Jump to content

De rerum naturis (Rabanus)/XIX

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber XIX

 Liber XVIII Liber XX 

INCIPIT LIBER XVIIII

[recensere]

 

[1] De cultura agrorum

 

Cultura est quae frumenta uel uina magno labore quaeruntur ab incolendo uocata. Diuitiae enim antiquorum in his duobus erant, bene pascere et bene arare. Cultura agri cinis aratio intermissio, incensio stipularum, stercoratio, occatio, runcatio. Cinis est incendium per quod ager inutilem humorem exudat. Aratio dicta quae de aere prius terrae culturam exercebant, antequam ferri fuisset usus repertus. Duplex autem aratio, uernalis et autumnalis. Intermissio est, quia alterius annis uacuus ager uires recipit. Stercoratio est laeta nimis aspersio. Stercus autem uocatum uel quia sternitur in agris, uel quia ex tergi oporteat quod sordidum in ciuitate redundat. Idem et funus est qui per agros lacitur. Et dictus fimus id est stercus quod uulgo laetamen uocatur, eo quod suo nutrimento laeta faciat germina, reddatque arua pinguia et fecunda. Occatio est cum rustici satione facta bubus dimissis grandes glebas cedant, ac ligonibus, frangunt, et dicta occatio quasi ob cecatio quod operiat semina. Occare igitur est operire terra semina uite uel arbores. Runcatio est a terra herbas uellere. Nam rus terrae sunt, sulcus a sole uocatus quod pro scissus solem capiat. Veractum dictum quasi uere actum. Idem aratum, pro scissio est aratio prima cum adhuc durus ager est. Satio dicta, quasi seminis actio quasi satorum actio. #197a# Serere autem uocatum qui #M504# hoc sereno caelo faciendum. Non per imbres, hinc est et illud Virgilianum, nudas ara sere nudus. Messis a metendo, id est a recidendo dicta. Seges autem de semine dicta quod iacim siue a sectione. Spiritaliter autem in scripturis sacris agricultura, corda credentium intelleguntur, in quibus fructus uirtutum germinant. Vnde apostolos ad credentes ait, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. Agricola autem Deus est. Vnde Dominus in eum ait: Ego sum uitis uera, et pater meus agricola est. Item agricola apostolis sunt, uel ceteri predicatores. Coloni uero sancti intelleguntur. Vnde in euangelio dicit: Malos male perdet, id est Iudeos, et uineam suam tradet colonis aliis. Operarii apostoli uel ceteri predicatores in euangelio legitur: Rogate Dominum messis ut mittice operarios in messem suam. Aliter operarii heretici, in apostolo: Videte inquit canes. Videte malos operarios. Videte concessiones. Incenduntur ergo igne agri, ut omnes humor inutilis exsudat quando per zelum Dei. Omnis superfluitas uitiorum a cordibus electorum exuritur, ne ibi quicquam pestiferum germinet.

Arantur agri quando per doctores predicationem turbe credentium exercentur et preparantur ad accipiendum semen uerbi Dei. Semen enim est uerbum Dei, ut in euangelio Dominus ipse ostendit. Stercora ergo in agrum mittuntur ut melius fructificet qu per recordationem peccatorum qui#M505#que fideles ad penitentiam prouocabuntur, ut melius in sulcis iustitiae crescat germen recte fidei et fructus bone operationes. Sulci sunt corda fidelium ut in Psalmo: sulcos eius inebria. Et in Iob: Si aduersum me terra mea clamat, et cum ipso sulci eius deflent. Semen diuina predicatio, ut in euangelio: Exiit qui seminat semen suum. Semen hereticorum predicatio aqua #198a# stultitiae perfusa, ut in Pentatheuco omne semen super quod ceciderit aqua inmundum erit. Arator crux, siue predicationis officium, uel inchoatio bonorum operum. Vt in euangelio: Nemo mittens manum in aratrum respiciens retro, aptus est regno caelorum. Arare predicationis est, officium exercere. Vnde in Regum legitur: Et ipse in xii arantibus unus erat. Seminare est, predicationis sermonem in corda fidelium spargere, ut in propheta: Et seminabunt agros. Segetes autem plebes sunt fidelium quas mundant et expurgant agricultores spiritales, hoc est doctores sancti ne quicquam ibi crescat inutile atque uirulentum. Messis uero ubertas est, uel copia fidelium, ut in euangelio Dominus ad apostolos ait: Leuate oculos uestros et uidete regiones quia albe sunt iam ad messem. Aliter autem messis consummatio est saeculi. Messores uero angeli Dei. Triticum autem electi sunt et zizania reprobi. Colliguntur ergo segetes et rediguntur in manipulos, ut in horreum Domini collocentur. Cum sancti uiri cum manipulis uirtutum in caelestem mansionem recipiuntur. Vt est in Psalmo: Venienter inquit uenient, in exultatione portantes manipulos suos, hoc est mercedem bonorum operum metentes. Zizania uero scandala uel male uiuentes intelleguntur, ut in euangelio scriptum est: Venti inimicus et superseminauit zizania in medio tritici. Et paulo post: Alligate inquit zizania fasciculis ad comburendum. Triticum autem congregare in horreum meum.

 

[2] De frumentis

 

Frumenta sunt propie quae arista habent, fruges autem reliquae. Spiritaliter autem frumentum, aut ipsum redemptorem nostrum significat qui in euangelio ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet. Vel sanctos uiros qui menbra sunt corporis eius. Item frumentum predicationis sermonem significat. Vnde Salomon ait: Qui abscondit frumentum, maledicetur in populis. Triticum autem similiter electos significat, qui pertinent ad horreum Dominicum sicut supra ostendimus. Silico genus tritici a serendo dictum. Nam in pane species eius precipue est. Horredeum dictum, quod pre ceteris generibus frumenti antea fiat aridum, uel quod spica eius ordines habeat. Significat autem hordeum litteram legis ueteris, quae carnalibus Iudaeis ad alimentum data est. Vnde in euangelio legitur, ex v panibus hordeacus, quinque milia hominum domi#M506#nus satianti. Rursum in Genesi scriptum est de Isaac: Seuit Isaac, et inuenit in illo anno centuplum hordei. Arista appellata, quod prius ipsa arescat. Culmus est ipse calamus spicae, quia radicibus nascitur, et dictus culmus, quasi calamus. Folliculum est theca frumenti, in qua granum seruatur, interius, haec super spicam uallo instructa munimen pretendet, ne auium minorum morsibus spica suis fructibus exuatur. Aut uestigus proteratur. Haec quoque obseruantiam carnalem legis, ueteris significant, in qua medulla sensus spiritalis condita latet. Spicae initia #199a# fidei, uel inchoatio bonorum operum, sicut in Iob de hereticis dicitur. Et e surientibus tule sunt spicas. Stipula aridi ad fidem uel inanes. In apostolo: Ligna, fenum, stipula. Et in propheta: Heu mihi quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, hoc est nullum boni operis fructum inueni. Stiupula autem paleae ac peccatores significant, quia apti sunt ad incendium eternum. Vnde scriptum est: Paleas autem exurit igne in extinguibili. In Hieremia scriptum est quod paleis ad triticum dicit Dominus. Acerui collectio fidelium ad aream ecclesia, siue sanctorum predicatio perfecta, sicut in Iob de hereticis, in terra ceruos eorum meridiat sunt.

 

[3] De leguminibus

 

Legumina a legendo dicta quasi electa, ueteres enim meliora quaeque legebant, siue quod manu legantur. Nec sectionem requirant. Leguminum plurima genera ex quibus faba lenticula pissi faseum, cicer, lupinum gratiora in usu hominum uidentur. Mystice autem legumina continentiam luxuriae et mortificationem corporis significare possunt. Vnde in Daniele propheta, ipse Danihel et tres pueri cum ea leguntur contemptis delitus regalibus appetisse esum leguminum contritis carnibus desiderus, merito uiride sideriorum spiritalium possunt nuncupari.

 

[4] De uitibus

 

Vitis plantationem primus Noe instituit rudi adhuc saeculo apud Grecos autem constat inuentorem uitis liberum appellari. Vnde et eum gentiles post mortem Deum esse uoluerunt. Vitis dicta quod uim habeat #199b# citius radicandi alii putant uites dictas quod inuicem se uittis innectant, uicinisque arboribus reptando religentur. Est enim earum natura flexibilis, quia quasi brachiis quibusdam quicquid comprehenderint stringant. Labrusca est uitis Grecis quae in terrae marginibus nascit. Vnde et labrusca dicta a labris et extremitatibus terrae. Summitates uitium et fruticum flagella nuncupantur, eo quod flatu agitentur. Palmes uitis materia mollis, qui per nouella brachia missus fructum adfert. Corimbi sunt anuli qui proxima quaeque ligant et comprehendant ne longuis laxati palmites, uentorum flatibus dissipentur. Vuae dictae quod intrinsecus humore #M507# sint plene sucique, et pinguedinis. Nam humidum est quod exterius humorem habet. Vuidum quod interius, acina botrus. Racemus est botrionis pars, et botrio grecum est. Mystice autem uinea ecclesia uel populus Israhel potest intellegi, de quo in Esaia ita scriptum est: Vinea facta est, dilecto in eo in cornu filio olei. Et sepiuit eam et lapides elegit ex ea, et plantauit eam electam, et aedificauit turrem in medio eius, et torcular extruxit in ea et expectauit ut faceret uuas et fecit labruscas, et cetera. Quod autem uinea Dei appelletur populus Israhel, et in fine huius cantici legimus: Vinea Domini exercituum domus est Israhel, et uir Iuda germen laudabile eius, et in septuaginta octauo Psalmo: Vineam de Aegypto #200a# transtulisti, et recisti gentes et plantasti eam. Hi euangelio quoque pene isdem uerbis, quibus propheta nunc loquitur. Dominus texit parabolam, homo quidam erat paterfamilias qui plantauit uineam. Et macheriam illi circumdedit, et fodit in ea torculas et aedificauit turrem et locauit eam agricolis et cetera. Et in Hieremia legimus: Ego plantaui te uinea fructiferam totam ueram quomodo conuersa es in amaritudinem uinea aliena. Itaque Hierusalem ut diximus plangitur et sermone prophetico illius ruina cantatur. Porro ecclesiae et populo quondam gentium aliud carmen est. Editum de quo in psalmis legamus: Cantate Domino omnis terra, adnuntiate diem ex die salutare eius, adnuntiate in gentibus gloriam eius. In omnibus populis mirabilia eius. Per metaforam, ut prius diximus uineae describit populum Iudeorum quem sepsit angelorum auxilio. Et lapides elegit ex eo, uel idola uel omnia, quae Dei cultum poterant inpedire, et plantauit cum uineam sorebo quam solus Simmachus electam interpretatus est. Aedificauit quoque turrem in medio eius, templum uidelicet in media ciuitate et torcular struxit in ea, quod quidam altare significare putant. Vt in Cantico Isaiae dicitur: Et tocular fodi in ea, torcular est futura tribulatio. Vt in Apocalipsin: Et ipse calcauit torcular uini irae furoris Domini. Sicut enim ad torcular omnes uuae conportantur atque #200b# calcantur, ut ex eis exprimatur uinum, sic altare omnes populi suscepit fructus, et immolatus hostias deuorat. Iuxta quod de illud Beniamin legitur: Beniamin lupus rapax, mane comedet. Predam et ad uesperam dabit aescas. Cuncta quae dicuntur diuinae possunt et ad animae humanae referri statum quae a Deo plantata in bonum, non uuas adtulerit, sed labruscas et postea sit tradita bestiis conculcanda, nec diuinum imbrem susceperit, doctrinarum quia preterita contempserit. Vitibus inter cetera magis ista conueniant, oblaquetiao, putatio, pro paginatio, fosso oblequeare est, circa codicem terram aperire et uelut lacus efficere.

Putare est uirgam ex uite super uacuam resecare, cuius flagellis luxuriat. Putare enim dicitur purgare id est amputare, traducere transduxere. Propaginare uero flagellum uitis terrae submersum sternere et quasi porro pangere. Hinc propagines a propagare #M508# et protendere dicte, fodere uero est, foueam facere, quasi fouere, haec omnia si quis diligenter intenderit, in aecclesiae instructione spiritaliter inuenire poterit. Vnde in Cantico canticorum sponsa dicit: Flores apparuerunt in terra tempus putationis aduenit, id est ut anputatis inutilibus uanae religionis sarmentis futuro fidei fructu preparetur. Vitis uero allegorice significat Christum qui dicit in euangelio: Ego sum uitis uera, item in aliam partem uinea uel uitis significatio trahitur, ut est illud in cantico #201# Deuteronomii: Ex uinea enim Sodomorum uitis eorum. Et propago eorum ex Gomorra.

Palmites autem apostoli sancti allegorice intelleguntur. Vnde Dominus ad apostolus ait: Ego sum uitis uera, et uos palmites, et cetera. Similiter et uua, fructum iustitiae significat, et e contrario sub alia significatione legitur: Vua eorum, uua fellis botrus amaritudinis ipsis. Botrus autem alibi ecclesiam siue corpus Domini significat. Vnde in Numerorum libro scriptum est: Quod duo uiri portarent botrum inuecte de terra repromissionis quia duo ordines praedicatores Christi incarnationem uoce et uerbo credentibus adferunt. Quia quem prophetae futurum adnuntiauerunt hunc apostoli iam uenisse testantur.

Vindemia autem mystice consummatio saeculi intellegitur, uel uindicta in populum. Vnde in Psalmo legitur: Vindemiant eam omnes qui transeunt uiam. Et Ioel: Mittite inquit falces et uindemiate uineam terrae quoniam maturae sunt uuae eius. Vinea est ecclesia ut in Cantico canticorum dicitur: Vinea fuit pacifico, et tradidit eam custodibus, id est apostolis, item uinea, plebs Iudaica ut in Psalmo: Vineam ex Aegypto transtulisti. Vinea fidelium plebs ut in Salomone: Capite nobis uulpes pusillas exterminante uineas. Vineae bonorum operum actiones, ut in propheta: Et plantabunt #201b# uineas. Et in aliam partem, ut in Salomone legitur: Transiui per uineam uiri stulti et ecce omnia repleuerunt urticae. Torcular sicut supra diximus altare significat, ab eo quod ibi oblationes tamquam fructus conferantur et aliter torcular tribulationum pressura significat. In qua fideles probantur. Vnde in titulo quorundam Psalmorum scriptum est: In finem pro torcolaribus.

 

[5] De arboribus

 

Arborum nomen, siue herbarum ab aruis inflexum creditur, eo quod terris fixis radicibus adherent. Vtraque autem ideo sibi pene similia sunt, quia ex uno alterum gignitur. Nam dum sementem in terram ieceris, herba prius oritur, de hinc confota surgit in arborem, et infra paruum tempus quam herbam uideras arbusta suspicis. Arbusta arbor nouella et tenera in qua insertio fieri potest, et dicta arbusta quasi arboris hasta. Alii arbustum locum in quo arbores sunt uolunt accipere sicut saliction, sic et ui recta ubi uirgultae nouellae et uirenter. Arbor #M509# autem humanum genus significat, ut est illud arborem fici, quidam habuit plantatam in uinea. Item arbor bona dicitur, bonus homo, et mala arbor malus homo. Quidam in hoc testimonio arborem uoluntatem hominis magis quam ipsum hominem accipiendum putant. #202a# et fructum bonum bona opera. Malum uero mala opera. Radix autem originem mystice significat. Vnde in apostolo scriptum est: Quod si radix sancta et rami. Item de peccatore dicitur: Destruet tunc Deus in finem, euellet te et emigrabit te de tabernaculo suo, et radicem tuam de terra inuentium. Rami uero propaginem cuiuslibet exprimunt in bonam partem siue in mala translatam in bonam, ut est illud in euangelio de grano sinapis de quo Dominus ait: Fit arbor ita ut ueniant uolucres caeli et habitent in ramis eius. Item in aliam partem in Danihele scriptum est: Precidite arborem et ramos eius, et in Salomone: Et precidantur rami inconsummati.

Folium uero sermonem doctrine significat. Vnde in Psalmo scriptum est de ligno illo mirabili quod plantatum est secus de cursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidit. Hoc enim lignum significat, Dominum nostrum Iesum Christum porpter passionem crucis cuius uirtutum fructus pabula sunt credentium. Cuius folia non decidunt quia nullo casu. Verba eius a ueritate discidunt. Haec sunt aquae spiritales, haec folia salutaria, de quibus in Apocalipsi beatus Iohannes dicit: Et ostendit mihi flumen aquae uitae splendidum tamquam christallum exiens de throno Dei, et agni. In medio plateae eius et ex utraque parte fluminis arborem uitae quae facit fructum duo decies singulis mensibus #202b# reddens fructum suum. Et folia arboris illius sunt ut sanitatem gentium deputata. Flos enim Christum mystice significat, qui in Cantico canticorum dicit: Ego flos campi, et lilium conuallium. Flores significant incrementa bonae conuersationis. Vt est illud in Cantico canticorum: Flores apparuerunt in terra, id est initia fidei et iustitiae floruerunt in mundo, crescente ecclesia Christi. Item flos gloria saeculi huius. In Esaia: Omnis inquit caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni. Poma significant fructus sanctorum in uirtutibus. Vt est illud in Cantico canticorum: Et manducet fructum pomorum suorum. Item sponsa ad sponsum dicit: Omnia poma noua et uetera dilecte mi seruaui tibi. Poma noua et uetera precepta siue promissa sunt noui testamenti et ueteris, quae omnia ad Christi gratiam referre ecclesia. Rursum poma dulcedo peccati. Vnde in Amos legitur: Quid tu uides Amos, et dixit uncinum pomorum, hoc est supplicia peccatorum. Matura dicuntur, quia apta sunt ad mandendum, sic et inmatura priusquam matura fiant dura sunt ad mandendum. Allegorice autem matura dicuntur illa quae perfecta sunt, inmatura autem quae inperfecta esse dinoscuntur.

Silue autem, siue #M510# saltus mystice gentes significant, uel etiam sacram scripturam allegoricis testimoniis ob umbratam. Vt est illud: Deus a Libano ueniet et sanctus de monte umbroso et condenso. De quo et in Psalmo scriptum est: Inuenimus #203a# ea in campis siluae. Campi uero siluae indicant corda gentilium, quae expectatis quasi siluestribus ac dum osis locis manducante Domino campestri puritate patuerunt. De his siluis egressi sunt duo ursi reges uidelicet et Romanorum ad preceptum tipici Helisei. Et post quadriginta duos annos ascensionis eius ad caelos, Iudaicos pueros comederunt. Siluae gentes sunt, ut in Psaltero: Exterminauit eam aper de silua. Condensa autem hoc est, oppaca siluestra, quae loca significant diuinae scripturae, occulta ut est illud in Psalmo: Reuelauit Dominus condensa, et in templo eius omnes dicent gloriam. Reuelauit etiam timor Dei condensa quando ignorantiae deposita, ad intellegentiam diuinae legis deuoti populi conuenerunt. Pro qua re in ecclesia eius omnis refert gloriam. Prout unusquisque prefati spiritus septiformis dona suscipit, gloria enim sicut dictum sepe meminimus, laus est facta celebratione multorum. Item saltus significat populum ecclesiae, de quo in propheta scriptum est: Qui habitant in deserto securi dormient in saltibus. Rursus saltus meridianus typum tenet populi Iudaeorum. Vnde Ezechiel dicit: Haec dicit Dominus ad saltum agri meridiani. Ecce ego succendam ignem in te, et deuorabit omne lignum uiride et omne lignum aridum. Ligna dicta quia incensa conuertuntur in lumen. Vnde et lucinium dicitur quod lumen det. #203b# Astula a tollendo nuncupata, fomes est astula, quae ab arboribus excutitur, recisione aut astulae ambustae, aut ligna cauate a fangis nomine accepto, quod ita capiat ignem, de quo Virgilius: Rapuitque in fomite flammam. Ligna enim et in bonam partem et in malam posita repperiantur. In bonam ut est illud: Gaudebunt campi et omnia ligna siluarum, ante faciem Domini quoniam uenit. In malam uero, ut est illud in Ecclesiaste: Qui scindit ligna periclitabitur in eis. Quia quicumque executor est, peccatorum aeterno incendio deputabitur. Item ligna angeli ut quidam putant, sicut in Ezechiele propheta, pro diabolo dicitur. Omne lignum paradisi non est ad similatum ei, et post pauca cedri non fuerunt altiores illis. Lignum Christus siue sancti. In Psalmo: Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Et in euangelio: Si in uiridi ligno haec fiunt, in arido quod fiet. Lignum homo ut in Ecclesiastes: Si ceciderit lignum ad austrum siue ad aquilonem id est in bonam uel malam partem, ubicumque ceciderit ibi erit. Ligna testimonia scripturarum in Leuitico ignis autem in altare semper ardebit, quae nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies, huic testimonio Salomonis sententia congruit in qua ait, qui addit #M511# scientiam addit dolorem. Lignum crux Christi in libro Sapientiae benedictum lignam #204a# per quod sit iustitia. Et in Psalmo: Dominus regnat a ligno. Ligna peccata, in Deuteronomio: Si quis abierit cum proximo suo simpliciter in siluam ad ligna cedenda. Torris lignum adustam quem uulgus titionem appellat extractum foco semiustum et extinctum. Quis quiliae stipulae in mixte surculis ac foliis arides sunt autem purgamenta terrarum. Mystice autem torris, uel titio significat sapientiam uanam quae uere sapientiae contraria est. Vnde legitur in Esaia propheta: Dominus dixisse ad ipsum prophetam egredere in occursum Achaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquae ductus piscinae superioris in uia agri fullonis. Et dices ad eum, Vide ut Sileas noli timere et cor tuum ne formidet ad uobis caudi stitionum fumigantium istorum in ira furoris Rasan et Siriae et filii Romeliae eo quod consilium inierit contra te Siria possima Effraim et filios Romeliae dicentes adscendamus ad Iudam et suscitemus eum et euellamus eum ad nos. Duas autem caudas torrium fumigantium ut prius diximus uocat sapientiam saecularem hereticum quae sermonem quorum finis exustio est, qui frustra inierunt consilium ut ascenderent contra Iudam. Et quasi neglegentem et dormientem caperent, et suis erroribus copularent. Caries putrede lignorum dictum hoc nomen quod eueniat lignis uirtute carentibus. Cari#204b#es autem significare potest putredinem peccatorum. Vnde homines carnales uermibus concupiscentiae exesi in habiles efficiuntur aedificio spiritali pertinente ad ciuitatem Dei.

 

[6] De propiis nominibus arborum

 

Palma dicta quia manus metricis ornatus est, uel quod ob pansis est ramis in modum palmae hominis, est enim arbor insignae uictoriae pro ceroque, ac decoro uirgulta, diuturnisque uestita frondibus et folia sua sine ulla successione conseruans, hanc Greci fenicem dicunt, quod diu duret ex nomine auis illius Arabaiae quae multis annis uiuere perhibetur. Quaedum in multis locis nascatur, non in omnibus fructus perficit maturitate. Frequenter autem hi Aegyptio et Syria fructus autem eius dactili a digitorum similitudine nuncupati sunt. Palma enim dicta est, quasi pacis alma, quae premium est in agone uincentibus. Sicut apostolus dicit: Nunc contendo ad palmam supernae uocationis haec super terras hispida est, et quibusdam tumoribus in aequalis, sed ubi ad superna processerit dulcissimorum fructum suauitate completur, et quasi quibusdam radiis ornata distenditur. Sic iustorum conuersatio in hoc mundo duris est laboribus plena, sed in supernis probatur esse pucherrima. Palma autem significare potest homines uirtutum decore semper uirentes #205a# et uictoriam de uitiis omnibus, et hostibus, spiritalibus capientes unde premium corone aeterne a Domino accipiunt. De quo in Psalmo scriptum est: Iustus ut palma #M512# florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur, et in Cantico canticorum sponsa dicit de sponso comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi coruus. Come cateruae sunt sanctorum, quae Deo fideli famulatu adherent. Elate palme, propter caput Domini, nigre propter dispectionem apud homines, uel elate ob uictoriam nigre obpressuras.

Lauras a uerbo laudis dicta hac enim cum laudibus uictorum capita coronabantur. Apud antiquos autem laudea nominabatur postea. D littera sublata et subrogata, R dicta est laurus, ut in auriculis quae initio audiculae dictae. Sunt et medidies, qui nunc meridies dicitur. Hanc arborem Greci dafnem uocant, quod numquam deponat uiriditatem, inde ille potius uictores coronantur. Sola quoque haec arbor fulgore fulminari minime creditur. Haec arbor bene potest significare martyrum uictorias et coronas in marcescibiles. Malus a Grecis dicta. Quod sit fructus eius pomorum omnium rotundissimus. Vnde et haec sunt uere mala, quae uehementer rotunda sunt. Mala Matiana a loco uocata. Vnde prius ad uecta sunt. Nam multae arbores, nomina ex prouinciis uel ciuitatibus de quibus allate sunt acceperunt. #205b# Virgilius amantibus quid ex malo quaeris soleat ostendit. Mala Cidonia nomen supersit ab oppido quae est in insula Creta, de qua Grece dicere solent. Vrbium credensium matrem Cidoniam ex cuius pomo Cidonium conficitur. Fit quoque ex ea et uinum quo languentium desideria falluntur. Nam specie et gustu et odore cuilibet uini ueteris imaginem representat. Malo melum a dulcedine appellatum, quod fructus eius mellis saporem habeat uel quod in melle seruetur. Malum autem allegorice, significat Dominum Christum. Vnde sponsa in Cantico canticorum Dei: Sicut malum inter ligna siluarum sic dilectus meus inter filias. Sub umbra illius quam desiderabam sedi, et fructus eius dulcis gutturimen, hoc est sicut malum uisu odore, et gustu antecedit ligna siluestra. Sic Christus ante cellit omnes sanctorum qui filii Dei dicuntur, sed gratia ille solus natura. Et eodem protegente quem semper adesse quaesiui quiesco, ac secura permaneo quia gratiae suae caelesti dulcedine merefecit. Malum punicum dici, eo quod ex Punica regione sit genus eius translatum idem et malum granatum, eo quod intra corticis rotunditatem granorum contineat multitudinem. Mala punica ecclesia est, siue unitas fidei et pacis concordia, ob cuius figuram Israhelitica exploratores in libro Numeri #206a# de terra repromissionis. Malum Punicum cum botro pariter et ficus portabant, et in Exodo in ornamento sacerdotis malum punicum tintinnabulis aureis coniurgi precipiuntur. Malam autem punicam significat coetum sanctorum et electorum uirorum. Vnde sponsa ad sponsam in Cantico canticorum dicit: Sicut cortex mali Punici genae tuae absque occultus tuis. Gene sanctae ecclesiae spiritales sunt patres qui uirtutibus sunt mirabiles, et moribus uenerabiles. Et in Christi cruce gloriari non erubescenter. Et haec magna sunt ualde quae #M513# uidentur in ea, sed multo maiora, quae non uidentur et in futuro reseruantur. Potest et in malo granato ecclesia intellegi, de multis gentibus congregata, siue diuersas in se gratias habens. Vnde in Canticis canticorum de ea scriptum legitur, emissiones tuae paradisus mala granatorum cum fructu bonorum.

Ficus Latine a fecunditate uocatur. Feratior est enim arboribus ceteris. Nam terque quaterque per singulos annos generat. Fructum atque ab altero matures cente, alter aboritur, hinc et carice a copiae nominate sunt. Ficus mystice significat synagogam Iudaeorum, ut est illud in euangelio arefacta est, continuo ficulnea. Et in Abbacuc: Ficus inquit non adferet fructum. Et non erit generatio in uineis, et cetera. Ficus uinea, et oliua erat synagoga Iudaeorum, quando dulcedinem bone operationis, #206b# flagrantiam feruide dilectionis pinguedinem animi misericordis Deo deuota proferebat. Sed haec ficus Domino ad eam tertio ueniente hoc est in legislatione per Moysen in sedula increpatione et exortatione per prophetas. In oblatione gratiae per se ipsum uirtutis fructum ferre neglexit. Propter quod ad maledictionem eius aeterna ariditate dampnata est, item ficus piscalex. Vnde dicitur in euangelio: Homo quidam pastinauit uineam, hoc est plebem Iudaicam, et in uinea plantauit ficus. Folia ficus asperitas est legis, uel prurigo uitiorum, huic est illud in Genesi: Et sumpserit folia ficas, et fecerunt sibi perizomata, hoc est succinctoria genitalium. Caprificus appellata eo quod parietes quibus in nascitur carpit, rumpit enim et prodit ex latebris quibus concepta est. Alii caprifi cum putant dictum quod ficus arbor eius rebus remedio fecundatur.

Morus a Grecis uocata, quam Latini rubum appellant, eo quod fructus uel uirgulta eius rubent. Est enim mora siluestris fructus adferens quibus in deserto pastorum fames ac penuria confouetur. Huius folia super lactata serpenti feruntur interimere eum. Rubet ergo ut quidam opinantur Mariae uirginis praefiguratio, eo enim quod quasi de humani corporis rubo saluatorem tamquam rosam emiserit, aut quod uim diuini fulgoris sine sui assumptione pertulerit. Vnde in Exodo legitur. Apparuit dominus Moysi #207a# in flamma ignis de medio rubi et uidebat quod rubus arderet, et non conbureretur. Sicomorus sicut et morus Greca nomina sunt dictus autem sicomorus eo quod sint folia eius similes moro. Hanc Latini celsam appellant ab altitudine quia non est breuis ut morus. Alii autem dicunt eam ficum esse siluestrem. Vnde Amos propheta, ad Amasiam ait: Non sum propheta, nec filius prophetae, sed cum essem armentarius, et ruborum mora stringerem. Tulit me Dominus sequentem greges, hoc dicendum est, quod humilem pastorem et rusticum adsumpserit Dominus et miserit ad populum suum Israhel et preceperit ei ut egrederetur de terra sua et Samariam pergeret. Item sicomoros uana scientia in Hieremia habitabunt dracones hoc est demones cum fatuis ficariis. #M514# Item in bonam partem ascendit Zacheus in arborem sicomorum.

Nux appellata, quod umbra uel stillicidium foliorum eius proximis arboribus noceat, hanc alio nomine Latini iugulandem dicunt, quasi Iouis glandem fuit enim haec arbor consecrata Ioui, cuius pomum tantam uim habet ut missa inter suspectos herbarum uel fungorum cibos quicquid in eis uirulentum est exudet rapiat atque extinguat. Nuces autem generaliter dicuntur omnia poma tecta corio duriore ut pineae, mices, auellanae, glandes, castaneae, amigdale. Hinc et nuclei dicti, quod sint duro coreo tecti. At contra poma omnia mollia mala #207b# dicta, sed cum adiectione terrarum in quibus antea nata sunt, ut Persica, Punica, Matiana, Cidonia et cetera. Mystice autem nucis arbor significat ecclesiam uel sanctum uirum dulcedinem fructuum uirtutum in abdito cordis gestantem. Vnde sponsa dicit in Cantico canticorum: Descendi ad hortum nucum ut uiderem poma conuallis, hortus et enim nucum ecclesia est presens ubi nostras conscientias alter utrum minime uidemus, sed fracta per temptationem testa corporis apparebit interne dulcedinis gustus, poma conuallis fructus est humilitatur, descendit sancta ecclesia per doctores sanctos qui proficiunt ad fructus bonos quiue adhuc indigeant doctrinae inrigatione. Item nuces incarnationem Domini, saluatoris siue mysterium sanctae trinitatis ut quidam putant, significat. Vnde in libro Numeri de uirga Aaron ita legitur et germinauit nuces. Amigdala Grecum nomen quae Latine nux, longa uocatur, hanc alii nuncidam uocant, quasi minorem nucem, de qua Virgilius cum se nux plurima siluis induit in florem cunctis enim arboribus prior se flore conuestit et ad inferenda poma arbusta sequentia preuenit. Vnde et primitias ecclesiae quae ex Iudeis credidit significat de quo Salomon ait: Florebit amigdalum quae sententia et aliter iuxta allegoriam intellegi potest. Dicit enim Ecclesiastes: #208a# Florebit amigdalum, inpinguabitur locusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae. Tradunt per haec humanorum menbrorum fieri significantiam. Nam in flore amigdali, canos capillos, in pinguatione locustae humorem pedum, in dissipatione capparis, concupiscentiae frigus ostendit quae cum seni in postremae aetatis tempore acciderint, tunc necesse est in terram id est quasi in aeternitatis suae, domum redeat. Bene quoque haec aeternitatis domum illam futuram terram accipimus de qua scribitur. Placebo Domino in regione uiuorum. Legitur Iacob patriarcha tulisse uirgas populeas uirides et amigdalinas et ex platanis atque ex parte eas decorticasse et posuisse in canalibus, ubi effundebatur aqua ante oues ut cum uenissent greges ad bibendum coram se haberentur uirgas, et in aspectu earum conciperent. Quid est uirgas uirides amigdalinas, atque ex platanis ante oculos gregum ponere, nisi per scripturae ser#M515#iem antiquorum patrum uitas, uel sententias in exemplum populis prebere quae nimirum quia iuxta rationis examen rectae sunt. Virge nominantur quibus ex parte corticem subrahit, ut in his quae expoliantur intimus candor appareat. Et ex parte corticem seruat, sicut fuerant exterius #508b# in ueritate permaneant uariusque uirgarum color efficitur, dum cortex ex parte subrahitur, et ex parte retinetur, ante considerationis enim nostrae oculos predicantium patrum sententiae quasi uirgae uariae poniuntur, in quibusdum plerumque, intellectum litterae, fugimus quasi corticem subtrahimus. Et dum plerumque intellectum litterae sequimus quasi corticem reseruamus, Dum que ab ipsis cortex litterae subtrahitur allegoricae candor interior demonstratur, et dum cortex relinquitur exterioris intellegentiae uirentia exempla monstrantur, quas bene Iacob, in aquae canalibus posuit, quia et redemptor noster in libris ea sacrae scientiae quibus nos intrinsecus infundimus fixit. Has aspicientes arietes, cum ouibus coeunt, quia rationalis nostri spiritus intellectus dum in earum intentione defixi sunt, singulis quibusque actionibus permiscentur in tales foetus operum procreant, qualia exempla precedentium in uocibus praeceptorum uident.

Castaneam Latini a Greco appellant uocabulo hanc enim Greci castaneam uocant, propter quod fructus eius gemini in modum testiculorum intra folliculum reconditi sunt. Qui dum eiciuntur quasi castrantur. Haec arbor simul ut excisa fuerit, tamquam silua explululare consueuit. Haec arbor continentium coetum #209a# significare potest qui per castitatem cor multos uirtutum fructus adfert. Ilex ab electo uocata, huius enim arboris fructum homines primum ad uictum sibi elegerunt. Vnde et poeta mortales primi ructabant gutture glandem. Prius enim quam frumenti usus esset, antiqui homines glande uixerunt. Ilex uero mysterium tenet crucis Christi. Vnde legitur, quod Abraham habitauerit ad ilicem Mambrae, quia in mysterio prefigurabat passionem Christi. Flagus et esculus arbores glandifere ideo uocatae creduntur, quod fructibus earum olim homines uixerunt ac cibum sumpserint aestamque habuerint. Nam esculus ab esca dicta, fagus uero a Greco uocabolum traxit. Fage autem Grece comedere deus, in quo facto admonemur abstinentiae operam dare, ut magis studeamus parco uictu contenti esse, quam carnalibus ac palis a uide incumbere.

Silicon qualatim corrupte siliquam uocant, ideo a Grecis cale nomen accepit eo quod ligni eius fructus sit dulcis. Silo quippe dictus lignum licon dulce huius arboris pomi sucus expressus acatia a Grecis dicitur. Mistice autem siliquam aut uoluptatem mundi, aut sapientiam secularem significat. Vnde luxuriosus filius in euangelio legitur. Dum pasceret porcos et egeret fame quod concupisceret quas porci manducabant, et nemo ili dabat. Demonum enim cibus est #209b# ebrietas, luxuria #M516# fornicatio, et uniuersa uitia. Haec blanda sunt et lasciua, et sensus uoluptatem demulcent. Statimque ut apparuerint ad usum sui prouocant quibus ideo luxuriosus adolescens non poterat saturari quia semper uoluptas famem sui habet et transacta non satiat, et Satanas cum aliquem sua arte ceperit et propium ei inposuerit lugum ultra ad uitiorum abundantiam prouocare non procurat, sciens esse iam mortuum, sicuti multos idolatras uidemus panis miseria et aegestate confector. Item demonum cibus est, carmina poetarum saecularis sapientia rethoricorum pompa uerborum. Haec sua omnes suauitate delectant, et dum aures uersibus dulci modulatione currentibus capiunt animam quoque penetrant et pectoris interna deuincunt. Verum ubi cum summo studio fuerint ac labore per lecta nihil aliud nisi inanem somnum et sermonum strepitum suis lectoribus tribuunt nulla ibi saturitas ueritatis, nulla iustitiae refectio repperitur. Studiosi earum in fione ueri et uirtutum penuria perseuerant.

Pistacia dicitur quod cortex pomi eius nardi pistici odorem referat, de quo in sequentibus dicemus. Pinus arbus picea ab acumine foliorum uocata, pinum enim antiqui acatum nominabant. Pinum autem aliam #210a# pitin, aliam Greci peucen uocant, quam nos piceam dicimus eo quod desadet pice. Nam et specie differunt. In Germaniae autem insulis huius arboris lacrima electorum gignit. Gutta enim defluens rigore uel tepore in soliditate durescit, et gemmam facit, de qualitate sua, et nomen accipiens, id est sucinum, eo quod succus sit arboris, pinus creditur prodesse. Cunctisque sub ea seruantur, sicut ficus nocere omnibus, potest autem timor Gehennae per pinum piceam significari. Quia sicut pinus arboribus creditur prodesse cunctis quae sub ea consistunt, sic timor Gehennae illis proderit qui propter timorem penarum agunt penitentiam peccatorum suorum. E contrario uero ficus, hoc est carnalis luxus nocet omnibus, qui illum sequuntur, et abutuntur rebus concessis per inlecebram uoluptatem. Item pinus lenes in ecclesia significant, et ad omne opus bonum paratos. Vnde in Asaia ita legitur, ab ieset buxus et pinus simul. Rursum pinus diuites saeculi huius significat, ut supra. Pix inquinamentum et nigredo delictorum in Salomone. Qui tangit picem inquinabitur ab ea. Abies dicta quod pre ceteris arboribus. Longe eat et in excelsum promineat. Cuius natura expers est terreni humoris, ac per inde habilis atque #210b# leuis, de qua Virgilius: Et casus abies uisura marinos. Quia ex ea naues fiunt. Hanc quidam Gallicum uocant propter candori est autem sine nodo. Abies uero propies altitudinem sui et robur diu durabile mentem electorum infima quaeque desideria spernentem et caelestium contemplationi semper intentam, uirtute quoque patientiae singulariter excellentem non incongrue demonstrat. Vnde in libro Regum scriptum est, de Salomo uaci templi aedificatione: Et texit inquit pauimentam tabulis abiegnis et uestiuit #M517# eas auro. Auri autem lamminae quae marmori actabalis sunt abiegnis superpositae. Ipsa est latitudo caritatis, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Quae sicut unum aliis preciosius est, metallis, ita ceteris eximior uirtutibus in templo Dei singulari luce refulget. Item in aliam partem in Zacharia significatio abietis est. Vbi dicitur: Vlula abies, quia cecidit cedrus.

Cedrus quam Greci cedrosin uocant, id est arboris humor ardentis cuius folia ad cipressi similitudinem respondent. Lignum uero iocundi odoris est, et diu durans. Nec atinea umquam exterminatur, de quo Persius et Cedro digna locutus est, scilicet propter durabilem perpetuitatem. Vnde et in templis propter diuturnitatem ex hoc ligno laquearia fuerit, huius ligni #211a# resino cedria dicitur, quae in conseruandis libris adeo est utilis, ut per liti ex ea nec tineas patiantur, nec tempore consenescant. Nascitur in Creta, Affrica, atque Siria. Cedrus namque ut diximus arbor est inputribilis omnino naturae odoris lucandi, aspectus nitidi, serpentes accensa nidore fugans ac perimens. Quae uniuersa perfectis quibusque conueniunt, quorum insuperabilis est pacientia fama uirtutum eximia, praesentia cunctis, gratissima bonis, auctoritas ad reuincendos confutandosque eos qui ueritati resistunt. Constantinissima, qui et in hac uita, et in futura singulari prae ceteris sanctis eminentia fulgent. Nempe cedrus Christum siue sanctam ecclesiam mystice significat. Vnde in Ecclesiastico scriptum est: Sicut cedrus ex altata sum in Libano. Item cedrus prophetas atque apostolos typice figurat. Vnde dicitur in Psalmo: Saturabuntur omnia ligna siluarum et cedri Libani quas plantasti, illic passeres nidificabunt, hoc est uiri spiritales in doctrina prophetarum et apostolorum conuersantur. Item cedri superbos hereticos siue philosophos seu etiam daemonos figurant. Vnde scriptum est in Psalmo: Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani, et comminuet eas. Et in Isaia: Super omnes inquit cedros libani et erectas.

Ciprissus Grece dicitur, quod caput eius #211b# a rotunditate in acumen erigitur. Vnde et cono uocatur, id est alta rotunditas. Hinc et fructus eius conus quia rotunditas eius talis est, ut conum imitetur. Vnde et conifere ciparis si dicuntur huius lignum cedro pene proximam habet uirtutum, templorum quoque trabibus aptum inpenetrabili soliditate numquam oneri cedit, sed ea quae in principio fuerit firmitate perseuerat. Antiqui cipressi ramos prope rogum constituere solebant ut odorem cadauerum dum urerentur opprimerent locunditati, sui odoris. Cipressus etiam in eo quod in edendis apta est corporum passionibus quod suae uenustatem comae nullo uentorum in pulsu deponit constantiam exprimit eorum quae actionem qui altioribus uirtutum ornatibus sanctam ecclesiam decorant. Cipressus namque Christum uel ecclesiam significat. #M518# Vnde est illud: Sicut cedrus exaltata sum in Libano, et sicut cipressus in montibus Ermon. Item cipressus prophetas uel patriarchas uel doctores sanctos figurat. Vnde in Cantico canticorum sponsa dicit: Tigna domorum nostrarum cedrina, laquaria nostra cipressina. Tigna et laquearia doctores sunt in sancta ecclesia propter munimen et decorem cedrina et cipressina propter eximias uirtutes eorum, et odorem bonae uitae.

#212a# Iuniperus Grece dicta, siue quod ab amplo in angustum finit ut ignis siue quod conceptum diu teneat ignem, adeo ut si prune ex eius cinere fuerint oporte, usque ad annum perueniant. Piro enim apud Grecos ignis dicitur. De hac arbore in libro Iob scriptum est: Radix iuniperorum erat cibus eorum. Arbor namque iuniperi, pro foliis punctiones habet. Sic quippe sunt hirsuta quae profert ut spinis similia contrectantem pungere ualeant. Spina uero est omne peccatum, quia dum trahit ad delectationem, quasi pungendo lacerat mentem. Quid ergo per radicem iuniperi, nisi auaritia designatur, ex qua peccatorum omnium spinae producuntur. De qua et per Paulum dicitur: Radix omnium malorum cupiditas, ipsa quippe latenter oritur in mente sed punctiones peccatorum omnium patenter producit inopere. Elienus in India et Ethiopia nascitur, quae cesus durescit in lapidem, cuius lignum nigrum est et cortex leuis ut lauri, sed indicum maculosum est in paruulus distinctionibus albis ac fuluis. Ethiopicum uero quod prestantius accipitur, in nullo est maculatum, sed est nigrum lene et corneum.

Platanus a latitudine foliorum dicta #212b# uel quod ipsa arbor patula sit et ampla, nam platos Greci latum uocant expressit huius arboris scripturam, et nomen et formam dicens, quasi platanus dilatata sum in plateis, est autem tenerrimis foliis ac mollibus et uitium similis. Mistice autem haec arbor Dominum Christum significat qui in toto orbe in membris suis dilatatur et mansuetudinis atque innocentiae suae ubique fidelibus salutifera monstrat exempla, de quo in Psalmis scriptum est: Eterit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Bene ut arbitror ligno fructifero comparatus est Dominus Christus propter crucem quam pro hominum salute suscepit. Item platanus sanctos significat in sermone praedicationis, quasi dilatatos foliis. Vnde legitur in Ezechihele: Platani non fuerunt aequae frondibus eius.

Quercus, siue quirinus uocatur quod ea soliti erant dii gentium quaerentibus responsa precanere. Arbor multum annosa sicut legitur de quercum Mambrae, sub qua habitauit Abraham quae fertur usque ad Constantis regis imperium per multa saecula perdurasse. Huius fructus galla appellatur, ex quibus una agrestis. Robor autem generaliter dicitur, ex omni materia quicquid est firmissimum. #213a# Potest haec arbor typice significare patientiam atque longanimitatem sanctorum qua fortiter ipsi omnia aduersa sustinentes in constantia, animi sui perseuerant, et #M519# aequanimiter omnia ferunt. Per quercum ut dixi sancti fide atque uirtutibus robusta, in Isaia mistice designantur, ubi ita legitur: Et erit in ostensione sicut terebintus et sicut quercus quae expandit ramos suos. Item in aliam partem et super omnes inquit quercus Basan.

Fraxinus uocari fertur, quod magis in aspera loca montanaque fruga nascatur. Hinc per diriuationem fraxinus, sicut a monte montanus, de qua Ouidius et fraxinus utilis hastis. Potest autem significare arma uirtutum, quibus utuntur sancti contra hostes suos. Taxus uenenata arbor inde et doxia uenena exprimuntur. Ex hac arcus Parthi et aliae gentes faciunt. Vnde et poeta, ista reos taxus torqueritur in arcus. Haec arbor potest dolor et uenenata dogmata hereticorum exprimere quae pariunt mortem et adferent interitum his qui in his laesi fuerint. Alnus uocatur quod alatur amnae proximo enim aquae nascitur nec facile extra undas uiuit. Hinc et terrera et mollis quia in humecto loco nutritum. Vlnus nomen accepit quod uliginosis #213b# locis, et humidis melius proficit. Nam in montanis et asperis minus laeta est. Possunt autem hae duae arbores illos significare qui inrigatione sacrarum scripturarum et humilitate morum magis proficiunt quam illi qui in potentia propria confidunt. Populus dicta quod ex eius calce multitudo nascatur, cuius genus duplex est. Nam altera est alba, altera nigra. Alba autem populus dicta, quia folia eius una parte sunt alba, altera uiridia. Haec ergo bicolor, habens quasi noctis et diei notasque tempora ortu solis occasuque constant, generant etiam resinam circa eridanum fluuium uelut alii narrant in finibus Siriae. Populus uirgulta castitatis. Vt quidam uolunt in Leuitico significant. Et in malam partem illud accipitur in Oseae, ubi dicitur: Subtus populum et terebintum quia bona est umbra eius. Tilex dicunt uocatam, eo quod utilis sit ad usum telorum nitore et leuitate laculandi. Est enim genus materiae leuissimaeque et apibus ad mel conficiendum utilissima est, sic et in doctoribus mansuetudo laudabilis est, et ualde suauis est praedicatio uerbi. Salix dicta quod celeriter saliat #214a# hoc est uelociter crescat. Arbor lenta uitibus habilis uinciendis cuius seminis hanc dicunt esse naturam, ut si quis illud in poculo auferit liberis careat, sed et feminas in fecundas efficit. Salices iuxta mysterium fideles sunt in ecclesia prope fluentia diuinae praedicationis radicati. In Isaia ubi dicitur, et quasi salices iuxta fluentes aquas. Item salices homines infructuosi. Vnde est illud in Iob, circumdabant eam, hoc est diabolum salices torrentis, et alibi ad torrentem salicum deducent eos. Populus autem et salix et tilii mollis materiae sunt, et ad sculpturam apte. De populi autem significatione et ceterarum iam superius dictum est.

Miricae quam Latini tramaraciam uocant ex amaritudine nominata. Gustus enim eius #M520# numis amarus est. Haec arbor in solitudine et saxosa humo nascitur, ex quae etiam arbore maleficus artibus mistra, id est odia concitari dicuntur. De hoc arbore similitudo ducitur in Hieremia propheta, qui ait: Haec dicit Dominus, maledictus homo qui confidit in homine. Et ponit carnem brachium suum. Et a Domino recedit cor eius. Erit enim quasi miricae in deserto et non uidebit cum uenerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto #214b3 in terra sal suginis et inhabitabili. Haec de populo dicitur Iudaeorum qui habitant in deserto fructusque non faciunt, et sunt in terra sal suginis quae nullos fructus facit, et inhabitabili quae hospitem non habet Deum nec angelorum praesidia, nec spiritus sancti gratiam, nec scientiam magistrorum. Mirtus amare dicta eo quod magis litorea arbor sit. Vnde et Virgilius: litora mirtetis mitissima, et amentes litora mirte, hinc est, quod et a Grecis mistice dicuntur, medicorum autem libri hunc arborem aptam scribunt mulierum necessitatibus plurimis. Mirtus enim populum gentium significat, unde huius arboris mentio sit. In Zacharia propheta, ubi ita legitur: Et ecce uir ascendens super equum rufum. Et ipse stabat inter mirteta, quae erant in profundo, et cetera. Hunc uirum Hebrei Michahelem putant, qui ultor iniquitatum et peccatorum sit in Israhel, et quod steterit inter mirteta quae erant in profundo. Intellegi uolunt prophetas et sanctos qui in medio capti populi consersabantur et erant in profundo.

Lentiscus quod cuspis ipsius lentis sit et mollis. Nam lentum dicimus quicquid flexibile est. Vnde et lentum uimen et uiter. Virgilius: et lenti uites pro flexibiles. Huius #215a# fructus oleum desudat. Cortex resinam quae mirtis appellatur. Caues plurimum et melior incio insula gignitur. Lentisci enim mentio est in Danielis libro ubi Susannae historia scripta est. Et ubi descino et primo responsio presbiterorum ostenditur. Latini enim scinum et primum ilicem et lentiscum interpraetantur quorum sensus ibi manifestatur. Therebintus arbor Grecum nomen generans resinam omnium resinarum prestantiore est. Legitur et in Geneseos quod patriarcha Iacob conuocata omni domo sua iuxta praeceptum Domini dixerit ad eos, abicite deos alienos qui in medio uestri sunt, et mundamini ac mutate uestimenta uestra. Surgite et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Domino, qui exaudiuit me in die tribulationis meae, et fuit socius itineris mei, dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et in aures quae erant in auribus eorum. At ille infodit eas subter terebintum quae est post urbem Sichem, quod significat ecclesiam omnia simulacra gentilium abicere et perpetuae obliuioni damnando. Illa tradere ut solius et unius ueri Dei cultus ubique celebris fiat. Therebintus sancti, ut in Isaia #215b# Et erit in ostensione sicut therebintum. Item #M521# in aliam partem, ut in Oseae: Subdus pupulum et therebinthum, quia bona erat umbra eius.

Buxus grecam nomen est, ex parte a Latinis corruptam pixos enim appellatur apud eos arbor semper uirens et lenitate materiae elementorum apicibus apta. Vnde et scriptura dicit: Scribe buxo et diligenter in libro exara illud. Buxus autem lenes in ecclesia significat, qui licet fructus spiritales minime habeant, tamen perpetua fidei confessione uirent. Vnde est illud in Isaia: Vbi es et buxus, et pinas. Arundo dicta quod cito arescat, hanc ueteres cannam uoca uenunt arundinem. Propterea Varo dixit: Sciendum sane quod lictinum canna de lingua Hebrea nomen sumpsit apud eos enim calamus canne dicitur.

Arundo autem significat mutabilitate humanae mentis. Vnde Dominus dicit de Iohannae ad Iudaeos: Quid existis in desertum uidere arundinem uento agitatam, sed Iohannes arundo uento agitata, non erat quia numquam in alteram partem flecti poterat. Et nec laudibus uanis fauebat, nec aduersitatibus cedebat. Arundo aurea incarnationem saluatoris significat, siue diuinam scripturam, ut in Apocalipsi #216a# et in manu eius arundo aurea. Item calamus praedicatio sanctourm est. Ut in Isaia: Orietur uiror calami et iunci. Iuncus fidelis est in ecclesia, iuxta fluenta diuinae legis semper morans. Vt in Iob: Numquid uiuere potest scirpus absque humore, aut crescit carectum sine aqua. Paliurus herba asperrima et spinosa. Paliurus est defensio peccati, siue inpuritas mentis. Vnde in Isaia: Et paliurus in munitionibus eius, qui rectus est in eis sicut paliurus, et sicut spinae de sepe.

Ramnus genus est rubi, quam uulgo senticem ursinam appellant, asperum rumis et spinosum, sentix dicta a situ quod est terra inculta, in qua sentices spinae que nascuntur. Maiores autem nostri omnem arborem spinosam ueprem elicebant quod ui prendat de ramno igitur. Ita in Psalmo legitur: Priusquam producant spinae uestrae ramnos sicut iuuentes, sicut in ira obsorbet eos. Ergo ramnus ut diximus spinarum genus est, per molestum quod prius in herbam in olissimam pubescit, sed ubi adulta aetate caluerit ramustulos producit acuminatos. Posteaque eius sudes durescunt in arborum firmitatem. Hoc ergo Iudaeis praesens sententia comminatur, quod #216b# prius absorbeantur quam longa aetate eorum malitia conualescat. Sicut et in alio loco de talibus dicitur: Viri sanguinum et dolosi, non dimidiabunt dies suos. Sequitur: Celeritas perditionis eorum sicut uiuentes sicut in ira absorbet eos. Bene dixit sicut uiuentes, quia uiuere uidentur et mortui sunt. Omnis enim peccator in prauiate degens ueritati moritur. Spinas enim diuitias et sollicitudines saeculares, ipse Dominus cum exposuisset parabolam sementis interpraetatur in euangelio dicens: Quod autem in spinis cecidit hi sunt qui audierunt uerbum, et a sollicitudinibus et diuitiis, et uoluptatibus uitae euntes suffocantur et non referunt fructum. Similiter spinae iuxta allegoriam uitiorum sordes exprimere possunt quae #M522# pungunt inlicitis desideriis mentem humanam et ad peccandum prouocant. Tribuli uero aculie uitiorum uel temptationum intelleguntur, ut est illud in Genesi: Spinas et tribulos germinabit tibi. Et in propheta: Peccatum inquit Israhel lappa et tribulos. Vepres oblatio peccatorum. In Isaia: Omnes montes qui in sarculo sariuntur, non ueniet #217a# illuc terror ueprium et spinarum. Vrtice pro rurigo luxuriae, in Isaia: Orietur in domibus eorum, hoc est in cordibus reproborum spinae et urtice. Oleaster dictus quod sit foliis oliuae similibus sed latioribus arbor atque siluestris, amara atque infructuosa, cui insertus oliuae ramus, uim mutat radicis et uertet eam in propiam qualitatem. Lacrima oleastri arboris duplex. Alia enim gummi simulat, sine ullo qualitatis morsu. Alia ammoniaci guttam ex distillatione colectam acre mordentem.

Oliuae Grece oleon dicitur, ex quo in Latinum tractum est, ut oliua dicatur, olea autem ipsa arbor est. Fructus oliua sucus oleum est, arbor pacis insignis, cuius fructus diuersis nominibus appellatur. Oleaster autem infructuosa arbor. Significat gentiles, qui quam diu sine Christo erant fructum rate fidei et bonorum operum gignere non poterant. Postquam autem ab errore uetusto abscisi ad Christi fidem conuersi sunt radici patriarcharum et prophetarum protinus inserti sunt et facti sunt socii radicis et pinguedinis oliuae, de quo apostolus ad Romanos scribens eleganter disputat. Et propheta de Christi corpore, quod est ecclesia, canens in Psalterio ait: Ego autem sicut oliua fructifera in domo Domini. Speraui in misericordia Dei mei in aeternum et in #217b# saeculum saeculi. Oleum autem aliquando gratiam spiritus sancti significat. Aliquando caritatem, et aliquando misericordiam et e contrario aliam significationem habet, ubi Psalmista ait: Oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. Est enim oleum in bonam partem causa splendoris pabulum luminis prestans nitorem pariter et salutem. In malam uero partem sicut hic ponitur, oleum peccatoris est. Dilectio simulata uerborum, quae adolationibus et blandimentis nostras mentes uelud olei pinguedo leniter ingrediens rigorem ueritatis emollit, et adnoxias cogitationes amoris ficti potius ostentatione perducit. Oliua Christus in ecclesia. Vnde et in Ecclesiastico legitur: Sicut oliuam speciosam fructiferam uocauit Dominus nomen tuum, et post pauca exarsit ignis in ea. Oleum gratia spiritus sancti in Deuteronomio, suxerunt mel de petra, et oleum de firmissima petra. Et in Iob petra mihi fundebat riuos olei, et alibi conputrescet iugum a facie olei. Oleum opera misericordiae. Vt in Psalmo: Et caro mea inmutata est propter oleum. Oleum hilaritas mentis ut in euangelio: Cum ieiunas unge caput tuum. Et in Psalterio: Vt exhilaret faciem eius in oleo. Oleum testimonium #218a# conscientiae bonae in euangelio: Prudentes autem #M523# sumpserunt oleum in uasis suis. Oleum sermo deceptoris in Psalmo: Oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. Oleum hereticorum subtilis et blanda deceptio est, sicut in Salomone de eadem eorum praua doctrina dicitur: Nitidius oleo guttur eius. Et in Oseae: Et oleum in Aegypto ferebant hoc est ad secularium mentes decipiendas. Vnguentium nomen saluatoris in Salomone: Vnguentum effusum nomen tuum. Vnguentum gratia, spiritus sancti. In Salomone musce moriturae, id est daemones exterminant unguentum suauitatis. Vnguentum chrismatis unctio in Psalmo, ut quidam uolunt a tempore frumenti, uini et olei multiplicati sunt, et in Exodo plurima de hoc narrantur. Oleum fomentum blanditiae in praedicatione diuina, in euangelio: Et adpropians alligauit uulnera eius, et infundens uinum et oleum. Amurea olei pars aquosa ab emergendo dicta, id est quod ab oleose emergat et fex sit eius, hanc Greci amircen uocant, ex Latina lingua trahentes. Gummen Grecum est, hoc enim illi gome dictus. Resinam Greci recinam uocant, rei enim Grece dicitur quicquid manat. Est enim lacrima sudore exhalata lignorum ut cerasis lintesci balsami uel reliquarum #218b# arborum siue uirgultorum quae sudare produntur. Sicut et odorata orientis ligna sicut gutta balsami uel reliquarum ac ferularum uel sucinorum cuius lacrima durescit in gemmam prima est resina terebintina omnium prestantior. Adfertur autem ex Arabie patria atque Iudaea et Siriae cipro, et Affrica ex insulis quoque Cicladibus. Secunda est lentiscina quae mirtix uocatur. Haec ex Cio insula, deportatur terio pinalis.

 

[7] De aromaticis arboribus

 

Aromata sunt quaeque flagrantis odorisque India uel Arabia mittet, siue aliae regiones. Nomen autem aromata traxisse uidentur sine quod aris inposita diuinis inuocationibus apta uideantur, seu quod sese aeri inserere ac miscere probantur. Nam quid est odor nisi aer contactus. Aromata uaria uirtutum odoramenta, significat sicut in libris Regum de Saba regina. Non sunt legitur allata huiuscemodi aromata sicut Saba regina, dedit Salomoni pigmenta uaria uirtutum odoramenta, ubi et supra cum uniuersis pulueris pigmentariis.

Tus arbor Arabiae inmensa atque ramosa lenissimi corticis ramis ad aeris qualitatem amigdalae. Modo sucum aromaticum fundens album, et ad masticationem uelud in puluere resolutum et cum frangitur intus pingue et igne adpositum, facile ardescit, et appellatur apud nos masculus, eo quod sit natura rotundum. In mo#219a#dum testiculorum reliquum planum et pene scabrosum minus obtimum. Adulteratus atuem admixta resina siue gummi, sed dinoscitur sua proprietate. Nam tus igni inpositum ardescit. Resina fumescit. Gumen uero liquescit calefactum. Tus autem a tondendo dictum hoc et Libanum uocatum a #M524# monte Arabie ubi Sabei sunt. Nam mons eorum Libanus dicitur, ubi tura colliguntur.

Mirra arbor Arabiae in altitudinis ad quinque cubitorum similis spinae quam achantum dicunt cuius gutta uiridis atque amara. Vnde et nomen accepit, mirra et gutta eius sponte manans praeciosior est elicita corticis uulnere uilior iudicatur. Sarmenta eius Arabes ignibus fouent, quorum fumo satis noxio nisi ad odorem storacis occurrant plerumque, in sanabiles morbes contrahunt. Mirra autem trogoditae ab insula Arabiae dicta ubi melior colligitur et purior. Diuersa enim aromata diuersas species significant uirtutum quibus sancta decoratur ecclesia. Vnde in Cantico canticorum scriptum est: Quae est ista quae ascendit per desertum sicut uirgula fumi ex aromatibus myrre et turis, et unium si pulueris pigmentarii. Miratur synagoga quomodo gentium populus, nullo cirumcisionis mysterio emundatus, nulla prophetarum ammoni#219b#tione eruditus subito ab infimis uoluntatibus per desertum gentilitati et idolatrae ad alta uirtutum culmina et sponsi, amplexus ascendisset igne amoris accensa omni nisu uirtutum ad caelestia tendit. Ex mortificatione carnalium uoluptatum et puritate orationum, et omnium uirtutum odore. Hinc item scriptum est: Vadam ad montem mirrae, et ad collem turis, quia in mirra mortificatio carnis, in tu re deuotio orationis exprimitur. Hinc rursum sponsus dicit, messui mirram meam cum aromatibus meis. Per mirram passio uel mortificatio. Per aromata omnes uirtutes exprimantur. Metit mirram cum aromatibus, quando martyres cum ceteris electis ad maturitatem praemiorum perducit. Hinc rursum per prophetam de Domino saluatore dictum est: Mirra et gutta et casia a uestimentis tuis. Secundum Domini corpus quoddam deitatis fuisse cognoscit uestimentum. Nam sicut uestibus cooperiuntur membra mortalium, ita et maiestas uerbi infidelium oculis carnis uelamine uidebatur abscondi, ab hoc ergo uestimento, id est incarnationis archano congrue uenisse dicitur. Mirra et gutta et casia, mirra mortem significat, quam per omnium salute suscepit, gutta uero quae dicitur #220a# ammoniaca duritias curat aliqua necessitate, contractas quae pulcre incarnationi Domini comparatur quia duritiam cordis humani sancta predicatione dissoluit.

Cassia quae a nostris fistola dicitur redemptio generis humani per aquam baptismatis indicatur. Quoniam hoc herbe genus aquosis locis dicitur inueniri. His rebus etiam odor est suauis, ut merito sanctae incarnationi et uirtus herbarum et odoris suauitas comparetur. Gutta uis amoris Dei et ardor caritatis intellegitur, ubi et supra ligamentum gutte dilectus meus mihi. Storax arbor Arabiae similis malo Cidonii cuius uirgulae ultra inter caniculae hortum cauernatu lacrimam fluunt, distillatio eius in terra cadens munda non est. Sed cum propie corticis scroue seruantur, illa autem quae uirgis et calamis inheserit munda est et albida. De hinc ful#M525#ua fit solis causa et ipsa storax calamites pingues resinosa odoris locundi humecta, et ueluti mellosum liquorem emittens. Storax autem uocata quod sit gutta arboris profluens et congelate. Nam Greci stiriam guttam dicunt, Grece autem stirex Latine storice dicitur, hoc ergo pigmentum cum ceteris aromatibus dixerunt filii Israhel, in Aegittum et obtulerunt Ioseph promunere, quia sancti uiri in peregrinatione huius saeculi saluatori nostro #220b# adferunt dona bone uoluntatis, et sacrarum uirtutum quibus ipse delectatur et placabilis fit et annuens uotis eorum.

Bidella Indie et Arabiae arbor, cuius lacrime melior Arabica. Est enim lucida, subalbida, leuis, pinguis, aequaliter cerea, et facile molliatur, neque ligno, uel terra commixta amara odoris boni. Nam ex India sordida est et nigra, et maiore gleba. Adulteratur autem admixtum gummi, qui non ita amarificat gustu. Mastix arboris lentisci gutta est, haec grano mastix dicta quia in modum granorum est. Piperis arbor nascitur in India in latere montis Caucasi quod soli obuersum est. Folio iuniperi similitudinem cuius siluas serpentes custodiunt. Sed incole regionis illius cum maturae fuerint incendunt et sic serpentes igne fugantur et inde ex flamma nigrum piper eficitur. Nam piperis natura alba est, cuius quidem diuersus est fructus. Nam quod inmaturum est, piper longum uocatur, quod incorruptum ab igne piper album, quod uero cute rugosa et horrida fuerit, ex calore ignis trahit et colorem, et nomen. Piper si leue est, uetustum est, si graue nouellum, uitanda est autem, mercatorum fraus, solent enim uetustissimo peperi humecto argenti spumam aut plumbum aspergere ut ponderosum fuit. Aloae in India atque Arabie gignitur, arbor odoris suauissimi ac summi. #221a# Denique lignum ipsius uice thimiamatum altaribus adoletur, unde et nomen traxisse creditur. De aloa autem in euangelio de sepultura Domini ita legitur: Venit ergo Ioseph et tulit corpus Iesu. Venit autem et Nichodemus qui uenerat ad Iesum nocte primum ferens, mixturam mirre et aloes, quasi libras centum. Hinc et in Cantico canticorum scriptum est, in laudem sponse: Mirra et aloe, cum omnibus primis unguentis. Mirra enim et aloe arbores sunt aromatice quae continentiam carnis exprimunt, cum omnibus primis unguentis, id est carismatibus uirtutum. Casia nascitur in Arabaia uirga robusti corticis et purpureis foliis ut pepiris. Est autem uirtutis cinamomi similis, sed potentia inferior. Vnde pro cinnamomi uice duplex eius pondus in medicamentis admiscetur.

Cinamum dictum quod cortex eius in modum canne sit rotundus et gracilis. Gignitur autem in Indiae et Ethiopie regionibus frutice breui duorum tantum cubitorum colore sub nigro uel cinereo tenuissimarum uirgarum. Nam quod in crassitudinem extenditur de spectui est, quod curo gracilius prouenerit eximium quod cum frangitur uisibile spiramentum emittit, ad imaginem nebule seu pulueris. De his arboribus in Cantico can#M526#ticorum scriptum est: Fistula et cinnamomum cum uniuersis lignis Libani. Fistula quae et casia arbor aromatica #221b# est sed modica, et ideo humiles spiritu significat. Mystice cassia est doctrina recta, siue opinio bonorum operum, ut in Psaltero: Et casia a uestimentis tuis. Item cinnamonum qui seipsos dispiciunt signat, quae et ipsa est breuis arbor, sed odorifera et dulcis. Sic et humilitas magnam habet laudem et dulcedinem apud Deum, quia sicut fistula et cinnamomum humiles sanctorum cogitationes. Sic et ligna Libani sublimes eorum actiones demonstrant. Calamus aromaticus a similitudine calami usualis uocatur. Gignitur in India multis modis, geniculatus faluus flagrans spiritu suauitate, qui cum frangitur in multas fit partes scissilis simulans gusta casiam cum leui acrimonia remordenti. Calamus ergo simul cum ceteris aromatibus, hoc est cum myrra cinnamomo, et casia uerbo Domini ad sacre unctionis oleum misceri iubetur, ut sanctificetur tabernaculum Dei, et omnia uasa eius. Porro unguentum quo perungitur tabernaculum chrisma est, quo ungitur fidelis populus in quibus diuinitas tamquam in tabernaculo habitat. Potest quidem intellegi hoc unguentum etiam uirtutes sanctorum siue odor iustitiae longe lateque diffusus, de quo dicit apostolus: Deo autem gratias qui triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae mani#222a#festae pernos.

Balsami arbor in Iudaea intra terminos tantum uiginti iugerum erat. Postea quam eandem regionem Romani potiti sunt etiam latissimis collibus propagata est stirpe similis uiti foliis similis rute sed albidioribus semperque manentibus. Arbor autem balsamum lignum eius xilobalsamum dicitur, fructus siue semen carpobalsamum, sucus opobalsamum. Quod ideo cum adiectione significatur, eo quod percursus ferreis uinculis cortex ligni per cauernas eximii odoris gutta distillat. Cauerna enim Greco sermone ope dicitur. Cuius guttam adulterant, admixto ciprino oleo, uel melle sed sincerus probabur a melle si cum lacte coagolauerit, ab oleo si instillatus aquae aut admixtus, facile fuerit resolutus. Propterea et silaneae uestes ex ipso pollutae non maculantur. Adulteratus quidem neque cum lacte coagulat et ut oleum in aqua supernatat et uestem maculat. Balsama autem si pura fuerint tantam uim habent, ut si sol ex candu erit sustinere in manu non possint. Huius ergo liquoris, hoc est balsami mystice mentio fit. In libro Iesu filii Sirach, ubi ita scriptum est: Et balsamum non mixtum odor meus. Et in Cantico canticorum, dicente sponsa de sponso ita scriptum legitur: #222b# Cum esset rex in recubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Fasciculus mirrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur. Botrus cipri dilectus meus mihi in uineis Engaddi. Botrus ergo Cipri factus est Dominus in resurrectione qui fuerat fasciculus myrrae in passione. Qui bene etiam in uineis Engaddi esse memoratur. Namque in uineis Engaddi, ut praefati sumus balsamum gignitur, quod in #M527# chrismae confectione, liquori oliuae admisceri, ac pontificali benedictione solet consecrari. Quatenus fideles omnes cum inpositione manus sacerdotalis qua spiritus sanctus accipitur, hac unctione signentur.

 

[8] De herbis aromaticis, siue communibus

 

Extant et quarumdam herbarum nomina quae ex aliqua sui causa resonant habentes nominum explanationem non tamen omnium herbarum aethimologium inuenies. Nam pro locis mutantur etiam nominibus, folium dictum quod sine ulla radice innatans in Indie litoribus colligatur, quod in lino perforatum siccant Indi atque reponant. Fertur autem paradisi esse herba, gustum nardum referens. Nardus herba est spicosa, unde et a Grecis nardos stacos appellata, quarum alia Indica alia Siriaca uocatur. Non #223a# quod in Siria nascatur, sed quod mons in quo inuenitur alio latere Indiam spectat alio Syriam. Est autem Indicum multiformae, sed melius Syriacum leue, foluum, commosum spica paruum, odorissimum, ciperum similans, quod si multum in ore tardauerit linguam siccat. Nardum celticum a regione Galliae nomen traxit. Nascitur enim sepius in Liguriae alpibus, et in Siria frutice paruo radicibus in manipulo collectis lagamentis. Flos eius tantum propter odorem bonum tirsi eius atque radiculae utiles probantur usibus nostris. Nardis autem significat odorem uirtutum sanctorum in ecclesia. Vnde sponsa dicit in Cantico canticorum: Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum, hoc est, regi Christo in beatitudine caelestis secreti quiescenti sanctorum uirtus in ecclesia, magne nobis gratiam suauitatis administrat. Item sponsus dicit de sponsae gloria in eodem libro: Emissiones tuae Paradysus malorum Punicorum cum pomorum fructibus, Cipri cum nardo. Nardus et crocus per inrigationem sacri baptismatis sancta ecclesia paradisum ex se emiserit malorum Punicorum id est sanctorum. Martirum cum pomorum fructibus, id est cum sanctorum uirtutum fructu Ciprus arbor aromatica est significans caelestis gratiae benedictionem. Nardus Dominicae passionis tipum #223b# crocus caritatis feruorem exprimit. Coniungitur Ciprus nardo. Cum diuina gratia confortat nos pro Christo pati. Item nardus croco iungitur cum caritate Christi mortem libenter suscepimus. Crocum dictum ab oppido Ciliciae, quod uocatur Coricium quamquam et alibi nascatur sed non tantum uel tale quale in Cilicia, unde et a potiori parte nomen accepit. Nam multae res nomina sumpserunt a locis, ubi plus peruenit, et melius aliquid obtimum autem est quod fuerit recens odoris boni albedine parua porrecte longitudinis, integrum, et neque in fragmenta comminutum inspiratione bona et cum carpitur manus inficiens et leuiter acre. Quod si eius modi non fuerit, aut uetustum aut infusum cognoscitur, item Ciprus incorruptionem significat nardus fortitudinem crocus martyres. Ysopus herba #M528# humilis cuius radices saxum penetrant quod significat humilitatem paenitentiae siue baptismum, ut in Psaltero: Asperges me hysobo et mundabor. Costum radix herbae est nascentis in India, Arabia, et Siria, sed melius Arabicam. Est enim album et leue suaue iocundi odoris, Indicum colore atro et leue ut ferula, Siriacum uero pondere graue colore buxeo, #224a# odore acro, summum tamen album leue aridum, gustu incendens, flos enim uel Christum significat. Qui de uirga radicis lesse effloruit, uel specimen iustitiae, ut in Psalmo: Iustus inquit ut palma florebit.

Rosa ab speciae floris nuncupata quod rutulanti colore rubeat. Significat autem rosa martyres, ut est illud, sicut rose germinant super humida fluenta. Lilia lactei floris herba, unde et nuncupata quasi Lidia, cuius cum candor sit in foliis auri tamen species intus effulget. Lilium autem Christum significat, qui in Cantico canticorum ait: Ego flos campi, et lilium conuallium, et item ut pascant in hostis et lilia colligant. Ac si diceret, Ego sum decus mundi et gloria humilium, qui de sponsa sua sic ait: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, quia candor castitatis eius tribulationibus probatur, et maior est fructus predicationis, quam quietis. Potest et in lilio uirginitas exprimi, quia excellentior est, castitas uirginalis, quam cetere uirtutes, sicut in Apocalipsi ostenditur. Viola propter uim odoris nomen accepit. Huius genera sunt tria, purpureum, album, melinum. Viola quoque significat confessores, ob similitu#224b#dinem libidorum corporum. Vnde scriptum est in Cantico canticorum: Flores in terra uisi sunt, quibus etiam regnum caelorum promissum est. Edera dicta quod arboribus reptando adhereat, de qua Virgilius: inter uictrices ederam tibi, serpere lauros. Alii ederam aiunt uocata quod edis supra lactis habundantiam in esca a ueteribus prebebatur, edere frigide terrae indices sunt filicos. Nam artiforma conebrietatis est, siqui potus edera coronetur. Edera autem tipum Iudaici populi habet, qui aliquando florebat, sed nondiu in uirore pristino remanebat. Vnde in libro Ionae prophete, edera sub cuius umbracula Ionas sedebat, in ascensione uermis diluculo in crastinum exaruia in resurrectione illius uermis qui ait: Ego sum uermis et non homo. Iudaica plebs per infidelitatem exaruit. Quae quondam florebat in patriarchis et prophetis.

Galbanum dicta non secrete, ex quo dictam num herba nomen accepit. Propter quam apud Virgilium cerua uulnerata saltus peragrat dictam nec stante enim potentiae est, ut ferrum a corpore expellat sagittas excutiat. Vnde et eius pabulo fere percusse sagittas a corpore inherentes eiciunt. Homo quidam latinorum poleium martis dicunt, propter belli zela excutienda. Mandragora dicta quod habeat #225a# mala suaue olentia, in magnitudinem mali matiani. Vnde etiam Latini malum terrae uocant. Hanc poete #M529# antropomoreos appellant, quod habeat radicem formam hominis similantem, cuius cortex uino missa ad bibendum datur, quorum corpus propter curam secandum est, ut soporati dolorem non sentiant. Huius species duae femina foliis lactucae similibus. Mala generans in similitudinem prunarum, masculus uero foliis betae similibus. De mandragora sponsa dicit in Cantico canticorum: Mandragorae dedere, odorem in portis nostris. Mandragora propter multi moda medicaminum genera sanctorum uirtutibus comparatur. Portae ecclesiae doctores sunt sancti, in huius modi portis mandragore, dant odorem, cum spiritales quique ex se uirtutum palmam longe lateque spargunt. Legitur et in Geneseos quod Ruben filius Liae egressus in agrum inuenerit mandragoras et dederit eas Liae, matri suae, quod significat famam bonam, quam quisque bene studiosus adipiscitur ex mundanis hominibus, referre hanc debet ad matrem ecclesiam. Vnde dicit apostolus de episcopo ordinando, oportet etiam illum testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt, qui licet parum sapiant. Reddunt tamen plerumque labori eorum per quos sibi consulitur, et splendorem laudis et honorem bonae #225b# opinionis.

Herbae aeterne paradysi uiriditas et sanctorum animarum pascua, ut in euangelio: Si quis per me introierit saluabitur, et ingredietur et egredietur et pascua inueniet. Et per Ezechielem: In montibus excelsis Israhel, ubi pascam eos in herbis uirentibus, et e contrario de ariditate mentis suae de Iudaeis, per Hieremiam dicitur: Defecerunt oculi eorum quia non erat herba. Herba uita carnis est. Vt in Iob: Pro diabolo huic montes hoc est luxuriosi diuites herbas ferunt. Herba uita mortalium, ut in Psalmo: Mane sicut herba transeat. Pratum est cuius feni copia armenta tuentur, cui ueteres Romani nomen indiderunt, ab eo quod protinus sit paratus, nec magnum laborem culturae desideret; prata autem esse quae secari possunt. Pratum mystice intellegi potest sancta ecclesia uel scriptura sacra in quibus flores diuersarum uirtutum reperuntur. Et pastus spiritalis piis animalibus, hoc est fidelibus hominibus preparatur. Vnde sponsa in Cantico canticorum dicitur: Flores apparuerunt in terra id est in initio fidei et iustitia floruerunt in mundo, crescente ecclesia. Hinc item ipsa doctoribus dicitur: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Ac si diceret consolamini me exemplis seu incipientium seu terminantium uiam salutis dum adhuc in huius peregrinationis tedio amore superne uisionis languesco. Prata patefacta est scriptura diuina, #226a# ut in Salomone: Aperta sunt prata et apparent herbae uirentes. Item in malam partem, ut in Salomone: Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra.

Abena, lolium, zizania quam poetae semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile et infecundum mystice significant peccatores et uitia. Vnde #M530# in euangelio dicitur: Quod insegete Domini, inimicus super semina uerit zizania. Fenum dictum quod eo flammae nutritur. Fos enim flamma est, fenum enim iuxta allegoriam significat fragilitatem humanae naturae. Vnde legitur in psalmo de peccatoribus: Quoniam tamquam fenum uelociter arescent, et sicut olera herbarum cito cadent. Fenum pulchra est res, dum uiret, dum floret, sed cum aruerit mutato protinus colore marcescit. Sic sunt impia, qui quasi florida laetitia relucentes, per maturo sine siccantur. Primo feno comparati sunt, ut arescent, nunc agrestibus oleribus, ut deciderent, non enim dixit olera hortorum sed herbarum ut significaret potius illa uilissima quae per agros sponte nascuntur. Fenum historia legis aut temporalia significat. Vt in Psalmo: Qui producit in montibus fenum. Fenum peccatores sunt ut in euangelio: Si enim fenum quod hodie in agro est, et eras in clibanum mittitur. Olera enim ab olla dicta sunt, ubi collecta decoquuntur. Qua propter fenum mundi nobilibus comparemus. Qui et facile proficiunt et #226b# uiriditatis magna quasi gratia uestiuntur. Olera herbarum mediocres ponantur et humilosque per loca inculta copia pululante consurgent, et naturae suae agrestem atque hispidam retinent qualitatem, sed et illud uelociter arescit, et ista cito decidunt.

 

[9] De oleribus

 

Ortus nominatur quod semper ibi aliquid oriatur. Nam cum alia terra semel in anno aliquid gignit, ortus numquam sine fructu est. Olus ab alendo dictum, eo quod primum homines oleribus alerentur, antequam fruges et carnes ederent. Tantum enim pomis arborum et oleribus alebantur, sicut animalia herbis. Ortus enim sanctam significat ecclesiam, in qua uarie species uirtutum gignuntur. Vnde sponsus de sponsa dicit: Ortus conclusus soror mea sponsa, ortus conclusus fons signatus. Ortus conclusus ecclesia est, que multifaria spiritalium operum germina gignit. Fons est quia doctrina salutari redundant, conclusus quia Domini protectionem unita persistat, signatus sermone fidei. Item aliam significationem habet ortus in hoc testimonio libri Regum ubi narrat quod Achab rex diceret ad Naboth Iezrahelitam: Da mihi uineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum quia uicina est et prope domum meam, et cetera. Naboth ergo qui interpraetatur conspicuus significat #227a# Dominum saluatorem qui est semen quod interpretatur Iezrahel, quia uerus est filius Dei, hic habuit uineam, de qua in Isaia scriptum est: Vinea enim Domini Sabaoth domus Israhel est. Hanc concupiuit Achab qui interpretatur frater patris. Populus uidelicet Iudaicus de quo Christus carnem adsumere dignatus est, ut fecisset in ea hortum olerum, hoc est ut ubi uinum graua spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quaeque dogmata per Farisaicam superstitionem transplantaret. Sed Naboth hanc uineam dare #M531# nolenti, id est Christo Phariseorum superstitionibus non consentienti impia uxor Iezabel hoc est synagoga Iudaeorum machinata est mortem eius. Ortus internae delitiae paradisi significant. Vnde dicitur: Intra hortum meum soror mea sponsa. Item hortus est populus Iudaeorum, de quo dicitur: Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis. Rursum hortus quaedam hypocritarum simulatio. Vt in Esaia: Qui mundos septabant in hortis. Areola, Virgo Maria, in Cantico canticorum: Dilectus meus ascendit ad hortum suum ad areolam aromatis. Areolae corda sanctorum uirtutum odorem flagrantes. Vbi et supra areolae aromatum consitae a pigmentariis. Olus simplex est, et aperta praedicatio, ut in Apostolo: Qui infirmus est olera manducet. Olus minime operatio bona #227b# ex qua quaedam hypocrite hominibus placere stuent, ut in euangelio: Vae nobis Pharisaei hypocrite, qui decimatis mentam et anecam ciminum, et omne olus. Cepe et allia corruptionem mentis, et acredinem peccati significant, quae quanto amplius eduntur, tanto magis dolore cruciant. Vnde et in Numerorum libro, filii Israhel, murmurantes leguntur, dixisse in menta ueniunt nobis cucumeres et pepones porrique et cepe et alia lanima uestra arida est, nihil aliud respicient oculi nostri, nisi manna.

Sinapis appellatur quod foliis sit similis napis, haec herba mystice significat euangelio Christi, sicut ipse Dominus ostendit dicens: Simile est regnum caelorum grano sinapis, et reliqua, quod in corde credentium seminatem germinat. Et recte fidei, ac bonorum operum profert fructum. Rafanum Greci nos radicem uocamus, eo quod totus deorsum nititur dum reliqua holera in summum magis prosiliant, cuius semine macerato quisquis suas manus infecerit serpentes inpune tractabit. Siquidem ex ipsius radice etiam ebur albescat, in cibo quoque uenenis subsistit. Nam contra uenena radices nuces lupini citrum apium prosunt. Sed contra futurum non contra acceptum uenenum. Vnde et apud ueteres, ante alias epulas haec solebant mensis adponere. #228a# Haec continentiam figuraliter potest exprimere et cautelam quae multum ualent contra uenenatas suggestiones diaboli, et contra uitia carnis. Lactuca dicta est quod abundantia lactis exuberet. Seu que lacte nutrientes feminas implet, haec et in uiris ueneris usum cohercet. Lactuca agrestis quam sarsaliam nominamus eo quod dorsum eius in modum serrae est. Praeceptum est ergo filiis Israhel ut lactucas agrestes in pascha #M532# comederent cum assis agni carnilus. Lactucae uero agrestes ualde amare sunt. Carnes uero agni cum lactucis agrestibus sunt edendae, ut cum corpus redemptoris accipimus nos pro peccatis nostris in fletibus coarcamus quatinus ipsa amaritudo paenitentiae abstergat a mentis stomacho peruersae amorem uitae. Cucumeres quid sunt interdum amari, qui dulces nasci perhibentur, si lacte mellito eorum semen infundatur. De cucumeribus et peponibus in Pentateucho legitur quod eos filiis Israel et concupierant spernentes manna. Sic concupiscentia carnalis fastidit cibum spiritalem et spernit eum. Cucurbita herba est, alieno egens sustentaculo que significat infirmos quosque et indoctos qui aliorum indigent solacio,quo falciantur ne corruant, de cucurbitis in Iona prophata legitur: Apium dictum quod eo apex, id est caput antiquorum triumphantium coronabatur. Ercules autem hanc her#228b#bam primus capiti circumtulit. Nam nunc populum capite praeferebat, nunc oleastrum, nunc apium, cuius radices efficaciter pugnant contra insidias uenenorum, eius generis sunt petrosilenon ipposilenon, et oleo silenon. Petrosilenon uocatum quod sit similis apio, et nascatur in petris montibusque preruptis quod nos petrapium dicere possumus. Silenum enim Grece apium dicitur, sed est summum ac probabile acedonicum gustu suaue, et odore aromatico. Feniculum Latini uocant, quod eius tyrsi seu radicis succus acuat uisum, cuius uirtus traditus ut serpentes annuam senectutem eius gustu deponant, hoc holus Greci maratron uocant. Quid autem olera quae contra uenenum ualent mystice signficent, iam superius dictum est. Ligusti cum a regione nomen accepit, nascitur enim plurimum in Liguria odore aromatico et gustu acris. Coriandrum ex Greco nomine sumptum quod illi corian uocant, cuius semen in dulci uino datum pro pretiores reddit inuenerem, si supra modum dederis a mentiam nutrit, canos etiam ex coriandro in fici traditum est. Legitur in Exodo quod manna simile esset, semini coriandri album et sublucidum, sic et umbum Dei albidinem habet castitatis, et lumen scientiae spiritalis. Vnde animae fideles cottidiae pascuntur. #229a# Ruta dicta quod sit feruentissima cuius altera agrestis atque uirtute acrior sed utraeque, feruentissimae comprobantur. Hanc uenenis repugnare mustelae docent, quaedum cum serpente dimicauerint cibo eius armantur. Haec fidem Christi significat, quae contra antiqui serpentis uenena plurimum ualet.

 

EXPLICIT LIBER XVIII