Jump to content

De rerum naturis (Rabanus)/III

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber III

 Liber II Liber IV 

INCIPIT LIBER III


[1] De aliis quibusdam uiris, siue faeminis quorum nomina in uetere testamento scripta leguntur


Pharao nomen est non hominis sed honoris sicut apud nos augusti appellantur reges cum propriis nominibus censeantur. Exprimitur autem in latinum Pharao denegans eum utique deum siue dissipans, seu discooperiens scilicet populum dei cuius fuit afflictor. Hic ergo figuram dia#66b#boli habuit, qui in huius saeculi captiuitate populum dei perdere, et terrenis uitiorum operibus pregrauare temptauit. Cuius eunuchus Putifar qui interpretatur os inclinans ad discendum, emit Ioseph uendentibus fratribus suis, sic et castus in disciplinis euangelicus populus precio fidei emit Christum uendentibus eum Iudaeis proximis sanguinis sui qui merito os inclinans ad discendam dicitur quia subdit se doctoribus ad discendam sapientiam diuinam. Pharao ergo somnium uidit quod interpretatus est Ioseph quia mysterium incarnationis dominicae quod ignorabat diabolus, Christus gentibus manifestauit. Nam septem anni ubertatis qui in septem spicis plenis seu in septem uaccis pinguibus ostendebantur, septem carismatum spiritalium dona, quibus ubertas fidei larga pietate redundat significabant. Ac contra septem steriles et tenues famem ueritatis et iustitiae, nouissimis temporibus praefigurabant. #67a# Ioseph autem, qui typum induerat Christi currum meruit, et praeconauit ante eum, et constituit illum Pharao super uniuersam terram Aegypti, et dominus noster postquam est distractus a Iuda ut Ioseph a fratribus suis et de infernorum carcere resurrexit, ascendit currum regni caelestis de quo scriptum est: Currus dei decem milia et accepit potestatem a patre praedicandi et iudicandi sicut apostolus ait. Et dedit ei nomen quod est super omne nomen. Vt in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium terrestrium et infernorum. Accepit quoque et anulum, pontificatum scilicet fidei, quo credentium animae salutis signo signantur frontibus, nostrisque cordibus per signum crucis, figura aeterni regis exprimitur. Induiturque stola bissina, id est, carnem sanctam bysso candidiorem, et stolam inmortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est intellectum bonum. Preco ante eum precedit, id est aut Iohannes Baptista qui inter eius praecedens preconabat dicens: Parate uiam domino. Habebit et alium preconem tubam an#67b#geli. Dixit quoque rex ad Ioseph: Ego sum Pharao. Absque tuo imperio non mouebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti, uertitque nomen illius, et uocauit eum lingua Egyptiaca saluatorem mundi. Quid manifestius de Christo quoniam sub figura Ioseph saluator ostenditur non tantum unius terrae Aegypti, sed etiam totius mundi?

  1. M52#Filia Pharaonis quae Moysen expositum ad ripam fluminis collegit, ecclesia gentium est quae Christum ad flumen salutaris lauacri repperit. Iamnes interpretatur marinus siue ubi est signum, coram enim signis Moysi cessit, et defecit signum eius. Vnde et dixerunt magi hic digitus dei est. Mambres interpretatur mare pellicium, siue mare in capite.

Moyses interpretatur sumptus ex aqua. Inuenit eum ad ripam fluminis expositum filia Pharaonis, quem colligens adoptauit sibi, uocauitque nomen eius Moyses, eo quod de aqua sumpsit eum. Hic typum Christi gestauit qui populum dei a iugo diabolicae seruitutis eripunt, et ipsum diabolum #68a# in aeterna poena damnauit, qui decem plagis percussit Aegyptum. Et decem praecepis erudiuit populum dei in deserto, quia Christus in mandatis euangelii quibus in deserto istius mundi nutrit credentes arguit ac damnat incredulos. Hic uirga percutiens Petram fontem uiuentis aquae produxit, sic et Christus per passionem crucis mortem degustans sanguinem et aquam de latere suo produxit, quibus duobus sacramentis sancta inbuitur ecclesia.

Moyses populum per desertum duxit, sed tamen ultra Iordanem in terram repromissionis non introduxit, quia uetus testamentum licet futuram in caelis patriam in scriptis suis promiserit, tamen non nisi per Iesu Christi ducatum aditum regni caelestis nullus adeptus est. Hic quoque per fluenta baptismatis populum suum in terram ecclesiae introducens uitae aeternae electis suis dedit promissionem, et terrigenas fecit esse caeli colas. Accepit ergo Moyses unam de septem filiabus Rahuel #68b# qui interpretatur pastio dei siue amicus eius deus, nomine Sephoram quae interpretatur pulchritudo siue placens, quae genuit ei filium quem uocauit Iersan, quod interpretatur aduena, peperit et alterum qui uocatus est Eleezer, et interpretatur deus meus adiutor, cum redemptor de gentili populo ecclesiam septiformem spiritali coniugio sibi copulauit. Quae licet munere spiritus sancti septiformis sit, tamen una est in fide catholica. De qua in Cantico Canticorum dicit: Vna est columba mea electa genetricis suae. Haec unum genuit filium qui uocatur aduena. Et alterum qui uocatur dei adiutorium, quae nomina bene conueniunt populo Christiano ex circumcisione et preputio conuocato. Aduenae enim sunt quia in incolatu istius mundi a caelesti patria modo peregrinantur, sed tamen dei adiutorio numquam carebunt.

Aaron mons fortitudinis interpretatur propter quod turibulum accipiens in medio superstitum et inter emptorum obuiam stetit #69a# et ruinam mortis quasi quidam mons fortis exclusit. Hic sacerdotio suo Christi exprimit sacerdotium quia sicut ille #M53# cruore uictimarum populum expiabat, ita et Christus sacrificio sui sanguinis peccata diluit mundi. Nam uirga Aaron abscisa refloruit ac fructus protulit, sic et arbor crucis Christi aeternae uiriditatis et fructum uitae perpetuae per passionem Christi uniuerso protulit mundo. Demonstrauitque Christi sacerdotium perpetuo esse mansurum, et credentibus in eum esse proficuum.

Maria soror Aaron synagogae speciem pretulit. Vxor Moysi Aethiopissa figurauit ecclesiam ex gentibus Christo coniunctam, cuius ob causam zelo synagoga obtrectans aduersus Christum, ilico contagione leprae perfunditur. Eleazar interpretatur deus meus adiutor siue dei adiutorium, hic typum tenet sanctorum doctorum qui uerbo et exemplo sanctam adiuuant ecclesiam quorum unus ait: Dei sumus adiutores, dei agricultura estis, dei aedificatio estis.

Amalech qui interpretatur populus lambens, siue linguens cum exercitu suo qui humanam semper desiderat perditionem. #69b# Et per doli machinationem eam decipere gestit. Hic obuius dei populo resistens, ad signum crucis euincitur. Seon quoque rex Amorreorum qui in Latinum temptatio uertitur oculorum, eundem diabolum significat, qui mendatio fallendi se uelut angelum transfigurauit. Og rex Basan qui interpretatur conclusio. Hic intercludere molitur difficultate uitiorum, uiam fidei nostrae ne pateat nobis transitus ad regnum promissum uitae aeternae. Septuaginta uiri seniores, per quos cecidit spiritus dei. LXX generationem linguas in hoc mundo diffusas ostendunt, ex quibus multi credentes gratiam spiritus sancti acceperunt.

Dathan et Abiron et ceteri qui a se Moysen et Aaron segregantes sacrificium usurpare conati sunt, hereticorum prauitatem designant perniciemque qui se a sacerdotibus Christi et societate ecclesiae diuidunt et sacrificia profana assumunt. Balaam qui interpretatur uanus populus et cadens apertos oculos habuit, typum eorum #70a# tenuit qui per fidem cognitionem dei habent, sed obscurati operibus corruunt. Finees ori parcens interpretatur, transfixit enim pugione Zambri cum Scorto Madianitide, idem et domini furorem placauit ut parceret. Nam iste Finees qui Zambri et Scortam in adulterio conuersantes taliter interimit, figuram tenuit sanctorum doctorum qui Iudaeos et hereticos spiritali mucrone uerbi dei in amplexu falsae doctrinae et concubitu interfecerunt.

Zambri interpretatur lacessiens uel amaricans, propriae enim nomen ab amaritudine figuratum quod peccando amaricauerat populum. Ille quoque qui sabbato ligna collegit significat eum quem cum peccato iudicii dies inuenerit, unde aeterni sabbati requiem non meretur accipere. #M54# Duodecim exploratores scribarum ac pharisaeorum imaginem tenuerunt, qui Israheliticum populum auerterunt, ne confiderent gratiam diuinae repromissionis adipisci posse per Christum. Duo portitores qui de #70b# terra repromissionis botrum in ligno humeris gestauerunt, duorum populorum significationem expresserunt quorum prior Iudaicus gradiens aduersus Christum, dat terga posterior Christianus eum quem uehit inspicit et sequitur Christum.

Iosue enim qui interpretatur saluator ipse in figuram Christi populum a deserto saluauit, et in terram repromissionis induxit. Iste Iesus mittit duos exploratores ad Hiericho urbem, qui suscipiuntur a meretrice Raab, Iesus ille dux populi in semetipso dominum Christum, et uocabulo ostendit et facto. Hiericho autem ciuitas mundus est, ad quem dominus Christus ad perscrutandos mores hominum duo testamenta direxit. Nam in eo ut credentium fidem aut rebellium per uicariam plenius comprobaret, ante aduentum iudicii sui quasi exploratores suos, legem et euangelium destinauit.

Raab uero quae interpretatur latitudo uel fames siue impetus, typum tenet ecclesiae quae de extraneis atque alienis gentibus congregata est quae antea uiuiens in desideriis carnis fornicabatur #71a# in idolis. De qualibus ait dominus ad Iudaeos quod praecederent eos in regno caelorum. Haec igitur testamenta domini sola suscipit, et ea fideliter conseruat, inimicis omnino non tradidit, ipsa potius periclitari optans, dum modo inlaesa ac salua seruaret. Haec casurum mundum sicut illa ciuitatem firmiter credidit, haec pro se ac suorum omnium salute pactum cum testamentis domini fecit. Haec in domo sua coccum id est signum sanguinis posuit, extra hanc, siquis fuerit inuentus ruinam saeculi atque incendium mundi nulla ratione uitabat.

Achab qui de Hiericho anathemate concupiuit, significat nequam Christianum qui post preceptam fidem saeculares mores uel mundi inlecebras appetit. Caleph uero qui interpretatur quasi cor aut canis, significat doctorem catholicum sapientem corde, et fortem ac strenuum in exercitio uirtutum, iste deposcit sibi a Iosue permitti facultatem ut congrediatur cum dialecticis saeculi, cum his qui pro ueris falsa confirmant, ut eos #71b# confutet et superet, et subuertet omnia quae illi falsis assertionibus construxerunt. Ideo denique uidens alacritatem eius Iesus benedixit inquit eum scilicet quod talia deposcat et audeat. Sedet tu si uis dare operam studiis, et legem prudenter meditari. Et effici cor in lege dei, potes istas magnificas, et munitas urbes id est assertiones subuertere, falsitatis, ut et tu merearis benedici ab Iesu et accipere Ebron. Interpretatur autem Ebron coniunctio uel coniugium, per quod potest fortasse illud ostendi quod spelunca duplex comparata ab Abraham patriarcha in ea est, in qua coniugia patrum, et reliquiae eorum iacent, idem est Abraham cum Sara, Isaac cum Rebecca, Iacob cum Lia, ipse ergo in memoriis patrum hereditatem, capit prudens et sapiens #M55# Caleph, ipsi Iesus Enachitarum gentium metropolim tribuit Ebron, et efficitur ei sors usque in hodiernum diem.

Othoniel qui interpretatur tempus eius deus, uel responsio dei. Iste signi#72a#ficat rectores ecclesiarum ac iudices quibus per spiritus sancti gratiam iudicium non solum rerum gestarum datum est sed et animarum. Nam scriptum est de ipso Othoniel et factus est spiritus domini super eum, et iudicauit Israel, et exiit ad bellum, et tradidit dominus in manus eius Chusar Sathon regem. Quare hoc? quia spiritus domini erat in eo, et confortata est manus eius super Chusar Sathon, et post haec dicit quia quieuit terra sub eo iudice xl annis, uides quam larga est diuina clementia octo annis filii Israel seruierant pro multorum delictis xl annis pro unius iustitia in pace perdurauit.

Adonibezed qui interpretatur dominus fulminis, significat diabolum de quo apostolus ait: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis, tota autem eius potentia atque potestas uanitas est quem filii Iuda, hoc est filii confessionis ac filii Symeon id est filii exauditionis debellant, cum fideles qui que scuto fidei atque armis uirtutum contra eum dimicant. Com#72b#prehendentes quae eum caedunt summitates manuum ac pedum eius, cum primordia malae operationis atque uestigia praui exempli abscidere uiriliter contendunt, quatinus maligni fraus efficaciam repentinae deceptionis non inueniat, cum uigor illi nocendi spiritali dimicatione aufertur.

Eglon ergo rex Moabitarum qui interpretatur rotatus uel orbitas typum tenet diaboli qui fatigat populum, et propter peccata sua sub seruitute constituit. Hunc Aoth iudex qui interpretatur gloriosus, et est ambidexter habens gladium ancipitem, interfecit. Sic doctor catholicus rotantum diabolum in argumentis philosophorum sermone euangelico atque prophetico concludit et extinguit omnem praui dogmatis et crassae intellegentiae sensum, qui se extollit et erigit aduersum spiritalem Christi. Possunt et angeli salutares in Othonielis uel Aoth specie designari, quia sicut saepae ostendimus, non solum a contrariis uirtutibus inpugnamur, sed et diuinae #73a# bonaeque uirtutes ad auxilium nostrum mittuntur a domino. Mittit etiam nobis dominus uirtutem suam caelestem per quam liberemur a iugo seruitutis diabolicae, quae uirtus omnia pro nobis agat dextra et prospera quae faciat nos relinquere uiam sinistram, quae ducit in perditionem, et reuocet nos ad ueram uiam, illum qui dicit ego sum uia et ueritas et uita Iesum Christum dominum nostrum.

Samgar qui interpretatur nomen aduenae siue ibi colonus qui et sexcentos uiros de Philistin uomere percussit et defendit Israel, ipse significat doctores ex gentibus qui colunt agrum dominicum, et non semper gladio districti examinis contra aduersarios utuntur, sed aliquando agresti et simplici commonitione de animis auditorum uitia et peccata propellunt. Namque Senarius numerus qui multiplicatus #M56# peruenit in sexcentos mundi huius figuram tenet, qui in sex diebus dicitur consummatus, sexcentos ergo in Aratro dicitur percussisse ille cui per crucem Christi cruci#73b#fixus est mundus.

Debbora qui interpretatur apis, significat prophetae suauitatem et caelestis doctrinae dulcedinem, haec habitabat sub palma, inter Rama et Bethel. Rama interpretatur excelsa Bethel domus dei, sub palma sedem habet prophecia, quia iustus ut palma florebit, inter excelsa uidelicet et domum dei, quia nihil uile habet prophetia, nec docet nos quae sunt super terram quaerere, sed quae in caelis sunt et in excelsis.

Haec ergo primo uocauit ad se Baruch qui interpretatur coruscatio, coruscatio uero est, quae habet quidem lucem sed non permanentem, ad modicum enim temporis resplendet et desinit, unde Baruch mihi uidetur formam gerere prioris populi qui primo omnium per prophetiam uocatus est, et legis splendore coruscauit sed non permansit. Cum ergo dixisset Debbora ad Baruch, id est, prophetia ad priorem populum: Tibi precepit dominus deus Israel, et tu ascende in montem Thabor, et accipe decem #74a# milia uiros et reliqua quae scripta sunt, quid respondit Baruch ex persona populi ad prophetiam uideamus. Non inquit ascendam nisi et tu ascenderis mecum, quia nescio diem, in qua misit dominus angelum suum mecum, de excusatione quidem uerum est, sed de repromissione falsum est. Quod enim non ascenderint in montem dei certum est, quod autem pollicentur se ascensoros esse cum prophetia falsum est. Non enim secuti sunt prophetiam ut crederent ei, de quo omnis prophetia praescripta est Christo. Propterea ergo dicit ad eum Debbora: Ibo tecum, uerumtamen scito quia non erit primatus tuus in uia hac quam incedis. Sed in manu mulieris tradet dominus Sisaram euidenter ostendit, quia non erit apud illud populum primatus nec permanebit apud eum uictoriae palma sed in manus mulieris cui nomen Iael traditur Sisara.

Iael quoque interpretatur ascensio, et significat ecclesiam qua ascenditur in caelum, #74b# cui traditur Sisara qui interpretatur uisio equi, hoc est diabolus superbus et incentor carnalium uitiorum. Quod autem Iael ligno tympora Sisarae transfodit, ecclesiae triumphum expressit, quae ex illo crucis diaboli imperium interficit.

Gedeon interpretatur experimentum iniquitatis eorum, frequentibus enim documentis informatus est, quasi presagio contra hostes futuram uictoriam expediret, ex quo futuro experimento aethimologiam nominis sumpsit. Gedeon ergo iste qui cum trecentis perrexit ad proelium, typum Christi gestauit qui in signo crucis de mundo uictoriam reportauit, trecentorum enim numerus tau littera continetur quae speciem crucis ostendit.

Abimelech interpretatur pater meus rex. Videtur ergo Gedeon Christi imaginem habuisse. Septuaginta uero filii, septuaginta linguae, uel nationes qui credentes per secundam regenerationem filii dei esse, #M57# meruerunt. Abimelech uero filius #75a# ancillae typum Antichristi portasse intellegitur, qui congregatis perditis nationibus regnum sibi improbe usurpabit. Omnesque sanctos ui, et persecutione omnique, crudelitate trucidabit.

Ioatham uero iunior figura sanctorum fuit, sicut enim Ioatham per fugam recessit, et reliqui interfecti sunt fratres, sic nemo euadere poterit persecutionem Antichristi nisi qui per fugam recesserit. Et in montem benedictionis ascenderit, hic est mons quem sancti circumdabunt, quem et sanctus Moyses in benedictionibus sicut iam superius dictum est, in Deuteronomio posuit. Tola qui interpretatur uermiculum uel coccinum, significat eos qui geminae caritatis ardore accensi, bene ducatum populi Christiani gerunt. Iair qui interpretatur inluminans, hic significat redemptorem nostrum qui dux et rex est populi Christiani, quod bene ipsa demonstrant nomina. Iair enim interpretatur inluminans, et Galaad aceruus testimonii, inluminans benedicitur dominus noster de quo scrip#75b#tum est in euangelio: Erat lux uera quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Et ad quem in Psalmis propheta ait: Inluminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Hic ergo ex Galaad est, quia ex scripturis sacris eius notitia precipitur quem qui ibi corde credulo quaerit sine dubio inuenit.

Iephte qui interpretatur aperiens uel apertum est, hic post uictoriam filiam immolauit, redemptoris ostendens figuram quia facie fratrum suorum id est Iudaeorum abscedens in gentibus principatum accepit, qui omnia humanae salutis sacramenta tamquam iuratus expleuit. Et quasi filiam ita carnem proprium pro salute Israhelis domino obtulit, iurasse patri unigenitum legimus Psalmo dicente: Sicut iurauit domino uotum uouit deo Iacob. Scilicet ut sacramentum religionis in carnis suae passione pro salute generis humani expleret.

Samson qui interpretatur sol eorum uel solis fortitudo, fuit enim uirtute clarus et liberauit Israel de hostibus. #76a# Hic saluatoris nostri morte et uictoriam figurauit siue quia de faucibus diaboli gentes quasi fauum ab ore praerepti leonis abstraxit, siue quia post mortem plures lucrauit plurimosque moriens quam uiuus extinxit. Dalila quae interpretatur paupercula uel situla, et Samson uerticem decaluauit, synagogam significat quae Christum in loco Caluariae crucifixit.

Booz qui interpretatur in fortitudine, siue in quo robor Christum uerum ecclesiae sponsum expressit. Ruth interpretatur festinans alienigena enim erat ex gentili populo quae relicta patria festinauit transire in terram Israhel dicens socrui fusae quocumque perrexeris pergam. Haec alienigena quae Israhelitico uiro nupsit ecclesiam ad Christum uenientem ostendit.

Anna gratia eius interpretatur quae dum prius esset sterilis natura postremo dei gratiae faecundata est. Haec fuit sterilis, et postmodum faecunda #M58# effecta est, ecclesiae Christi typum tenet. #76b# Quae prius in gentibus erat sterilis, nunc largiter pollet per uniuersam terram prole innumerosae faecunditas. Hely interpretatur deus meus. Hic sacerdos reprobatus abiectionem sacerdotii ueteris testamenti prefigurauit, quia licet illud a deo per Moysen secundum tempus ordinatum fuisset tamen non permansit, quia aliud melius futurum erat ut in aeternum permaneret domini uidelicet nostri Iesu Christi, de quo scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

Ofni discalciatus, filius enim Hely fuit electus in ministerium sacerdotii, cuius amissionem suo expressit uocabulo, apostolus enim ait: Calciati pedes in preparatione euangelii pacis. Et propheta quam speciosi pedes qui adnunciant pacem. Iste ergo discalciatus interpretatur ut eius nomine ueteris testamenti sacerdotium a ueteri populo significaretur ablatum. Finees frater Ofni os mutum interpretatur quo significatur sacerdotii ueteris et doctrinae silentium. Hi ergo sacerdotes qui capta ex gentibus #77a# arca perempti sunt signant posteritatem sacerdotii prioris fuisse extinctam. Et legis testamentum esse, translatum ad cultum gentium.

Samuhel interpretatur nomen eius deus, hic reprobato Heli in ministerio sacerdotali successit noui sacerdotii successionem, abiecto uetere sacerdotio prenuntiauit. Isai qui interpretatur insulae sacrificium uel incensum populum significat priorem, qui per mare rubrum per Moysen translatus sacrificum secundum legem deo exhibuit in deserto. De quo secundum carnem natus est, Dauid noster dominus uidelicet Iesus Christus qui est rex regum, dominus dominorum.

Saul petitio interpretatur. Notum est enim quod Ebreorum populus eum sibi regem petierit, et accepit non secundum deum, sed secundum suam uoluntatem. Hic rex Iudaici populi insinuat reprobationem siue eiusdem populi aemulationem, qui Dauid id est Christum in iusto iudicio conatus est perdere.

Dauid interpretatur fortis manu, utique quia fortissimus in proeliis fuit ipse et desiderabilis. In stirpe scilicet sua de qua pre#77b#dixerat propheta: Veniet desideratus cunctis gentibus, hic saluatoris nostri expressit imaginem, siue quod in sectatione Iudaeorum iniustam persecutionem sustinuit, siue quod manu fortis fortem uicit diabolum atque alligauit eiusque spolia in toto orbe distribuit.

Goliad designat diabolum cuius superbiam Christi prostrauit humilitas. Ionathan interpretatur columbae donum, significat eos qui per gratiam spiritus sancti uere fidei donum et deuotionem ergo Dauid nostrum precipiunt. Vrias qui interpretatur lux mea dei est, significat diabolum qui se per fictionem in angelum lucis transtulit, cuius coniugio prius erat copulata eccle#M59#sia quam Christus concupiuit lauantem, id est semetipsa a sordibus saeculi per lauacri undam purificantem. Absalon patris pax interpretatur per antifrasin eo quod bellum aduersus patrem gessisset, siue quod in ipso bello Dauid pacatum fuisse legitur, filio a deo ut etiam magno cum dolore extinctum plangeret. Hic typum tenet #78a# Iudaeorum uel Iudae proditoris, qui seditionem leuauerunt contra uerum Dauid inuidentes ei et principatui eius insidias molientes.

Salomon tribus nominibus fuisse perhibetur, primum uocabulum eius Salomon dicitur id est pacificus eo quod in regno eius pax fuerit. Secundum nomen est Idida, eo quod fuerit dilectus et amabilis domino. Tertium Coeleth, quod grece appellatur Ecclesiastes, Latine concionator quod ad populum loqueretur. Hic ergo Christi praenuntiat figuram qui aedificauit domum domino in caeleste Hierusalem, non de lignis et lapidibus, sed de sanctis hominibus, ad cuius sapientiam audiendam regina uenit Aethiopiae hoc est ecclesia de gentibus. Haec ergo ad pacificum nostrum, et amabilem domino de quo pater ait: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui ut audiret sapientiam eius uenit de ultimis terrae finibus. Et audito eo uisisque ministeriis eius in laudem ipsius prorupit dicens: Beati #78b# uiri tui, et beati serui tui qui stant coram te semper et audiuit sapientiam tuam. Sit dominus deus tuus benedictus cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam et cetera.

Roboam interpretatur latitudo populi et ipsum per antifrasin quo decem tribubus ab eo separatis duae tantum ei relictae sint. Hic ergo Roboam filius Salomonis et Hieroboam seruus sub quibus Israel in duas partes diuisus est. Designant dissensionem illam in domini aduentu factam in qua pars credentium ex Iudaeis regnat cum Christo qui est ex Dauid genere ortus, pars uero secuta est Antichristum cuius cultui nefandae seruitutis errore constricti sunt. Aliter autem Roboam significat malos rectores in ecclesia qui terrenis cupiditatibus dediti neglegunt curam habere subditorum, et delectantes in multitudine sibi obsequentium, nec tamen condignam habent sollicitudinem sibi commissorum.

Hieroboam interpretatur iudicatio siue causa populi uelut #79a# quidam aiunt diuisio eo quod in regno eius diuisus sit populus Israel, et praecisus a regno stirpis Dauid, diuisionis enim populi causa iste extitit. Significat hereticos qui dissensionem amant et unitatem fidei catholicae heresibus scindunt. Ac sic cultui malignorum spiritum sibi obsequentes tradunt, interpretatur autem Hieroboam diiudicans populum. Nam et heretici diiudicare populum uidentur cum erroris sui sequacem faciunt.

Abia qui interpretatur pater dominus uel pater #M60# fuit, typum tenet scribarum et Pharisaeorum qui uidebantur regere Iudaicum populum sed paternitatem ac dignitatem nominis sui perdiderunt cum traditionibus suis uiolauerunt legem sicut Abia capta Bethel, idola Israheli in scandalum reseruauit ut Ebrei asserunt, et ideo percussus a domino mortuus est.

Asa qui interpretatur tollens siue sustollens, hic in principio regni sui restaurauit cultum diuinum. Et fecit quod bonum et bene placitum erat in conspectu domini, subuertitque altaria idolorum, et confregit simulacra, unde gratiam domini #79b# promeruit. Ita ut pugnans contra Aethiopes uictoriam caperet, et eos usque ad internicionem cederet quia domino pro eo pugnante et excercitum eius adiuuante contriti sunt, sed postea in deterius relabens cum auxilium Assyriorum contra Baassa regem Israhel quaesisset, et Anani prophetam ad se a domino missum ut eum inde corriperet in uincula misisset grauiter inde dominum offendit. Vnde iuste sibi deo retribuente incidit in languorem grauissimum et pedum dolorem uehementissimum in quo et obiit, nec in infirmitate sua quasiuit dominum, sed magis in medicorum artem confidens delusus est. Is itaque eos significat typice qui bono inchoant initio, sed malo finiunt termino. Qui post abdicationem idolatriae et spretam seruitutem demoniorum precepta gratia baptismatis et chrismatis sacri unctione, statim in primordio uitae suae pietatis arripiunt opera, sed fortiore aetate ac iuxta terminum praesentis uitae quando uirtutibus operam dare debuerant ad uitia re#80a#labuntur, et in prauis delectantur actibus.

Iosaphath qui interpretatur deus iudicium, hic ergo rex typum praefert populi credentium de gentibus. Quia redemptorem nostrum relicto parentum errore conuenit sacro baptismate ablutus, et sancti chrismatis unctione linitus a Christo Christianum nomen et regiam dignitatem accepit. Cui Petrus apostolus in epistola sua ait: Vox estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis, quod nominis ipsius interpretatio bene confirmat. Interpretatur autem iuxta quosdam Iosaphath domini dos siue qui est dotatus, ecclesia ergo gentium precioso sanguinis Christi comparata, et spiritus sancti pignore dotata consortium sponsi caelestis, et societatem regni promeruit, cui factae sunt infinitae diuitiae siue in conuentu diuersarum nationum ad fidem, seu in adquisitione uariarum uirtutum, et multa gloria spiritalis sapientiae.

Achab autem impius qui in Samaria regnabat, heresiarcas exprimit #80b# qui perditorum turbam per errorum deuia ducunt. Et in perpetuae mortis precipitium mergunt, quod autem Iosaphath affinitate coniunctus est Achab, descenditque ad eum in Samariam contra hostes prebens ei auxilium, illos figuraliter demonstrat qui de catholicis ad hereticorum amicitiam se inclinant. Qui licet a rectae fidei #M61# tramite non recedant, tamen errantium societatem atque communionem perfectae non deuitant, quod nullomodo sine culpa esse, poterit, maximae cum Paulus apostolus doceat hereticum hominem post unam et secundam correptionem deuitandum.

Ioram qui interpretatur quis est excelsus et de religioso patre Iosaphath genitus ad perfidiam declinauit. Et fornicari fecit filios Iuda, imitatus fornicationem domus Achab, eos potest significare qui catholica fide imbuti ac Christiano baptismate regenerati ecclesiae instituebantur sacramentis, sed relinquentes fidei ueritatem errores secuntur hereticorum. Et non solum ipsi atra#81a#mite sani dogmatis exorbitant, immo alios secum per errorum deuia ducere certant. Vnde illos Helias hoc est sermo propheticus redarguit, quia omnis diuinorum librorum sanctio tales reprehendit, ac merito suae peruersitatis grauissimis contestationibus increpat.

Achazias qui interpretatur adprehendens dominum, significat scribas et pharisaeos doctores legis ueteris, qui tenentes scriptam legem domini, non tamen seruauerunt. Idcirco Hieu quem dominus per Heliseum prophetam ad extirpandam domum Achab et sacerdotes Baal interficiendos misit, percussit Ioram regem Israel, et Achasizam regem Iuda et Iezabel impiissimam reginam de palatio in Hiezrahel precipitare fecit. Hieu enim typice potest designare gentium principatum quem dominus ac redemptor noster destinauit ut in sacrilega ciuitate quae prophetas et ipsum dominum prophetarum occidit. Et apostolos eius persecuta est iudicia exerceret, et eam ultione iusta perimeret, atque sacerdotium uanum quod post Christum aduentum inaniter habuerat #81b# destrueret, templumque subuerteret, necnon et impiam synagogam quae sanguinem sanctorum semper sitiebat de regni culmine precipitaret, ac rectores ipsius interficeret.

Athalia igitur haec quae semen Dauid extinguere moliebatur, et regiam stirpem delere, bene impietatem exprimit synagogae, quae per nequitiam mentis, seminis Dauid hoc est Christi insidiatrix erat et odium contra eum semper in corde gerebat, quae aliquando regnare uidebatur cum legis cerimonias temporaliter obseruabat, interpretatur autem Athalia temporalis domini. Sed Iosabe strenuitate quae interpretatur saturitas domini, id est ecclesiae in qua uere sunt diliciae, seruatur Ioas qui interpretatur memoria domini. Christus uidelicet, in quo memoria est nominis domini, ne per crudelitatem seuientis hostis interimatur in cordibus electorum, magisque nutriatur in domo Ioiadae pontificis qui dilectus domini interpretatur, de quo patris uox ait: Hic filius meus dilectus in quo mihi bene complacui. Cuius domus est sancta ecclesia, ubi in fide electorum #82a# manens cotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore iudicii sceptrum regni, et potentiam aduersus eos extollat, qui eum deprimere cogitabant. Et interfectricem sanctorum aeternis deputauerit poenis.

  1. M62# Amasias qui interpretatur populum tollens, significat malos rectores qui populum dei noxio errore siue prauis exemplis suis tollunt a uera religione, et inducunt in errorem atque prauam conuersationem, qui uidelicet sicut Amasias simulant in aliquibus bonos se esse, sed tamen non sunt quia perfectum cor non habent in cultu dei, sed nutantes atque uacillantes semper instabiles fiunt, et magis diabolo quam deo seruire probantur.

Ozias qui interpretatur fortitudo domini, dionimus erat, quia qui in Paralipomenon Ozias, idem in Regum Azarias nominatur. Ozias enim interpretatur uirtus domini, et Azarias auxilium domini, et recte uirtus domini, uel auxilium domini uocatur, quia quamdiu recta egit diuina ope adiutus, plurima commisit feliciter bella. #82b# Et ubique de hostibus triumphauit, sed postquam per superbiam inlicita temptabat, lepra percussus et nominis et honoris simul fuscauit dignitatem. Hic rex qui ob meritum scelerum suorum, in fronte contagio leprae perfunditur. Regnum indicat Iudaeorum qui dedecus et maculas perfidiae in fronte gerunt, ubi signum crucis portare noluerunt.

Ioatham qui interpretatur consummatus uel perfectus, est secutus pulchram ethimologiam nominis, fecit enim rectum in conspectu domini, et portam templi aedificauit excelsam, iuxta mysticum sensum quem melius rex iste Ioatham cuius uita et opera laudantur. Quam redemptorem nostrum significat de quo Psalmista ait: Quoniam magnus dominus et laudabilis nimis, et terribilis est, super omnes deos? Cuius perfectionem nomen ipsum Ioatham exprimit, interpretatur enim consummatus, siue perfectus. Et de domino saluatore Paulus ad Ebreos scribens ait: Et quidem cum esset, filius dei didicit ex his quae passus est, oboedientiam, et consummatus factus est, omnibus #83a# ob temperantibus, sibi causa salutis aeternae, ipse aedificauit portam domus domini excelsam, quia per ipsum introitus patet fidelibus regni caelestis. Ego sum inquit hostium. Per me si quis ingredietur saluabitur, et rectae excelsa haec porta uocatur, quia de hac eadem Psalmista ait: Excelsus super omnes gentes dominus, et super caelos gloria eius. Dicuntur et sancti doctores portae quia per eorum predicationem, uitae discimus introitum, sicut et portae inferi dicuntur heretici qui contra ecclesiam super Petram aedificatum ipsius domini attestatione preualere non possunt.

Achaz interpretatur adprehendens, denique Achaz qui ex iusto patre editus in perfidiam et scelus idolatriae delapsus est, significat hereticos qui ex catholicis patribus sacramento fidei inbuti sunt, sed ad apostasiam declinantes cultum diuinum simulacris errorum suorum prebere non timent, qui fructum uteri sui hoc est effectum prauae meditationis in igne zeli daemoniis immolant. Quia sicut Achaz spoliata domo domini, et domo regum et principum dedit #83b# regi Assiriorum munera et tamen #M63# ei nihil profuit, ita isti aurum sagacis ingenii, et argentum eloquentiae conflant in cultum idolorum ut intereant, Aegyptum inuocant ad Assyrios adeunt, cum a potestatibus, istius mundi protegi quaerunt. Sed intransitu eorum capti atque occisi sunt, quia maledictus est, homo super terram qui confidit in hominem, et ponit carnem brachium suum et a domino recedit cor eius.

Ezechias qui interpretatur adprehendens dominum uel fortitudo domini, et non tamen per se suosque opus dei strenue gessit, immo per nuntios ad simile studium alios prouocauit typum gerit domini saluatoris, in quo habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter et est caput omnis principatus et potestatis dominus fortis et potens in proelio, hic transgressiones patrum et omnes praeuaricationes quae fuerunt sub lege sanguine suo diluit, et cultum pietatis in ecclesia plene instaurauit. Ipse legatos suos ad conuocandas gentes ad fidem, hoc est primum prophetas, deinde apostolos misit, non solum de Iudaea #84a# sed et de aliis nationibus plurimos ad catholicam fidem, et ad ueram religionem per praedicationem euangelii sui conduxit. Quod autem Ezechiae pro bono opere adiciuntur quindecim anni, significat omnes sanctos quibus ad obsequendam uitam aeternam, quinque libri legis Moysi, cum decem uerbis decalogi dati sunt, ut per complementum legis et preceptorum, regni caelestis plenitudinem consequantur.

Manases autem qui interpretatur obliuiosus per multa enim scelera et sacrilegia reliquerat, et oblitus fuerat deum, exemplar est ueraciter poenitentium et in domini misericordiam confidentium. Docet enim nos quod post commissa scelera nullus debet de dei misericordia desperare, sed magis per poenitentiam congruam spem habere ueniae si eam rite perfecerit. Ammon interpretatur fidelis uel honestus quod magis de eo per antifrasin dictum intelligi potest quam secundum ueritatem, quia cum idolatra esset #84b# quomodo fidelis esse potuit, typum enim ipse tenet hereticorum qui licet fingunt se esse, bonos et dei cultores, tamen errantes et in errorem mittentes magis diabolo quam deo seruire probantur.

Iosias rex qui interpretatur ubi est incensum domini, haec enim est propria ethimologia nominis eius, eo quod deo incensum sacrae orationis et bonorum operum sacrificium offerens, simulacra quae fecerunt anteriores reges combussit. Et celebrauit pascha legitimum, et de templo domini idola multa depulit, significat enim in hoc Christum qui pro nobis passionem suscepit, atque omnia execrabilia gentium de templis corporis nostri deiciens, igne uirtutis suae exusta comminuit, atque in huius saeculi torrente proiecit.

Ioachaz qui interpretatur retentus, significat prauos rectores quos populus terrae carnales uidelicet terrenae cupiditati dediti secundum mores suos #M64# consentientes uitiis suis personas eligunt, quos Pharao in rebla uinxit. #85a# Et in Aegyptum duxit, cum diabolus per multitudinem adolatorum eneruans decipit corda praelatorum. Reblath enim multitudo interpretatur sicque in spiritalis Aegypti uinctos catenis peccatorum tenebrosum mergit abyssum.

Ioachim idem est, qui et Elyachim, nam Ioachim interpretatur ubi est preparatio, et Elyachim dei resurrectio, significat deuiantes pastores fidelium qui sunt prescientia preparati atque ornati, et potestate sublimati, sed magis per haec dona diabolo seruire probantur, quam deo, et uariis uitiis subduntur. Sciendum autem quod cum semel quis cuilibet se manciparit uitio, non uno sed multis dominis obnoxius erit. Vnde Ioachim quem Pharao antecensum sibi soluere coegit, nunc Nabuchodonosor rex Babylonis sibi tribus annis seruire compellit. Quid est ergo aliud regis Babylonis seruum esse, quam persuasione delectatione, atque consensu antiquo hosti subditum fore, et in cogitando, loquendo atque in a#85b#gendo totum uitiis deditum quasi libere ab eo possideri.

Ioachim siue Iechonias qui cum matre ductus in Babylonem simul et thesauro templi domini, significat lapsum atque ruinam pastorum ac rectorum ecclesiae qui ueri Nabuchodonosor hoc est diaboli arte delusi, in confusionem abducuntur errorum atque uitiorum, et qui per domini gratiam ac studium bonum alios sermone doctrinae et bonis exemplis ad ueram religionem suscitare debuerant. Ipsi uariis uitis trucidati, morte absorti sunt peccatorum. Hoc enim nomen Ioachim qui resuscitans uel qui est consurgens interpretatur, significat cum quo simul preciosissima uasa domini in captiuitatem asportabantur. Quia illi qui ingenii acumine excellebant, uel morum honestate fulgebant, malorum deprauati exemplis simul cum ipsis in praedam cessere diaboli.

Sedechias qui interpretatur iustus domini, huius oculos in Reblatha rex Babylonis euulsit. #86a# Reblatha uertitur in latinum multa haec, ideoque significabat eos qui in huius mundi mala actione inuoluuntur atque a diabolo captiuati intellegentiae oculos perdunt.

Hieroboam qui interpretatur diiudicans populum, et decem tribus a domo Dauid, et a templo dei separans ad idolatriam perduxit, significat hereticos qui dissensionem amant, et ciuitatem fidei catholicae heresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum sibi obsequentes tradunt.

Achab qui interpretatur frater patris, et rex fuit iniustus, et iniquam habuit uxorem, significat persecutores Christianorum, et maxime Iudaeorum populum synagogae cohabitatorem qui persecutus est, prophetas et sanctos dei qui ad eum missi sunt indicare dei uoluntatem, et docere precepta legis ipsius. De quo etiam Christus carnem assumere dignatus est. Concupiuit ergo Achab uineam Naboth, qui #M65# interpretatur perspicuus siue confessio Hiezrahelitae, hoc est honestatis dei, siue seminis dei, domini uidelicet #86b# nostri Iesu Christi ueri filii dei cuius uine plebs est Israhelitica, de qua Isaias ait: Vinea domini sabaoth domus Israhel est, ut fecisset in ea hortum olerum, hoc est ut ubi uinum gratiae spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quaeque dogmata per Pharisaicam superstitionem transplantaret, sed Naboth hanc uineam dare nolenti, id est Christo pharisaeorum superstitionibus non consentienti impia uxor Iezabel, hoc est synagoga Iudaeorum machinata est mortem. Interpretatur enim Iezabel cohabitatrix, siue fluxus uanus. Quod bene conuenit synagogae quae habitare uidebatur in domo domini, sed per uaria desideria uanitatis defluebant. Misit ergo Iezabel litteras ad maiores natu, et ad optimates quae erant in ciuitate, ut sub introductis falsis testibus testimonium falsum contra Naboth ponerent, quod benedixisset deum, et regem, et sic eductum de ciuitate lapidarent ut moreretur cum synagoga per pontifices scribas et pharisaeos meditata est, mortem Christi. Hic ergo Achab ueros prophetas dei spernens, falsos prophetas #87a# audiuit, et sic delusus a diabolo gladio hostis interiit. Sic et populus Iudaicus spernendo doctores euangelii, et sequendo praecursores Antichristi, necnon et ipsum caput iniquorum in mortem corruet sempiternam.

Ochozias qui interpretatur adpraehendens deum, filius erat Achab, et persequebatur prophetas dei, et maxime Heliam, significat populum Iudaeorum, et maxime principes synagogae, qui peccatis et uitiis dediti, ueritatem a se repellebant immo persequebantur. Vnde legitur in euangelio, quod miserunt principes et pharisaei ministros, ut adprehenderent Iesum. Domus ergo Ochoziae, synagoga est Iudaeorum, quae legalibus preceptis quasi cancellis cenaculi undique circumdata erat, sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens egritudinem nimiam incurrit, ita et populus Iudaeorum legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum caecidit, ubi quia diuina praesidia dereliquit salu#87b#tis remedia inuenire non meruit.

Ieu qui interpretatur ipse est et per prophetam Heliseum domini precepto ordinatus est, ad extirpandam domum Achab, et sacerdotes Baal interficiendos, qui et percussit Ioram regem Israel, et Achaziam regem Iuda. Et Iezabel impiissimam reginam de palatio in Hiezrahel praecipitare fecit, potest designare gentium principatum quem dominus ac redemptor noster destinauit ut in sacrilega ciuitate quae prophetas, et ipsum dominum prophetarum occidit. Et apostolos eius persecuta est, iudicia exerceret, et eam ultione iusta perimeret, atque sacerdotium uanum quod post Christi aduentum inaniter habuerat destrueret templumque subuerteret, necnon et impiam synagogam, quae sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine praecipitaret, ac rectores ipsius interficeret.

Nabuchodonosor interpretatur prophetia lagunculae angustae siue prophetans istius modi signum, pro somno scilicet futurorum quod #88a# uidisse narratur, et Danihel interpretatus est, siue sessio in agnitione angustiae pro his qui in captiuitate ab eo ducti sunt, typum tenet diaboli qui hereticorum plebe erroris captiuitate deuictam ab Hierusalem hoc est ab ecclesia in Babyloniam, id est ignorantiae confusione adduxit. Princeps cocorum qui muros Hierusalem subuertit, hoc significat quia omnes qui uentris desiderio seruiunt, uirtutes animae destruunt.

Hiesus sacerdos magnus figura gerebat Christi per quem ex peregrinatione saeculi huius ad caelestem Hierusalem nobis fuisse regressus ostenditur. Zorobabel apud Ebreos ex tribus integris nominibus traditur esse, compositus Zo, iste, ro, magis#M66#ter, babel, propriae Babiloneum consonat. Et efficitur nomen Zorobabel, hoc est iste magister de Babylone. In Babylone enim ortus est, ubi et princeps gentis Iudeae exstitit.

Iudith interpretatur laudans uel confitens. Hester inter#88b#pretatur absconsa, hae quoque mulieres quae typum gestant ecclesiae hostes fidei puniunt ac populum ab interitu eruunt. Susanna interpretatur lilia uel gratia eius, haec figurauit ecclesiam, quam falsitate Iudaei quasi adulteram accusant. Tobias priscae legis imaginem tenet cuius oculos Iudaici passeres obcaecant, dum eos luminis sacramentum male intellegentes obcaecant. Tobias filius eius domini nostri Iesu Christi imaginem habuit, qui uelut absconditam et obcaecatam figuram caligine legis claritate suae uirtutis inluminat. Machabei septem qui sub Antiocho acerbissima perpessi sunt tormenta gloriosissime coronati sunt. Significant ecclesiam septiformem quae ab inimicis Christi multam martyrum stragem pertulit, et gloriae caelestis coronam accepit.


[2] De prophetis


Quos gentilitas uates appellat hos nostri prophetas uocant, quasi praefatores quod porro#89a#fantur et de futuris uera praedicunt. Qui autem a nobis prophetae, in ueteri testamento uidentes appellabantur, quia uidebant ea quae ceteri non uidebant. Et perspiciebant quae in mysterio absconditi erant, hinc est quod scriptum est in Samuhele: Eam ad uidentem. Hinc Isaias: Vidi inquit dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. Ezechieli aperti sunt caeli, et uidit uisiones dei, quorundam autem prophetarum aethimologiae nominum adnotandae sunt. Vocabula enim eorum satis ostendunt quid in futuris factis dictisque suis prenuntiassent.

Helias interpretatur dominus deus, ex futuro igitur praesagio sic uocatus, nam dum altercaretur in sacrificio cum quadringentis sacerdotibus Baal, inuocato nomine domini descendit de caelo ignis super holocaustum. Quod cum uidisset omnis populus caecidit in faciem suam, et ait: #89b# Dominus ipse est deus. Ex hac igitur causa tale prius nomen accepit, pro eo quod per eum postea cognouerit populus dominum deum. Idem et fortis dominus interpretatur, uel quod interfecit eosdem sacerdotes, uel propter quod Achab aduersitatem tolerauit, hic Christum demonstrat, quia sicut igneo curru, ad superna sublatus est. Ita Christus carnem suam in qua natus est et passus et resurrexit assumpsit in caelum. Vidua ad quam mittitur Helyas pascendas ecclesia est ad quam per fidem uenisse Christus legitus, cuius farinae et oleum benedicitur et non deficit, id est gratia corporis Christi et chri#M57#smatis unctio quae toto mundo cotidie inpenditur, et numquam minuitur. Septem milia uirorum de quibus dictum est Heliae qui non curuauerunt genua ante Baal significant numerum sanctorum qui spiritu septiformis gratiae ad #90a# impleti diabolo renuntiauerunt.

Heliseus domini salus interpretatur, uocabulum autem idem ex futuri praesagio suscepit. Denique et multas uirtutes fecit, et famem pellens populum a morte saluauit. Hic eundem redemptorem dominum figurauit, qui de montis altitudine, id est, caelorum descendens sublimitate humiliatus se ipsum a forma dei usque ad formam hominis, ac mortuis membris sua membra composuit. Et nostrae mortalitati sui corporis medicinam aptauit. Pueri qui insultantes Heliseum clamabant, ascende calue, ascende calue, et inuasi a bestiis perierunt, indicant populum Iudaicum qui puerili stultitia inriserunt Christum in loco Caluariae crucifixam, et capti aduobet ursi, hoc est Cito et Vespasiano interierunt. Puer Helisei qui cum baculo ad resuscitandum mulieris est filium missus, typum #90b# priscae legis ostendit, quae generi humano transmissa nihil prestitit, nisi quod in uirga solam austeritatem seruitutis monstrauit.

Sunamitis filius mortuus humani generis figuram tenet super quem Christus oscitans spiritum septiformis gratiae spiritaliter aspirat, per quem a morte peccator reuiuescat. Neman Syrus significat ex gentibus populum maculis delictorum pollutum atque a Christo per sacramenta baptismatis purificatum. Esaias interpretatur saluator domini, et merito saluatorem uniuersarum gentium, eiusque sacramenta amplius quam ceteri predicat. Hic quoque formam euangelistarum, et apostolorum expressit qui uniuersa sacramenta Christi non quasi per figuram sed uelut presentia predicauit.

Hieremias interpretatur excelsus domini pro eo quod dictum est ei: Constitui te super gentes et super regna, hic autem in uerbis, et passionibus suis, mortem et passionem figurauit domini saluatoris. Ezechiel interpretatur fortitudo dei, hic quoque imaginem Christi gestauit, qui positum in hac terrena peregrinatione #91a# populum salutaribus preceptis instigat. Daniel iudicium dei, siue quod in presbiterorum iudicio sententiam diuine examinationis exhibuit, dum reperta eorum falsitate Susannam ab interitu liberauit. Siue quod uisiones et somnia quibus per singula quaedam enigmata futura monstrabantur sagacimente discernens aperuit. Hic desideriorum uir appellatus est, quia panem desiderii non manducauit, et uinum concupiscentiae non bibit. Idem uitam celebrem tenuit, similitudinem habuit continentiae, siue eorum qui sunt in otio sancto, et non terrenis rerum copiis abutuntur.

Oseae interpretatur saluator aut saluans, dum enim iram dei in populum Israel ob crimen idola#M68#triae prophetasset domui Iudae salutem prenuntiauit, propter quod Ezechias rex Iuda sublatis idolis, quos precedentes reges consecrauerant templum domini purgasse ac purificasse monstratur, hic Christi demonstrauit figuram, qui ex fornicatione gentium assumpsit in corpore suo aecclesiam. Iohel interpretatur dominus deus, siue incipiens deo, uel fuit dei. Hoc enim eius uocabulum resonat aethimologia incerta, #91b# hic indicat typice eos qui per fidei hostium diuinae scientiae incipiunt cognoscere sacramentum.

Amos interpretatur populus auulsus, prophetia enim eius ad populum fuit Israel, qui iam auulsus erat a domino, et aureis uitulis seruiuit, siue auulsus a regno stirpis Dauid. Hic ergo pastor et rusticus Christi est typus, qui ab officio pastorali pecorum, id est ab Ebreorum regimine translatus, nunc alios greges pascit in gentibus. Abdias interpretatur seruus domini, sicut enim Moyses famulus domini, et apostolus seruus Christi ita iste legatus ad gentes missus uidet et predicat, quae prophetali digna sunt ministerio et seruitute. Inde seruus domini uocatur, hic quidem in Samaria centum pauit prophetas, significat omnes fidei predicatores qui in hoc mundo alimentis sanctarum scripturarum omnes credentes reficiunt.

Ionas interpretatur columba siue dolens columba pro gemitu, quoniam in uentre coeti triduo fuit, dolens autem uel propter tristitia qui habuit de salute Nineuitarum, uel propter ederam subito arescente, cuius #92a# umbraculo tegebatur contra solis ardorem. Ipse est filius Amathi, hoc est Saraphtenae uiduae ut Iudaei affirmant, quem resuscitauit Helias. Matre postea ad eum dicente: Nunc cognoui quod uir dei es tu, et uerbum ueritatis in ore tuo est. Ob hanc causam ipsum puerum Amathi uocitatum. Amathi enim ex Ebreo in latinam linguam ueritas dicitur. Et ex eo quod uerum Helyas locutus est, ille qui suscitatus est filius nuncupatus est ueritatis. Ionas quoque tam sermone quam naufragio suo passionem Christi mortemque et resurrectionem figurat, siue quod de naue ad mare, tamquam de cruce ad terram proiectus est, siue quod in uentre coeti exceptus est tamquam in sepultura terrae tribus diebus et tribus noctibus reconditus est. Et quod per figuram Nineuen poenitentiam mundi praedixit, in sequentibus typum gerit Iudaeorum, qui salutem gentium non tantum aduenire noluerunt, sed cum uenit inuisi sunt. Nineuen quoque gentium significat speciem. Ionas uero in hoc #92b# loco Iudaeorum. Nam quemadmodum Nineuitarum salus ad emulationem prouocauit Ionam, ita redemptio gentium, scandalum exstitit Iudaeorum, merito et contra orientem ciuitatis sedisse legitur, sub umbra edere, ita eadem plebs separans se a salute ecclesiae dolore tabida contra Christum id est orientem ecclesiae linguam suam mouere nititur, sedens sub umbra legis, quae umbra ferme arefacta est, quia adueniente Christo uetera transierit, et ecce #M69# facta sunt omnia noua. Prophetauit autem sub Ozia rege Iuda, quando et Oseae, et Amos et Esaias prophetauerunt.

Micheas qui interpretatur quis hic uel quis iste, aut humilitas, significat illum qui in euangelio ait. Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Et de quo propheta dixit: Generationem autem eius quis enarrabit ad quem uerbum dei factum est, quia uerbum caro factum est, et habitauit in nobis. Per cuius dispensationem primum prophetae et postea apostoli ad praedicandum uerbum dei missi sunt. Quan#93a#tum ergo ad hystoriam pertinet secundum ordinem captiuitatis qui primum est capta Samaria metropolis Israel. Postea Hierusalem urbs Iudae prophetiae titulis ponitur. Primum de Samaria, secundo de Hierusalem, quantum uero ad mysticos intellectus quia Samaria semper in heresibus accipitur, Hierusalem non typo ecclesiae dicimus uerbum domini fieri ad humilem et coheredem Christi. De diuersis dogmatibus et de ecclesiae quia forte peccatum commiserat, et totius ordinis uolumen contexerat.

Naum interpretatur germen siue consolator. Increpat enim ciuitatem sanguinum. Et post euersionem illius consolatur Sion dicens: Ecce super montes pedes euangelizantis, et annuntiantis pacem. Hic quoque sanctorum praedicatorum typum tenet qui ciuitatem sanguinum hoc est Babylonem spiritalem increpantes arguunt germen fidei, et bonorum operum ab eis expetentes, si paenitentiam egerint de peccatis suis, consolationem ueniae illis promittunt.

Abbacuc interpreta#93b#tur amplexans quia uel ex eo quod amabilis domini fuit uocatur amplexatio uel quod in certamen cum deo congreditur amplectentis, id est luctantis sortitus est nomen. Nullus enim tam audaci uoce, ausus est deum ad disceptationem iustitiae prouocare. Cur in rebus humanis et mundi istius tanta rerum uersaretur iniquitas, significat enim fidelem populum qui super excelsa eleuatus in cruce dominum contemplatur dicens: Cornua in manibus eius illic confirmata est, uirtus gloriae eius.

Sophonias speculum uel arcanum domini interpretatur, utrumque ad prophetas conuenit, ipse enim sciunt mysteria dei. Vnde et Ezechieli dicitur: Speculatorem te posui, et alibi non faciet dominus quicquam nisi reuelauerit seruis suis prophetis, iste enim significat eos qui per contemplationis arcanum ad perfectum perueniunt meritorum. Aggeus interpretatur in Latinum festiuus et laetus resonat, destructum templum aedificandum prophetat. #94a# Et post luctum captiuitatis regressionis laetitiam praedicat.

Zacharias interpretatur memoria domini, septuagesimo enim anno desolationis templi completo Zacharia predicante memoratus est dominus populi sui, iussuque Darii reuersus est, dei populus et reaedificatum est et urbs et templum. Isti enim duo pro#M70#phetae figuram gestauerunt sanctorum qui nobis in huius peregrinationis uita futurum tempus liberationis decantant. Micheas interpretatur angelus domini id est nuntius, quicquid enim loquebatur quasi a domino essent mandata ita credebantur, et inde ita nomen eius septuaginta transtulerunt dicentes: Assumptio uerbi domini super Israel in manu angeli eius. Iste enim typum saluatoris nostri tenuit qui angelus magni consilii dicitur. Esdras interpretatur adiutor.

Neemias interpretatur consolator a domino, quodam enim presagio futurorum nomina ista sortita sunt. Fuerunt enim in adiutorium, et con#94b#solationem omni illi populo redeunti ad patriam. Nam et templum domini idem reaedificauerunt, et murorum ac turrium opus ipsi restaurauerunt. Typum ergo isti habent et apostolorum et praedicatorum euangelii Christi qui spiritale aedificium dei post exitum fidelium de Babilone istius mundi atque regressum in terram repromissionis, uerbis et exemplis cotidiae instaurando reaedificant. Ut quae prius per neglegentiam uel desidiam pristinorum habitatorum corruerant, ipsi instanti nisu et studio perfecto cum cooperatoribus deuotis recuperent.

Annanias interpretatur gratia dei, idem Sedrac lingua Caldaica quod interpretatur decorus meus. Azarias interpretatur auxilium domini idem et Abdenago quod in Latinum taceo seruiens uertitur. Misael quia populus domini ipse et Misaac qui interpretatur risus uel gaudium, hi tres pueri figuram praetulerunt sanctorum qui corpus suum in persecutione #95a# obtulerunt. Asaf interpretatur synagoga significans congregationem quae credidit non quae obstinata permansit. Nam post resurrectionem domini confessa legimus multa milia Iudaeorum sicut inter alia testantur Actus Apostolorum.

Ethan interpretatur robustus. Ethan autem iste sicut et Eman de cantoribus, Dauid regis est quos uerba dierum narrant. Filius uidelicet Cusi filii Abdi de cognatione merari filii Leui, uel de illis sapientibus quibus in libro Regum Salomonis sapientia praefertur. Sapientior inquit Ethan Ezrahelita et Eman. Tantae igitur scientiae hoc carmen est ut sapientissimi illius nomine mereatur ascribi. Eman filius fuit Iohel filii Samuel de familia Caadh filii Leui unus de cantoribus, quos Dauid in collocatione arcae prefecit reliquis ad canendum. Eman interpretatur frater eius quo uocabulo dominus Christus appellat eos qui eius preceptis #95b# operibusque deuoti sunt, sicut ait in euangelio: Ite dicite fratribus meis. Israhelitae deum uidentes, quod utique illis accidere manifestum est, qui per oboedientiae mysterium sancta domini luce radiantur.

Idithun interpretatur transiliens eos, significans eum qui mente terrena transcendit, transilitque eos #M71# qui inhaerentes humo, et incuruati in terra ea quae ima sunt congitant, atque in excelso mentis habitans, de uirtute dei libero carmine philosophatur. Filii Chorae sicut et Eman, Ethan, Asaph, et Idithun non psalmografi sed cantores fuere. A Dauid quidem ob psalmodiam electi sed ob significantiam nominum titulis psalmorum congruenter adfixi. Chore ergo dicitur Caluariae in cuius nominis loco dominus est crucifixus, et ideo filii Chore merito dicuntur qui passionis illius sacramenta deuotione famulantur. Zacharias interpretatur memoria domini ob #96a# hoc quod canit memorari testamenti sancti sui. Iohannes Baptista interpretatur domini gratia eo quod sit limes prophetiae praenuntius gratiae, siue initium baptismatis per quod gratia ministratur. Hi sunt prophetae ueteris testamenti nouique quorum finis Christus cui dicitur a patre: Et prophetam in gentibus posui te.

Prophetae autem genera septem sunt. Primum genus extasis quod est mentis excessus sicut uidit Petrus uas illud submissum in stupore cum uariis animalibus. Secundum genus uisio sicut apud Esaiam legitur: Vidi dominum sedentem super solium excelsum. Tertium genus somnium sicut Iacob sub nixam in caelo scalam dormiens uidit. Quartum genus per nubem sicut ad Moysen et ad Iob post plagam loquitur deus. Quintum genus uox de caelo sicut ad Abraham sonuit dicens: Ne inicias manum tuam super puerum. #M72# Et ad Saulum in uia: Saule, Saule, quid me persequeris? Sextum genus accepta parabola sicut apud Salomonem in prouerbis, et apud Balaam cum euocaret Abalac. Septimum genus reple#96b#tio spiritus sancti sicut pene apud omnes prophetas.

Alii tria genera uisionum esse dixerunt. Unum secundum oculos corporis, sicut uidit Abraham tres uiros sub ilice Mambrae, et Moyses ignem in rubo, et discipuli transfiguratum dominum in monte, inter Moysen et Heliam, et cetera huiusmodi. Alterum per spiritum quo in imaginibus ea quae per corpus sentimus uidemus sicut uidit Petrus discum illum submitti de caelo cum uariis animalibus. Et sicut Isaias dominum in sede altissima non corporaliter, sed spiritaliter uidit, non enim deum forma corporea circumterminat, sed quemadmodum figuratae non propriae dicuntur multa, ita etiam figurate multa monstrantur. Tertium genus est uisionis quod neque corporis sensibus illa parte animae qua corporalium rerum, imagines capiuntur, sed per intuitum mentis quo intellecta conspicitur ueritas, sicut Daniel praeditus mente uidit quod Balthasar uiderat corpore sine quo genere illa duo uel infructuosa sunt, uel etiam in errorem mittunt. Omnia tamen haec genera spiritus sanctus moderatur, habere autem prophetiam non solum bonus sed etiam malus potest. #97a# Nam inuenimus Saulem regem prophetasse, persequebatur enim sanctum Dauid, et impletus spiritu prophetare coepit.


EXPLICIT LIBER TERTIUS