad quem Betumen, admiraldus Siciliae, a Belcamedo, quodam principe, proelio fugatus, eo quod maritum sororis suae, honestum suae gentis iuvenem, vocabulo Benneclerum occiderat, apud Regium profugus, venit, comitem versus impugnationem Siciliae multis exhortationibus excitans.

IV. De cuius adventu comes non minimum gavisus, eum honorifice suscepit, eiusque consilio, necdum hieme transacta, hebdomada videlicet proxima ante quadragesimam, cum centum sexaginta militibus, ipsum Betumen secum, eo quod patriam sciebat, ducens, Farumque ad Clibanum tegularum transiens, Siciliam invadit. Dumque, Betumene, qui ad se transfugerat, ductore, versus Melacium praedatum iturus, de nocte, haud longe a civitate Messanae transiret, obvium habuit quendam sarracenum, militia inter suos nominatissimum, fratrem scilicet Bennecleri, pro cuius occasione Betumen a Sicilia eiectus fuerat. Hic nempe, cum in praecedenti vespere persensisset comitem armata manu Siciliam intrasse, militia sua plus necessario praesumens, a Messana progressus nocturnus hostis, ut sibi aliquod militare nomen in damno hostium acquireret, tentatum ibat. Comes vero Rogerius, inermis, excepto clypeo solo et ense quo accinctus erat - armiger namque cum armis subsequebatur - socios praecedebat, oculos intentissime circumquaque ducens. Dumque illum adventantem sub pallore lunae deprehendisset, perlongum ducens ab armigero arma recipere, ne forte, si etiam ille sub umbra viseret, aufugeret, impetu facto, solo ense super eum irruens, unoque ictu medium corripiens, secavit: de corpore, duabus partibus factis, equumque et spolia cuidam suorum dedit. Inde Melacium et Ramectam usque pertransiens, plurimum praedae accepto, ad tres lacus iuxta Farum, qui Praroli dicuntur, hospitaturus rediit ; in crastinum ad ultimas aquas usque progrediens, praedam, quam acceperat, Regium deferendam navibus posuit.

V. Porro Messanenses putantes, quibusdam iam naves ingressis, se illos quasi semipartitos facilius posse occupare, equitatu et peditatu, omnes ab urbe egressi, invadere vadunt. Verum, quia ventus contrarius erat, nullus armatorum naves intraverat. Comes vero, cognoscens eos versus se adventare, Serlonem, nepotem suum, videlicet Serlonis fratris sui filium, cuius superius in fine primi Libri mentionem fecimus, ne si fugere, sicut et fecerunt, vellent, liberius possent, sic praemissum, ipse velocius subsecutus dum fugere nituntur, ita intercepit, ut vix ex tanta multitudine unus evaserit.

VI. Messanensibus suorum funera flentibus, comes penes civitatem transiens, in insula Sancti Iacynti, haud longe ab urbe hospitatum vadit; summoque diluculo Messanam, quasi viribus exhaustam, oppugnare vadit. Sed Messanensibus, quamvis paucis, qui adhuc supererant, cum ipsis mulieribus armatis turres et pro pugnacula seseque certatim ut pro vita defendentibus, comes, ne Sicilia, tali facto excitata, super eum irruat, ad tentoria sua rediens, de transitu versus Regium tractare coepit. Mare vero turbatum cum periculosum transitum obstentaret, comes, sapienti usus consilio, totam praedam, quam ceperat, sancto Andronio, ad ecclesiam suam reaedificandam, iuxta Regium dandam proposuerat: destructa quippe erat noviter. Sicque meritis eiusdem Sancti, ut credimus, aura prospere flante, mare sedatum sese transmeabile praebens, impune transire permisit.

VII. Ne videatur hoc factum, quod praedam Deo obtulerunt, contrarium canonicis sanctionibus, propter illud quod dicitur: Qui immolat victimam ex rapina vel ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in cospectu patris, cum hoc potissimum accipiendum sit dictum de substantia pauperum Christi, de quibus et alibi dictum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum coelorum, non esse absurdum scimus, qui Deum nec ore nec corde confitentur. Sed quod aufertur, Deo offerre haud absurdum videtur, nam acceptis ingratis utuntur, a quibus ipse largitor non recognoscitur.

VIII. Comes igitur Rogerius, toto mense martio et aprili per Calabriam utilitates prudenter ordinans, navibus et reliquis necessariis commeatibus expeditionem iterum versus Siciliam certatim parat. Maio itaque intrante, dux, ab Apulia cum maximo equitatu Regium veniens, etiam navalem exercitum per mare venire fecit. Belcamet vero, admiraldus Siciliae, audiens expeditionem versus Siciliam apparari, naves, quas cattos appellant, quae hostium transitum impediant, a Panormo in Farum mittens, per aliquot dies hostes transire impediunt. Nam, quamvis noster navalis exercitus plurimus esset, eorum tamen amplior et fortioribus navibus abundantior erat. Nostri denique tantummodo germundos et galeas, Sicilienses vero cattos et golafros, sed et dromundos et diversae fabricae naves habebant.

IX. Dux ita sibi transitum turbari videns, cum frate comite et sapientibus exercitus, accepto consilio, divinum invocat auxilium. Exercitui, ut sacerdotibus confiteantur et, poenitentia suscepta, omnes communicent, indicit; ipse cum fratre, si terra divino auxilio illis tribuatur, sese deinceps Deo devotiores futuros voto promittunt, certa fide in mente retinentes quod scriptum est: In omnibus negotiis tuis Deus adiutorem tibi assume, et habebis prosperos effectus. Et quia non est consilium contra Dominum, et quod nulla proficiendi difficultas est, ubi Spiritus Sanctus cooperator adest, in omnibus, quae facere disponebant, Deum ordinatorem et fortiorem gubernatorem lacrimabili compunctione cordis implorant.

X. Comes itaque Rogerius, videns hostes ex altera ripa contra suum exercitum adiacere et nusquam promoveri, ad callida argumenta, ut solitus erat, ac si legisset: Quid refert? Armis contingat palma dolisve, convertitur, consiliumque duci dedit: ut, ibidem cum exercitu remanens, sese hostibus ostentaret; ipse interim, cum centum quinquaginta militibus Regium usque progrediens, navibusque sibi abinde sub nocturna umbra contraductis, mare, nescientibus hostibus, transiens, Siciliam invaderet. Duce vero, timore amittendi fratrem, hoc negante et dicente se nil per fratris mortem lucrari velle, sed potius fratris vitam omni lucro praeponere, Regium, praemissis navibus, ipse comes cum trecentis militibus subsecutus, ut semper militia praesumptuosus et magnarum rerum attentator, mare, incertis hostibus, impune transiens, ad locum, qui Trium Monasterium dicitur, applicuit; navesque remittens, ne forte aliquis suorum ad illas refugeret, Messallam oppugnatum vadit. Quam inermem inveniens -nam iamdudum defensores eius peremerat - urbe capta, turres et propugnacula eius diruit: quos invenerunt interfectis, quibusdam vero ad Panormitanas naves transfugientibus, anno ab incarnatione Domini MLX[I].

XI. Inter quos et quidam iuvenis de nobilioribus Messanae urbis civibus, sororem habens pulcherrimam, dum fugiens secum adducere nititur: puella, ut tenuis virguncula, et debilis naturae, laboris expers, timore et insolito cursu deficere coepit. Frater vero, ad fugam dulcissime illam verbis excitans, dum minime proficit, viribus exhaustam videns, ne, inter Normannos remanens, ab aliquo eorum corrumperetur, gladio appetens, interfecit. Et quamvis prae dulcedine sororis lacrimis perfunderetur - unica enim erat - maluit sororis interemptor fieri et mortuam quoque flere, quam soror legis suae praevaricatrix fieret et ab aliquo lege sua non contento stupraretur.

XII. Porro Panormitani, urbe Messanae capta, se delusos ab hostibus cognoscentes, timentes ne forte tum mare turbatum, si illic diutius morarentur, eos ad terram cogeret, et ab hostibus opprimerentur, confusi, vela, unde venerant, direxerunt. Ipsius vero urbis captae claves comes Rogerius ad ducem transmisit, mandans ei quatenus secure navigando acceleret ad se. Sicque, mari hostibus purgato, patenti absque periculo transitu, dux, cum omni exercitu placido cursu transmeans, Messanam venit fratremque sanum inveniens, non minimum congavisi sunt.

XIII. Rebus itaque suis per octo dies sapienter dispositis et urbe pro velle suo firmata, custodibus dimissis, equestri exercitu et navibus apud Messanam relictis, versus Ramectam utrique fratres intendunt. Ramectentes autem, iamdudum cognito in parva manu hostium eorumdem maximam multitudinem Messanensium bellatorum occubuisse, ne quid simile sibi accidat, advenientibus hostibus obviam territi, legatos, qui pacem postulent, mittunt, urbemque et seipsos ditioni dedentes, libris superstitionis legis suae coram positis, iuramento fidelitatem firmant.

XIV. Inde de prospero eventu cum maxima laetitia recedentes et, debilitate gentis cognita, audaciores sub Scabatripoli hospitium sumunt. Inde in crastinum ad Fraxinos perveniunt, et a Fraxinis ad Maniaci pratum. Hic Christiani, in valle Deminae manentes, sub Sarracenis tributarii erant. De Christianorum adventu gavisi, illis occurrerunt, multaque exenia et donaria obtulerunt: hanc excusationem contra Sarracenos assumentes, quod, non causa amoris, sed ut seipsos et quae sua erant tuerentur, hoc facerent, fidelitatem vero suam illis inviolabilem se servaturos. Fratres vero utrique, eos cum maxima dulcedine suscipientes, multa beneficia se illis collaturos, si terra sibi a Deo concedatur, promittunt. Sic in pace dimissis, ipsi Centurbium usque pertendunt.

XV. Sed Centurbienses, quamvis strenuitatem ipsorum non ignorarent, mori tamen non abhorrentes, cum nullo modo servire volunt, in defensione urbis et sua propugnacula armant. Nostri vero fortiter oppugnantes civitatem, cum viderent suos a fundibulariis et a sagittariis vexari et sine detrimento suorum versus urbem nil se posse proficere, ab oppugnatione desistunt, maxime quia in proximo sibi a Sarracenis bellum imminere audiebant: contra quos suos, ne vexarentur vel numero diminuerentur, reservabant.

XVI. Sic Centurbio relicto, in planicie Paternionis castrametati, tentoria figunt. Visaque planicie apta et spatiosa ad proeliandum, per octo dies illuc morati sunt, volentes ut a Sarracenis inibi sibi proelium dispositum offerretur. Sed cum a speculatoribus Betuminis Sarraceni, qui apud Regium ad comitem transfugerat et illis fidus comes et ductor comitabatur, didicissent bellum necdum in promptu haberi, ulterius progredientes, apud Sanctum Felicem, iuxta cryptas subterraneas, hospitati sunt: quas oppugnantes, maxima ex parte coeperunt, pluribus ex inhabitantibus interemptis. Inde progressi ad molendina, ante Castrum-Iohannis, in ripa fluminis, quod lingua eorum Guedetani dicitur - quod latine resolutum flumen paludis interpretatur -, castrametati sunt.

XVII. Belcamet igitur, numerosa multitudine Africanorum et Siciliensium coadunata, bellum, quod diu disposuerat, hostibus offert, anno ab incarnatione Domini MLXI. Porro dux, esercitum semipartiens - erant enim tantummodo septingenti - et ex ipsis duas acies ordinans, unam fratri, ut priori, sicuti sibi moris erat, ut hostem feriat, delegat; ipse cum altera, suos alacriter verbis exhortando, subsequi non tardat. Similiter Belcamet, cum quindecim millia armatorum haberet, tres acies instituit, cum quibus primo quidem audacissime hostibus occurrens, certamen iniit. Porro nostri, ex more in primo congressu fortiter agendo, plurimos sternentes, reliquos in fugam verterunt; quos cedendo, versus Castrum-Iohannis persequentes, usque ad decem millia occiderunt. Sicque victoriam adepti, spoliis quidem sunt ditati in tantum, ut qui equum unum in proelio perdiderit, pro uno decem recipiens: consimili lucro ad similem exercitum accedere non dubitaret. In crastino itaque proprius castrum progredientes, ad locum, qui est inter Castrum-Iohannis et Naurcium, sola nocte hospitati, die sequenti in monte, qui Calataxibet dicitur, tentoria figunt. Sed, quia mons strictior erat et minus ad hospitandum exercitui sufficiens, ad Planiciem Fontium transierunt. Comes vero Rogerius, quietis impatiens et laboris avidus, trecentos iuvenes secum ducens, usque Agrigentum praedatum et terram inspectum vadit, totam provinciam incendio concremando devastans. Cum redit, spoliis et praeda totum exercitum abundanter replevit. Per mensem itaque ibi perdurantes, totam provinciam, diversis incursionibus lacerantes, afflixerunt; sed Castro-Iohannis minime praevaluerunt. In ipso anno dux castrum Marci fecit.

XVIII. Hiemem itaque vicinam praevidentes, expeditionem solvunt; Betumen vero in sua fidelitate apud Cathaniam - sui enim iuris erat - dimittentes, qui Siciliam interim lacessat, ipsi Messanam reversi sunt. Quam militibus, qui eam custodiant, et his, quae militibus necessaria forent, munientes, Faro transmeato, dux quidem in Apuliam, hiemandi gratia, secessit, comes vero in Calabria remansit. Media vero hieme, videlicet ante natalem Domini, cum ducentis quinquaginta militibus iterum mare transiens, usque ad Agrigentinam urbem, totam patriam sollicitans, praedatum vadit. Christiani vero provinciarum, sibi cum maxima laetitia occurrentes, in multis subsecuti sunt. Inde Traynam veniens, a christianis civibus, qui eam incolebant, cum gaudio susceptus, urbem intrat: quam pro velle suo ordinans, ibidem natalem Domini celebravit.

XIX. Sic legatus quidam, a Calabria veniens, nuntiavit abbatem Sanctae Euphemiae, Robertum, a Normannia, a Iudicta, sorore sua, nepte Normannorum comitum, adducta, mandare sibi, ut acceleret versus nuptias celebrandas. Quod comes audiens, multum exhilaratus erat. Denique ex multo tempore eam cupiens - speciosa quippe et praeclari generis erat -, quanto celerius potuit, versus Calabriam repedans, diu cupitam puellam visum ire accelerat. Veniensque in vallem Salinarum, apud Sanctum Martinum, puellam legitime desponsatam Melitum cum maximo musicorum concentu deducens, illuc solemnes nuptias celebravit.

XX. Quibus consummatis, aliquandiu cum uxore commoratus, quod animus intenderat, oblivisci minime potuit. Sed, exercitu apparato, Rogerium armigerum ex parte ducis secum accipiens, iuvencula in Calabria dimissa, iterum Siciliam invadit, nullis persuasionibus lacrimantis uxoris detentus. A Cathania itaque, per legatum Betumine sarraceno arcessito, secum ducens, Petreleium obsessum vadit. Porro cives, ex parte Christiani et ex parte Sarraceni, consilio invicem habito, pacem cum comite facientes, castrum seseque ditioni suae dedunt. Comes vero, castrum pro libito suo firmans, militibus et stipendiariis muniens, Traynam venit; quam similiter muniens, Betumen, ut Siciliam lacessitum et ad suam utilitatem applicatum vadat, exhortatus, in Calabriam, se desideranti et de salute ipsius sollicite uxori sese repraesentans, de adventu suo non minimum laetificavit.

XXI. Castrum itaque nullum in sua a fratris potestate - excepto solo Melito - habens, a fratre, ut quod sibi promiserat quando a Scalea, ab ipso invitatus, ad invicem reconciliati sunt, medietatem videlicet totius Calabriae, impertiatur, maxime quia iuvenculam uxorem exinde, utpote puellam, tam praeclaris ortam natalibus, decenter dotare volebat, requirit. Dux autem, quamvis pecunia largus, in distributione quidem terrarum aliquantulum parcior erat: fratremque, per ambages differendo, protrahebat. Porro comes, fratris calliditatem animadvertens, nec diutius fallaciis pasci sustinens, per meliores totius Apuliae ad rationem ponit, quod sibi promissum fuerat expetens. At cum nec ita proficit, foedere, quod inter se habebant, rupto, irato animo a fratre recedit; Melitumque veniens, castrum viriliter firmavit, optimos quoque milites undecumque sibi in fratris damnum conducens. Sed, quamvis erga se fratrem suum iniuste agere patulum esset, legalitatem tamen suam servans, per quadraginta dies a fratris iniuria abstinuit; ne, si forte infra hunc terminum erga resipisceret - ipse quidem de iniuria conquerebatur - potius iniuriis haberi iudicaretur, mallens huius dissentionis iniuriosam culpam in fratrem potius quam in se retorqueri.

XXII. Betumen vero per Siciliam vadens, sicuti a comite rogatus fuerat, quoscumque poterat, ad fidelitatem nostrae gentis applicat; quibus vero minus persuadere poterat, ipsos impugnationibus vexare non desistebat. At, cum versus castrum Antilium, quod quondam suum fuerat, debellandum properaret, Nichel, quidam potentior, castri quondam eiusdem Betuminis miles, in dolo verba pacifica mandans, ut, cum paucis a suis semotus, Antiliensibus, quasi reconciliari volentibus, loco determinato locutum veniat, mandat. Ille vero, quia iam plurima beneficia illis iamdudum, cum secum bene erant, contulerant, minus fraudem suspicatus, quo et qualiter sibi mandabatur, venire non distulit. Antilienses itaque, consilium venenoso corde, duce Nichel, conceptum reperientes, equum eius primitus spiculo transfigunt, ne sessor, si sibi primo vulnus datum foret, fraude intercepta, equo sano liberius cum vulnere aufugeret. Sicque, equo deiecto, ipsum etiam in terra confodientes, cum sanguine ultimum vitae flatum exhalare fecerunt. Quod audientes Normanni, qui apud Traynam et Petreleium ad castra a comite deputati erant, maxime turbati, eius enim nomine praesidia quam maxime tuebantur, castris relictis, Messanam, quae eis deputata erat, revertunt.

XXIII. Dux vero fratrem a se recessisse iratus, exercitu congregato, eum apud Melitum obsessum vadit, anno incarnationis Domini MLXII. Comes autem, quamvis tunc temporis typo febrium gravaretur, apud Geracium enim, quibusdam negotiis se illuc vocantibus, erat; ubi, insolito aÎre corrupto, ipse nihilominus infirmatus, quosdam suorum amiserat. Tamen fratri, ut hosti venienti, in monte qui Sancti Angeli dicitur, acerrime occurrit, multisque ex fraterna acie hastili robore militari congressu deiectis, ne in ipso monte vel certe in adiacenti, qui Mons Viridis dicitur, castra, sicut disposuerant, figant, impetu facto, longius arcet. Urbe itaque obsessa, ex utraque parte ambitio laudis et iuvenilis aetas plures ad militiam exercendam impellebat. Unde, cum plures militariter progrediuntur, iuvenis quidam, Arnaldus nomine, ex parte comitis, qui frater iuvenculae uxoris eius erat, vir militaribus exercitiis aptus, dum deicere tentat, deiectus - quod dolor est dicere! - occubuit. Unde permaximus dolor et planctus non solum his, quibus adiutor erat, verumtamen his ipsis, qui a foris impugnabant, excrevit. Ac dum soror, cum multa lamentatione exequias celebrans, funus, ut decebat, exequitur, comes, qui non minus sorore dolebat, in vindictam exardescens iuvenis, congressu in hostem facto, multos militariter sternens, interimit. Dux itaque, videns talibus congressionibus suis quotidie vexari et minus proficere, duo castella ante urbem firmavit: putans taedio et fame facilius eos posse affici. Comes vero, ipsa castella quotidie lacessens, cum ducem in uno esse sciebat, alterum oppugnabat; cum vero ad idem succurrendum venire videbat, illo relicto, per medium civitatis ad aliud transibat, sic assidue certamen localiter alternans.

XXIV. Nocte vero quadam Melito cum centum militibus exiens, Geracium venit: urbemque sibi ab incolis traditam ingressus, in suorum usus aptavit. Quod dux audiens, maxima ira repletus, castella quae ante Melitum firmaverat, militibus muniens, cum toto exercitu versus Geracium contra urbem tentoria fixit. Geracenses quidem sibi iamdudum fidelitatem iuraverant, non tamen urbem, ut pro libitu suo uteretur, reddiderunt; ne, si forte castellum in ipsa firmaret, pro velle suo omnes sibi prorsus subiugatos haberet. Dux vero, quendam de potentioribus urbis notum habens, nomen Basilium, ab ipso ad prandium invitatus, capucio capite cooperto, ne forte quis esset perciperetur, urbem ingressus, ad palatium illius solus comestum vadit. Qui ingressus, dum, nil mali suspicans, necdum cibo parato, colloquiis Melitae, uxoris illius, qui se invitaverat, uteretur, urbicenses, per quendam famulum domus ducem intra urbem esse cognoscentes, traditionem suspicati, non minimum turbantur. Undique concurrentibus, tota urbs tumultuatur, omnesque, in arma ruentes, ad domum, in qua erat, furenti impetu illum extrahere vadunt. Ille vero, qui ducem invitaverat, impietatem concivium suorum cognoscens et viribus ad resistendum diffidens, dum, versus ecclesiam profugus, vitam tueri nititur, patrio ense confossus, occubuit. Uxor quoque eius cum tanta impietate a suis civibus attractata est, ut, stipite ab ipso ano usque ad praecordia transfixa, inhonesta morte vitam terminare cogeretur. Quo viso, si dux de vita desperavit, mirandum non est: praesertim cum videret cives a civibus, amicos ab amicis, praelatos a subditis, absque recordatione alicuius praecedentis beneficii, cum tanto furore crudeli ense perimi. Stat inter furentium hostium minantia tela miles inermis, quondam multorum millium debellator, leoninam ferocitatem, quae quasi quodammodo sibi innata erat, in agninam transferens mansuetudinem. At, cum videret sapientiores quosque, ita qui exitum rei praenotabant, ad hoc niti ut inordinatum furorem indoctioris vulgi et minus prospicientis quid damni, quidve lucri, si occideretur, proveniret, animo aliquantulum resumpto, talibus eos verbis alloqui adortus est: "Nolite - inquit -, nolite superabundatiori laetitia fallaciter extolli, ne rotalis fortuna, vobis ad praesens arridens, mihi autem adversa, arrisione sua vobis indicium praenotet in futurum habendae adversitatis, cum nulla potestas, absque divina dispositione, nemini attribuatur. Quo iudicio in me potestatem habeatis, apud vos ipsos reputando conferte. Nec enim vestris viribus praesens esse perductus sum; sed neque ego, ut vobis aliquid mali machinaretur, hanc urbem ingressus sum. Vos quidem mihi fidelitatem fecistis; ego vero quod pactum vobis promisi, in nullo me violasse cognosco. Si forte istud ad utilitatem vestram aut ad experientiam contingit, ut fidelitas vestra, cuius stabilitatis sit, a nobis cognita, vos nobis gratiosiores et praemio digniores repraesentet. Tot millibus hominum uni soli casualiter, non autem militariter circumveniendo, intercepto foedere, mentito, et absque defensione vitam auferre, nulla laus est. Sed neque, ut reor, quantum de me vobis aliquid proficuum erit: mors enim mea iugum gentis meae non aufert, sed in vindictam meam vobis infestiores exardescent. Sunt denique mihi fidelissimi milites, sunt fratres, sunt consanguinei, quibus, si periurando vos manus vestras meo sanguine pollueritis, nulla ratio reconciliare poterit. Sed et ubicum que terrarum hoc a vobis factum personuerit, opprobrium sempiternum, propter periuriam, cum omni successione generis vestri incurretis, praesertim si sine discussione aliquod praeiudicium perpessus fuero a vobis!" Talibus verbis, faventibus sibi sapientioribus urbis, ignobile vulgus, tumultu sedato, ducem in captione, donec quid de ipso faciendum sit consilium capiant, ponunt.

XXV. Exercitus itaque ducis, qui extra portam tentoria fixerat, audito ducem tali infortunio in captionem detrusum, undique turbati, dum, quid faciendum sit dubitantes, inter se disputant, tandem, meliori consilio accepto, per legatos comiti fratri rei eventum intimare accelerant. Sciebant quippe legalitatem animi eius, et, quamvis, conventionem suam expetendo, versus fratrem aliquam controversiam ostenderet, tamen, in consideratione consanguinitatis, fratrem suum, ut fratrem, diligeret et fraternam vitam, in tanto discrimine positam, ereptum ire, omni sibi illata iniuria oblita, quovis lucro praeponere, invitant fratrem ut fratri, in angustias posito, auxilium ferendo subveniat: de controversia, quae inter ipsos erat, duce erepto, ius teneatur, sese auxilium laturos promittunt.

XXVI. Comes itaque, sinistro rumore de fratris infortunio turbatus, fraterni sanguinis affectu totus lacrimis perfusus, suos supplex exorat ut fratrem suum ereptum accelerent. Sicque, arma corripiens, Geracium citissimus advolat; urbicenses, ut sibi extra muros, foedere interposito, secure locutum veniant, invitat. Et ita alloquitur: "Eia - inquit -, amici et fideles mei! Ecce, fidelitatem vestram experiri incipio, et, quia fratrem meum obsessum venientem cognovistis captum et in mea fidelitate tenetis, gratissimum habeo; et, quia versus me in tantum vestra fidelitas progressa est, vestro consilio, non autem vestris vel manibus vel armis, de ipso ulcisci volo. In tantum enim me ad iram provocavit, ut nullo modo mihi sufficiat, si alterius armis, quam meis, intereat. Quod ne vestra fidelitas, quasi mihi gratum obsequium se praestare credens, faciat, omnimode sibi interdictum sciat. Accelerate igitur inimicum meum mihi reddendo. Sufficiet ut de suppliciis eius primo sciatis. Vestro consilio satiatus, faciam eum cum tormentis vitam finire. Nulla in reddendo dilatio sit, nam nulla utilitas me avellet ab obsessione huius urbis donec ulciscar mihi ab ipso illatis iniuriis. Ecce, omnis exercitus suus, iniurias eius ulterius non ferens, ipso spreto, in meam fidelitatem transiens, me ducem eligit. Ecce, vel modicum terrae sub ipso habere indignus iudicabar, eo perempto, omnia quae iuris sui hactenus fuerunt, fortuna favente, suscipiam ! Non sum, quem per ambages protrahere possitis. Si diutius differre tentatis, ecce ad praesens vineta et oliveta vestra extirpabuntur. Urbs vestra, a nobis obsessa, machinamentis apparatis, nullo contra nos praesidio, tuebitur. Vos si inviti capiamini, poenae, quae hosti repromittuntur, et vobis, ut ipso, torquebuntur".

Hac oratione habita, Geracenses territi, licentia accepta, in urbem concivibus suis relaturi et consilium pariter accepturi, vadunt. Sicque, consilio accepto, dubii utrum ne ea, quae a comite audierant, ex industria, ut fratrem eripiant, aut certe ex vero odio dicerentur, iuramentum a duce expetunt, ne, si ab ipsis dimissus, fraternas minas evadat, dum sibi vita comes fuerit, castellum aliquod infra civitatem suam firmare faciat. Quo sacramento minus discernentes calliditatem ducis, decepti sunt: nam quod dux se non facturum iuravit, comes, non iurans, non multo post, illis dolentibus, perfecit. Sacramento itaque accepto, ducem extra urbem adducentes, multis Normannorum prae gaudio flentibus, reddunt; sese deinceps fideles utrique futuros multis assertionibus promittunt.

XXVII. Dux igitur et comes, sese mutuo conspicientes - ut quondam Ioseph Beniamin - in visu prae dulcedine insperata, in prosperum cedente fortuna, in lacrimas prorumpentes, mutuis amplexibus fruuntur. Dux comiti quae promiserat, se amodo non retenturum promittit. Comes, ducem usque ad Sanctum Martinum prosecutus, inde Melitum vadit. Milites vero comitis, qui apud Melitum erant, audito ducem in captione detineri, castella eius, quae ante Melitum firmaverat, oppugnantes capiunt; milites vero, quos invenerant, in captione retinentes, suis militibus castellum, quod apud Sanctum Angelum firmaverat, muniunt; aliud vero, quod minus forte videbatur, diruunt. Uxor vero, viduationem suspicata, Tropeam aufugit.

XXVIII. Dux itaque hoc audiens, plus maleficii quam beneficii memor, maxima indignatione permotus, conventionem, quam fratri promiserat, exequi denegat: donec sibi et castellum Sancti Angeli et milites, qui in captione tenebantur, restituantur, et de illata iniuria ius teneatur. Porro comes fratri duci, omnem occasionem eius velle exequendo, auferre volens, milites reddit; et castellum et quae in ipso retenta sunt, restituit. Sed cum nec sic animum fratris, ut sibi ius teneat, molliri videt, traditione inhabitantium castrum Messiani ingressus, duci inimicitias mandat. Dux itaque, videns castrum, quod melius in ipsa provincia habebat, sibi ablatum, sciens totam Calabriam per illud facile posse turbari, in valle Cratensi cum fratre sibi conventionem executus, Calabriam partivit. Sicque in Apuliam vadit, comes vero in Calabriam portionem suam recepturus redit. At, cum videret suos propter seditionem, quae inter se et fratrem hactenus fuerat, equis, vestibus et armis minus sufficientes, per totam Calabriam a quibuscumque, propter quod ei tribuant, expetitum vadit. Veniensque Geracium, quia eos, quasi infideliores, caeteris exosiores habebat, ut plus ab ipsis extorqueat, castellum extra urbem procul sese firmare figit. Geracensibus vero iuramentum sibi a duce factum obiicientibus, comes respondit: "Cum medietas Geracii mea sit, dux in sua parte iuramenti sui ordinem, ne violetur, servare poterit; me vero, qui in mea parte quodlibet faciam, nec votum, nec promissio aliqua redarguit". Geracenses ergo, cognoscentes se callide a duce iuramento delusos, insipientiae suae deputant. Pacto cum comite facto, a castello, quod foedere ceperat, pecunia, potiusquam armis, illum avertunt.

XXIX. Comes igitur, suos abundanter armis et equis et coeteris, quae necessaria erant, remunerans, et terram, quae sorti suae cesserat, fidelibus suis prudenter ordinans, iterum Siciliam cum trecentis debellaturus aggreditur, uxorem iuvenculam, quamvis timidam et in quantum audiebat renitentem, secum ducens. Veniens itaque apud Traynam, a christianis Graecis, qui eum iam altera vice similiter susceperant, iterum et, si non cum tanta, ut prius, tamen alacritate suscipitur, urbemque, quamvis natura montis, in quo sita est, satis defensabilis foret, ad votum suum aptando fortiorem reddens, uxore ibi cum paucis dimissa, circumquaque vicina castra lacessitum vadit. Graeci vero, semper genus perfidissimum, hoc solo offensi, quod milites comitis in domibus suis ubi hospitabantur, de uxoribus et filiabus timentes, quadam die, cum comes apud Nicosinum, oppugnandi gratia, moraretur, videntes paucos cum comitissa remansisse, suspicati se in eosdem facile praevalere, ut eos ab urbe, expellendo vel certe occidendo, iugum eorum a suo excutiant collo, oppugnare coeperunt. Sed nostri, quamvis pauci, animo tamen et armis promptissimi, dolo cognito, citius in arma ruunt: dominam suam seseque pro vita alacriter defendentes, acerrime resistunt, donec nox certamen diremit. Comes vero, quod acciderat per legatum cognoscens, citissimus advolat, Graecosque, qui, iam urbe ad medietatem recisa, inter se et Normannos quandam munitionem ad se defendendum refecerant, minus ad praesens proficiens, expugnabat. Sarraceni denique de vicinis castris quinque millia a nobis promptiores, audientes Graecos a nostris dissentire, non minimum gavisi, auxilium laturi, se iam ad illos contulerant: quorum praesidio Graeci se perplurimum tuebantur. Nam cum diu, taliter impugnando, nunc autem seipsos defendendo, iugi incursione detenti, dum, per diversa loca praedando, victum quaerere, ut soliti erant, impediuntur, famis angustia et assidui certaminis et vigiliarum aestu, quae minime sibi pariter conveniunt, perplurimum afficiebantur. In tantum enim quisque sibimet intentus erat, ut etiam ipse comes vix aliquem haberet, qui sibi cibum, excepta uxore et armigeris, appararet. Nam, cum infra urbem, ne extra praedatum iret, iugi defensione interim detinerentur, extra autem omnium oculi ad hoc intenderent, ut si, cum paucis latrocinari tentaret, depraehenderetur: quodvis eorum agere imminens periculum dehortabatur. Unde et tanta penuria inter eos fuit, ut neque rapere, neque, gratia largiente, alter ab altero impetrare, vel mutuo aliquid accipere possent, omnibus pene - ab ipso comite usque ad ultimum clientem - aequo pondere indigentibus. Vestium etiam tanta penuria illis erat, ut, inter comitem et comitissam non nisi unam cappam habentes, alternatim, prout unicuique maior necessitas incumbebat, ea utebantur. Graeci vero et Sarraceni, quibus omnis patria favens pro libito patebat, plurima replebantur abundantia. Neque enim necesse illis erat, victum quaerendo, aliquorsum vagari, quippe quibus omnis Sicilia, quaeque necessaria erant, certatim deferens ultra, suppeditabat. Nostri autem, quamvis, tanta penuria affecti, famis et laboris vigiliarumque aestu inter seipsos flebiliores anhelarent, viriles animo alter alteri flebilitatem suam, ne ad invicem dehortarentur, occultantes, quadam hilaritate vultu et verbis simulare tentabant. Sed iuvencula comitissa sitim quidem aqua extinguebat; famem vero non nisi lacrimis et somno, aliquid unde non habens, refrenare sciebat. Certamen assiduum, quod cibus non cibus suppeditabat, hostilis impugnatio abesse prohibebat. Sed interdum, ne ab hostibus diriperentur, si non impugnati in arma ruerent, ipsa animis eorum innata ferocitas sagaciter, etiam nolentibus viribus, repraesentabat.

XXX. Quadam itaque die, certamine inito, comes, equo insidens, ut suis succurrat, sese hostibus medium dedit. Hostes vero, eo cognito, versus eum fortiori impetu transientes, equum eius spiculis confodiunt; ipsum cum equo, humi deiectum, manibus corripiunt, quasi taurum ad victimam reluctantem, usque ad sibi tutiorem locum nituntur pertrahere puniendum. Porro comes, in tanto discrimine positus, pristinarum virium non immemor, ensem, quo accinctus erat, exercens in modum falcis virens pratum resecantis, circumquaque impiger vibrando ducens, pluribus interemptis, sola dextra et Dei adiutorio liberatur: tanta strage de inimicis facta, ut, sicut in condensibus saltibus iacerent a vento dirupta ligna, sic circumquaque sibi adiacerent hostium ab ipso perempta cadavera. Hostes reliqui sese in suam munitionem recipiunt; ipse, equo amisso, sellam, ne quasi timidus accelerare videretur, asportans, versus suos pedes regreditur. Nostris igitur per quattuor menses in tam laborioso discrimine positis, hiems asperrima, quae ipso anno ipsis in partibus fuit occasio liberationis, hostibus autem damnationis extitit. Nam et a vicinitate Etnae, quae in eadem provincia haud procul exterminat, ibi ita certis temporibus ab aestuanti incendio sulphurei montis aestas acerrima, itaque certis temporibus minime satis inundatio tempestatis, procellarum, nivis et grandinum asperrima solet fieri. Quamobrem hostes balnearum aestuationibus aestuari assueti, frigidiori aura flante, dum vini potationibus naturalem calorem intra se excitare nituntur, somno propter vinum, ut assolet, subsequente, tardiores ad excubias vigiliarum urbis esse coeperunt. Quod cum nostri cognovissent, coeperunt et ipsi ex industria tardiores apparere; et, quamvis attentissime vigilarent, clamoribus tamen obmissis - ut illos dolose securiores redderent - fingebant se quasi non vigiles essent. Quadam ergo nocte, cum comes, ut semper nullo labore deficiens, excubias noctis cum suis armatis, sub algenti bruma suis utilitatibus accuratissime intentis, celebraret, hostes, somno gravatos, inter suos munitiones, et neminem eorum, ex tanta multitudine vigilare deprehendisset, castra eorum silenter irrumpit; armata itaque manu incautos occupans, pluribus interfectis, munitionem accipit: plures capiuntur, ex adventiciis reliqui fugae refugium petunt. Porinus, qui caput proditionis exstiterat, cum sibi principaliter assientibus laqueo suspensus, ad exemplum aliorum vita privatur. Plures diversis poenis afficiuntur. Spoliis itaque triumphali honore acceptis, nostri hactenus egentes, tanta abundantia frumenti, vini et olei et aliarum rerum, quae ad usum necessaria erant, sunt repleti, ut merito a consimili argumento recordari possent illius, quod apud Samariam inspirato a Deo subito datae abundantiae ad verbum Elisei dicentis: Cras hora ista in porta Samariae modius similae uno statere erit, cum in praecedenti die nullo quamvis magno pretio posset inveniri.

XXXI. Ordinatis itaque rebus suis et urbe ad suum libitum melius firmata, ut suis equos, quos amiserant, restituat, versus Calabriam et Apuliam adquisitum vadit, uxore et militibus suis apud Traynam dimissis. Quae, quamvis iuvencula, tanta strenuitate coepit esse sollicita circa castrum tuendum, ut, diatim circuens, ubi meliorandum videbat, studeret ut fierent vigiles. Reliquos omnes, quos sibi dominus suus abiens dimiserat, blande alloquens, ut sollicite, quae servanda erant, providerent, hortabatur, multa in reditu domini sui repromittens. Sed et transactum periculum, ne, segniter agendo, quid simile incurrerent, ad memoriam reducebat.

XXXII. Comes vero a Calabria et Apulia, ut apes studiosissima, his, quae militibus necessaria erant, onustus rediens, omnes suos adventu laetificavit, equos et cetera, quibus opus habebant, illis impertiens. Aliquantis ergo diebus equis, quos adduxerat, recreatis, comperto quod Arabici et Africani, qui Arabia et Africa, quasi auxilium laturi Siciliensibus, causa lucrandi, advenerant, apud Castrum-Iohannis usque ad quingentos morarentur, cupiens experiri cuius valentiae eorum militiae esset, illuc versus aciem dirigit. Praemittens Serlonem, nepotem suum, cum triginta militibus, qui se ante castrum ostendentes extractos ad certamen excitarent, ipse cum caeteris in quodam loco, in insidiis latens, occultatur, ut, dum suos ex industria, simulato timore, fugientes illi acrius persequerentur, ipse, insperato a loco insidiarum prorumpens, hostes, longius a castro subtractos, facilius occuparet. Quos Arabici, qui in castro erant, eminus adventare videntes, maximo impetu prorumpentes, obvii sunt, fugientes persecuntur, accingentes diruunt, in tantum ut ad locum insidiarum non nisi duo ex nostris illaesi pervenirent. Porro comes suos, quos praemiserat, ex parte captos et ex parte deiectos videns, leonino impetu ab insidiis prorumpens, hostibus occurrit. Certamen init; fortiter utrimque congreditur. Sed a longo et acri certamine tandem comes, Deo sibi propitio, paganis fugientibus, victor efficitur. Hostes, extremos quoque cedendo, plus milliario insequitur. Spoliis onustus, laetus apud Traynam revertitur: urbs gaudio repletur.

Volensque Siculos undique lacessere, Calatabuturum praedatum vadit. Unde rediens versus roccas Castri-Iohannis, si forte Arabicos a castro extrahere posset, attentans, maximam praedam reduxit. Profundiores itaque partes Siciliae cognoscere volens, longius progressus, usque Buterium pervenit, ubi, non minima praeda pecorum accepta, captivos plurimos secum adducens, apud Anator hospitium sumpsit. In crastinum autem, quia pro longitudine itineris et calore nimii aestus, sed et aquae penuria plures equos amiserat, apud Sanctum Felicem pernoctans, inde Traynam venit.

XXXIII. Africani igitur et Arabici cum Siciliensibus, plurimo exercitu congregato, ut bellum comiti inferant, advenire nuntiantur, anno Verbi incarnati MLXIII: quibus comes cum suis alacriter occurrens, in cacumen eiusdem montis, super fluvium Cerami, ut eos plenius prospiceret, ascendit. Vidensque eos trans flumen, in supercilio alterius montis diutius alternatim intuentes, nec his versus illos, nec illis versus hos transeuntibus, Sarraceni priores, locum mutantes, ad sua castra, quibus hospitati erant, regrediuntur. Comes vero apud Traynam revertitur.

Sic triduo, flumine interposito, sese mutuo conspicientes, nec illi versus istos transire flumen praesumebant; in quarto vero die Sarraceni, castra commoventes, ne ulterius quasi ad tergum retrogradi viderentur, in monte, quo se iam triduo ostentaverant, castrametati sunt. Nostri vero, hostilem affinitatem diutius impugnatam ferre nolentes, cum magna devotione, presbyteris testibus, Deo confessi, poenitentia accepta, Dei miserationi sese commendantes et de eius auxilio confisi, bellum hostibus inferre vadunt. Sed media via, nuntio accepto, quod Ceramum ab hostibus impugnaretur, illuc comes aciem dirigit: Serlonem, nepotem eius, cum triginta sex militibus praemittens, ut, castrum intrans, defendendo, donec ipse veniat, sustineat, cum centum tantum militibus - non enim amplius habebat - ipse subsequitur. Serlo vero castrum ingressus, adventum subsequentis avunculi infra moenia minime sustinuit; sed per portas, ut leo furibundus, in hostes prorumpens, multas strages dando, cum tria millia essent, exceptis peditibus, quorum infinita erat multitudo - quod mirum dictum est! - ipse, triginta sex milites habens, omnes in fugam vertit. Hoc facto patenter cognoscere possumus, Deum nostris fautorem fuisse. Nam humanae vires, tam magnum quid, tamque nostris temporibus inauditum, nec praesumere quidem, nedum perficere potuissent. Si autem prophetam admirantes requirimus dicentem: Quomodo persequebatur unus mille?, nam hoc istis, ut quondam filiis IsraÎl provenisse cognoscimus, profecto nobismetipsis ex eiusdem prophetae verbis absque mendacio respondere possumus: Quia Deus suus vindicat eos et Dominus in profundo iniquitatum suarum clavibus irae suae concluserat illos. Deus suus - dico -, non quod eum colendo cognoscebant, sed quia, quamvis indigni, Factori suo ingrati existendo, tamen eius creaturae erant. Deus suus - dico -, secundum illud quod ab Apostolo instruimur, ubi ait: Nam idem Deus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Quod si aliquis, hanc sententiam dialectizando, commutabilem astruere tentaverit, dicens: "Si dives est Deus in eos, qui invocant illum, consequi oportet, ut pauper fit in eos, qui non invocant illum", respondendum est: "Quod Deus nec augmentum, nec detrimentum patitur, nec in natura recipit maius vel minus, sed, semper in eodem statu permanens, semper aeque omnia potest". Si autem pauperem dicere concludimur, non tamen quantum ad ipsum, sed quantum ad illos, qui se indignos exhibent, quibus misericordiae suae divitias Deus impertiatur.

Comes itaque, nepotem subsecutus cum centum militibus, Ceramum veniens, hostesque a nepote devictos cognoscens, dum subsequi, ut plenius devincat, deliberat, quibusdam ex timore dehortantibus et sufficere sibi victoriam a Deo per nepotem factam dicentibus - ne forte, si ultra insequendo progrediatur, fortuna rotabilis et in deterius cedat - Ursellus de Ballione exploranti comiti interminatus est, se nunquam vel ibi vel alibi sibi auxilium laturum, nisi certamen cum hostibus ineat. Quod comes audiens dehortantibus quidem multa convitia iratus intulit, citiusque hostibus versus castra eorum - illuc enim aufugerunt - bellum offerre vadit. Porro illi, viribus resumptis, duas acies ex sese facientes, nostris audacter occurrere accelerant. Comes etiam, similiter duos cuneos faciens ex suis, unum nepoti et Ursello et Arisgoto de Puteolis, ut praecedentes primo feriant, delegavit: ipse, cum altero subsequens, bellatum, Deum sibi adiutorem invocans, vadit. Prima autem acies eorum, Serlonem cum prima acie nostra declinando, montem super nostros praeripere volens, ultimae aciei nostrae, quam comes ducebat, occurrit. Comes ergo et Ursellus de Ballione, suos solito formidolosiores prae nimia multitudine hostium, quam exhorrebant, videntes, talibus exhortationibus timorem ex ipsis excutere nitebantur: "Arrigite animos vestros, o fortissimi christianae militiae tyrones. Omnes Christi titulo insigniti sumus: qui non deseret signaculum suum, nisi offensus? Deus noster, Deus deorum, omnipotens est: et ab ipso omnis quidem, de Deo diffidens, confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Omnia regna mundi Dei nostri sunt, et, quibus volet, ipse impartietur. Gens ista Deo rebellis a est, et vires, quae a Deo non reguntur, citius exhauriuntur. Ipsi in virtute sua gloriantur; nos autem de Dei praesidio securi sumus. Nam neque honestum est dubitari, quod certum est, Deo nos praecedente, ante faciem nostram non posse subsistere: Gedeon, quia de Dei auxilio non dubitavit, in paucis multa millia hostium stravit".

Dum talia versus certamen properando perorantur, apparuit quidam eques, splendidus in armis, equo albo insidens, album vexillum in summitate hastilis alligatum ferens et desuper splendidam crucem, quasi a nostra acie progrediens, ut nostros ad certamen promptiores redderet, fortissimo impetu hostes, ubi densiores erant, irrumpens. Quo viso, nostri, hilariores effecti, Deum sanctumque Georgium ingeminantes et prae gaudio tantae visionis compuncti, lacrimas fundendo, ipsum praecedentem promptissime subsecuti sunt. Visum etiam fuit a pluribus in summitate hastilis comitis vexillum dependens, crucem continens, a nullo, nisi divinitus, appositum. Comes ergo aciei suae primos exhortatus, Arcadium de Palerna, suam aciem, nostris exprobando, promptissime antecedentem, et splendenti clamucio, quo pro lorica utebatur, armatum, certamine inito, fortissimo congressu hastili robore deiectum, caeteris metum incutiens, interfecit. Erat enim inter suos militia praeclarissimus, cui etiam in armis neminem resistere posse putabant; et clamucium, quo indutus erat, nullis armis poterat violari, nisi ab imo in superius impingendo inter duo ferrea, quae per iuncturas cum catenata sunt, ingenio potius quam viribus inviceretur. Dum itaque utrimque fortiter dimicatur, nostri, numero pauci, multitudini intermixti ita concludebantur, ut vix aliquis nostrorum, nisi armis sibi viam faciendo, tumultum interrumpere posset. Videntes autem nostros tantam condensitatem inimicorum paganorom ac Siciliensium - simul existentium et circumdantium se hostium - sternendo, ut a furenti vento solet condensitas nebularum disrumpi et sicuti velocissimos accipitres imbecillem turbam avium disruptam sternere, sed cum longo certamine grassati, diutius nostrorum infestationem ferre non praevalentes, fuga se tueri, potius quam armis nituntur. Nostri, audacter insequentes, extremos quosque cedendo, perimunt. Sicque victores effecti, ad quindecim millia ex hostibus occubuerunt.

Nostri itaque, triumphalibus spoliis onusti, usque ad hostium castra regredientes, in eorum tentoriis hospitantur, camelos et reliqua omnia, quae invenerunt, sibi vindicantes. In crastinum vero pedites ad viginti millia, qui fugientes scopulos et praerupta montis occupaverant, oppugnantes, plurima ex parte perimunt, reliquos vero debellattos vendentes, pecuniam infinitam accipiunt. Sed cum, aliquandiu ibi commorati, foetore putrentium cadaverum occisorum hostium gravarentur, foetorem abhorrentes, Traynam reversi sunt.

Comes Deo et sancto Petro, cuius patrocinio tantam victoriam se adeptum recognoscebat, de collato sibi beneficio non ingratus existens, in testimonium victoriae suae per quendam suorum, nomine Meledium, camelos quattuor, quos inter reliqua spolia, hoste triumphato, acceperat, Alexandro papae, qui tunc temporis vice beati Petri prudenter et catholice exsequebatur, apud Romam repraesentat. Apostolicus vero, plus de victoria a Deo de paganis concessa quam de sibi transmissis donariis gavisus, benedictionem apostolicam et, potestate qua utebatur, absolutionem de offensis, si resipiscentes in futurum caveant, comiti et omnibus, qui in lucranda de paganis Sicilia et lucratam in perpetuum ad fidem Christi retinendo auxiliarentur, mandat, vexillumque a Romana Sede, apostolica auctoritate consignatum; quo praemio, de beati Petri fisi praesidio, tutius in Saracenos debellaturi insurgerent.

XXXIV. Pisani ergo mercatores, qui saepius navali commercio Panormum lucratum venire soliti erant, quasdam iniurias ab ipsis Panormitanis passi vindicari cupientes, navali exercitu undique conflato, vela per mare ventis committentes, apud Siciliam, in portu vallis Deminae applicuerunt, legatumque comiti Traynam, ubi tunc morabatur, mittentes, mandant, ut equestri exercitu Panormum illis occurrat, se illi in urbe capienda auxilium laturos, nihil praemii, excepta vindicta de illata sibi iniuria, expetentes. Comes vero, quibusdam negotiis se detinentibus, ad praesens ire distulit, mandans illis ut modicum temporis sustinerent, donec haec, quibus ad praesens intentus erat, expedirentur. Porro illi, commercialibus lucris plusquam bellicis exercitiis ex consuetudine dediti, sustinere, ne lucris assuetis diutius privarentur, nolentes, Panormumque per se incassum aggredi disponentes, vela in portum eiusdem urbis dirigunt. Sed plurimam multitudinem hostium exhorrentes et ob hoc a navibus progredi minime praesumentes, catena tantummodo, quae portum ab una ripa ad alteram claudebat, abscissa, hoc sibi more suae gentis pro maximo reputantes, Pisam reversi sunt.

XXXV. Comes itaque, videns aestatem proximam, quae prae nimio calore a vicinitate solis ferventis caniculae pluriores equitatus in praedali exercitio fieri prohiberet, fratri duci in Apuliam interim, dum importuna aestas pertranseat, ire disponens, ne uxorem suam et milites cum ipsa remanentes absque stipendiis derelinquat, Golisanum una die, secunda Brucatum, tertia Cefaludum praedatum aciem dirigit. Sicque Traynam multa abundantia replens, militibus suis, ut, urbem attentissime pervigilantes, incursus hostium prudenter caveant, et ne aliquorsum longius ab urbe, aliqua occasione intercurrente, progrediantur, multis exhortationibus commonitis, ipse versus Apuliam, cum fratre quid ulterius agendum sit tractaturus, vadit. Plurimumque ad invicem conferentes, tandem, refrigerante calore, centum militibus sibi ab eo in auxilium acceptis, in Siciliam rediens, versus provinciam Agrigentinam cum ducentis militibus praedatum vadit. Unde cum rediret, cum maxima parte militum suorum praedam praecedere praecipiens, ipse cum reliquis inter duos cuneos minatur ne a fronte vel certe a tergo aliquo hostili incursu excuteretur.

Porro Africani et Arabici, cum essent cupientes ulcisci de victoria in Ceramensi proelio sibi ablata et laudem, quam ibi amiserant, aliquando, sibi favente fortuna, recuperare, cognoscentes per nuntios ita eos praedatum isse cum ducentis electis militibus, via, qua redire habebant, insidiantes occultantur. Nostri autem, qui praecedebant, ad locum usque pervenientes, illis ex improviso exsurgentibus, virilis audaciae, qua hactenus assueti erant, obliti, enerviter agentes, cum fuga, potius quam armis, mortis periculum declinare cupiunt. Montem quendam, quem ex omni parte praecipitium cingebat, solo et arto aditu patente, pro auxilio expetentes, ascendunt. Hostes vero, parte armigerum, qui praedam minabant, perempta, ipsam etiam praedam excutiunt. Comes autem, qui subsequebatur, tumultum audiens, dum citius advolat, quae acciderant cognoscens, maxima indignatione et ira repletus, ut secum de hostibus ultionem expetant, suos immensis clamoribus a monte, quem conscenderant, incassum revocare nititur, donec ipsemet, Turonem ascendens et suos quemque nomine vocans, ne se in posterum fuisse excusarent, talibus verbis alloqui aggressus est: "Ita ne - inquit -, o fortissimi, hactenus viribus exhausti estis, ut, absque recordatione alicuius militaris laudis, in profundum putribundae defectionis submersi, ulterius respirare nequeatis. Recordamini antecessorum, sed et gentis nostrae, nostraeque hactenus habitae strenuitatis preconizatae, devitantes notas futuri vituperii. Recordamini quot millia hostium apud Ceramum pauciores, quam nunc debellatores exstinxistis. Fortuna tunc vobis arridens ab eodem, quo et nunc adhuc regitur. Resumite pristinas vires: victoria post fugam fortiter agentibus laudis reparatio est".

Haec et alia exprobando, plura locutus, vix eis exhortationibus recreatis, ad certamen properans, cum hoste congreditur. Fortiter agendo, gens, Deo rebellis, debellatur; praeda excussa recuperatur. Nostri, victores effecti, triumphalibus spoliis ditantur. Traynam cum gaudio remeantes, excepta de sola morte Galterii de Similia, qui, inter omnes militari laude dignus, in congressu fortiter agendo - quod dolor est dicere! -, iuventutis florem, ab hostibus confossus, amiserat, plurimum tristabantur.

XXXVI. Dux ergo Robertus, cum in Apulia esset, sciens fratrem suum apud Siciliam multiplici incursione ab hostibus lacessiri, plurimo exercitu ab Apulia et Calabri a congregato, nolens expers esse quaestus, laboris etiam particeps fieri, versus Siciliam intendit. Comes vero fratrem adventare audiens, cum gaudio magno festinus illi apud Cusentium, Calabriae urbem, occurrit. Sicque progredientes, anno Dominicae incarnationis MLXIIII, cum quingentis tantummodo militibus apud Farum mare transmeantes, tota Sicilia, nullo adversus eos aliquid praesumente, impune peragrata, Panormum usque perveniunt; atque in monte, qui postea Tarantinus [dictus est] ab abundantia tarantarum, a quibus ibidem exercitus eorum plurimum vexatus est, iubente duce - quem postea poenituit -, tentoria fixa sunt. Nam mons totus insitus tarantis, viris et mulieribus inhonestum, quamvis iis qui evaserint, ridiculosum hospitium praebuit. Taranta quidem vermis est, araneae speciem habens, sed aculeum veneni ferae punctionis omnesque, quos punxerit, multa et venefica ventositate replet: in tantumque angustiantur, ut ipsam ventositatem, quae per anum inhoneste crepitando emergit, nulla modo restinguere praevaleant et, nisi clibanica vel alia quaevis ferventior aestuatio citius adhibita fuerit, vitae periculum incurrere dicuntur. Tali inhonestate nonnulli nostrorum vexati, tandem locum mutare coguntur, vicinum urbi locum tutiorem, quo tabernacula figant, expetentes, ubi per tres menses commorati, Panormitanis fortiter repugnantibus, versus urbem quidem minime profecerunt, sed viciniora circumquaque loca plurima depopulando vexaverunt. At, cum viderent se versus urbem minime tunc temporis prevalere posse, castra moventes, Bugamum oppugnare vadunt, civibusque eiusdem castri enerviter reluctantibus, funditus diruunt, incolas omnes cum mulieribus et liberis omnique supellectili sua captivos adducunt. Sicque versus Calabriam remeare volentes, haud procul ab Agrigentina urbe - sic enim illis directior adiacebat via - tentoria figunt. Porro cives eiusdem urbis, viribus suis plus necessario confidentes, per portas prorumpendo, forti strepitu super illos proruunt, incautique hostibus cedendo dum fugiunt, usque in portas suae civitatis persequuntur. Dux itaque digressus, in Calabriam veniens, expeditionem solvit: Bugamenses, quos captivos adduxerat, Scriblam, quam desertaverat, restaurans, ibi hospitari fecit.

XXXVII. Anno vero Dominicae incarnationis MLXV Policastri castrum destruens, incolas omnes apud Nicotrum, quod ipso anno fundaverat, adducens, ibi hospitari fecit. Autequam iret versus Panormum, dux Robertus, et in monte Tarantarum, iuxta Panormum, tentoria fixisset, dux et comes Rogerius prius in provincia Cusentii castrum quidem Rogel expugnaverunt et pro libitu ordinaverunt. Eodem anno castrum quoddam, quod Ayel dicitur, in provincia Cusentii, dux oppugnare vadens, per quattuor menses obsedit. Ayellenses autem extra castrum progredientes, cum vicinius tentoria hostes figerent, fundibulis et sagittis longius propellere nituntur; sicque ex utraque parte mutua caede fortiter congrediuntur. At, dum nostri maxima indignatione commoti, impetum in hostes facientes, ubi densiores erant, prorumpere nituntur, Rogerius, filius Scolcandi, iaculo confossus, equo deiicitur; cum etiam Gilbertus, nepos eius, eum relevare tentat, deiectus, utrique occiduntur. De quorum nece dux cum omni exercitu non modicum turbantur: erant enim inter familiares sibi carissimi. Eorum corpora apud Sanctam Euphemiam, ubi tunc abbatia in honore Sanctae Dei Genitricis Mariae noviter incoepta instituebatur, humanda mandavit: equos et coetera, quae habebant, eidem ecclesiae pro ipsorum salvatione contulit.

Ayellenses itaque, cognoscentes pro tali et similibus factis ducem sese graviter offendisse, pacem ab ipso expetunt, ne, si rebelles persistendo, vi caperentur, ab ira eius, absque recordatione alicuius pietatis - ut meriti erant - omnes pariter perimerentur. Dux vero, quamvis anhelans esset cum suppliciis de ipsis ultionem expetere, tamen, ne ibi diutius perendinando, alias tandem intendens, demoraretur, pacem cum ipsis fecit; castrumque, ab eis deliberatum, accepit et pro libitu suo disposuit.

XXXVIII. Comes vero Rogerius, adquirendae Siciliae intentus, quietis impatiens erat; omniaque perlustrans, crebris incursionibus deterrebat; in tantumque ex consuetudine labori continuus erat, ut hinc nec infestior aura nec coecitas obscurae noctis dehortari posset: quin de loco ad locum transiliens, per se ipsum omnia attentaret, eiusque praesentiam, plusquam omnia, hostes exhorrebant; in tantumque eius veloci frequentia deterrebantur, ut nusquam absens putaretur. Sed quia ubi, suis praesentibus, ipse absens ab hostibus deprehendebatur, sui hostili incursione interdum gravabantur, castrum, quo se - si forte necessitas incumberet - facilius tuerentur et a cuius vicinitate quaeque proxima loca attentius subiugata sibi concite foederarentur, apud Petreleium, anno Dominicae incarnationis MLXVI, turribus et propugnaculis extra portam accuratissime firmavit, per quod maximam partem Siciliae ad suae dominationis iugum ferendum perdomuit. Filiis denique Tancredi naturaliter hic mos insitus erat: ut semper dominationis avidi, prout illis vires suppetebant, neminem terras vel possessiones habentes ex proximo sibi absque aemulatione habere paterentur, quin vel ab ipsis confestim subiecti deservirentur, vel certe ipsi omnia in sua virtute potirentur.

XXXIX. Inde et Robertus dux, qui prae caeteris hunc morem sibi vindicaverat, Gaufridum de Conversano, nepotem videlicet suum - filius quippe sororis suae erat -, ut de Montepiloso sibi servitium - sicut et de caeteris castris, quae plurima sub ipso habebat - exhiberet, adorsus est; quodque ab ipso, sicut et coetera, minime acceperat, sed sua strenuitate, duce sibi auxilium non ferente, per se ab hostibus lucratus fuerat. Id facere renuente, dux, admoto exercitu, idem castrum obsessum vadit: multisque militariter ex utraque parte perpetratis, tandem, ut de eodem castro, sicut et de caeteris, sibi servitium promittens exhiberet, compulit.

XL. Dux itaque, videns omnia, quae solo inceptu attentabat, fortuna favorabiliter arridente, sibi in prosperum cedere, famosissimam urbem, quae Barum dicitur, adhuc Constantinopolitano imperatori ex fidelitate adhaerentem sibi vero rebellem, ex proximo - haud longe a Montepiloso, quam, habens, quibuscumque poterat pactionibus imperator etiam, ut sibi faventiores redderet, ad impugnationem eiusdem urbis se cum inflamma[t] -, anno Verbi incarnati MLXVII[I], equitatu et navali exercitu eam obsessum vadit. Et quia ipsa civitas, quasi in quodam angulo sita, in mare porrigitur, ipse cum equestri exercitu ipsam partem qua civitas versus terram patebat, quasi ab uno mari in aliud claudens, navibus per mare extensis, una ad alteram firmiter ferreis catenis, ac si sepem faciendo, compaginatis, ita totam urbem cinxit, ut nullo latere exitus ab urbe progrediendi pateret. Duos quoque pontes, unum videlicet ab unaquaque ripa constituens, qui longius in mare usque quo navium funes ab utraque parte attingebant, porrexit, ut, si forte Barenses aliquem incursum versus naves attentarent, directo cursu a militibus navibus expeditius subveniretur. Barenses autem demonstrare volentes id, pro quo dux hoc agebat, habere despectui, omnia vilipendere ornamenta sua, thesaurorumque speciosa dependentia ostentare, Guiscardo plurima convitia inferentes, turribus suis fidentes, rerum exitus minus metiri coeperunt. Quae res Guiscardum ab incepto quidem non deterrebant; sed magis ambitionis cupidine fervens, quanto pretiosiora infra muros contineri dicebant, tanto ardentius spe ea lucrandi, ad quod coeperat persistendum, mentis instantiam figebat, subridendo illis respondens: "Quae - inquit - ostentatis, mea sunt, et quia a vobis voluntarie mihi praesentantur, habeo gratum. Estote fideles ad tempus in conservando ! Vobis quippe de amissione dolentibus, fiam quandoque largus in distribuendo".

Sicque suos ad urbem debellandam exhortationibus et promissionibus inflammans, laboris sui renunciationisque praemium infra murum testatur esse: ipse moenia circumire, aggeres comportare, urbem vallare, arietes facere, caeteraque machinamenta, quae usui capiendae urbis necessaria erant, componere, suos instruere, hostes infestare, metum iugi instantia studebat incutere.

Barenses ergo, videntes costantiam ducis, ultra quam rati erant, indivulsam persistere, victumque infra urbem, nullo ad introducendum - hostibus circumspectis - aditu patente, a multitudine inermis vulgi, mulierum scilicet et puerorum, inutiliter devastari, quod vi nequibant, dolo vitae ducis periculum parant; pretioque composito, a quodam laevitatis viro, ut, urbe digrediens, illum spiculo corripere attentet, mercantur. Amerinus ergo, avaritia captionis cupidine captus, ad perpetrandum tam nobile, ut sibi tunc videbatur, facinus accelerat; spiculoque, venenis infecto, ab edocentibus se tantae versutiae fraudem accepto, urbe digressus, quasi unus ex nostris, lapides funda versus hostes supra muros iacendo, adversus castra nostrorum dolose speculatum circumvenit. Sicque, vesperascente die, nox intercludere solis radios properat, cumque, coenae hora instante, dux in tabernaculo suo, ex foliosis arborum ramis composito, sedisset, ille, a tergo veniens, ramoso pariete interposito, ducem, primo oculo, deinde aure per vocem, bene visum, credens, spiculum, quod ad hoc acceperat, fortiter impingendo, parte vestium correpta, sed, Deo protegente, ipso illaeso permanente, in terram defixit. Sicque ducem laesum credens, incasso vulnere, spiculo amisso, nihil sibi fuga utilius credens, quam velocius potuit, cursu sese infra urbem recepit. Ducis vero ministri, tali facto expavefacti, extra prosilientes, dolo cognito, noctis excubias solito attentius vigilesque circa ducem deputant, coementariosque ex eius edicto conducentes, summo diluculo petrinam domum brevi perficiunt.

XLI. Ea tempestate comes Rogerius in Sicilia morabatur, crebris incursionibus omnia hostiliter perlustrans, ad sibi subdendum nunc praemiis pulsans, modo minis terrens iugi exercitatione plerumque alios damnis afficiens, in tantumque, quietis impatiens, hostes lacessendo deterrebat, ut vix in ipsis munitionibus nusquam autem alias securi essent . Nox vel dies, vesper et aurora, aura lenis vel aspera, aequo pondere infesta timori erant. Unde et Sicilienses, consilio intra se habito, mori potiusquam cum tanta inquietudine infelicem vitam diutius protelare deliberantes, belli fortunam contra comitem tentare parant Denique versus Panormum praedatum proficiscenti, exercitu innumerabili undique conflato, ex improvviso apud Miselmir occurrunt, anno incarnati Verbi MLXVIII. Porro comes, eminus eos conspiciens, totus infremuit; omnesque suos in unum coÎrcens, subridendo ait suis: "Eia - inquit - nobilium praedecessorum nobiliores! Fortuna vobis favens, praedam, quam longius quaerere disposueratis, labori vestro parcens, ultro vobis obviam, ne plus in conficiendo itinere fatigemini, adducit. Ecce praeda a Deo nobis concessa! Auferte iis, qui ea indigni sunt! Utamur ea, dividentes apostolico more, prout cuique opus est. Ne exhorrescatis iamdudum a multotiensque a vobis devictos. Si ducem mutaverunt, eiusdem nationis, qualitatis, sed et religionis est, cuius et caeteri sunt. Deus autem noster immutabilis est; et, si a nobis non mutatur integritas fidelis spei, nec ab ipso mutabitur sententia triumphalis auxilii".

His dictis, acieque suorum prudenter ordinata, cum hoste congreditur. Fortiter nostris agentibus, gens inimica in tantum debellatur, ut vix ex tanta multitudine superesset, per quem rei eventus Panormi renuntiaretur. Nostri vero triumphalibus spoliis plurimum ditantur.

XLII. Moris vero Saracenorum est, ut columbas, frumento et melle infuso domi nutrientes, cum aliquorsum longius digrediuntur, masculos sportulis inclusos, secum ferant; ut, cum aliquid novi fortuna illis administraverit, quod domi scitum velint, chartulis eventus suos annotantes et collo avis, vel certe sub ala, suspendentes, avibus dimissis per aera, familiae domi sollicitae, utrum prospere erga peregrinos amicos omnia agantur, notificare accelerant. Avicula enim dulcedine grani melliti, quam domi degustare saepius assueverat, illecta, reditum accelerat, chartulas morem suum scientibus repraesentat. Huiusmodi sportulas cum avibus comes inter reliqua spolia accipiens, avibus cum inscriptis sanguine chartulis dimissis, tristis fortunae eventus Panormitanis repraesentat. Urbs tota concutitur: lacrimosae voces liberorum et mulierum per aÎra coelum usque attolluntur. Gaudium nostris, illis tristitia parturitur.

XLIII. Principabatur tunc temporis urbi Barensi sub imperatore graecus quidam, Argeritius nomine, qui, cum caeteris civibus pro tempore et loco consilio habito, chartulis aerumnas urbis civiumque, sed et hostium infestationem, adnotans, clam de nocte per quendam ab urbe digredientem Diogeno, Costantinopolitano imperatori, dirigit: urbem, quae, sola in eius fidelitate persistens, undique hostili incursione quatiebatur, nisi citius subveniat, se amissuros sciat, victus penuria; se - iam tertio anno instantibus hostibus - circumsepto, cives, diutino certamine deficientes, deditionem parare; nisi ipsam retineat, spem nullam de recuperatione pervasae ab hostibus patriae ulterius reservari.

Legatus, quod instructus erat, fideliter adimplere satagens, brevi magnum conficiens iter, Byzantium venit. Acceptas epistolas imperatori repraesentare vadit: epistolis orationem exhortatoriam ut subveniat, addit. Imperator vero, susceptis epistolis ac perlectis, Duracium mittens, classem in mari parare facit, cui Gocelinum de Corintho - quendam natione normannum et in palatio post imperatorem secundum paucis, quia strenuus armis et consilio callens erat - ducem praeponens, cum multis copiis Barensibus succurrendum disponit.

Porro qui missus fuerat, iussus ab imperatore, Barum regrediens, clam per hostes urbem, ut exierat, intrat. Acta refert, signumque, quo auxilium veniens eminus cognoscant, edocet: ut simile signum de uno quoque propugnaculo contra advenientes faciant, fac es scilicet accendant, ne a certo portu devient, admonet.

Barenses, hoc nuntio exhilarati, plus necessario festinantes, - animo enim cupienti nihil satis festinatur - in proximam noctem faces accendunt, clamoribus et laudibus plus solito laetitiam ostendunt. Quidnam in hoc facto praetendant, inter nostros quaestio oritur: fit de pluribus rebus coniectura; undique argumentatur; a prudentioribus rei veritas depraehenditur, auxilium videlicet per mare illis advenire.

Advenerat tamen in auxilium ducis fratris plurimo remige comes Siciliae, Rogerius, noviter a fratre invitatus: leoninam in omni certamine habens ferocitatem, quam tamen prudentia regebat et fortuna favens comitabatur. Hic callide in hoc negotio agens, singulis noctibus speculatum ire iubet, si forte eminus per mare adventantes naves aspiciantur. Cum ecce, quadam iam nocte mediante, quasi stellae lucernae ardentes in summitate mali uniuscuiusque navis eminus apparere conspiciuntur. Quod cum a comite compertum fuisset, accelerantissime, armata manu, plurimo sese remigi credens, obviam hostibus ire accelerat. Quos hostes eminus aspicientes, Barenses, qui sibi prae gaudio occurrerent, rati, minus sese ad defensionem aptant. Comes vero navem Gocelini, qui dux hostium erat, duabus lanternis a caeteris distinctam, eminus cognoscens, illam versus impetum suorum intendere iubet. Dumque fortiter congrediuntur, tanta vi quaedam ex nostris super navem illorum grassata est, ut, ex uno latere cum pondere armorum incaute decurrente, centum quinquaginta loricati ex nostris submergerentur. Comes vero Gocelinum oppugnans superat: quem in suam navem exarmatam recipiens, cum triumpho gloriosus ad fratrem remeat.

Dux vero, amittendi timore in certamine fratris, plurimum angebatur: quippe enim nec succurrere poterat, nec alium, excepto illo - caeteris defunctis -, habebat. At cum victor et incolumis redire nuntiatur, nulli credulus fieri asserit, donec visu sibi satisfaciente. Utrum sanus esset scrutando, ingeminat cum lacrimis Comes vero Gocelinum, mirifice graeco more praeparatum, duci, ad honorem, repraesentat captivum.

Barenses itaque, se sua spe frustrati, ulterius suos hostes ferre non valentes, deditione facta, duci foederantur, anno Domini MLXX[I]. Dux voti compos effectus fratri cunctoque exercitui, gratias referens, urbe pro velle suo ordinata, fratrem in Siciliam praemittens, solito exercitu brevi iterum espeditionem versus Panormum summovet. Toto iunio et iulio mense apud Ydrontum moratus, montem, quo facilius descensus ad mare - equos navibus introducens - fieret, rescindere facit. Unde et Duracenses maxime sunt territi, ne, mare cum exercitu transmeans, eos impugnatum veniret, mulam et equum ei, quasi ad honorem, mandantes, ea occasione rem speculatum mittunt.

XLIV. Ea tempestate, Costa Condomicita, qui Stilum iamdudum duci fraudolenter abstulerat, veritus ne, cum dux versus Siciliam navigando transitum simularet, Stilum obsessum diverteret, duci reconciliatus, castrum reddidit, tali iniuria se, ad quod fecerat, compulsum dicens. Dux Costam Pelogam quendam stratigotum statuerat, qui, nimia insolentia defluens, quosque ingenuos viros vel mulieres, nec etiam suae consanguinitati parcens, contumeliis afficiebat. Hic, inter caetera, quadam ingenuam matronam, nomine Reginam, aviam Costae Condomicitae, gallinam auream cum pullis, quam habere dicebatur, ab ea extorquere volens, verberibus laniatam captione retruserat. Costa Condomicita in famulatu ducis apud Insulam Crotoni detinebatur; cui, cum quod acciderat relatum fuisset, iniuriam aviae reputans suam, infirmitate simulata, licentiam redeundi domum, causa curationis, a duce exposcens, vigilia natalis Domini Stilum reversus est. Quem stratigotus venisse audiens, piscium sibi exenia per famulum mittit; qualiter se res erga ducem habebat, requirit. Ille, ac si nihil mali machinans, ira dissimulata, gratias remandat. Sed quod animo conceperat minime oblitus; postquam comestum est, potentioribus urbis secreto circumventis, de sibi illata aviaeque iniuria quaerimoniam ostentat. Quibus respondentibus merito sibi talia accidisse, - eius praesidio vel arte sciebant ducem - excusationibus minime usus, facti se poenitere asserens, uti contulerat, ita auferre tentaturum promittit, si tantummodo ipsis potiatur auxiliariis. Sicque, a pluribus fide accepta, totam noctem insomnem ducens, quoscumque potest sibi allegat: summoque diluculo cum omnes, qui huius rei ignari erant, ut dies ipsa monebat, in ecclesia Dei laudibus inservirent, ipse cum tredecim viris, gladiis cum capis accinctis, reliquis, signo dato, et a foribus expectantibus, ad portam castelli accedens, ianitor, nil suspicatus, quasi noto aperit. Ille cum sociis ingressus, hospitium stratigoti intrat; arma, quae invenit, corripit: versus ecclesiam stratigotum praeoccupare volens, citissimus occurrit. Undique ergo, insurgente clamore, stratigotus, insidiis compertis, per fenestram prosiliens, praecipitio dilapsus, dum fuga refugium petit, a civibus, quibus omnibus exosus erat, comprehensus reducitur. Costa Condomicita - quia consanguineus eius erat - volente ei parcere, a populo condemnatur: sicque cum suppliciis poenas luens, a quibus mala intulerat, perimitur; quos religaverat, liberantur; a fidelitate ducis palam avertuntur. Sicque per sex fere annos duci rebelles per diversa loca Calabriae, ab ipsis turbatio plurima facta est.

Istud hic inscribimus, ut caveant praelati sibi subditos pravis ministris a sua fidelitate divelli.

XLV. Dux igitur, commeatibus et caeteris quae expeditioni congruebant apparatis, fratrem, quem praemiserat, subsecutus, apud Cathaniam, ubi comes erat, venit, fingens se Maltam debellatum ire, quasi de Panormo non curans. Sed a fratre cohortatus, magno equitatu, cum navalibus peditumque copiis ab inde progrediens, Panormum venit, ab oceano urbem navibus obsidens, fratremque comitem cum iis, qui eius famulatui inserviebant, ab uno latere statuens, ipse ab altero cornu cum Calabrensibus et Apulis muros ambit.

Sicque quinque mensium circulo hostes urbis defensionis fuerant attentissime pervigiles: ipse, nihilominus impugnationi cum fratre intentus, inquietare ipsam perstuduit. Utrique, pari ardore inflammati, non cessant omnia circumire, suos instruere, omnia ordinare, hostibus interminari, suis plurima largiri, ampliora promittere, primus et frequentior adesse, nihil intentatum relinquere. Machinamentis itaque et scalis ad muros transcendendos artificiosissime compaginatis, dux hortos cum trecentis militibus latenter ingressus, ex altera parte, qua videlicet navalis exercitus adiacebat, urbem infestare, fratremque a parte, qua erat, haud secus agere perdocuerat. Illi, signo dato, quo edocti erant, haud perficere segnes, magno sonitu irruunt. Urbs tota, in arma ruens, quae strepitu tumultuantium deterrebatur, defensioni accelerando grassatur. A parte, qua minus cavebant, incaute vacuatur; a Guiscardensibus scalis appositis, murus trascenditur. Urbs exterior capitur; portae ferro sociis ad ingrediendum aperiuntur. Dux et comes cum omni exercitu infra muros hospitantur.

Panormitani delusi, hostes a tergo infra muros esse cognoscentes, in interiori urbe refugium petendo, sese recipiunt. Nox tumultum diremit. Proximo mane primores, foedere interposito, utrisque fratribus locutum accedunt, legem suam nullatenus se violari vel relinquere velle dicentes, scilicet, si certi sint, quod non cogantur, vel iniustis et novis legibus non atterantur. Quandoquidem fortuna praesenti sic hortabantur, urbis deditionem facere, se in famulando fideles persistere, tributa solvere: et hoc iuramento legis suae firmare spopondunt.

Dux comesque gaudentes, quod offerebatur libenter suscipiunt, anno Dominicae incarnationis MLXXI. Adepti, prius illius Scripturae fideles imitatores dicentis: Primum quaerite regnum Dei, et omnia adiicientur vobis, ecclesiam sanctissimae Dei Genitricis Mariae, quae antiquitus archiepiscopatus fuerat - sed tunc ab impiis Saracenis violata, templum superstitionis eorum facta erat -, cum magna devotione catholice reconciliatam, dote et ornamentis ecclesiasticis augent. Archiepiscopum, qui, ab impiis deiectus, in paupere ecclesia sancti Cyriaci - quamvis timidus et natione graecus -, cultum Christianae religionis pro posse exequebatur, revocantes restituunt. Deinde vero, castello firmato et urbe pro velle suo disposita, dux, eam in suam proprietatem retinens, vallem Deminae caeteramque omnem Siciliam adquisitam et suo adiutorio, ut promittebat, nec falso adquirendam fratri de se habendam concessit.

XLVI. Cum ista geruntur, Serlo, filius Serlonis, nepos videlicet utrorumque principum istorum - cuius in praecedentibus mentionem fecimus -, apud Ceramum morabatur ad tuendam provinciam ab incursionibus Arabicorum, qui apud Castrum-Iohannis ea tempestate morabantur, a duce et comite sic iussus. Nam et medietas totius Siciliae, ex consensu ducis et comitis, suae sorti Arisgotique de Puteolis, inter se dividenda, cesserat, eo quod hic quid consanguineus eorum erat: uterque autem consilio et armis probissimi viri erant. Arabici autem, qui apud Castrum-Iohannis morabantur, strenuitate Serlonis, quia eis multum infestus erat, plurimum inimicabantur, iugique intentione dolo vel armis ruinam eius meditari nitebantur. Saracenus autem quidam, de potentioribus Castri-Iohannis, nomine Brachiem, cum Serlone, ut eum facilius deciperet, foedus inierat, eorumque more per aurem adoptivum fratrem, alter alterum factum vicissim susceperat. Hic, traditione cum suis composita, Serloni salutaria munuscula cum amicalibus verbis in dolo mandat, inter quae etiam intulit ista: "Sciat fraternitas adoptivi mei, quod, tali vel tali die, septem tantummodo Arabici ex deliberatione iactantiae ad terram tuam debent praedatum adire". Quod Serlo audiens, ridiculo habere coepit; minusque sibi prospiciens, ex vicinis castris neminem sibi in auxilium arcessivit. Sed, determinato die, inconsultus venatum secessit.

Porro Arabici, qui dolum composuerant, cum septingentis militibus et duobus millibus peditum de Castro-Iohannis digressi, haud procul a Ceramo in abditis locis insidias ordinant, septem tantummodo, ut Brachiem Serloni indicaverat, milites mandantes, qui Ceramo, praeda capta, Serlonem exstrahunt. Insurgit clamor; ab incolis provinciae tumultuatur; a Serlone, ubi venatum ierat, tumultuantium civium strepitus auditur. Sed, quia inermis processerat, nuntium apud Ceramum, ad deferenda sibi arma suosque invitandos, mittens, ipse, quo clamor infestus urgebat, sciscitaturus quidnam esset, progreditur. At, dum a septem militibus praeda abduci dicitur, arma sibi delata corripiens, adoptivo fratri plus necessario credulus, improvide subsequens, ultra insidias progreditur. Illis autem ab insidiis prorumpentibus, cum hostes a tergo horribili armorum turbine deprehenduntur, Serlo, cum decertandi copiae non essent, - sed et fugae praesidio diffidens - cum paucis, qui secum erant, petram, quae ab ipsa die Serlonis dicta est, cursu expetit. Qua ascensa, a dorso pro muro eius usus, diu fortiter, sed nullo aliunde auxilio adventante, incassum dimicatur. Nam tandem confossus, occubuit; nullusque ex omnibus, qui cum ipso erant - exceptis duobus, qui inter cadavera mortuorum latitaverant - evasit. Serlone eviscerato, Saraceni cor extraxerunt; utque audaciam eius, quae multa fuerat, conciperent, comedisse dicuntur. Capita vero occisorum abscissa in Africam regi ad honorem, mittunt; sed caput Serlonis, stipiti impositum, per plateas urbis delatum, a clamante est praeconizatum eius esse, a quo, prae caeteris, Sicilia impugnabatur; hostes devictos; nullo simili superstite, Siciliam amodo suae sorti facile cessuram.

Sed, cum ista apud Panormum principibus nostris nuntiantur, exercitus totus conturbatur. Comes, amissione nepotis, intolerabili dolore angebatur; dux vero, a lamentis fratrem suum coÎrcere volens, dolorem suum virili more occultare nitebatur: "Foeminis - inquit - lamenta permittantur; nos autem in vindictam armis accingamur".

Igitur, quia seiunctim, ad invicem, utrique fratres - quisque suis utilitatibus - lucrari studebant, excepto quod, cum necessitas incumberet, alter ab altero invitatus, vicissim sibi ad invicem succurrendum venirent, huic libro, alium incoepturi, finem ponamus, ut in sequenti de unoquoque, nunc seiunctim, iterum coniunctim, prout ipsa res expostulaverit, stilum alternemus.

Secundis Libri Finis.