Liber III | Liber V |
#M71C#
[1] De his personis quae ad nouum testamentum pertinent. Hoc est euangelistis, et apostolis ac ceteris personis.
In primis igitur notandum est, quod quattuor euangelistae dominum nostrum Iesum Christum sub quattuor animalium uultibus figuraliter exprimunt. Matheus enim eundem redemptorem natum et passum annuntians, in similitudinem hominis comparat. Marcus a solitudine exorsus leonis figuram induit, et Christi regnum inuictum potentiamque proclamat. Lucas quoque per uituli mysticum uultum Christum pro nobis predicat inmolandum. Iohannes autem prefiguram aquilae eundem Christum post resurrectionem carnis demonstrat, reuolasse in caelos.
Hos ergo quattuor euangelistas siue quattuor quae scripsere euangelia prefiguram expresserunt, quattuor paradysi flumina de uno fonte procedentia quae inrigant omnem superficiem terrae. Similiter et quattuor ani#97b#malia quae Ezechiel propheta in libro suo commemorat dicens: Quattuor facies erant uni, et quattuor pennae uni, et manus hominis sub pennis eorum, in quattuor partibus per significationem eosdem demonstrabant. Sic quoque et quattuor #M72C# rotae de quibus idem propheta narrat quod essent, iuxta animalia, et per quattuor partes irent, et non reuerterentur cum ambularent, eandem significationem habent. Necnon et quattuor facies de quibus scriptum est, quod esset una facies cherub, et alia facies hominis, et tertia facies leonis, et quarta facies aquilae idem demonstrant. Quattuor autem sunt plagae orbis, et quattuor uicissitudines temporem annuos fructus hominibus prebent, sic et sancta ecclesia Christi in iiii partibus mundi dilatata per totum tempus huius seculi doctrina euangelica nutritur, et roboratur.
Vnde sancti doctores qui per quattuor euangelia totum orbem inluminant, quattuor praecipue uirtutes, hoc est prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam nobis commendant, ut in his conuersantes deo placitam ex#98a#hibeamus seruitutem. Item iiii milia satiata ex septem panibus leguntur in euangelio a domino, et paralyticus a quattuor uiris ad sanandum Christo offertur. Praeter haec quoque in aliis plurimis locis sanctae scripturae quaternarius numerus horum figuram nobis insinuat, et superfluum est de his omnibus hic narrare.
#M73#Apostoli quoque omnes totius ecclesiae portant typum, quia et idem in dimittendis peccatis similem acceperunt potestatem. Habent quidam formam patriarcharum, quia per uerbum predicationis in toto orbe terrarum populum dei spiritaliter genuerunt, pro inde consderandum est, ipse mysticus numerus duodecim apostolorum quibus figuris in scriptura sacra insignis constet. Nam sicut deus pater per unigenitum filium suum in uirtute spiritus sancti primam mundi creationem sex dierum operatione compleuit, ita etiam duplicato eadem senario numero, unde duodecim efficiuntur mundum perditum etiam prope deletum dominus Iesus Christus per suos duodecim #98b# renouauit apostolos. Et sicut duodecim mensibus in circulo anni diuersis temperamentis mundi fructus ad usum humani generis per dei largitatem omnipotentis renouatur, ita per duodecim apostolorum doctrinam fructum bonorum operum deo afferre humanum genus fideliter inchoauit. Hic est uerus mazaroth id est signifer per quem sol iustitiae Christus omni tempore totum orbem inluminat. Et sicut dies duodecim horis ab ortu solis usque ad occasum uoluitur, ita dies uerus Christus per duodecim apostolos suos ad inchoationem rectae conuersationis quod per ortum solis intellegitur suos inlustrae fideles, in qua qui usque ad occasum id est usque ad finem uitae perseuerauerit in aeternum saluus erit. Et sicut Iacob qui subplantator interpretator duodecim filios genuit ad possidendam repromissionis terram, ita Christus qui subplantauit diabolum duodecim elegit apostolos, quibus terram repromissionis,id est regni caelestis benedictionem tradidit, et potestatem eis tribuit calcandi super serpentes, et scorpiones, et supra omnem uirtutem inimici. Item sicut Moyses undique ex omni parte, id est ab oriente #99a# et occidente ab aquilone et austro, per duodecim tribus metabatur castra circa tabernanaculum dei, ita Christus per duodecim apostolos quaternum euangelium per quattuor orbis partes annuntians ad aeterna tabernaculo omnes sibi credentes inuitauit dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onorati estis et ego reficiam uos, recipiamque in aeternae uitae tabernacula. Et sicut duodecim fontes in Elim, unde lassatus ualde ualida siti populus potatus est, ita per duodecim apostolos omnis turba fidelium sacrae fidei doctrina potatur, et ad aeternae uitae gaudia, sancta predicatione uocatur.
Iosue quoque qui figuram Christi et nomine et actu expressit duodecim exploratores misit ad exploranda in terram repromissionis quam deus Abrahae dilecto suo et semini eius sed acturum promisit. Sic et Christus duodecim misit apostolos inter numerositatem omnium gentium euangelizare regnum dei, ut de illis Psalmista ait: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum.
Viri quoque duodecim ex duodecim treibubus Israel siccis pedibus, Iordanen transeuntes, duodecim lapides eleuantes pro signo ibidem posuerunt #99b# in testimonium sempiternum posteris suis. Hi duodecim apo#M74#stolorum tenuere figuram qui in sacro baptismate officii sui tropea fixerunt, et predicationis suae credentibus insignia reliquerunt. Hi tantum duodecim uiri ad predicandum testimonium sempiternum euangelium regni dei omnibus per orbem terrae nationibus missi sunt, qui etiam in sancta ecclesia omnibus sunt credentibus, missi in testimonium, quia quisquis ad aeternae uitae gaudia peruenire uoluerit, eorum predicationem et doctrinam in omnibus. Sequi necessitas est, quorumque successores nunc in sancta ecclesia sunt omnes ueritatis predicatores annuntiantes et predicantes uerbum salutis aeternae in Christo Iesu domino nostro.
Nam rex Salomon qui pacificus interpretatur, mare Aeneum, id est luterem super duodecim boues Eneos posuit ante templum, ubi sacerdotes et ministri altaris lauabant manus cum ingrederentur sanctum arium domini. Ita Christus mare Eneum id est confessionem uerae fidei uel etiam confessionem delicti siue sacrae scripturae doctrinam super humeros duodecim, posuit apostolorum #100a# quorum doctrina omnes inbuti fideles per confessionem uere fidei, et paenitentiam delictorum ab omnibus mundentur sordibus, et digni efficiantur ad aeterna sancta domini sui introire, et regni caelestis gaudia possidere.
Duodecim namque portae sanctae erant ciuitatis Hierusalem, per quas introibant, et egrediebantur omnes manentes et uenientes in eam. Hae duodecim apostolorum figuram expresserunt, qui uerae portae sunt spiritales Hierusalem, per quorum predicationem et doctrinam omnibus undique uenientibus in sanctam ecclesiam patae factae sunt portae regni caelestis quibus etiam data est, potestas, et successoribus eorum in ecclesia ligandi et soluendi in caelo et in terra, ut quoscumque per culpam ligauerint in terra, ligati sint aeterna tormenta.
Quoscumque autem soluerint confitentes et penitentes peccata sua soluti sint in caelo, omnium hic remissione peccatorum percepta ad aeternae beatitudinis gaudia eorum precibus adiuti per dei gratiam perue#100b#nire mereantur. Haec de apostolis Christi generaliter modo dicta sufficiant quorum quid specialiter significent nomina paulo post in sequentibus dicemus. Septuaginta duo discipuli significant inlustrationem totius orbis per euangelium trinitatis, uiginti quattuor enim horis mundus omnis peragitur, qui numerus tirplicatus propter eandem trinitatem, in septuaginta duo, deducitur, idcirco autem mittuntur bini propter predicandum dei amorem et proximi uel mysterium gemini testamenti.
Zacharias ut supra dictum est, interpretatur memoria domini. Elisabeth dei mei saturitas uel dei mei iuramentum interpretatur. Elisabeth typum tenet ueteris legis seu prophetiae, sicut Zacharias maritus eius ueteris sacerdotii, unde sicut Zacharias mutus Iohanni scribendo nomen edidit, sic uetus sacerdotium sub typo sacerdotium Christi, et gratiam noui testamenti expressit, et sicut Elisabeth Mariae #M75# saluationem audiens quando infans in utero eius, exultauit spiritu sancto repleta beatam et benedictam esse matrem domini predicauit. Sic spiritus in litera adueni#101a#ente Christo laetatus est, et tota series ueteris testamenti spiritu sancto foeta benedictam ac salubrem saluatoris incarnationem uniuerso mundo preconata est. Iohannes formam habuit legis quae Christum adnuntiauit, et remissionem peccatorum per lauacri gratiam predicauit.
Ioseph sponsus Mariae qui custos uirginitatis eius fuit, significat Christum sponsum ecclesiae cuius uirginitas in fide uera ab ipso usque in finem conseruatur. Maria inluminatrix siue stella maris interpretatur, genuit enim lumen mundo, sermone autem Syro Maria domina nuncupatur, et pulchrae, quia dominum genuit caeli et terrae, et uniuersae creaturae. Mystice autem ecclesiae figuram gestat, et speciem quae cum sit desponsata Christo uirgo perseuerat.
Magi figurauerunt gentium populos lucem fidei cognituros indicantes sacramentorum numero Christum, pertura esse deum, per myrram hominem passum, per aurum regem omnium saeculorum. Herodes qui infantibus necem intulit, diaboli formam expressit uel gentium qui cupientes nomen Christi extinguere de mundo in necem martyrum seuierunt. Muti qui in euangelio curantur, significant #101b# eos qui fidem Christi confitentur. Caeci significant eos qui non intellexerunt fidem quam crediderunt. Surdi significant eos qui non oboediunt praeceptis dei. Clauidi qui non recte in semita mandatorum dei gradientes implere praecepta salutaria neglegunt.
Homo prudens qui aedificauit domum suam supra petram, significat doctorem fidelem qui in Christo doctrinae suae ac uitae stabilimentum constituit. Ille uero qui aedificauit domum suam super arenam hereticorum dogmata designat, qui sic aedificant, ut ruinam faciunt magnam. Leprosus quem Christus descendens de monte primum curauit humanum indicat genus delicti contagio maculosum, hoc redemptor dum caelorum altitudine quasi de monte discenderet, a uario daemonum cultu mundauit, atque in unitatem fidei reparauit.
Centurio fidem gentium significat, puer autem et filia Cananeae mulieris quos Christus non ueniens ad eos saluat, easdem gentes ostendunt, quas dominus #102a# non corporali presentia uisitauit sed per fidem uerbi saluauit. Ipsa quoque mulier Cananea ecclesiae gentium gerebat figuram quae tamquam canis quaerit micas de mensa dominorum id est saturari doctrinis apostolorum et prophetarum.
Socrus Petri febricitans, significat synagogam aestu carnalium desideriorum accensam, cuius filia est pars illa credentium, quae data est, Petro regenda. Scriba repudiatus qui propter quaestum domi#M76#num sequebatur, significat eos qui Christi fidem non propter dominum, sed propter lucrum saeculi appetunt. Daemoniacus quem dominus in regione Gerasenorum a legione curauit, significat gentilem populum multorum cultibus daemoniorum obnoxium. Pastores porcorum fugientes, qui ea quae gesta sunt, nuntiant in ciuitate significant principes impiorum, qui dum fidem Christi fugiunt uirtutes tamen eius stupentes mirantur et predicant. Paralyticus iacens in lectulo anima est, uita dissoluta in corpore suo, quaedum fuerit gratia Christi per peccatorum remissionem sanata confes#102b#tim pristino robore recepto resurgit, et lectum carnis suae in quo debilis iacebat ad domum uirtutum reportat ut se intra conscientiae suae secreta constringat, et nequaquam in exterioribus ultra uoluntatibus dissoluta discurrat.
Archisynagogae filia ad quam curandum dominus dum pergeret prius tamen antequam ad eam ueniret, tetigit eum a tergo mulier quae pro fluuio sanguinis laborabat, et curata est. Archisynagogae filia quidem Iudeae typum tenuit, haec autem quae pro fluuio sanguinis laborabat, figuram habuit ecclesiae uenientis ex gentibus, quae dum post predicationem, et post passionem ac post ascensionem Christi credidit, quasi a tergo dominum tetigit, et ante accipere salutem quam synagoga promeruit. Duo caeci iuxta uiam sedentes significant utrosque populos Iudaeorum et gentium per fidem Christo appropinquantes qui dixit, Ego sum uia. Daemonium habens cecus et mutus qui scribitur a salauatore curatus indicat eos qui ex idolatria gentium ad fidem dominicam conuertuntur, quibus tamen expulso a corde daemonum cultu dum pristinam lucem perceperunt fidei postea ad laudandum deum eorum lingua resoluitur ut #103a# confiteantur eumquem ante negauerunt.
Homo manum aridam habens significat animam misericordiae operibus infructuosam, cui cum dicitur, extende manum tuam, admonet semper porrigendam elemosinam pauperibus. Homo de quo inmundus spiritus exiuit, et rursum eum occupauit, significat hominem paenitentem, cui per subsecutam neglegentiam acrius mentem occupat carnis uoluptas, adiunctis secum septem spiritibus uitiorum, id est iracundia, auaritia, inuidia, atque uentris ingluuiae inani gloria ac superbia. Paterfamilias proferens de thesauro suo noua et uetera Christus est proferens, de inpenetrabili scientia sua gemina testamenta uetus in quo felicitas terrena promittitur, nouum per quod regnum speratur caelorum.
Homo qui seminauit in agro suo granum sinapis Christus est qui seminauit fidem in mundo, in qua uolucres caeli, id est spiritales animae requiescunt. Mulier quae fermentum abscondit in satis tribus #M77# significat scientiam spiritalis doctrinae feruentem in trinitatis amore. Homo qui absconditum thesaurum in agro repperit, ille est qui in isto mundo uenditis omnibus Christum uitamque aeternam adquirit.
#103b#Quinque milia uirorum qui quinque panibus et duobus piscibus pasti sunt ecclesiastici sunt populi qui per quinque sensus corporis, alimento legis spiritalis a Christo reficiuntur, et duplici testamento quasi gemellis piscibus saturantur. Quattuor autem milia uirorum, qui aliis septem panibus aluntur, eadem ecclesia gentium est, quae in quattuor partibus mundi diffunditur, atque ubertate septiformis gratiae recreatur. Ille qui sepae nunc in ignem nunc in aquam cadebat, mundum significat. Ignis autem iram inflammantem aqua carnis uoluptatem demonstrat, in quibus semper arreptus cotidiano lapsu precipitatur. Moyses et Helyas qui apparuerunt cum domino in monte lex et prophetae intelleguntur, quorum uocibus passio, et resurrectio et gloria domini declaratur. Homo habens centum oues, et relictis illis ouem perditam quaerit, ac repertam humeris reuehit figuram Christi expressit qui relictis xcuiiii agminibus angelorum in caelis ouem, quae perierat in Adam, ut bonus pastor quaesitam ingentibus repperit atque crucis suae humeris Paradyso reportauit.
Mulier quae perditam repperit dragmam, ecclesia est, quae animam #104a# diaboli laquis abstractam dum inuenerit per paenitentiam et angelorum et hominum facit laetitiam. Debitor x talentorum significat homines qui deo sunt obniduodecim per transgressionem, x preceptorum, sed sicut nobis poscentibus a domino peccatae relaxantur, ita unusquisque nostrum, dimittere debet exemplo domini ne dum minima debita in nobis peccantibus non concedimus maiora nostra exsoluere cum usuris paenarum cogamur. Diues quia camelo comparatur, personam indicat Iudaeorum qui de legis ptentia gloriatur, quam quia propter terrena colunt, non habent regnum caelorum ibique facilius gentium populus criminibus tortuosus et sarcinis peccatorum grauatus ingreditur, quasi per foramen acus per angustias passionum ac labores.
Paterfamilias qui operarios ad uineam conduxit, et denarii mercedem promittit Christus est, qui uocat omnes ad cultum fidei promittens eis premium perfectae beatitudinis. Operarii qui hora prima conducti, hi sunt qui a rudimentis infantiae cultum fidei consecuit sunt. Qui autem hora tertia, hi sunt qui in adolescentia #104b# ad fidem accesserunt. Qui uero hora sexta ocnducti sunt, hi sunt qui in iuuentutis aetate crediderunt. Qui autem hora nona accesserunt illi sunt qui iam a iuulentute in senectutem declinante Christi gratiam #M78#perunt. Qui uero ultima hora illi qui iam decrepiti, et in extremo uitae suae tempore uocati ad Christum uenerunt qui tamen prioribus parem mercedem aeternae beatitudinis accipiunt, in illis conseruans Christus iustitiam quia prima hora natiuitatis operati sunt, in istis inpendens misericordiam qui una uitae hora laborauerunt.
Duo filii missi ad operandum uineam duorum populorum typum demonstrant. Primus enim missus uocatur gentium populus per naturae intellegentiam ad operis diuini culturam qui tamen spernens contumax exstitit. Et se se iterum negauit, adueniente autem domino priorem contumaciam, sequenti emendauit oboedientia. Secundus autem missus Iudaeis per legis congitionem respondit omnia quaecumque dixerit nobis dominus faciemus, sed idcirco damnatur, quia non solum in professione legis praeuaricauit, #105a# sed in ipsum dominum uinea parricidales manus extendit.
Homo qui uineam plantauit, dei portqat figuram, qui condidit Hierusalem, in qua aedificauit turrim, et torcular fodit, altare uidelicet templum, et spem circumdedit, id est angelorum munitione uallauit. Coloni autem quibus uineam locat, populus est Israel, qui sub diuino cultu, possedit Hierusalem. Serui autem qui tempore fructuum issi interfecti sunt a colonis, prophetae intelleguntur, quorum sanguis effusus est a Iudaeis, dum ab eis quaererent iustitiae fructum et legis. Filius autem nouissime missus, quem eiectum coloni extra uineam occiderit, Christus est quem crucifixerunt Iudaei, eicientes eum extra portas hierusalem. Coloni autem quos dominus uineae perdidit, idem populi Iudaeorum intelleguntur, qui olim ut uidentur dispersi sunt atque perempti, illiautem agricolae ad quos uinea transferri praecipitur, significant apostolos uel successores apostolorum.
Rex qui fecit nuptias filio suo, deus pater intellegitur, qui copulaut ex uirgine carne Christo. Serui uero qui missi sunt uocare inuita#105b#tos, apostoli sunt atque prophetae, qui Iudaeos per legem et euangelium prouocauerunt, sed illi modo terrenis uoluptatibus, modo carnis et legis onere pressi, sollemnitatem aduentus domini contempserunt, uitae aeternae gaudia gentes introisse manifestum est. Rex iratus qui misit exercitus suos, et perdidit interfectores illos, et ciuititatem incendit, deus pater est, qui suscitauit Uespasianum caesarem Romanorum, qui et populum gladio uastauit, et ciuitatem hierusalem funditus cum suis uniuersis euertit, ita ut ulterius belli gerare non posset.
Hominem autem non habentem uestem nuptialem in accubitu, qui loquente rege obmutauit. Quem iubet seruis suis ablatum mitti in tenebras exteriores, ille est qui in fide quidem cum ceteris requiescit, sed si inuentus fuerit in die iudicii uestem carnis operibus habere pollutam, confestim iubetur, ab angelis tolli, ac mergi in Gehennam ignis aeterni. #M79# Duo debi#106a#tores ex quibus unus debebat feneratori denarios D alter L significant populum Iudaeorum, et gentium, ex quibus ille qui quinquaginta denarios debuit, Iudaeorum typum habuit, ille uero qui D gentium expressit figuram qui ab initio mundi debitor semper existens cyrografum peccati per poenitentiam non exsoluit. Adueniente itaque Christo tandem credidit, atque uberiorem misericordiae fructum accepit. Vnde scriptum est: Cui plus dimittitur plus diligit.
VII fratres qui unam mulierem habauerunt, et sine filiis mortui sunt, homines infideles intelleguntur, qui in presenti uita quae per septem dierum circulum decurrit, totam uitam suam sine fructu iustitiae consupserunt. Duo in lecto illi significantur, qui remoti a turbis, in otio quodam uitae uacare uidentur. Duae molentes in mola, qui negottis temporalium rerum circumferuntur. Duo in agro, qui in ministerio aecclesiae, tamquam in agro dominico operantur, #106b# ex quibus adueniente seculi aduersitate id est nocte quidam permanent. In fide et adsumuntur ad uitam, quidam deceunt, et relinquuntur ad poenam. Quinque uirgines sapientes omnes animae sanctae intellegitur, quae quoniam per quinque sensus corporis, nullam admittunt cordis corruptionem, idcirco quinario numero computantur.
Quinque uirgines fatuae, quae non habent in uasis suis oleum, illae animae sunt quae habent quidem integratum corporum, sed non seruant intra conscientiam boni operis testimonium dum in facie gloriantur, apud homines et non in corde apud deum, ideoque quia in uasis pecorum suorum mentis splendorem non gerunt. Adueniente domino a regni eius gaudio recluduntur. Homo peregre proficisens, qui tradidit bona sua seruis suis, Christus est, qui post resurrectionem suam ad caelos regrediens, tradidit euangelicam gratiam, euangelicis negotiatoribus fenerandum. Sed primus seruus, in quinque in lentis sibi datis, u libros legis accipit, quos doctrina, uel opere decem preceptorum ampliauit. Aliis in #107a# duobus talentis, duo testamenta promeruit, eaque morali ac mystico sensu, pie dispensando duplicauit. Tertius sub figura unius talenti gratiae donum acceptum in terrenis uoluptatibus obscurauit. Ideoque proiectus est in infernum, quia nullum inde operatus est fructum. Alii in primo seruo, quinque sensus cordis et corporis acceptos, in secundo, intellegentiam, et opus, in una ratiuone inellexerunt.
Iuuenis filius uiduae, quem dominus mortuum extra portas urbis suscitauit, significat eum, qui palam quodlibet mortiferum crimen admittit, audito uerbo domini a morte peccati resurgit, et per poenitentiam in Christo uiuere incipit, redditurque uiduae matri suae, id est communioni aecclesiae. #M80# Homo qui descendebat ab Hierusalem in Hiericho, et incidit in latrones, ipse Adam figuratur in genere suo, quidum descenderet de Paradiso caelesti in mundum incidit in angelos tenebrarum. Samaritanus descendens qui uulnera eius curauit, Christus est custos noster, qui de caelo descendit #107b# et genus humanum a uulneribus peccatorum curauit. Stabularius, apostoli sunt uel successores eorum, qui infirmitatem nostram, predictione euangelica recrueant.
Martha, quae excepit Christum in domo sua et ministrabat, significat aecclesiam in hac uita Christum in corde suo excipientem, et opere iustitiae laborantem. Maria soror eius quae sedebat secus Christi pedes, et audiebat uerbum, demonstrat eandem aecclesiam in futuro saeculo ab omnibus opere cessantem, et insola contemplatione, sapientiae Christi requiescentem. Homo qui media nocte postalabat ab amico suo tres panes, similitudinem exprimit cuiusque in media tribulatione postulantis dominum, ut det ei sciendtiam trinitatis. Diues cuius uberes fructus ager attulit, significat hominem, luxuriis deditum, et abundantem peccatis, quem in moderato fluxu amplius peccare desiderantem, arguit odminus dicens: Stulte hac nocte auferetur a te anima tua, quae preparasti #108a# cuius erunt? Quinque illi in domo una, id est pater, mater, filius, filia, nurus, quibus duo in tres, et tres in duo diuiduntur, significant humanum genus, fide et religione ab inuicem separatum, partim in discissione scismatis, quod duo significant, partim in numero trinitatis, quod tria demonstrant. Diuisus enim filius est aduersus patrem suum, id est populus ex gentibus ueniens, aduersus diabolum cum quo ante fuerat sociatus. Diuisa est et filia, aduersus matrem suam, id est plebs ex Iudaeis credens, aduersus impiam sinagogam. Diuisa est et nurus aduersus socrum suam, aecclesia scilicet ex gentibus, aduersus matrem sponsi sui sinagogam, de qua secundum carnem Christus fuerat procreatus. Qui omnes separantur sibi inuicem renuntiantes, alii terrenam, alii caelestem gloriam appetentes.
Galilei decem et octo super quos cecidit turris in Siloa, et occidit eos, interitum plebis Iudaeorum insinuant. Decem et octo enim apud Grecos, ex iota, et eta literis exprimuntur, #108b# quibus figuris nomen Iesu scribitur, in quem illi credere nolentes, pariter a Romanis cum sua urbe prostrati sunt. Homo qui arborem fici in uinea sua plantauit, Christus est, qui sinagogam Iudaico populo condidit, quam cum dominus quasi inutilem iussisset abscidi fit illi a colonis apostolis fossa humilitatis, adhibitur et stercus, id est confessio peccatorum, sicque in nouissimum credendo commutabitur in melius, dabitque fructus iustitiae copiosos.
#M81# Mulier quae decem et octo annos infirmitatis habens, a domino erecta est, aecclesiae typus est quae in fine temporum salutem fidei consecuta est. Sextus enim aetatibus mundus iste completur, cuius tamen tempus habet tripertitam discretionem, unam ante legem, alteram in lege, tertiam sub gratia. Sexies enim terni, decem et octo efficiunt, quo numero tempus hoc nostrae salutis insinuatur, quando a Satanae, uinculis, quibus curuabantur, erecti donum salutis, et spem supernae contemplationis accipimus. Hydropicus quem dominus curauit, demonstrat eos quos fluxus carnalium uoluptatum, exuberans adgrauat.
#109a# Homo habens duos filios deus est intellegendus, habens duos populos, quorum maior figuram tenuit Iudaici populi, qui permansit in dei cultu, alter iunior gentium qui conditore deserto, seruus factus est idolorum, quem per egestatem fidei reuertentem, clementer suscipit deus pater, et pro conuersione eius, sub tituli typo filium immolat unicum, tribuit etiam anulum fidei, et stola in mortalitatis induit eum. Quamquam Iudaeus frater liuoris torqueatur inuidia, pro salute tamen eisu gaudio concinit angelorum simphonia. Dispensator prodigus quem dominus auilicatu amoueri praecepit, et fraudem faciens domino suo relaxauit debitoribus suis partem ut haberet unde in posterum uiueret. Haec comparatio ad exemplum nostri preposita est. Nam sulle a domino suo laudari promeruit, qui fraudem ei faciens in posterum sibi de alienis rebus sibi prouidit. Quanto magis Christo placere possumus, si ex rebus nostris misericordiam indigentibus faciamus, a quibus recipi in tabernacula aeterna possimus.
Diues qui induebatur #109b# purpura, significat Iudaeorum superbiam, florentem quondam imperii claritate, uel honoris excellentia. Mendicus ulcerosus demonstrat gentilem populum, confessionibus peccatorum humiliatum. Quinque fratres diuitis illius qui apud inferos torquebatur, Iudaei intelleguntur, qui sub quinque libris legis positi sunt. decem leprosi qui mundantur a domino, hereticos significant, qui in uarietate colorum diuersitatem habent scismatum, qui ideo ad sacerdotem mittuntur, ut detersa omni uarietate errorum, unitatis percipiant sacramentum.
Iudex iniquus qui dominum non timebat, assidue tamen deprecantem uiduam exaudiuit, similitudo est qua demonstratur, quantam spem habere debet, quidem indesinenter exposcit. Cum etiam apud aures in iusti iudicis ualuerit frequens instantia uiduae deprecantis. Ipsa autem uidua, significare potest aecclesiam perseueranter sui petentem, ultionem de inimicis suis, hoc est diabolo, et hereticis. Pharisaeus orans in templo, Iudaeorum est #110a# populus qui ex iustificationibus legis extollit merita sua. Publicanus uero gentilis est qui longe a deo positus confitetur peccata sua, quorum unus #M82# superbiendo recessit non iustificatus, alter humiliatus confitendo adpropinquari meruit exaltatus.
Caecus sedens secus uiam, populum demostrat gentilem qui per Christi gratiam fidei meruit claritatem. Zacheus qui initerpretatur iustus, siue iustificatus, aut iustificandus, gentilis est populus, gratia meritorum pusillus, qui tamen a terrenis actibus subleuatus per lignum dominicae crucis, Christi misterium contemplatur. Homo nobilis, qui in longinquam abiit regionem accipere sibi regnum, redemptorem nostrum significat, qui uque ad fines terrae peruenit, accipere regnum in populis gentium. Ciues qui noulerunt eum regnare, Iudaei intelleguntur, qui Christum regem spreuerunt.
Seruus qui mnam unam accipiens decem adquisiuit, significat doctores, qui acceptam gratiam euan#110b#gelii, in decem uerborum predicamentis bene diuisi sunt, et docendo multos in fide adquisierunt, idcirco adueniente domino Christo laudantur quia lucrati sunt. Qui uero ex una quinque adquisiuit, illos demonstrat, qui mandata dei seruantes, consequuntur scientiam legis, in quinque libris Moysi scriptam, eamque edocendo ad usum salutis necessariam fenerant. Qui uero in mnam unam ipsam in sudario conseruauit, ostendit eum qui creditum sibi gratiae donum delicate otioseque tractauit, unde et recte amittet conlatam gratiam, qui per neglegentiam praedicare contempsit, ut ei augeatur qui indelaborauit.
Uidua quae in Gazo filatium duo minuta iecit, animam fidelem demonstrat, quae in thesauro cordis sui fructum dilectionis dei, et proximi seruat. Sponsus Christus est, cuius nuptiae cum aecclesiae celebrantur, in cuius coniunctione aqua in uinum mutatur, quia credentes per lauacri gratiam transeunt ad passionis coronam. Architridinus Moyses intellegitur, qui miratur meliorem et sanctiorem populum per Iesum #111a# in euangelio congregatum, quam illum priorem ab Aegypto eductum, finitum enim uinum ostendit sublatam esse gratiam spiritus sancti a Iudaeis, et per apostolos in gentibus contributam.
Mulier Samaritana mistice intellegitur sinagoga, quinque libris legis, quasi quinque uiris, secundum sensum carnis subiecta, quam misericorditer dominus prouocat haurire aquam uiuam, lauacri scilicet percipere gratiam, uel secretam legis intellegentiam. Mulier adultera, que offertur domino a Iudaeis lapidanda aecclesia est, quae prius relicto deo in idolis fuerat fornicata, quam uolebat sinagoga zelans interficere Christus saluat per remissionem delicti, nec sinit eam perire qui nouit ueniam condonare peccantibus.
Simon leprosus, gentilis est populus, qui est a redemptore mundatus. Mulier quae unguento caput domini unxit, aec#M83#clesia est quae fructum sui operis fideique odorem ad laudem dei et Christi gloriam refert. Angelus ille ad cuius descensum mouebatur aqua, quinque porticibus cincta, #111b# Christus est, in cuius aduentu turbatus est Iudaeorum populus, quinque libris legis condusus. Descendente enim angelo, commouebatur aqua, et sanabatur infirmus, descendente de caelis Christo commotus est in passione eius idem populus, et sanatus est mundus. Caecus a natiuitate quem dominus unctis oculis ad piscinam Siloae misit lauandum, significat genus humanum a natiuitate, id est a primo homine errorum tenebris uitiatum, cuius oculos dominus de sputo et litto liniuit, quia uerbum caro facatum est, et lauari oculos in piscina iussit ut baptizatus in Christo acciperet lucem fidei, et crederet in eum, qui uisibiliter in mundo apparuit.
Lazarus qui interpretatur aduitus, quem dominus quatriduanum fetentem de monumento suscitauit, significat mundum, quem grauissima peccati consuetudo corruperat, qui tamen quarto die mortis suscitatur. Prima dies enim mortis est tracta de Adam propago mortalis. Altera dies mortis est transgressio legis #112a# naturalis. Tertia dies mortis, preuaricatio datae legis. Quarta dies est mortis contemptus euangelicae predicationis, in qua die dominus suum opus respiciens misericorditer suscitare dignatus est. Seruus principis sacerdotum cuius dextera auricula amputatur, Israheliticus est populus in incredulitate seruus effectus, hic dexteram aurem amittit, dum ad sinistrum intellectum literae transiuit, cui dominus in his qui credunt auditum restaurat fidei, et obedientem euangelii fecit mandatis.
Caiphas inuestigator aut sagax aut uomens ore interpretatur, inique enim ore suo iustum ocndemnauit, quamuis hoc misterio prophetali adnuntiasset. Nam idem princeps sacerdotum qui scidit, uestimentum suum in domini passione, indicat Hebreum populum nudatum sacerdotio et euacuatum regno scisso. Barabbas qui Iudaeis dimittitur, signifcat Antichristum, quem illi errantes suscipere meruerunt pro Christo. Barabbas enim interpretatur filius magistri eorum, absque #112b dubio Iudaeorum, magister qui est diabolus homicidiorum auctor, qui usque hodie regnat in eis.
Herodes et Pilatus qui cum essent dicordes in passione domini amicitia federantur, indicant primum diuisos fuisse utrosque populos, circumcisione et gentium. Qui tamen per passionem domini in fide concordauerunt. Herodes interpretatur pellicius uersipellem, significans Antichristum, et Pontius Pilatus declinans consilium utique Iudaeorum. Accepta enim aqua lauit manus suas dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius. Nam Pilatus interpretatur os malleatoris, significat diabolum, qui est malleus uniuersae terrae.
Simon Cireneus, cui gestandam crucem inpo#M84#suerunt, populus gentilitatis intellegitur, qui peregrinus in lege oboediens efficitur euangelio crucis, ipse Christi uictor, et fidei baiolus factus. Duo latrones populum exprimunt Iudaeorum ac gentium, quorum unus incredulus blasphemat Christum in cruce pendentem, alter fidelis Iudaeos increpat blasphemantes. Quatuor milites qui quatuor partes #113a# sibi de Iesu uestimentis fecerunt praefigurauerunt quatuor partes mundi, quae diuiserunt sibi eloquia Christi sicut scriptum est. Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui inuenit spolia multa.
Sanctae mulieres quae secutae sunt Iesum a Galilea ministrantes ei, de substantiis suis, quae etiam interfuerunt in passione eius adstantes, et post sepulturam eius ceteris recedentibus, remanebant sedentes contra sepulchrum, hoc est Maria Magdalenae, et Maria mater Iacobi et Ioseph, quae etiam soror fuit Mariae matris domini, et mater filiorum Zebedei, quam Marcus appellat Salome, et aliae mulieres quas in ceteris euangeliis legimus. Hae uidelicet figuram habent humilium animarum, ac deuotarum domino quaequo maiore sibi conscientia fragilitatis pertimescunt, eo maiore saluatoris amore feruentes, passionis eius uestigiis in hoc saeculo quo requies est praeparanda futura diligenter obsecuntur, et si forte ualeant imitari pia curiositate quo ordine sit eadem passio completa perpendunt.
Mulieres quae apostolis domini resurrectionem adnuntiant, lex et prophetia intelleguntur, quae gloriam resurrectionis Christi, antequam reuelaretur, quasi prae#113b#cursores predicauerunt. Maria ergo Magdalenae ipsa est soror Lazari et Marthae, de qua dominus eiecit septem daemonia, ipsa est autem non alia, quae quondam ut Lucas scribit peccatrix adhuc ueniens pedes domini lacrimis poenitentiae rigauit, et unguento piae confessionis liniuit, et quia multum dilexit, multorum ueniam a pio iudice promeruit. Eadem uicina passione eius iustificata, et familiaris effecta domino, non tantum pedes eius ut idem Iohannes narrat uerum etiam caput ut Matheus Marcusque perhibent oleo sancto perfudit. Haec a loco Magdalenae dicitur: interpretatur enim Magdalenae turris. Mistice autem significat fidem, ac pietatem sanctae aecclesiae, quae odorem notitiae Christi predicando in uniuerso spargit mundo. Sic et Martha que irritans uel prouocans interpretatur tipum tenet aecclesiae, quae bonis operibus cottidie insudans, irritat diabolum et membra eius, et prouocat piis actionibus ac uerbis ad fidem electos dei. Septem discipuli cum quibus dominus post resurrectionem conuiuasse describitur, septimam indicant resurrectionis futurae requiem, #114a# in qua omnes sancti per Christum aeternae beatitudinis refectione saturabuntur.
Principes sacerdotum qui ab custodibus sepulchri #M85# ueraciter comperta resurrectione domini, dederunt ipsis pecuniam copiosam, ut mentirentur dicentes corpus domini a discipulis eius furatum, prefigurabant eos qui propter auaritiam terrenam uendunt ueritatem, ementes iniquitatem. Sed et omnes quis tipe templi et his quae conferuntur ad usum aecclesiae abutuntur, in aliis rebus quibus suam expleant uoluptatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendatium pro sanguine saluatoris. Quod autem undecim discipulis saluator post resurrectionem suam in Galilea, in monte apparuit non uacat a misterio, sed significat quia corpus quod de communi humani generis terra nascendo susceperat, resurgendo iam super terrena omnia subleuatum caelesti uirtute induerit. In monte apparuit ut admoneret fideles, si illic celsitudinem resurrectionis eius cupiunt uidere, hic ab infinis cupiditatibus ad superna #114b# desideria transire.
Nomen uero Galilaae transmigratio uel reuelatio interpretatur. Tunc enim reuelata facie sicut apostolus testatur, gloriam domini speculantes, in eandem imaginem transformabimur, quicumque modo releuamus ad eum uiam nostram, eiusque uestigia sequimur fide non ficta. Apostoli enim Christi quid interpretatione nominum suorum, uel operum gestu significent, iam dicendum est. Denique apostoli missi interpretantur, hoc enim eorum nomen indicat. Nam sicut grece angeli, Latine nuntii uocantur. Ita grece apostoli, Latine missi appellantur, ipsos enim misit Christus euangelizare per uniuersum mundum, ita ut quidam eorum Persos Indosque pentrarent, docentes gentes, et facientes in nomine Christi magna et incredibilia miracula, ut attestantibus, signis et prodigiis crederetur illis in his quae dicebant, habent autem plerique eorum ex his causam suorum uocabulorum.
Petrus a petra nomen accepit, hoc est a Christo, super quem est fundata aecclesia, non a Petro, petra, sed Petrus a petra, nomen sortitus est, sicut nec Christus a Christi#115a#ano, sed Christianus a Christo uocatur, ideoque ait dominus: Tu est Petrus et super hanc petram aedificabo aecclesiam meam. Quod dixerat Petrus, tu est Christus filius dei uiui. Deinde dominus ei, super hanc inquit petram quam confessus es aedificabo aecclesiam meam. Petra enim Christus erat, super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus. Caephas dictus, eo quod in capite sit constitutus apostolorum. Caefalim grece, caput dicitur, et ipsum nomen in petro Sirum est. Simon bar Iona, in linguam nostram sonat, filius columbae. Est et nomen Sirum pariter et Hebreum, bar quippe, Sira lingua filius, Iona Hebraicae, utroque sermone dicitur bar Iona. Alii simpliciter accipiunt quod Simon filius esset Iohannis, iuxta illam interrogationem, Simon Iohannis, diligis me. Et uolunt #M86# scriptorum uitio deprauatum, ut pro bar Iohanna, hoc est filio Iohannis, Bariona scriptum sit, una detracta syllaba. Iohanna interpretatur domini gratia, et Petrum fuisse trinomium: Petrum, Cepham, et Simon bar Ionan. Simon autem interpretatur Hebraicae audiens, Petrus autem, personam ges#115b#tat aecclesiae, quae habet potestatem dimittendi peccata, atque reducendi ab inferis, homines ad caelestia regna.
Saulus Hebreo sermone temptatio dictus, eo quod prius in temptatione aecclesiae sit uersatus. Persecutor enim erat, inde nomen habebat istud quia persequebatur Christianos. Postea mutato nomine, de Saulo factus est Paulus, quod interpretatur mirabilis siue electus. Mirabilis, uel quia multa signa fecit, uel quia ab oriente usque ad occasum euangelium Christi in omnibus gentibus praedicauit. Electus sicut in Actibus Apostolorum spiritus sanctus dicit: Segregate mihi Barnaban, et Paulum ad opus, ad quod elegi eos. Latino autem sermone Paulus a modico dictus, unde et ipse ait: Ego sum minimus apostolorum, quando enim Saulus, superbus elatus, quando Paulus humilis et modicus, ideo sic loquimur, paulo post uidebote id est post modicum. Nam quia post modicum factus est, ipse dicit: Ego enim sum nouissimus apostolorum et mihi minimo omnium sanctorum. Caephas autem et Saulus ideo mutato #116a# nomine sunt uocati, ut essent etiam ipso nomine noui, sicut Abraham, et Sara. Significat autem Paulus conuersionem aecclesiae de gentibus ad Christi fidem, cuius ipse apostolus et magister fuit. Quoniam sicut Paulus primum rebellis in incredulitate consistens fuit, et postea per baptismi gratiam ablutus, et fide Christi imbutus, humilis ac deuotus permansit, sic et gentilitas primum Christianis persecutionem intulit ante perceptionem uidelicet euangelii Christi. Postea uero deuota deo existens etiam sanguinem suum pro eo fundere non dubitauit.
Andreas frater Petri carne et coheres gratia, secundum Ebream aethimologiam interpretatur decorus siue respondens, sermone autem greco a uiro uirilis appellatur, hic populum exprimit aeclesiasticum, qui decorus est in pulchritudine recte fidei, et respondet bonis operibus, quia quod corde credit, operibus exercet. Viriliter quoque ipse in dei mandatis agit, et operatur ius#116b#titiam, ut acceptus et placitus fiat conditori suo.
Iohannes quodam uaticinio ex merito nomen accepit, interpretatur enim in quo est gratia, uel domini gratia. Amplius enim eum ceteris apostolis dilexis Iesus, hic eorum tipum tenet, qui contemplationis gratia sublimati sedulo suo adherent conditori. Nec aliquid carius ipso ducunt, qui cum psalmista dicere possunt. Mihi autem adherere deo bonum est, ponere in domino deo spem meam, ut adnuntiem omnes laudes eius in portis filiae Sion. Notandum tamen quod in expositione euangelica, ubi Pe#M87#trus et Iohannes post resurrectionem Christi ad monumentum cucurrerunt, quo Iohannes prior uenit, sed tamen non introiuit. Petrus autem posterius ueniens, statim introiuit, et inuenit linteamina posita, et cetera quae ibi narrantur. Ibi ergo Iohannes populi Iudaici typum tenet, qui prior per notitiam legis ad dominum uenit. Sicut Iohannes ad monumentum, sed non intrauit, quia legis quidem mandata per#117a#cepit, per prophetas de incarnatione domini ac passione eius audiuit. Et per sacrae scripturae testimonia de eo multa antea longe lateque prophetauit, sed cum presentem uidit rennuit, et hominem esse deum dispexit, eumque mortalem factum credere noluit, sicut prior uenit ad monumentum ita uacua et otiosa stetit, sed secutus posterior Petrus intrauit, per quem aeclesia gentium designatur, quae statim ut audiuit de Christo mediatore dei et hominum, eum quem cognouit, mortuum uiuentem credidit deum. Tunc ergo introiuit et ille alius discipulus qui uenerat prior ad monumentum, quia in fine mundi ad fidem domini nostri etiam Iudaea colligitur, Paulo attestante qui ait: Donec plenitudo gentium intrauerit, tunc omnis Israel saluus erit.
Iacobus Zebedei a patre cognominatur, quem relinquens cum Iohanne uerum patrem secutus est. Hi sunt filii tonitrui, qui etiam Boanerges ex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt. Hic est Iacobus filius Zebedei, frater Iohannis, qui post ascensionem domini ab Herode manifestatur occisus. Iacobus #117b# Alphei, ob distinctionem prioris cognominatur, quia sicut ille dicitur filius Zebedei, sic iste filius Alphei. Cognomentum igitur ambo a patre sumpserit. Iste est Iacobus minor qui in euangelio frater domini nominatur, quia Maria uxor Alphei soror fuit Mariae matris domini, quam Mariam Cleope Iohannes euangelista cognominat, a patre siue a gentilitate familiae aut quacumque alia causa ei nomen inponens. Alpheus autem Hebreo sermone in Latinum exprimitur millesimus siue doctus.
Philippus os lampa darum, uel os manuum. Thomas abissus uel gemitus, unde et Grece Didimus appellatur. Hi ambo predicatorum tipum tenent, quia bissum sanctarum scripturarum penetrantes, lumen praedicationis per ora sua ad inluminandas gentes proferunt. Bartholomeus filius suspendentis aquas, uel filius suspendentis me, sirum est non Hebreum. Iste similiter doctores sanctos significat, quia quas hoc est populos praedicatione, sua suspendunt intentione, ad supernum patrem cuius #118a# ipsi filii sunt.
Matheus in Hebreo donatus exprimitur, idem et appellatur Leui, ex tribus ex qua ortus fuit. In Latino autem ex opere publicani nomen accepit, qui ex publicanis fuit electus, et in apostolatum translatus. Hic in euangelii conscriptione quantum donum gratiae post conuersionem promeruit, ostendit exemplus tribuens omnibus qui poenitentiam dignam pro peccatis suis gerunt, ut nemo disperet de ue#M88#nia, quia bene placitum est domino super timentes eum, et in eos qui sperant super misericordia eius.
Simon Chananeus ad distinctionem Simonis Petri de uico Galileae Chana, ubi aquas dominus mutauit in uinum. Ipse enim est qui in alio euangelista scribitur Zelotis. Chana quippe zelum interpretatur. Ostendens quod quisquis predicationis officium per dispensationem dei accipit, zelum iustitiae habere debet, quia nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno dei. Iudas Iacobi qui alibi appellatur Lebbeus, figu#118b#ratum nomen habet a corde, quod nos diminutiue corculum possumus appellare. Ipse in euangelio alio Tatheus scribitur, et bene est ut cuius nomen a corde figuratur totam intentionem mentis ad deum uertat, ut ei per omnia placeat, cuius ministrum se esse probauit.
Iudas Scariothis a uico in quo ortus est, uel ex tribu Isachar uocabulum sumpsit, quodam presagio futuri, in condemnationem sui. Isachar enim interpretatur merces, ut significaretur pretium proditoris quo uendidit dominum, sicut scriptum est: Acceperunt mercedem meam, triginta argenteis pretium quod appretiatus sum ab eis, qui per proditionem magistri, aeterneae proditionis sibi memoriam adsciuit.
Mathias qui inter apostolos sine cognomine solus habetur, interpretatur donatus, ut sub audiatur prouida. Iste enim in locum eius electus est ab apostolis, cum pro duobus sors mitteretur. Aliter Mathias paruus interpretatur, et Ioseph qui cum eo sub sorte statutus est, uocatur Barsaba, hoc est filius quietis, de quibus #119a# duobus Arator in metrico opere suo ita lusit dicens: Constituere duos Ioseph cognomine iustum. Mathiamque dei paruum quod nomen ut aiunt, Hebreo sermone sonat humilemque uocando comprobat. O quantum distant humana supernis iudicus parui merito transcenditur ille laude hominum qui iustus erat, duo dena refulgent. Signa chori terrisque iubar iaculatur Olimpi. Et notandum quod demens Alexandrinae aeclesiae presbyter, uir per omnia doctissimus ambos hos qui ad sortem apostolatus statuti sunt de numero fuisse septuaginta discipulorum refert.
Marcus excelsus utique mandato propter euangelium altissimi quod praedicauit. Lucas ipse consurgens, seu ipse eleuans, hi duo euangelistae hoc est Marcus et Lucas, unus ex Iudaeis. Alter ex nationibus electus, significant duos ordines predicatorum, hoc est unum ex Iudaeis, alterum ex gentibus, ad predicandum euangelium, in toto orbe directos, qui etiam principem apostolorum, et magistrum gentium secuti sunt. Videlicet Mar#119b#cus Petrum, cui apostolatus delegatus est circumcisionis, et Lucas Paulum, qui doctor et magister gentium fuit, ita ut uterque magistri sui rite secutus uestigia ministerii sui digne expleret et officium.
Barnabas filius prophetiae, uel filius consolationis #M89# interpretatur. Iste simul cum Paulo spiritus sancti iudicio ab apostolis segregatus est, ad predicandum euangelium in gentibus, ut illis prophetiae donum reuelaret, et aeternae consolationis oportunum solatium dictis et factis preberet.
Nicodemus enim qui uenerat ad dominum nocte et mysterium ab eo didicit secundae natiuitatis, significat eos qui deuoto corde ueniunt ad magistros aecclesiae, ut discant ab eis ueram sapientiam, sed adhuc in tenebris ignorantiae positi dubitant donec gratia spiritus sancti, cuius potentiam Iesus exposuit ipsi Nicodemo illustrantur. Nam fertur in euangelio, quod idem Nicodemus uenerit in passione domini ferens mixturam myrrae et aloes quasi libras centum, ut cum Ioseph qui fuit ab Arimathia sepeliret #120a# simul corpus domini, sed non hoc etiam a mysterio uacat, quia illi qui uere discipulatui saluatoris adherent mortis eius ac resurrectionis memoriam cum aromatibus sacrarum uirtutum. In cordis sui recondunt secreto, iuste et pie uiuendo expectantes diem resurrectionis et aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis ut mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum. Nathanahel donum dei interpretatur, quia dolus id est simulatio dono dei in eo non fuit. Cuius imitatores sunt quique electi qui simplici deuotione ad dominum ueniunt et mandata eius custodiunt.
[2] De martiribus
Martires Greca lingua Latine testes dicuntur. Vnde et testimonia grece martiria nuncupantur. Testes autem ideo uocati sunt. quod propter testimonium Christi passiones sustinuerunt et usque ad mortem pro ueritate certauerunt. Quod uero non testes quod Latine utique possumus dice#120b#re, sed Grece martyres appellamus familiarius aeclesiae auribus, hoc uerbum Grecum sonat, sicut et multa Greca nomina quae prolatinis utimur. Martyrum primus in nouo testamento Stephanus fuit, qui Hebreo sermone interpretatur norma quod prior fuerit in martyrio ad imitationem fidelium. Idem autem et Greco sermone in Latinum uertitur coronatus. Et hoc prophetice ut quod sequeretur in se, uaticinio quodam futuri prius in uocabulo resonaret.
Passus est enim et quod uocabatur accepit. Stephanus enim corona dicitur, humiliter lapidatus, sed sublimiter coronatus. Duo autem sunt martyrii genera: unum in aperta passione, alterum in occulta animae uirtute. Nam multi insidias tolerantes, et cunctis carnalibus desideriis resistents, per hoc quod se omnipotenti deo in corde mactauerunt, etiam pacis tempore martyres facta sunt, qui etiam si persecutionis tempus existeret martires fieri possent.
[3] De Aeclesia et sinagoga
#121a#Ecclesia Grecum est, quod in Latinum uertitur conuocatio, propter quod omnes ad se #M90# uocet. Catholica uniuersalis {Greek: apoeooelon} id est secundum totum. Non enim sicut conuenticula hereticorum aliquibus regionum partibus coartatur, sed per totum terrarum orbem dilatata diffunditur, quod etiam apostolis approbat ad Romanos dicens. Gratias ago deo meo pro omnibus uobis, quia fides uestra adnuntiatur in uniuerso mundo. Hinc et uniuersitas ab uno cognominata est, propter quod in unitate colligitur. Vnde dominus in euangelio ait. Qui mecum non colligit, spargit. Cur autem aecclesia cum una sit a Iohanne septem scribuntur nisi ut una catholica septiformi plena spiritu designetur, sicut et de domino nouimus dixisse Salomonem. Sapientia aedificabit sibi domum, exscidit columnas septem. Quae tamen septem una esse non ambigitur dicente apostolo. Ecclesia dei uiui quae est columna et firmamentum ueritatis. Inchoauit autem aecclesia a loco ubi uenit de caelo spiritus sanctus et impleuit uno loco sedentes, pro peregrinatione autem presenti aecclesia Sion dicitur, eo quod ab huius peregrinationis longitudine posita promissio#121b#nem rerum caelestium speculetur et idcirco Sion id est speculatio nomen accepit, pro futurae uero patriae pace Hierusalem uocatur. Nam Hierusalem pacis uisio interpretatur. Ibi enim ab orta omnis aduersitate pacem quae est Christus presenti possidebit obtutu.
Sinagoga Grece congregatio dicitur quod proprium nomen Iudaeorum populus tenuit. Ipsorum enim proprie sinagoga dici solet, quamuis aecclesia dicta sit. Nostram uero apostoli numquam sinagogam dixerit, sed semper aeclesiam, siue discernendi causa, siue quod inter congregationem, unde sinagoga et conuocationem, unde aecclesia nomen accepit. Distet aliquid quod scilicet congregari et pecora solent, quorum et greges proprie dicimus.
[4] De religione et fide
Dogma a putando philosophi nominarunt; idem hoc puto esse bonum hoc puto uerum. Religio appellata quod per eam uni deo religamus animas nostras ad cultum diuinum uinculo seruiendi quod uerbum compositum est a religendo id est eligendo ut ita Latinum uideatur religio, sicut eligio.
Tria sunt autem quae in religionis cultu #122a# ad colendum deum in hominibus perquirentur, id est fides, spes, caritas. In fide quid credendum, in spe quid sperandum, in caritate quid sit amandum. Fides est qua ueraciter credimus, id quod nequaquam uidere ualemus. Nam credere iam non possumus quod uidemus. Proprie autem nomen fidei inde est dictum si omnino fiat quod dictum est, aut promissum, et inde fides uocata ab eo quod fiat illud, quod inter utrosque placitum est, quasi interdum et hominem hinc et foedus. Spes uoca quod sit pes progrediendi quasi est pes. Vnde e contrario desperatio deest enim ibi pes, nullaque progrediendi facultas #M91# est, quia dum quisque peccatum amat, futuram gloriam non sperat. Caritas Grece Latine dilectio interpretatur quod duos in se inliget. Nam dilectio duobis incipit, quod est amor dei et proximi. De qua apostolus plenitudo inquit legis est dilectio. Maior est autem haec omnibus quia qui diligit credit, et sperat qui autem non diligit, quamuis multa bona faciat, frustra laborat. #122b# Omnis autem dilectio carnalis, non dilectio, sed magis amor dici solet. Dilectionis autem nomen, tantum in melioribus rebus accipi solet, sub ecclesiae autem uocabulo disctinctio quaedam reppertur. Ita ut in sacris ordinibus, et in quibusdam professionibus fideles ab inuicem distent.
[5] De clericis
Cleros et clericos hinc appellatos quia Mathias sorte electus est, quem primum per apostolos legimus ordinatum. Cleros enim Grece sors uel hereditas dicitur, propterea ergo dicti clerici, quia de sorte sunt domini uel quia domini partem habent. Generaliter autem clerici nuncupantur omnes qui in aecclesia Christi deseruiunt, quorum gradus et nomina haec sunt: Hostiarius, Psalmista, Lector, Exorcista, Acolitus, Subdiaconus, Diaconus, Presbyter, Episcopus. Ordo episcoporum quadripertitus est, id est in patriarchis, archiepiscopis, metropolitanis atque episcopis.
Patriarcha Greca lingua summus patrum interpretatur, quia primum id est apostolicum retinet locum, et ideo quod summo honore fungitur, tali nomine censetur #123a# sicut Romanus Antiocenus Alexandrinus. Archiepiscopus Greco uocabulo dicitur quod sit summus episcoporum. tenet enim uicem apostolicam, et presidet tam metropolitanis, quam episcopis ceteris. Singulis enim prouinciis preminet, quorum auctoritate et doctrina ceteri sacerdotes subiecti sunt, sine quibus reliquis episcopis nihil agere licet, sollicitudo enim totius prouintiae ipsis commissa est. Omnes autem superius designati ordines uno eodemque uocabulo episcopi nominantur, sed ideo priuato nomine quidam utuntur, propter distinctionem potestatum, quam singulariter acceperunt. Patriarcha pater principum. Archon enim princeps. Archiepiscopus princeps episcoporum, sicut metropolitanus a mensura ciuitatum. Episcopatus autem uocabulum inde dictum quod ille qui super efficitur super intendat, curam scilicet subditorum gerens. Scopin enim Latine intendere dicitur. Episcopi autem Grece Latine speculatores interpretantur. Nam speculator est prepositus in aecclesia dictus eo quod speculatur. #123b# atque perspiciat populorum infra se positorum mores et uitam. Pontifex princeps sacerdotum est quasi uia sequentium, ipse et summus sacerdos, ipse pontifex maximus nuncupatur. Ipse enim efficit sacerdotes, atque Leuitas ipse omnes ordines aecclesiasticos disponit. Ipse quid unusquisque facere debeat #M92# ostendit. Antea autem pontifices et reges erant. Nam maiorum haererat consuetudo ut rex esset etiam sacerdos uel pontifex, unde et Romani imperatores pontifices dicebantur. Vates, a ui mentis appellatos, cuius significatio multiplex est. Nam modo sacerdote modo prophetam significat modo poetam. Antestis sacerdos dictus ab eo quod ante stat. Primus est enim in ordine ecclesiae, et supra se nullum habet. Sacerdos autem nomen habet compositum ex Greco et Latino, quasi sacrum dans, sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sacrificando uocatus est, consecrat enim et sanctificat.
Sacerdos autem gentilium flamines dicebantur. Hi in capite habe#124a#bant pilleum, in quo erat breuis uirga, de super habens lanae aliquid quod cum perestum ferre non possent. Filo tantum capita religare coeperunt. Nam nudis penitus eos capitibus incedere nefas erat. Vnde a filo quo utebantur flamines dicti sunt quasi filamines. Verum festis diebus filo deposito pilleum imponebant pro sacerdotii eminentia. Presbyter Grece, Latine senior interpretatur, non pro etate uel decrepita senectute, sed propter honorem et dignitatem quam acceperunt presbyteri nominantur. Vnde et apud ueteres idem et episcopi et presbyteri fuerunt, quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis. Ideo autem presbyteri sacerdotes uocantur quia sacrum dant, sicut et episocpi qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent, quia nec chrismate frontem signant, nec paraclitum spiritum dant, quod solis episcopis deberi lectio Actus apostolorum demonstrat. Vnde et apud ueteres idem episcopi et presbyteri fuerunt, quia illud est ut diximus nomen dignitatis, hoc aetatis. Laeuitae ex nomine aucto#124b#ris uocati. A Leui autem Leuite exorti sunt. A quibus in templo dei mistici sacramenti ministeria explebantur. Hi Grece diacones Latini ministri dicuntur. Quod sicut in sacerdote consecratio ita in diacono ministerii dispensatio habetur.
Ippodiacones Grece, quos nos subdiacones dicimus, qui ideo sic appellantur quia subiacent preceptis, et officiis Leuitarum. Oblationes enim in templo dei a fidelibus ipsi suscipiunt et Leuitis superponendas altaribus deferunt. Hi apud Hebreos natinnei uocantur. Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis uocati, illi enim predicant populis quid sequantur. Isti canunt ut excitent ad conpunctionem animos audentium. Licet et quidam lectores ita miseranter pronuntient, ut quosdam ad luctum lamentationemque compellant. Idem etiam et pronuniatores uocantur quod porro adnuntient tanta enim et tam clara eorum est uox ut quamuis longe positorum aures adimpleant. Cantor autem uocatus quia uoce modulatur in can#125a#tu, huius duo genera dicuntur in arte musica, #M93# sicut ea docti homines Latine dicere potuerunt precentor et succentor scilicet qui uocem premittit in cantu, succentor autem qui subsequenter canendo respondit. Concentor autem dicitur qui consonat. Qui autem non consonat, non concinnit nec concentor erit. A coliti Grece Latine ceroferarii dicuntur a deportandis cereis quando legendum est euangelium aut sacrificum offerendum, tunc enim accenduntur luminaria ab eis et deportantur non ad effugandas tenebras. Dum sol eodem tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua in euangelio legitur. Erat lux uera quae inluminat omnem hominem uenientem in mundum. Exorciste ex Greco in Latinum adiurantes siue increpantes uocantur. Inuocant enim super caticuminos uel super eos qui habent spiritum in mundum nomen domini Iesu adiurantes per eum ut egrediatur ab eis. Ostiarii idem et ianitores qui in ueteri testamento elec#125b#ti sunt ad custodiam templi ut non ingrederetur ad eum inmundus in omni re. Dicti autem ostiarii quod prae sint ostiis templi, ipsi enim tenendes clauem omnia intus ex utraque parte custodiunt atque inter bonos et malos habentes iudicium fideles recipiunt infideles respuunt.
6] De monachis
Monachus Greca ethimologia uocatus, eo quod sit singularis. Monas enim Grece singularitas dicitur. Ergo si solitarius interpretatur uocabulum monachi, quid facit in turba qui solus est. Plura sunt enim genera monachorum. Coenobitae quos nos in commune uiuentes possumus appellare. Coenobium enim plurimorum est. Anchoritae sunt qui post cenobialem uitam deserta petunt, et soli habitant per deserta, et ab eo quod procul ab hominibus recesserunt, tali nomine nuncupantur. Sed anachoritae, Heliam et Iohannem, coenobite apostolos imitantur. Heremitae hi sunt qui et anachoritae ab hominum conspectu remoti, heremum et desertas solitudines appetentes.#126a# Nam heremum dicitur quasi remotum. Abba autem Sirum nomen significat in Latinum pater quod Paulus Romanis scribens exposuit dicens. In quo clamamus abba pater, duabus usus linguis. Dicit enim Siro nomine patrem, et rursus Latine nominat idem patrem.
[7] De ceteros fidelibus
Christianus quantum interpretatio ostendit de unctione deducitur siue de nomine auctoris creatoris. A Christo enim Christiani sunt cognominati, sicut a Iuda Iudaei. De magistri quippe nomine cognomen sectatoribus datum est. Christiani autem olim a Iudaeis quasi obprobrium Nazarei uocabuntur, pro eo quod dominus noster atque saluator a uico quodam Galilea Nazareus sit appellatus. #M94# Non se autem glorietur Christianum qui nomen habet et facta non habet. Vbi autem nomen secutum fuerit opus. certissime ille est Christianus, quia se factis ostendit Christianum, ambulans sicut et ille ambulauit a quo et nomen traxit. Catholicus uniuersalis siue generalis interpretatur. Nam Greci uniuersale catholicon uocant.
#126b# Ortodoxus est recte credens, et ut credit recte uiuens. Ortho enim Grece recte dicitur, doxo gloriae. Hoc est uir recte gloriae, quo nomine non potest uocari qui aliter uiuit quam credit. Neophitus Grece Latine nouellus dicitur, et rudis fidelis uel nuper renatus interpretari potest.
Catecuminus pro eo quod adhuc doctrinam fidei audit necdum tamen baptismum percepit, nam catecuminus Grece, Latine auditor interpretatur. Competens uocatur quia per instructionem fidei competit gratiam Christi, inde et appetendo conpetentes uocati. Laicus popularis, laos enim Grece populus dicitur. pro selitus id est aduena et circumcisus qui miscebatur populo dei Grecum est.
[8] De heresi et scismate
Heresis Grece ab electione uocatur, quod scilicet unus quisque id sibi de herese et scismate eligat, quod melius illi esse uidetur ut philosophi peripathetici achademici et epicurei et stoici, uel siqui alii qui peruersum dogma ex cogitantes arbitrio suo de aecclesia recesserunt. Inde ergo hereses dicta Greca nocere ex interpretatione electionis, qua #127a# quisque arbitrio suo ad instituenda siue ad suscipienda quelibet ipse sibi eligit. Nobis uero nihil ex nostro arbitrio inducere licet sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit.
Apostolos dei habemus auctores qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus ad signauerunt. Itaque etiam si angelus de caelis aliter euangelizauerit anathema uocabitur.
Secta a sectando et tenendo nominata, nam sectas dicimus habitus animorum ac instituta circa disciplinam fideliter uel propositum quem tenendo sequuntur longe alia in religionis cultu opinantes quam ceteri. Scisma ab scissura animorum uocata, eodem enim cultu scismaticus, eodemque ritu credit ut ceteri solo congregationis delectatur discidio. Fit autem scisma cum dicunt omnes nos sanctificamus inmundos et cetera similia. Superstitio dicta eo quod sit superflua aut superstituta obseruatio.
Alii dicunt a senibus que multis annis superstites peretatem delerant, et errant superstitione quadam nescientes quae ueteres colunt aut ueterum #127b# ignari adsciscant. Lucretius autem superstitionem dicit superstantium rerum, id est caelestium et diuinorum quae super nos stant sed #M95# maledicta. Hereticorum autem dogmata ut facile possint agnosci, causas eorum uel nomina demonstrari oportet.
[9] De heresibus Iudeorum
Sunt enim hereses Iudaeorum quas quidam eorum contra Christi fidem repperientes, praui dogmatis auctores extiterunt, quorum haec sunt nomina. Efnei, Galilei, iii Marbonite, iiii Genirente, u Meristae, ui Saducei, uii Pharisei, uiii Erodiani, uiiii Samaritae, x Ymerobaptistae.
Efnei dicunt Christum docuisse illos omnem abstinentiam. Galilei et ipsi dicunt Christum uenisse et docuisse eos ne dicerent dominum caesarem. neue eius monitis uterentur. Marbonei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos in omni re se baptizare. Genistae praesumunt quoniam de genere Abrahae sunt, nam cum in Babilonem uenisset populus dei plerique relinquentes uxores suas, Babiloniis mulieribus adheserunt, quidam autem Israheliticis tantum coniugiis contenti, uel ex eis geniti dum re#128a#uersi essent de Babilonia diuiserunt se ab omni populo, et assumpserunt sibi nomen iactantiae. Meristae separant scripturas, non credentes omnibus prophetis, dicentes aliis et aliis spiritibus illos prophetasse.
Saducaei qui interpretantur iusti uindicant enim sibi quod non sunt. Negant resurrectionem dicentes. Dictum est in Genesi Adae de terra es, et in terram ibis, hi quinque tamen libros legis recipiunt prophetarum autem uaticinia respuunt. Pharisaei negant Christum uenisse nec ulla in re supra dictis communicant. Pharisaei siquidem et Saducei inter se contrarii sunt. Nam Pharisei ex Hebreo in Latinum interpretantur diuisi, eo quod traditionum et obseruationum, quas illi deuterosis uocant, iustitiam preferant, unde et diuisi uocantur a populo quasi per iustitiam. Erodiani nam temporibus saluatoris haec hereses surrexunt, hi Herodem magnificabant dicentes, Ipsum esse Christum. Samarite quoque custodes interpretantur, qui in locum Israhel iam captiuo, et transducto in Babiloniam populo #128b# translati sunt in terram decem tribuum et ex parte sine lege Israhelitarum consuetudinem optinent. Isti prophetas non recipiunt atque in obseruationibus suis a Iudeaeis omnibus separantur, quorum superstitio proculdubio omnibus nota est. Imerobaptistae dicti eo quod cottidie uestimenta sua et corpora lauent. Preterea quoque plures heresum species inueniunt, quae in temporibus Christianis exortae per inuentores et sequaces eorum, fidem catholicam inpugnare solitae sunt, quas etiam pater Augustinus ad Quoduultdeum diaconum scribens satis manifeste declarat. Sed quia memo#M96#ratus doctor in diffinitionibus suis aecclesiastica dogmata enumerans, quid credendum, quid ue cauendum sit, lucide descripsit, ommisso hereticorum catalogo fidei catholicae iura, in hoc opere inserenda censemus.
[10] De diffinitionibus recte fidei et aeclesiasticorum dogmatum
Credimus unum deum esse patrem et filium, et spiritum sanctum, patrem eo quod habeat filium, filium eo quod habeat patrem. Spiritum sanctum eo quod sit #129a# ex patre et filio. Pater ergo prinicipium deitatis, qui sicut numquam fuit non deus. Ita numquam non sint non pater a quo filius natus, a quo spiritus sanctus non natus quia non est filius, neque ingenitus, quia non est pater nec facias spiritus sanctus quia non est ex nihilo, sed ex patre deo et filio deus procedens. Pater aeternus eo quod habeat filium aeternum, cuius aeternus sit pater. Filius aeternus, eo quod sit patri et spiritui sancto coaeternus. Spiritus sanctus aeternus eo quod sit patri et filio coaeternus. Non confusa in una persona trinitas, ut Sabellius dicit. Neque separata, aut diuisa in natura diuinitas, ut Arrius blasphemat, sed alter in persona pater, alter in persona filius, alter in persona spiritus sanctus, unus in natura. In sancta trinitate deus pater et filius et spiritus sanctus. Non pater carnem adsumpsit, neque spiritus sanctus, sed filius tantum ut quierat in diuinitate patris dei filius, ipse fieret in homine hominis filius, ne filii nomen ad alterum transiret qui non esset natiuitate filius. Dei ergo filius hominis factus est filius.
Natus secundum diuinitatem naturae ex deo dei filius, et secundum ueritatem naturae ex homine, hominis filius, ut ueritas geniti, non adoptione, non #129b# appellatione, sed in utraque natiuitate filii nomen nascendo haberet, et esset uerus deus, et uerus homo unus filius. Non ergo duos Christos, neque duos filios, sed deum et hominem unum filium quem propterea et unigenitum dicimus, manentem in duabus substantiis, sicut ei naturae ueritas contulit, non confusis naturis, neque inmixtis, sicuti Timothiani uolunt, sed societate uniti. Deus ergo hominem adsumpsit, homo in deum transiuit. Non naturae uersibilitate, sicut Apollinaristae dicunt, sed dei dignatione, ut nec deus mutaretur in humana substantia, adsumendo hominem, nec homo in diuina glorificatus in deum, quia mutatio uel uersibilitas naturae, et diminutionem et abolitionem substantiae facit. Creditur a nobis sine confusione coniuncta trinitas sine separatione distincta. Natus est ergo dei filius ex homine, et non per hominem, id est non ex uiri coitu sicut hebion dicit, sed carnem ex uirginis corpore trahens et non de caelo secum afferens, sicut Marcion, Origenis, et Eutyches adfirmant #130a# neque in fantasia, id est absque carne sicut Valentinus, neque {Greek dokhci} id est putatiue imaginatum, sed corpus uerum, non tantum carnem ex carne sic#M97#ut Marcianus, sed uerus deus ex diuinitate, et uerus homo ex carne, unus filius in diuinitate uerbum patris, et deus in homine anima et caro. Anima non absque sensu et ratione ut Apollinaris, neque caro absque anima ut Anomocus, sed anima cum ratione sua et caro cum sensibus suis, per quos sensus ueros in passione, et ante passionem carnis suae dolores sustinuit. Neque sic est natus ex uirgine ut deitatis initium homo nascendo acceperit, quasi antequam ex uirgine nasceretur deus non fuerit sicut Artemon et Birillus, et Marcellus docuerunt, sed aeternus deus homo ex uirgine natus est.
Nihil creatum aut seruiens in trinitate credendum, ut uult Dionisius, fons Arrii, nihil in aequale ut Eunomius nihil gratia aequale ut uult Aethius, nihil anterius posterius ue, aut minus ut Arrius, nihil extraneum aut officiale alteri ut Macedonius, nihil persuasione aut subreptione insertum ut Manicheus, nihil #130b# corporeum, ut Melito et Tertullianus, nihil corporaliter effigiatum ut Antropoformus et Vadianus, nihil sibi inuisibile ut Origenis, nihil creaturis uisibile ut Fortunatus, nihil moribus uel uoluntate diuersum ut Martion, nihil trinitatis essentia, ad creaturarum naturam deductum ut Plato et Tertullianus, nihil officio singulare, nec alteri communicabile ut Origenis. nihil confusum ut Sabellius, sed totum perfectum, quia totum ex uno et unum non tamen solitarium, ut praesumunt Siluanus et Praxetos, Pentapolitana damnabilis illa doctrina. Omousion ergo id est in diuinitate patris filius; Omousion patri et filio spiritus sanctus, omousion deo et homini unus filius manens, deus in homine suo in gloria patris desiderabilis uideri ab angelis, sicut pater et spiritus sanctus adoratur ab angelis, et ab omni creatura, non homo preter deum, uel Christus cum deo sicut Nestorius blasphemat, sed homo in deo et in homine deus.
Erit resurrectio mortuorum hominum, sed una et semel, non prima iustorum, et secunda peccatorum ut fabula somniatur, sed una ominium, et si id resurgere dicitur quod cadit. #131a# Caro ergo nostra in ueritate resurgit, sicut in ueritate cadit, et non secundum Origenem in mutatio corporum erit, id est aliud nouum corpus pro carne, sed eadem caro corruptibilis tam iustorum quam iniustorum caro incorruptibilis resurgit, ut uel poenam sufferre possit pro peccatis, uel ingloria eterna manere pro meritis. Omnium enim hominum erit resurrectio, si omnium erit, ergo omnis moriuntur ut mors ab Adam ducta omnibus filius eius dominetur, et maneat illud priuilegium in domino quod de eo specialiter dicitur. Non dabis secundum tuum uidere corruptionem, et caro eius non uidit corruptionem, hanc rationem maxima patrum turba tradente suscepimus, uerum quia sunt et alii Adaeque catholici et eruditi uiri, qui credunt animam in corpore manentem inmutandos ad incorruptionem et inmortalitatem eos qui in aduentu domini uiui #M98# inueniendi sunt, et hoc eis reputari pro resurrectione ex mortuis, quod mortalitatem inmutatione deponant, non morte quolibet #131b# quis adquiescat modo non est hereticus nisi contentione hereticus fiat, sufficit enim in ecclesiae lege carnis resurrectionem credere futuram de morte.
Quod autem dicimus in symbolo in aduentu domini uiuos ac mortuos iudicandos, non iustos et peccatores indicare, sicut Diodorus significare putat, sed uiuos eos, qui in carne inueniendi sunt dicit, qui adhuc credituri, morituri creduntur uel inmutandi sicut alii uolunt ut suscitati continuo, uel reformati, cum ante mortuis iudicentur. Post resurrectionem et iudicium non credamus restitutionem futuram, qua Originis delerat ut daemones uel impii homines, post tormenta quasi suppliciis expurgati, uel illi in angelicam redeant, qua creati sunt dignitatem, uel isti iustorum societate donentur, eo quod hoc diuinae conueniat pietati, ne quid ex rationabilibus pereat creaturis, sed quolibet modo saluentur, sed nos credamus ipsi iudici omnium et retributori iusto, #132a# qui dixit, ibunt impii in supplicium aeternum. Iusti autem in uitam aeternam ut percipiant fructum operum suorum. In principio creauit deus caelum et terram et aquam ex nihilo, et cum adhuc tenebrae ipsam aquam occultarent, et aqua terram absconderet, facti sunt angeli, et omnes caelestes uirtutes, ut non esset otiosa dei bonitas, sed haberet in quibus per multa ante spatia bonitatem suam ostenderet, et ita hic uisibilis mundus, ex materia quae a deo creata fuerat factus est et ornatus. Nihil incorporeum et inuisibile natura credendum, nisi solum deum, id est patrem et filium et spiritum sanctum, qui ex eo incorporeus creditur, quia ubique est et omnia implet atque constringit, ideo inuisibilis omnibus creaturis quia incorporeus est. Creatura omnis corporea angeli et omnes caelestes uirtutes, corpore licet non carne subsistant, ex eo autem corporeas esse credimus, intellectuales naturas, quod localiter circam scribitur, sicut et anima humana quae carne clauditur et daemones qui per sub#132b#stantiam angelicae naturae sunt.
Inmortales credimus intellectuales naturas. qui carne carent nec habent quo cadant, ut resurrectione egeant post ruinam. Inde necessario animas hominum non esse ab initio inter caeteras intellectuales naturas, nec simul creatas, sicut Origenis fingit. Neque cum corporibus per coitum seminantur, sicut Luciferiani et Cirillus, et aliqui Latinorum presumptores affirmant, quasi naturae consequentia seruiente, sed dicimus corpus tantum per coniugii copulam seminari. Creationem uero animae soli creatori omnium nosse, dei uero iudicio coagulari in uulua, et conpingi atque formari ac formato iam corpore animam creari et infundi ut uiuat in utero homo ex anima constans et corpore et egrediatur uiuus ex utero plenus humana substantia. Neque duas animas esse dicimus #M99# in uno homine, sicut Iacobus et alii Sirorum scribunt, unam animalem qua animatur corpus et inmixta sit sanguine et alteram spiritalem, quae rationem ministret sed dicimus unam eandemque esse animam in homine quae et #133a# corpus sua societate uiuificet, et semetipsam sua ratione disponat, habens in se libertatem arbitrii, ut in suae substantiae legat cogitatione quod uult. Solum hominem credimus habere animam substantiam quae et exuta corpore uiuit et sensus suos atque ingenia uiuaciter tenet neque cum corpore moritur ut Arabs asserit. Neque post modum interitura sicut Zenon dicit quia substantialiter uiuit. Animalium uero animae non sunt substantiae sed cum carne ipsa carnis uiuacitate nascuntur, et cum carnis morte finiuntur, et ideo nec ratione reguntur, sicut Plato et Alexander putant sed ad omnia naturae incitamento ducuntur.
Anima humana non cum carne moritur quia nec cum carne ut superius diximus seminatur sed formata inuenire matris corpore dei iudicio creari et infundi, ut uiuat homo intus in utero et sic procedat natiuitate inmundum. Duabus substantiis constat homo anim tantum et carne, anima cum ratione sua et carne cum sensibus suis, quos tamen sensus absque animae societate non mouet caro, anima #133b# uero et sine carne rationale suum tenet. Non est tertius in substantia hominis spiritus ut Didimus contendit sed spiritus ipsa est anima pro spiritali natura uel pro eo quod spiret incorpore spiritus appellatur anima uero ex eo uocari quod dat uiuendum, uel ad uiuificandum anima et corpus tertium uero quam ab apostolo cum anima et corpore inducitur spiritum gratiam sancti spiritus esse intellegamus, quam orat apostolus ut integra perseueret in nobis, nec nostro uitio aut minuatur aut fugetur a nobis, qui spiritus sanctus effugiet fictum. Libertati arbitrii sui commissus est homo statim in prima mundi conditione ut salua uigilantia mentis ad nitente etiam precepti custodia perseueraret si uelit in id quod creatus fuerat permanere. Postquam uero seductione serpentis per Euam cecidit, naturae bonum perdidit pariter et uigorem arbitrii. Non tamen electionem, ne non esset suum quod emendaret peccatum, nec merito indulgeretur quod non arbitrio doluisset.
Manet itaque ad quaerendum salutem arbitrii libertas, id est #134a# rationalis uoluntas sed admonente prius deo et inuitante ad salutem ut uel eligat uel sequatur, uel agat occasione salutis, hoc est inspiratione dei, ut autem consequatur quod elegit, uel quod sequitur, uel quod occasione agit dei esse libere confitemur. Initium ergo salutis nostrae, deo miserante habemus, ut ad quiescamus salutari inspirationi nostrae potestatis est. Vt adipiscamur, quod adquiescendum admonitione cupimus diuini est muneris. Vt non labamur adepto salutis munere sollicitudinis nostrae est, #M100# et caelestis pariter adiutorii. Vt lamabur potestatis nostrae est et ignauiae.
Baptismum unum est sed in ecclesia ubi una fides est. Vbi in nomine patris et filii et spiritus sancti datur, et ideo si qui apud illos hereticos baptizati sunt qui in sanctae trinitatis confessione baptizant, et ueniunt ad nos recipiantur quidem quasi baptizati, ne sanctae trinitatis inuocatio, uel confessio adnulletur sed doceantur ante et instruantur. Quo sensu sanctae trinitatis mysterium in aecclesia teneatur, et si consentiunt #134b# credere, uel adquiescunt confiteri.
Purgati iam fidei integritate confirmentur manus impositione. Si uero paruuli sunt uel hebetes qui doctrinam non capiant, respondeant pro illis qui illis offerunt iuxta morem baptizandi, et sic manus impositione et crismate communiti, eucharistiae mysteriis admittantur. Illos autem qui non in sanctae trinitatis inuocatione apud hereticos baptizati sunt et ueniunt ad nos baptizari debere pronuntiamus non rebaptizari. Neque enim credendum est eos fuisse baptizatos, qui in nomine patris et filii et spiritus sancti, iuxta regulam a domino positam tincti sunt, ut sunt Paulianistae, Procliani, Boritae, uel spuri si fori Fotiniaci, qui nunc uocantur Bonosiani, Montani et Manichei uariata impietatis germina uel caeteri istorum originis siue ordinis pestisque qui duo principia sibi ignota introducunt, ut Cerdo et Martion, uel contraria ut Manicheus, uel tria et barbara ut Secianus et Theudotus, uel multa ut Valentinus, uel Christum hominem fuisse absque deo ut Therinthus et Hebion et Harithemon et Fotinus.
#135a#Existis in quam si qui ad nos uenerint non requirendum ab his uirum baptizati sint an non, sed hoc tantum si credant in aecclesiae fidem et baptizentur aecclesiastico baptismate. Cottidie eucharistiae communionem precipere, nec laudo, nec uitupero. Omnibus tamen dominicis diebus communicandum hortor, si tamen mens in affectu peccandi non sit. Nam habentem adhuc uoluntatem peccandi grauari magis dico eucharistiae perceptione, quam purificari. Et ideo quamuis quis peccato mordeatur peccandi decet ero non habeat uoluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrimis et orationibus, et confidens de domini miscericordia, qui peccata pie confessioni donare consueuit, accedat ad eucharistiam intrepidus et securus, sed hoc de illo dico, quem capitalia et mortalia peccata non grauant. Nam quem mortalia crimina post baptismum commissa premunt, hortor prius publica poenitentia, satisfacere, et ita sacerdotis iudicio reconciliatum communioni sociari si uult, non ad iudicium et condemnatio#135b#nem sui eucharistiam percipere, sed et secreta satisfactione solui mortalia crimina, non negamus, sed mutato prius saeculari habitu, et confesso religionis studio, per uitae correctionem, et iugi immo perpetuo luctu, miserante deo ita dum taxat, ut contraria pro his quae poenitet agat et eucharistiam omnibus dominicis supplex et submissus usque ad mortem percipiat.
#M101#Poenitentia uera est poenitenda, non admittere, et commissa deflere, satisfactio poenitentieae est causas peccatorum excludere nec earum suggestionibus aditum indulgere. In diuinis repromissionibus, nihil terrenum uel transitorium expectemus, sicut Melitiani sperant, non nuptiarum copulam, sicut Cerinthus et Marcion delerant, non quod ad cibum uel potum pertinet, sicut Papia auctore terrenus et Tertullianus, et Lactantius adquiescunt, neque per mille annos post resurrectionem regnum Christi in terra futurum, et sanctos cum illo in deliciis regnaturos speremus, sic nepus docuit, qui primam iustorum et secundam impiorum confinxit.
#136a# Et inter has duas mortuorum resurrectiones gentes ignorantes deum, in angulis terrarum in carne reseruandas, quae per mille annos regni in terra iustorum instigante diabolo mouendae sunt ad pugnam contra iustos regnantes, et domino pro iustis pugnante, imbre igneo compescendas atque ita mortuos cum ceteris in impietate mortuis ad aeterna supplicia in incorruptibili carne resuscitandas. Nullum credimus ad salutem, nisi deo inuitante uenire, nullum inuitatum salutem suam nisi deo auxiliante operari, nullum nisi orantem auxilium promereri, nullum uoluntate dei perire, sed permissa, pro electione arbitrii, ne ingenuitas potestatis semel hominibus adtributa, ad sertulem cogatur necessitatem.
Malum uel malitiam non esse ad deo creatam, sed a diabolo inuentam, qui et ipse bonus a deo creatus est, sed quia libero arbitrio ut puta rationabilis creatura commissus est, et cogitandi acceperat facultatem, scientiam boni uertit #136b# ad malum, et multa cogitando factus est inuentor mali, quod in se perdiderat inuidit in aliis, nec contentus solus perire suasit aliis ut qui esset suae malitiae inuentor fieret, et aliorum auctor. Et ex eo malum uel malitia percucurrit inter ceteras rationabiles creaturas. Vnde cognoscimus nihil esse natura inmutabile, nisi solum deum patrem et filium et spiritum sanctum, qui mutari non potest a bono, quia natura possidet bonum, nec potest aliud quid esse quam bonus. Angeli uero qui milla qua creati sunt beatitudine perseuerant, non natura possident bonum, ut non mutarentur cum ceteris, sed arbitri seruantes bonam uoluntatem, bonam conditionis et fidem domino suo, unde et merito ab ipso domino sancti angeli uocantur, quod tenuerunt arbitrii sanctitatem, nec sociorum exemplo deuiauerunt a bono. Bonae sunt nuptiae sed causa filiorum non concupiscentiae fornicationis obtentu. Melior est continentia sed non sibi sufficit ad beatitudinem si pro solo amore pudicitiae retinetur #137a# sed si cum hoc affectu causa uacandi domino eligitur alioquin diuortium magis coniugii uidebitur esse quam castitas. Virginitas utrique bono praecelsior est, quia et na#M102#turam uincit et pugnam. Nam naturam corporis integritate pugnam, castimoniae pace. Bonum est in cibo cum gratiarum actione sumere, quicquid deus edendum precepit, abstinere autem aliquibus non quasi a malis, sed quasi non necessariis non est malum, moderari uero carnium usum pro necessitate et tempore, propriae Christianorum est. Malas dicere nuptias, uel fornicationi comparandas, aut stupro, cibos uero credere malos, uel mali causa creari percipientibus. Non est Christianorum sed proprie Encrathitarum, et Manicheorum.
Sacratae deo uirginitati nuptias coequari, et pro amore castigandi corporis abstinentibus a uino, uel carnibus nihil credere meriti adcrescere. Non est hoc Christiani sed Iouiniani. Integra fide credendum est beatam Mariam dei Christi matrem et uirginem genuisse, et post partum uirginem permansisse, nec in hoc blasphemiae Eliudii adquiescendum qui #137b# dixit, uirgo ante partum non uirgo post partum. Elementa id est caelum et terram non credamus abolenda per ignem, sed in melius commutanda figuram mundi, id est imaginem non substantiam transituram.
Bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare, melius est pro intentione sequendi dominum in semel donare, et absolutum sollicitudine egere cum Christo. Maritum duarum post baptismum matronarum, clericum non ordinandum neque eum qui unam quidem sed concubinam, non matronam habuit nec illum qui uiduam et repudiatam, uel meretricem in matrimonio sumpsit. Nec eum qui semetipsum abscidit quolibet corporis sui membro indignatione aliqua uel iusto in iustoue timore superatus truncauerit, neque illum qui usuras accepisse conuincitur, aut in scena lusisse noscitur, neque eum qui publica poenitentia mortalia crimina deflet, nec illum qui aliquando infuriam uersus, insaniuit uel aflatione diaboli uexatus est.
Nec eum qui per ambitionem ad imi#138a#tationem Simonis Magi pecuniam offert. Sanctorum corpora et praecipue beatorum martirum reliquias, ac si Christi membra sincerissime honoranda, et basilicas eorum nominibus appellatas, uelut loca diuinio cultui mancipata affectu piisimo, et deuotione fidelissima ad eundas, si quis contra hanc sententiam uenit. Non Christianus, sed Eunomianus et Vigilantianus creditur. Baptizatis autem iter esse salutis. Nullum caticuminum quamuis in bonis operibus defunctum uitam aeternam habere credamus excepto martirio ubi tota baptismi sacramenta complentur. Baptizandus confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus respondit, hoc et martir coram persecutore facit, qui et confitetur fidem et interrogatus respondit ille post confessionem, uel aspergitur aqua uel tinguitur. et hic uel aspergitur sanguine, uel tinguitur igne, ille manus inpositione pontificis accipit #138b# spiritum sanctum, hic habitaculum efficitur spiritus sancti, dum non est ipse qui loquitur, sed spiritus patris qui in illo loquitur. Ille communicauit eucharistiae in commemoratione mortis domini, hic ipsi Christo commoritur, ille confitetur se mundi actibus renuntiaturum, hic ipsi renuntiat uitae, illi peccata omnia remittuntur, in isto extinguntur. In eucharistia non debet aqua pura offeri, ut quidam sobrietatis imagine falluntur, sed uinum et aqua mixtum quia et uinum fuit in redemptionis nostrae misterio cum dicit, non bibam amodo ex hoc genimine uitis, et aqua mixtum, quod post caenam dabatur, sed et delatere eius quod lancea perfossum est aqua cum sanguine egressa uinum de uera carnis eius uite cum aqua expressum ostenditur.
Bona est caro nostra et ualde bona ut puta a bono et solo deo condita, et non est mala ut uolunt Sethianus et Opinianus, et Patricianius. Nec mali causa #139a# ut docuit Florinus. Nec ex bono et malo compacta ut Manicheus blasphemat, sed cum sit creatione bona arbitrio animae efficitur nobis, uel bona uel mala non in mutatione substantiae, sed exsecutionis mercede. Ipsa enim est quaestatuitur ante tribunal Christi in qua perferat anima propria corporis prout gessit, siue bonum siue malum.
In resurrectione ex mortuis sexus forma non mutabitur, sed uir mortuus resurget in forma uiri, et femina in forma feminae. Non carens sexu, sed tamen huius uitae tantum conditione. Non specie naturali, ne non sit uera resurrectio si non id resurgit quod cadit. Ante passionem domini omnes sanctorum animae in inferno sub debito praeuaricationis Adae tenebantur, donec auctoritate domini per indebitam eius mortem, de seruili conditione liberarentur. Post ascensionem domini ad caelos omnium sanctorum animae cum Christo #139b# sunt, et exeuntes de corpore ad Christum uadunt, expectantes resurrectionem corporis sui, ut ad integram et perpetuam beatitudinem cum ipso pariter inmutentur, sicut et peccatorum animae in inferno sub timore positae expectant resurrectionem sui corporis ut cum ipso ad poenam conuertantur aeternam.
Poenitentiam abolere peccata indubitanter credimus, etiam si in ultimo uitae spiritu admissorum poeniteat et publica uel supplici lamentatione peccata prodantur, quia propositum dei quo decreuit saluare quod perierat, stat immobile, et ideo quia uoluntas eius non mutatur, siue emendatione uitae si #M104# tempus conceditur, siue supplici confessione si continuo uita exceditur, uenia peccatorum fideliter praesumatur ab illo, qui non uult mortem peccatoris sed #140a# ut conuertatur a perditione poenitendo, et saluatus miseratione domini uiuat, si quis aliter de iustissima dei pietate sentit, non Christianus, sed Nouatianus est.
Internas animae cogitationes diabolum non uidere certi sumus sed motibus eas corporis ab illo et affectionum indicus colligi et experimento didicimus. Secreta autem cordis solus ille nouit ad quem dicitur. Tu solus nosti corda filiorum hominum. Non omnes cogitationes nostrae malae semper diaboli instinctu excitantur, sed aliquotiens ex nostri arbitrii motu emergunt. Bonae autem cogitationes semper a deo sunt.
Daemones per inergiam non credimus substantialiter in labi animae sed applicatione et obpressione uniri, in labi autem menti illi soli possibile est qui creauit, qui natura subsistens incorporeus capabilis est suae facturae. Signa et prodigia et sanitates etiam peccatores in nomine domini facere ab ipso deo #140b# didicimus, et cum alios hac praesumptione uiuent sibi per ambitionem humanae gloriae nocent, quae uia gloriantur in dato falso non meritis debito. Signis et prodigiis clarum posse fieri Christianum, non tamen sanctum si intemperatis et asperis moribus agat, temperatis autem et placidis moribus etiam absque signorum efficatia, et sanctum et perfectum et dei hominem fieri recte credimus.
Nullus sanctus et iustus caret peccato, nec tamen ex hoc desinit esse iustus uel sanctus cum affectu teneat sanctitatem. Non enim naturae uiribus, sed propositi adiuuamento per dei gratiam adquirimus sanctitatem, et ideo ueraciter se omnes sancti pronuntiant peccatores quia in ueritate habent, quod plangant, et si non repraehensione conscientiae certe mobilitate praeuaricatricis naturae.
Pascha id est dominicae resurrectionis sollemnitas, ante #141a# transgressum uernalis aequinoctu, et sextae decime lunae initium non potest celebrari eodem tamen mense natae. Propter nouellos legislatores qui ideo animam tantum ad imaginem dei creatam dicunt, ut quia deus incorporeus recte creditur, etiam anima incorporea esse credatur, libere confitemur imaginem in aeternitate, similitudinem in moribus inuenire.
EXPLICIT LIBER IIII