De rerum naturis (Rabanus)/XVIII

E Wikisource
Sine Nomine
Liber XVIII

 Liber XVII Liber XIX 

INCIPIT LIBER XVIII[recensere]

 

[1] De ponderibus

 

Ponderem ac mensurarum iuuat cognoscere modum. Nam omnia corporalia sicut scriptum est: A summis usque ad ima inmensura et numero et pondere, disposita sunt atque formata. Cunctis enim corporeis rebus pondus, natura dedit. Suum quoque regit omnia pondus. Primum Moyses qui omnes antecedit gentilium philosophos tempore nouit numeros et mensuras et pondus diuersis scripturis suae locis narrauit. Primum Fidon Argiuus ponderum rationem in Grecia constituit, et licet alii antiquiores exstiterint, sed iste hac arte experi#169b#entior fuit pondus dicitur, eo quod in statera libratum pendeat. Hinc et pensum, abusiue autem pondus, libra una est. Vnde etiam dipondius dictum est, quasi duo pondera, quod nomen adhuc in usu retinetur.

Trutina est gemina ponderum lancis aequali examine pendens, facta propter talenta et centenario ad pendenda, sicut momentaria pro parua modicaque peccunia. Haec et moneta uocata. Eadem et statera nomen ex numero habens, quod duobus lancelius et uno in medio stilo librata, aequaliter stet, examen #M480# est filum medium quo trutinae statera regitur et lances aequantur. Vnde et in planeis a mentum dicitur. In statera aequitatis uel diuinae gubernationis potentia significatur, ut in Isaia: Et librauit in pondere montes et colles in statera, hoc est iudicat in iustitia maiores et minores, potentes et infirmos, nobiles et ignobiles, quia ipse iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in ueritate sua. Hinc et Iob ait: Vtinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera, quis alius statere nomine, nisi dei et hominum mediator exprimitur. Qui ad pensandum uitae nostrae meritum uenit, ac secum iustitiam simul et misericordiam detulit. Sed misericordiae lance preponderans, #18.a# culpas nostras parcendo leuigauit. Libra enim ponderis mysticae iustitiae obseruantiam significat, quia ibi probatur, quid aequum, et quid contrarium aequitati sit. Cuius rei plurima in scripturis inueniuntur probamenta et non necesse est inde aliqua hic numerare. Propheta igitur testante: Iustus dominus, et iustititam diligit, aequitatem uidit uultus eius. Iustum dicit deum amare iustitiam quia nescit alios respicere, nisi #M481# qui norunt custodire iustitiam. Adiecit: Aequitatem uidit uultus eius. Illam tamen sancti licet aequitatem, quam tamen propiuus ipse concedit. Non enim quicquam ex se probi humanitas habet, nisi quod a domino bonorum omnium susceperit largitore. Hinc et in Prouerbiis ita scriptum est: Qui sequitur iustitiam diligitur a domino. Et alibi de sapientia dictum est: Qui continens est, inquit, iustitiae adprehendet illam. Vnicuique autem pondere certus est modus nominibus propiis designatus.

Calculus minima pars ponderis quarta pars oboli est, constans lentis est geminis granis. Appellatur autem calculus, quod sit paruulus, sicut et lapis calculus, qui adeo minimus est, ut sine molestia sui calcetur. Siliqua uicesima quarta pars solidi est, ab arbore cuius semen est uocabulum tenens. Ceratim #18.b# obili pars media est, habens siliquam unam et semis, hunc latinitas semiobolum uocat. Ceraten autem Grece Latine siliqua cornuum interpraetatur. Obolus siliquis tribus appenditur habens ceratis duos calcos quattuor. Fiebant enim olim ex aere ad instar sagittae. Vnde et nomen a Grecis accepit, hoc est sagitta. Scripulus ex siliquarum pondere constat, hic apud Grecos gramma uocatur. Scripulus autem dictus per diminutionem a lapillo breui qui scropus uocatur. Dragma autem octaua pars unciae est et denarii pondus, argenti tribus constans scripulis, id est X et VIII siliquis. Dragmae enim similitudo ad hominem refertur in parobola euangeliae, ubi dominus ait: Aut quae mulier habens dragmas X et si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et euertit domum et quaerit diligenter donec inueniat, et cetera. Qui signatur per pastorem, ipse et per mulierem dominus noster Iesus Christus. Et quia imago hominis exprimitur in dragma. tunc mulier dragmam perdidit, quando homo ad imaginem dei conditus peccando a similitudine sui conditoris recessit. Sed accendit mulier lucernam quia dei sapientia ipse dei filius cum de Mariae utero humanam naturam suscipiens. In humanitate apparuit, mortalitatis nostrae se conscientia concussit, et ad inmortalitatem unde #18.a# per peccatum cecidit per Christum se redire posse conspexit.

Denarium autem dictum quia pro decem nummis inputatur. Denarius allegoricae significat remunerationem futuram sanctorum, quae illis pro bono labore hic promittitur, et in futuro datur. Vnde in euangelio paterfamilias operariis uineae suae in fine operis sui legitur, dedisse denarium. Denarii duo, duo precepta caritatis, uel utrumque testamentum, hoc est nouum et uetus. Vnde in euangelio dicitur: Et alio die protulit duos denarios et dedit stabulario. Solidus nuncupatur, quia nihil illi deesse uidetur. Solidum enim ueteres integrum dicebant, et totum. Ipse quoque nomisma uocatur, pro eo quod nominibus principum effigiesque signetur. Ab initio uero unum nomisma argenteus erat. Hoc enim ab Assyrus cepit. Dicunt autem Iudaei quod Abraham in ter#M482#ram Chanaan primus hanc aduexerit formam. Solidos apud Latinos alio nomine sextula dicitur, quod his sex uncia conpleatur. Hinc ut diximus uulgus aureum solidum uocat, cuius tertiam partem ideo dixerunt tremissem, eo quod solidum faciat ter missus. Expressio enim nomismatis incensa, significat imaginem conditoris in humana anima, qui ab uno quoque nostrum expetitur, quan#18.b#do credulitas recte fidaei cum bonis operibus a nobis exquiritur. Vnde dominus ad eos, qui eum temptabant, in euangelio ait: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo. Nummus autem ostensus imaginem Cesaris tenuit, et ideo Caesari nummum redderit tributum, peccuniam et honores terrenos iussit. Deo autem nosmetipsos id est imaginem dei quam ipse condidit in nobis, quae non est in auro picta, sed in hominibus figurata.

Sixtula bis adsumpta duellam facit ter posita staterem reddit, stater autem medietas unciae est appendens aureos tres. Vnde et uocatur stater, quod tribus solidis stet. Haec et semiuntia, quia semis habet de uncia, haec et semissis, quia ponderis semis est, quasi semis assis. Quadrantem Hebrei similiter codrantem uocant, et uocatur quadrum quod unciae quartam partem appendat. De quadrante autem in euangelio ita legitur: Vbi commemoratur nocentis traditio in carcerem. Amen dico tibi inquit, non ex eas inde donec noussimum quadrantem. Quadrans genus nummi est, qui habet duo minuta. Vnde in alio euangelio: Mulier illa paupercula et uidua dicitur misisse quadrante. #18.a# In chorbanan, in alio duo minuta, non quo dissonent euangelia, sed quod unus quadrans, duos minutos nummos habeat. Hoc est ergo quod dicit: Non egredieris de carcere, donec etiam minuta peccata persolues. Dissoluendo autem nouissimo quadrante, potest non absurde intellegi, aut pro eo positum, quod nihil relinquitur inpunitum. Sicut loquenter etiam dicimus usque ad fecem, cum uolumus exprimere aliquid ita exactum, ut nihil relictum sit, uelut significarentur nomine quadrantis nouissimi terrena peccata. Quarta enim pars distinctorum membrorum huius mundi, et ea nouissima terra inuenitur. Vt incipias a caelo, secundum aerem numeres, aquam tertiam, quartam terram.

Sicel qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, Hebreum nomen est, habens apud eos unciae pondus. Apud Latinos autem et Grecos quarta pars unciae est, et stateris medietas, dragmas appendens duas. Vnde cum in litteris diuinis legitur, siclus uncia est, cum uero in gentilium quarta pars unciae est. Vncia dicta quod uniuersitatem minorum ponderum sua unitate uinciat, id est complectat. Constat autem dragmis octo, id est scripulis uiginti quatuor, quod pro inde legitimum pondus habetur. Quia numerus scripulorum eius horas diei noctisque metitur, #18.b# uel quia libram efficit duo decies computata. Libra duodecim uncus perficitur, et inde habetur perfecti ponderis genus. Quia tot #M483# haec constat uncus, quot mensibus annus. Dicta autem libra, quod sit libera, et cuncta intra se pondera praedicta concludat.

Mna in ponderibus centum dragmis appenditur, et est nomen Grecum. Significat mna decem uerba legis, quae hominibus diuinitus data sunt, ut in eis operentur, et lucrum spiritale efficiant. Vnde in euangelio legitur, quod homo nobilis qui habiit in regionem longinquam, expenderit seruis suis pecuniam suam. Cui reuertenti singuli exposuere, quae lucrificauerunt. Iste autem homo nobilis redemptor noster est, qui abiit in regionem longinquam, quia passione sua, et resurrectione completa ascendit in caelum, et sedit a dextris dei. In die autem iudicii uenturus, ut exquirat ex singulis debitoribus, pecuniam quam eis commendauerat, et reddet unicuique secundum opera sua.

Talentum summum esse pondus perhibetur in Grecis. Nam nihil est calco minus, nihil talento maius. Cuius uarium apud diuersas gentes pondus habetur. Apud Romanos enim talentum est LXX duarum librarum, sicut Plautus ostendit. Qui ait: #18.a# Duo talenta esse centum quadraginta IIII libras. Est autem triplex, id est minor, medius summus, minor quinquaginta, medius septuaginta duarum librarum, summus, centum uiginti constat. Centenarium enim numeri nomen est, eo quod centum librarum ponderis sit, quod pondus propter perfectionem centenarii numeri instituerunt Romani. Talenti nomine plenitudo et perfectio donorum significatur. Vnde in euangelio parabola dominus dicit: Hominem peregre proficiscentem. Vocasse seruos suos, et tradidisse illis bona sua, et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii uero unum. Quinque enim sunt corporis sensus, uidelicet uisus, auditus, gustus, odoratus et tactus. Quinque igitur talentis domum quinque sensuum, id est exteriorum scientia exprimitur. Duobus uero intellectus et operatio designatur. Vnius autem talenti nomine, intellectus tantum modo significatur. Decem milia talenta, operationem decem praeceptorum, legis in euangelio significat, ubi ita legitur: Et oblatus est unus, qui debebat X milia talenta, item talentum in malam partem ponitur in Zacharia, ut est illud: Vidi, inquit, iniquitatem super talentum plumbi. Antiquissimi nondum auro argentoque inuento, aere uteban#18.b#tur. Nam prius aerea peccunia in usum fuit. Post argentea, deinde aurea subsecuta est, sed ab ea quae et nomen retinuit. Vnde et aerarium dictum, quia prius aes tantum in usu fuit. Et ipsud solum recondebatur, auro argentoque nondum signato, ex quorum metallis quamuis postea fuisset facta peccunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde initium sumpsit.

Thesaurum iuxta Grecam apotis tesseos a positione, hoc est a reposito nominatur. Nam tessis positio dicitur, et est nomen ex Greco Latinoque sermone compositum. Nam tes Greci repositum dicunt, Latini #M484# aurum, quod iunctum sonat, repositum aurum, auraria nomen habet ab auro. De thesauri significatione euangelica parabola manifestum indicium dat, ubi dominus ait: Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui inuenit homo abscondit. Et per gaudio illius uadit et uendit uniuersa quae habet et emit agrum illum. Thesaurus autem caeleste est desiderium. Ager uero in quo thesaurus absconditur, disciplina studii caelestis. Quem profecto agrum uenditis omnibus comparat. Qui uoluptatibus carnis renuntians, cuncta sua terrena desideria. Per disciplinae custo#18.a#diam caelestis calcat. Vt nihil quod caro blanditur liceat, nihil quod carnalem tracedat spiritus per horrescat. Item thesaurus iste in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae abconsditi. Aut dei uerbum est, quod in carne Christi uidetur absconditum. Aut sanctae scripturae, in quibus reposita est notitia saluatoris. Quemcumquis in eis inuenerit, debet in eis omnia istius saeculi emolumenta contempnere, ut illum possit habere quem repperit.

Tributa uero est quod antea per tribus singulas exigebantur. Sicuti nunc per singula territoria. Sic autem in tres partes diuisum fuisse Romanum populum constat. Vt ea quae erant in singulis partibus tribum dicerentur. Vnde etiam sumptus quos dabant populi tributa nominarum. Vectigilia sunt tributa, a uehendo dicta. Stipendium a stipe pendenda nominatum. Antiqui enim appendere peccuniam soliti erant. Magis quam adnumerare. Quid autem diuites qui thesaurorum possessores sunt, et quid diuitiae mysticae significent breuiter dicamus. Diues dicitur deus, ut in apostolo: Deus qui diues est in misericordia. Diues sancti sunt ut in apostolo: Quia diuites #18.b# facti estis in illo. In omni sapientia et prudentia. Diues est populus Iudaeorum de quibus in euangelio dicitur: Facilius est camelum per foramen auis transire quam diuitem in regnum caelorum. Alii autem hunc diuitem superbum quemlibet intellegunt. Diuites sunt Iudaei, philosophi, uel superbi huius mundi, ut in apostolo diuites eguerunt, et esurierunt, et alibi, diuites dimisit inanes. Diuitiae sunt uirtutes animae, siue sermo sapientiae. Vt in apostolo: Quia diuites facti estis in illo, in omni sapientia, et prudentia, et in Salomone: Possessio animae iuri. Proprie diuine, et in aliam partem pro heretico, ut in Iob legitur: Diuitias quas deuorauit, et deuenire illum extrahet eas deus.

Peccunia ergo uerba diuina sunt, ut in euangelio: Oportiuit te committere peccuniam meam, nam molasus. Sacculos thesaurizacio in deum, ut in euangelio: Facite uobis sacculos qui non ueterescant. Sacculos congregatio auaritiae, ut in Aggeo propheta: Et qui mercedes congregauit misit eos in sacculum pertusum. Negotiatores apostoli sunt, sicut in Iob pro diaboli corpore, hoc est omnibus iniquis dee isdem praedicatoribus, dicitur, Concident eum amici #M485# diuident eum negotiatores. Item in malam partem, ut in Ezechiel negotiatores cum agnis et hedis ueniunt ad te.

#18.a# Moneta appellata est quia monet nequa fraus in metallo uel in pondere fiat. Nomisma est solidus aureus uel argenteus, siue aereus. Qui ideo nomisma dicitur, quia nominibus principum effigiisque signatur, prius nummus argirus nuncupabatur quia quam plurimum ex argento percutiebatur. Nummi autem anima Romanorum rege uocati sunt, qui eos primum apud Latinos imaginibus notauit, et titulo nominis sui praescripsit. In nomismate tria quaeruntur, metallum, figura, et pondus, si ex his aliquid defuerit. Nomisma non erit. De nomismatis mistica significatione superius dictum est. Tria sunt autem genera argenti et auri et aeris, signatum, factum infectum. Signatum est quod in nummis est, factum quod in uasis, infectum quod in massis, id est massa. In notitiam autem formarum metalla ita uenerunt. Dum enim quocumque causa ardentes siluae excoquerunt terram. Quae calefactis uenis, fudit riuos cuiuscumque structurae siue igitur aes illud fuerat, siue aurum cum in loca terrae depressiora decurreret sumpsit figuram, in quam illud uel profluens riuus uel excipiens lacunam formauerat. Quarum rerum splendore capti homines cum legatas attolerent massas, uiderunt in ea uestigia terrae figurata. In quae excogitauerit liquefactas ad omnem formam posse de#18.b#duci.

 

[2] De mensuris

 

Mensura est res aliqua modo suo uel tempore circum inscripta. Haec aut corporis est, aut temporis. Corporis ut hominum lignorum et columnarum longitudo et breuitas. Sed et solem istum propriam sui orbis habere mensuram, quod geometrici praescrutari audent. Temporis ut mensura horarum et dierum et annorum. Vnde et metiri pedes horarum dicimus, hec est mensurare. Legitur enim in Sapientiae libro, quod deus omnia mensura, numero, et pondere cuncta disponat. In quibus tribus diffinitionibus ut reor haec intellegi possunt, ut in mensura constet qualitas, in numero quantitas, in pondere ratio. Haec per aequata in iudicio et misericorida dei constant, quia in his duobus terminis omnia conclusa sunt. In quibus per haec mundum constituit, gubernat, et iudicaturus est. In his deus iudex iustus comprehendi non potest, non potest reprehendi. Omnia ergo quae superius diximus uel dicemus in claustro, horum trium nobis nunc abscondita latent. Quae solis clauibus iudicii et misericordiae dei tunc reserabuntur ut sciantur. Quando in aduentu domini illuminabuntur abscondita tenebrarum, et reuelabuntur consilia cordium, ut laus sit unicuique a deo uel poena. Propriae autem mensura uo#18.a#cata quod ea fruges metiuntur, atque frumentum id est humida et sicca, ut per modios urnas et amphoras.

Mensurarum pars minima coclear quod est #M486# dimidia pars dragmae, appendens siliquas nouem, qui triplicatus conculam facit. Concula dragma una et dimidia adimpletur. Ciathi pondus decem dragmis appenditur, qui etiam a quibusdam causatus uel assatus nominatur. Oxifalus fit, si quinque dragmae adduntur ad decem. Acitabulus quarta pars eminae est duodecim dragmas appendens. Cetula emina est, habens ciatos sex, quae idcirco cotula uocatur quia cote Greco sermone incisio dicitur, et emina sextarii, in duo aequa inciditur et cotulam facit. Emina autem appendet libram unam, quae geminata sextarium facit. Sextarius duarum librarum est quibis assumptus nominatur bilibris, adsumptus quater fit Greco nomine cenix. Quinquies complicatus quinarem siue gomor facit, adice sextum congium reddit. Nam congius sex metitur sextariis, a quo et sextarii nomen dederunt. Destatere et bilibri in Apocalipsi discriptione tercii sigilli, ita scriptum est: Et cum aperuisset sigillum tertium audiui tertium animal dicens ueni, #18.b# et uidi, et ecce aequis niger, et qui sedebat, super eum habebat stateram in manu sua et audiui tamquam uocem in medio quatuor animalium dicentium. Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, et uinum et oleum ne leseris. Et ecce equus niger et qui sedebat super eum stateram habebat in manu sua. Et audiui tamquam uocem in medio quatuor animalium et cetera. Equus niger falsorum caterua est fratrum, qui stateram rectae professionis habent, sed socios laedunt, per opera tenebrarum. Dum enim in medio animalium dicitur ne leseris, ostenditur illic esse qui ledit. De hoc et praecurrente equo dicit apostolus. Foris pugnae intus timores. Biblibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, et uinum et oleum ne leseris. Caue inquit ne exemplo pessimo fratrem tuum scandalizes, propter quem Christus mortuus est, et sacri sanguinis crismatisque portat insignia, quia siue perfecti meritis, siue etiam minimi quique in aeclesia, fide tamen sanctae trinitatis inbuti, omnes eodem perfecto pretio sanguinis dominici sunt redempti. Nec in merito bilibri et non simplici libra fidei uel operis perfectio exprimitur, quae utraque in radice geminae consistit caritatis.

Metrum est mensura liquidorum, haec a mensura nomen accepit. Metro enim men#18.a#suram dicunt Greci, et inde appellata metreta, licet et urna, et amphora, et reliqua huiusmodi nomen a mensura sumpserunt, tamen ista hoc nomen a denarii numeri perfectione accepit. Metrum ad omnem mensuram pertinet, metrum enim Grece, Latinae mensura dicitur. Nam et ciathus mensura est, et amphora mensura est, et quicquid plus minusue capit mensura est. Sed ideo hoc nomen specialiter sibi adsumpsit, quod sit mensura perfecti numeri, id est denarii. Vnde in euangelio scriptum est, de conuiuio nuptiali, ubi dominus aquas in uinum coneurtit: Erant inquit lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas, uel ternas. Hydriae uocantur uasa aquarum receptu #M487# parata. Grece enim aqua ydor dicitur. Aqua autem scripturae sacrae scientiam e designat, quae suos auditores et a peccatorum sorde abluere, et diuinae cognitionis solet fonte potare.

Vasa sex quibus continebatur corda sunt deuota sanctorum, quorum perfectio uitae et fidei ad exemplum recte credendi ac uiuendi proposita est generi humano per sex seculi labentis aetates, id est usque ad tempus dominicae praedicationis. Et bene #18.b# lapidea sunt uasa. Quia fortia sunt praecordia iustorum, ut pute illius fide et dilectione solidata. Capientes inquit singulae metretas binas uel ternas, quia scripturae sacrae auctores, et ministri prophetae, modo de patre tantum loquuntur et filio, ut est illud: Omnia in sapientia fecisti. Virtus enim dei et sapientia Christus est. Modo etiam spiritus sancti faciunt mentionem iuxta illud eiusdem psalmigraphi: Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum.

Modius dictus ab eo quod sit suo modo perfectus. Est autem mensura librarum quadraginta quatuor, id est sextariorum uiginti duorum, cuius numeri causa inde tracta est, eo quod in principio deus uiginti duo opera fecerit. Nam prima die VII opera fecit, id est materiem informem, angelos, lucem, caelos superiores, tetram aquam, atque aerem. Secunda die firmamentum solum, tertia die quatuor maria, semina, sationes, atque plantaria. Quarta die tria, solem, et lunam, et lunas. Quinta die tria pisces, et reptilia aquarum, et uolatilia. Sexta die quatuor. Bestias, pecudes, reptilia terrae, et hominem. Et facta sunt omnia uiginti duo genera in diebus sex, et uiginti due generatio#18.a#nes sunt ab Adam usque ad Iacob, ex cuius semine nascitur omnis gens Israhel. Et xx duo libri ueteris testamenti usque ad Hester et uiginti duo literarum sunt elementa quibus constat diuinae legis doctrina. His igitur exemplis modius uiginti duorum sextariorum. A Moyse secundum sacrae legis mensuram effectus est, et quamuis diuersae gentes, huic mensurae pondus uel adiciant ignoranter uel detrahant, apud Hebreos constitutione diuina tali ratione seruatur. Modius enim a modo dictus, hinc et modica, id est moderata modicis enim modus nomen inposuit. Nam modica pro parius abusiue non proprie dicimus, in scriptura sacra modius aequitatem iustitiae significat. Vnde dominus in lege praecepit dicens: Non sit tibi modius maior et minor, sed modius iustus aequusque sextarius, item modius corpus humanum uel legis literam significat. Vnde dominus ait in euangelio: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio. Ponere ergo est lucernam sub modio, superiora facere corporis commoda quam praedicationem ueritatis. Vt ideo quisque ueritatem non predicet, dum timet ne aliquid in rebus corporalibus et temporalibus molestiae patiatur. Sub modio ergo lucernam ponit, quisquis #18.b# lucem doctrinae bonae commodis temporalibus obscurat et tegit. Super candelabrum autem, qui corpus suum ministerio #M488# dei subicit, ut superior sit praedicatio ueritatis, inferior seruitus corporis. Per ipsam tamen corporis seruitutem, excellentior luceat doctrina, quae per officia corporalia, id est per uocem et linguam et ceteros corporis motus exhibetur.

Satum est genus mensurae iuxta morem prouintiae Palestinae, unum et dimidium modium capiens, cuius nomen ex Hebreo sermone tractum est. Satum enim apud eos nominatur sumptio, siue leuatio, eo quod qui metitur eandem mensuram sumat ac leue est. Et alium satum mensura sextariorum uiginti duorum capax quasi modius. Vnde in euangelio scriptum est de muliere quae abscondit fermentum in farina satis tribus donec fermentaret totum. Nam haec mulier significat sanctam aecclesiam, quae doctrinam euangelii et intellectus sacrarum scripturarum condidit in pectoribus humanis, donec coadunet tres partes orbis, quod de tribus filiis Noe exortum in orbe continet, triquadro conuertens ad fidem sanctae trinitatis, ut spiritus et anima et corpus in unum redacta inter se non discrepent. Possunt itaque preter haec et in farinae satis tribus illi dominici seminis fructus, tricesimus scilicet #18.a# sexagesimus, et centesimus intellegi, id est coniugatorum, continentium atque uirginum. Et pulchre dicit catenus absconditum in farina fermentum donec fermentaret totum, quia caritas in nostra mente recondita eo usque crescere debet, donec totam mentem in sui perfectionem commutet.

Batus uocatur ab olearia mola, Hebraica lingua, quae apud eos uel bata nominatur capiens quinquaginta sextarios, quae mensura una mole uice proteritur. Ephi ergo mensura est trium modiorum, ut in libro Ruth ostenditur, et gomor mensura est atticorum coenicum trium. Vnde in Leuitico et in Numerorum libro quotiens cumque decima pars ephi in sacrificio exhiberi iubetur. Mensura gomor expensa intellegitur. Ephi eandem mensuram habet in aridis, quam in liquidis batus. Amphora uocata quod hinc et inde leuetur. Haec Grece a figura sui dicta dicitur, quod eius ansae geminatae uideantur aures imitari. Recipit autem uini uel aquae pedem quadratum, frumenti uero modios Italicos tres. Cadus Greca amphora est continens urnas tres. Vrna mensura est quam quidam quartarum dicunt. Proprie autem urna uas est, quod pro condendis defunctorum cineribus adhiberi solet. De quo poeta: Caelo tegitur, qui non habet urnam.

#18.b# Medimna mensura est quinque modiorum. Medimna autem uocatur Latina lingua id est dimidia eo quod quinque modiis metiatur, qui est dimidius numerus a perfecto denario. Artaba mensura est apud Aegyptios sextariorum septuaginta duorum composita ex numero propter septuaginta et duas gentes uel linguas quae orbem impleuerunt. Gomor quindecim modiorum unus appendet. Chorus triginta modiorum mensura completur. Hic ex Hebraico sermone descendit, qui uocatur cora a similitudine collis. Coria enim Hebraice colles appellantur. Coaceruati enim modii triginta, instar collis #M489# uidentur, et onus cameli efficiunt. De amphora in Zacharia propheta ita scriptum est: Et ecce mulier una sedens in medio amphorae et dixit, haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae, et misit plumbeam massam in os eius et cetera. Amphora autem hic significat mensura grandem iniquitatis Iudaeorum. De qua saluator ad ipsos ait: Implete mensuram patrum uestrorum. Super hanc mensuram omnium delictorum media sedebat impietas, quam alio nomine idolatriam possumus appellare et negationem dei. Missa est ergo massa plumbea in os sina#180a#gogae Iudaeorum ut arrogantia eius conquiescat. Haec ergo impietas sinagogae quae sedebat super peccata Israhel, et in suo sclere gloriabatur, postea mittitur in medium Babilonis et captiuitatis malo deprimitur, uel certe ab angelo, ut quae primus latebat in scelere, aeterno silentio conticescat. Legimus in euangelio, quod uilicus iniquitatis debitoribus domini sui qui debebant domino suo grande debitum reddere, hoc est unus centum cados olei. Alter centum choros tritici, ipse pensam temperaret, et iusserit priori procentum cadis olei scribere quinquaginta. Sequenti uero pro centum choris tritici scribere octoginta, quibus rebus instruamur ut misericordiam debiti remissione facientes, ipsi a misericorde domino remissionem debitorum nostrorum consequamur.

 

[3] De numero

 

Numerorum ratio in multis iuxta allegoriam tipica significatione misterium nobis uenerandum ostendit. Vnde primus numerus hoc est unus ad unitatem deitatis refertur. De quo in Exodo scriptum est: Audi Israhel, dominus deus tuus deus unus est. Item unus ad unitatem aeclesiae siue fidei pertinet. Vnde in Actibus Apostolorum de credentibus scribitur: Erat illis cor unum et anima una. Rur#180b#sum unus, ad unitatem fidei, siue operis perfectionem respicit. Hinc in Genesi de archa scriptum est: Et in cubito consummabis summitatem eius. Iterum unus malorum unitatem exprimit. Vt est illud in euangelio: Et uidit ibi hominem non uestitum ueste nuptiali.

Nam binarius numerus ad duo testamenta respicit. Vnde in Regum scriptum est: Et fecit duo cherubim decem cubitorum magnitudine. Item duo ad duo praecepta caritatis pertinent, unde dicit in euangelio: In his duobus praeceptis, tota lex pendet et prophetae. Rursum duo duas dignitates exprimiunt. Regiam scilicet et sacerdotalem, quarum figuram duo illi pisces quinque panibus adiuncti in euangelio figuram gerebant. Iterum duo misterium significant duorum populorum id est Iudaeorum et gentium. Vnde in Zacharaia scriptum est: Et pax erit inter duos illos. Necnon et duo, animae et corporis conuentionem significant. Vnde dominus dicit in euangelio: Si duo ex uobis consenserint super terram et reliqua. De quo et Amos di#M490#cit: Numquid ambulabunt duo pariter nisi conuenerit eis. Item duo electorum atque reproborum praefigurationem gerunt. Vnde dicit in euangelio: Tunc duo erunt in agro, unus #181a# assumetur et alius relinquetur.

Ternarius ergo numerus ad trinitatis misterium pertinet, ut in epistola Iohannis: Tres sunt inquit qui testimonium dant. Item tres ad passionis domini sepulturam et resurrectionis sacramentum respiciunt. Vnde in Osee scriptum est: uiuificabit nos post duos dies, die tertia suscitabit nos et uiuemus. Rursum tres, ad fidem, spem, et caritatem, exprimendam uadent. Quarum uirtutum figuram tres illae ciuitates in Deuteronomio, ad quas homicida qui nolens proximum occiderit confugere praecipitur habere dicuntur. Item tres tria tempora significant, hoc est primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Vnde in euangelica parabola legitur, ecce anni tres sunt ex quo uenio quaerens fructum in ficulnea, et non inuenio. Iterum tres trimodam hominum operationem in bono uel in malo praefigurant, id est cogitatione sermone et opere, ut in apostolo: Si quis inquit aedificauerit super fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna foenum stipulam. Rursum tres trimodam fidelium professionem demonstrant, id est clericorum, monachorum, et coniugum. De hac tripertita in aecclesia professione per #181b# Ezechielem loquitur dominus dicens: Sures uiri isti Noe, Danihel, et Iob fuerint in medio eorum filium et filiam non liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur.

Quaternarius ergo numerus ad quatuor pertinet euangelia, ut in Ezechiel, et in medio inquit eorum erat similitudo quatuor animalium. Item quatuor ad quatuor sanctorum uirtutes misticam significationem ducunt, hoc est prudentiam, iustitiam, fortitudinem, et temperantiam quibus animae sanctorum domino largiente reficiuntur. Vnde scriptum est: Erant autem qui manducauerunt quasi quatuor milia hominum, et dimisit eos. Rursum quatuor ad quatuor mundi paries pertinent, ex quibus sancta aeclesia congregatur. Vnde dicitur per prophetam: Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. Dicam aquiloni da, et austro noli prohibere. Similiter quatuor ad quatuor elementa mundi, quibus humanum corpus compactum est possunt referri, quia inde corporis conditio maxime roboratur, et subsistit. Nam in euangelio scriptum est, quod paraliticus in lecto portaretur a quatuor.

Quinarius ergo numerus ad quinque legis libros Moysi, significationem aliquando trahit, de quibus apostolus ait: Volo in aeclesia quinque uerba sensu meo loqui, uel ad quinque sensus corporis, id est uisum, auditum, #182a# gustum, odoratum, et tactum. Vnde in euangelio scriptum est: Simile est regnum caelorum decem uirginibus. Quinque enim ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. item ibi, et uni dedit quinque talenta. Hinc et dominus ad #M491# Samaritanam mulierem ait: Quinque enim uiros habuisti.

Senarius ergo numerus ad dies sex, in quibus deus omnem condidit creaturam, significationem refert, ut est illud in Exodo: Sex enim diebus condidit deus caelum et terram uel ad omne tempus praesentis saeculi, quod sex aetatibus uoluitur. Vnde dominus perfector totius operis sui, sexta aetate in mundum ueniens, sexta feria passus est, in sabbato requieuit in sepulchro, et in die dominica resurrexit a mortuis.

Septenarius igitur numerus multiplicem significationem habet, quia aliquando ad diem septimum refertur, in quo perfectis omnibus dominus requieuit. Vnde et sanctorum animae post laborem bonorum operum requiescunt ab omni opere suo in aeterna beatitudine. Aliquando autem ad septiformem grauam spiritus sancti pertinet, de quo in Apocalipsi scriptum est: Septem cornua, et septem oculi, septem sunt spiritus dei missi per omnem terram. Item septem leguntur aeclesiae in Apocalipsi, quae per septem candelabra et per #182b# septem stellas figurantur, in quibus plenitudo sanctorum uersatur, sicut idem liber testatur. Quia septem candelabra septem aeclesiae sunt, similiter et septem stellae, item per septem. Omne praesens tempus huius saeculi designatur, quod per septem dierum circulum uoluitur, et in contrariam partem per septenarium numerum plenitudo peccati, id est uniuersitas septem principalium uitiorum figuratur. Vnde dominus de inmundo spiritu in euangelio ait: Tunc uadit et adsumit alios spiritus septem nequiores se, et ingressi habitant ibi, et fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus. Hinc et in Salomone legitur, ne crediderius ei quo septem nequitiae sunt in anima illius hoc est diaboli. Rursum septem perfectionem flagellorum dei demonstrant, ut in Leuitico: Castigat inquit uos dominus depties pro peccatis uestris.

Preterea septem et octo legis et euangelii figurationem tenent. Vnde in Aeclesiaste scriptum est: Da partes septem necnon et octo. Similiter septem et octo quietis et resurrectionis obtinent sacramentem. Octo enim ad diem dominicae resurrectionis siue omnium sanctorum futuram resurrectionem pertinet. De qua in titulo Psalmi sexti scribitur: In finem pro octaua.

Nouem namque ad sacramentum passionis domini demonstrandum satis ualet. Quia #183a# ipse dominus hora nona clamans uoce magna emisit spiritum. Item nouem leguntur esse ordines angelorum, id est angeli, archangeli, throni, dominationes, uirtutes, principatus, potestates, cherubim, et seraphim. quos significant nonaginta nouem oues in euangelica parabola relictae in deserto siue in montibus. Item nouem ad inperfectione mandatorum dei siue in plenitudine omnium bonorum designat, sicut in Deuteronomio delecto Og regis Basan, qui typus est diaboli, scriptum est, quod nouem cubitis longitudo eius sit.

Denarius ergo numerus ad decalogum legis aliquando refertur. Vnde Psalmista ait: In psalterio decem #M492# chordarum psallam tibi. Item eodem numero perfectio operum, uel plenitudo sanctorum designatur, quarum figura illae decem cortinae. Quae in tabernaculo testimoniii iubente domino factae sunt obtinuerunt. Vndenarius numerus transgressionem legis, uel peccatorum obtinet figuram, sicut et undecimus psalmus, qui in eodem numeri sacramento praesignatus est, ostendit dicens: Saluum me fac domine quo defecit sanctus. Vnde et in tabernaculo foederis in similitudine peccantium eiusdem numeri saga cilicina fieri praecipiuntur. Duodecim ad apostolos pertinent sicut in euangelio demonstratur ubi ita legitur: Duodecim apostolorum nomina haec sunt. Hinc #183b# ipse dominus ad discipulos suos ait: Nonne ego uos elegi duodecim, et cetera. Item duodecim ad omnium sanctorum pertinent sacramentum qui ex quatuor mundi partibus, per fidem sanctae trinitatis collecti, unam ex se faciunt aeclesiam. Horum electorum duodecim illi lapides pretiosi, ex quibus in Apocalipsin: Ciuitas regni magni construitur figuram habent. Hi sunt xii tribus filiorum Israhel sensu uidentes dominum. Tredecim uero ad legis plenitudinem, et fidem trinitatis pertinent, ut in Ezechiele: Et mensus est inquit altitudinem portae tredecim cubitis. Quatuordecim uero ad sacramentum dominicae regenerationis respiciunt. Ut in principio euangelii Mathei satis demonstratur. Ab Abraham usque Dauid, generationes xiiii; item quatuordecim ad presens tempus uel futurum pertinet, sicut in Leuitico demonstratur, ubi scriptum est de muliere quae genuerit feminam dicitur, quod duabus ebdomadibus hoc est praesenti et futuro sit inmunda. Quindecim autem numerus legis et euangelii quietis et resurrectionis obtinet misterium. Vt in Actibus Apostolorum Paulus apostolus, quindecim diebus cum Petro commorasse dicitur. Sedecim ad numerum sedecim prophetarum. Decem et septem, ad sacramentum omnium prophetarum, quia decem praecepta legis per septiformem gratiam e spiritus sancti operantur.

#184a# Viginti ad perfectionem operis, quae per caritatem operantur. Decalogus enim legis per duo dilectionis praecepta duplicatus xx efficit. Vnde et duo cherubim quod est plenitudo scientiae in templo eiusdem numeri cubitos habuisse narrantur. Viginti duo pertinent ad sacramentum diuinorum uoluminum secundum Hebreorum literas. Viginti quatuor numerus, ad uiginti quatuor libros ueteris testamenti iuxta Hebreorum traditionem a quibusdam figuram habere dicitur. Alii uero patres ueteris ac noui testamenti sub eodem numero intellexerunt, in apocalipsi et super thronos xxiiii seniores sedentes. Nam uiginti quinque corporis quinque sensibus in semetipsis multiplicatis perueniunt ad sacramentum sicut in Ezechiele manifestatur. Viginti octo numerus ad legis et euangelii pertinet misterium, sub cuius numeri sacramento cortinae tabernaculi eiusdem nu#M493#meri cubitos, in longitudine habuisse feruntur in Exodo.

Triginta uero ad fructus fidelium coniugatorum ut in euangelio: Et dabunt fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud uero tricesimum. Triginta duo ad misterium aetatis, qua dominus noster in carne conuersatus est. Vnde ut quibusdam uidetur ait apostolus: Donec occurramus ad unitatem fidei, et agnitionis filii dei. In uirum perfectum, in men#184b#suram aetatis plenitudinis Christi.

Quadraginti uero numerus legis et euangelii obtinet sacramentum. Item quadraginta ad quadragesime sacramentum pertinet. Vnde in euangelio d domino scriptum est, et agebatur in spiritu in deserto xl diebus. Iterum quadraginta resurrectionis dominicae sacramentum continent. Vnde in Actibus apostolorum ita scriptum est: Et conuersatus est cum eis dies xl. Pretereta quadraginta numerus, omne praesens huius saeculi tempus figurare dicitur. Quatuor enim sunt mundi partes, et omnis creatura uisibilis ex quatuor constat elementis. Denarius uero numerus in bonam uel malam partem perfectus est. Qui denarius per quaternarium ductus quadragenarium implet. Hinc est quod per Psalmistam dicitur: Quadraginta annis proximus fui generationi huic. Et in diluuio iuxta eiusdem numeri dies et totidem noctes super terram dominus pluit. Et in Iona propheta scriptum est: Post quadraginta dies Nineue subuerterit. Quod et ipsum secundum historiam in eadem ciuitate factum non est, in mundo uero cuius figuram ciuitas illa habuit impletum erit. Quadraginta uero duo ad numerum in heremo mansionum, uel ad numerum generationum quae ab Abraham sunt usque ad dominum Iesum Christum.

Quinquaginta autem ad #185a# ad Pentecostes uel aduentum spiritus sancti, unde dicit in Actibus apostolorum: Dum complerentur dies pentecostes. Item quinquaginta ad indulgentiam pertinet peccatorum, in cuius numeri sacramento l psalmis positus est. Sexaginta uero numerus ad omnium perfectorum pertinet sacramentum. Vnde dicit in Cantico canticorum: En lectulum Salomonis, id est Christi aeclesiam xl fortes ambiunt ex fortissimis Israhel. item sexaginta ad fructum uiduis, siue continentibus deputatur. Vnde in euangelio legitur: Et dabunt fructum aliud sexagesimum.

Septuaginta uero ad ueterum patrum pertinere dicitur sacramentum, in quorum figura Salomon ad aedificium templi. Lxx milia operarios elegisse dicitur, qui in humeris portabant. Nam lxxx et lxxx ad figuram legis et euangelii simul pertinent, ut in Psalmo scriptum est: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis. Si autem in potentatibus octuaginta anni. Septuaginta uero duo, ad numerum presbyterorum pertinet Moysi, uel discipulorum quos dominus in praedicationem euangelii elegit. Septuaginta quinque ad numerum animarum pertinent, quae cum Iacob in Aegiptum descendisse nar#M494#rantur in Actibus apostolorum. Octuaginta ad quorundam Christianorum ani#185b#mas quae domino fide tantum non operibus coherent. De quibus in Canticis canticorum scriptum est: Septuaginta sunt reginae id est animae perfectorum et octoginta concubinae.

Centum ad martyrum, fructum siue uirginum pertinet ut in euangelio: Et dabunt inquit fructum, aliud centesimum et reliqua. Centum uiginti numerus perfectionem legis et euangelii per figuram ostendit. Vnde legislator Moyses centum uiginti annorum esse describitur. Et spiritus sanctus in die pentecostes descendit super cxx animas credentium qui fuerunt in caenaculo Sion congregati. Nam leguntur ante diluuium centum uiginti anni, ad poenitentiam hominibus decreti, et Salomoniaci templi altitudo centum uiginti cubitorum erat. Hoc autem quod omnis templi altitudo centum uiginti cubitorum fuit. Ad idem sacramentum respicit, quod et primitiua in Hierosolimis aecclesia propter passionem resurrectionem ascensionem domini in caelos. In hoc numero uirorum gratiam spiritus sancti accepit. Itaque procedente naturalis numeri progressione, ab uno usque ad xv et collectis in unum omnium locorum summitatibus centum xx fiunt. Xv namque quae ex septem et viii constant, solent non numquam ad significationem referri #186a# uitae futurae quae nunc in sabbatismo geritur animarum fidelium. Perficietur autem in fine saeculi resurrectione corporum in mortalium.

Centum quinquaginta quatuor numerus ad electorum obtinet sacramentum. In quorum figura eiusdem numeri pisces post resurrectionem domini ab apostolis in euangelio capti referuntur. Trecenti ad numerum perfectorum, qui per crucem Iesu de mundo triumphantes uictoriam reportant. In quorum tipo Gedeon in Iudicum libro eiusdem numeri pugnatores elegisse discribitur. Quingenti ad quinque aetates mundi ut quibusdam putatur pertinet sacramentum, quibus transactis saluator mundum uisitare. Dignatus est, in cuius tipo Noe cum quingentorum esset annorum. Diuinitus inspiratus, aptauit archam in salutem domus suae. Vinea fuit pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus, uir affert pro fructu eius mille argenteos. Vinea id est aeclesia fructu abundans fidei, fuit pacifico id est domino Christo, quam tradidit custodibus, hoc est prophetis et apostolis, atque angelicis dignitatibus. Pro cuius fructu ipse uir affert mille argenteos, hoc est perfectionem retributionis. Mille #186b# ducenti apostolicorum doctorum gerunt figuram, qui omnia mundi dimittentes, in uerbo praedicationis laborare non cessant. Hi duplici remuneratione quae inducentis designatur donantur. De quibus scriptum est: Mille tui pacifici et ducenti his qui custodiunt fructus eius. Septem milia numerus ad omnium electorum pertinet sacramentum, qui pleni spiritu sancto per ebdomadam huius #M495# mundi ad regna caelorum colliguntur. De quo in Regum: Reliqui inquit mihi septem milia uirorum. Sexcenta milia, dl ad sacramentum filiorum pertinet Israhel, qui egressi sunt de Aegypto ut in Exodo: Decem milia numerus. Ad decalogum pertinet legis, ut in euangelio: Et oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta. Centum quadraginta quatuor milia ad sacramentum electorum qui ex Iudaeis in fine mundi credituri sunt in Christo, ut quidam uolunt, ubi et supra. Rursum centum quadraginta quatuor milia ad sacramentum omnium uirginum. De quibus in Apocalipsi: Et nemo inquit poterat canticum illud dicere, nisi illa centum quadraginta quatuor milia. Et post pauca: Virgines enim sunt, et in #187a# ore ipsorum non est inuentum mendacium.

 

[4] De musica et partibus eius

 

Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens, et dicta musica per deriuationem a musis. Musae autem appellatae apo tomason id est a quaerendo, quod per eas sicut antiqui uoluerunt uis carminum et uocis modulatio quaereretur. Quarum sonus quia sensibilis res est et preteriuit in preteritum tempus imprimiturque memoriae inde a poetis Iouis et memoriae filias musas esse confectum est. Nisi enim ab homine memoria teneatur soni percunt quia scribi non possunt. Moyses dicit repertorem musicae artis fuisse Tubal, qui fuit de stirpe Cain ante diluuium. Greci uero Pythagoram dicunt huius artis inuenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa. Alii limum Thebeum, et Zethum, et Amsion in musica arte primos claruisse ferunt. Post quos paulatim directa est praecipue haec disciplina, et aucta multas modis, eratque tam turpe nescire quam literas. Interponebantur aut non modo sacris, sed et solemnibus omnibus omnibusque laetis uel tristioribus #187b# rebus ut in ueneratione diuina ymni. Ita in nuptiis ymenei et in funeribus treni, et lamenta ad tibias canebant. In conuiuus uero lira uel cythara circumferebatur, et accubantibus singulis ordinabatur conuiuiale genus canticorum, itaque sine musica, nulla disciplina potest esse perfecta. Nihil sine illa. Nam et ipse mundus quadam armonia sonorum fertur esse compositus, et ipsud caelum sub armoniae modulatinoe reuolui. Musica mouet effectus, prouocat in diuersum habitum sensus, in proelus quoque tubae concentus, pugnantes accendit, et quanto uehementior fuerit clangor tanto fit ad certamen animus fortior, siquidem et remiges cantus ortatur ad tolerandos quoque labores. Musica animum mulcet, et singulorum operum fatigationem, modulatio uocis solatur. Excitatos quoque animos musica sedat, sicut de Dauid legitur: Qui ab spiritu in mundo Saulem arte modulationis eripuit. Ipsas quoque bestias, necnon et serpentes, uolucres, atque delfinas, ad auditum suae modulationis musica prouocat, sed et quicquid loquimur uel intrinse#M496#cus uenarum pulsibus commouemur, per #188a# musicos, rithmos, armoniae uirtutibus probatur esse sociatum.

Musicae partes sunt tres, id est armonica, rihtmica, metrica. Armonica est quae decernitur in sonis acutum et grauem. Rithmica est quae requirit incursionem uerborum utrum bene sonus animale cohereat. Metrica est quae mensuram diuersorum metrorum probabili ratione cognoscit. Vt uerbi gratia, heroicon iambicum, elegiacum, et cetera. Ad omnem aut sonum quae materies cancilenarum est, triformem constat esse naturam. Prima est armonica quae ex uocum cantibus constat. Secundam organea, quae ex flatu consistit. Tertia rithmica, quae expulsu dignorum numeros recipit. Nam aut uoce editus sonus sicut per fauces, aut flatu sicut per tubam aut tibia, aut pulsu sicut per culuram, aut per quodlibet aliud, quod percutiendo canorum est.

Prima diuisa musicae quae armonica dicitur, id est modulationis pertinet ad comicos tragoedas, uel choros uel ad omnes qui uoce propria canunt. Haec ex animo et corpore motum facit, ex motu sonum, ex quo colligitur musica quae in homine uox appellatus. Vox aer spiritu uerberatus, unde et uerba sunt nuncupata. Proprie autem uox hominum est #188b# seu inrationabilium uel animantium. Nam in aliis abusiue non proprie sonitus uocem uocari, ut uox tubae, infremuit fractusque ad litora uoces. Perfecta est autem alta uox, suauis et clara, alta ut in sublime sufficiat, clara ut aures adimpleat, suauis ut animos audientium blandiatur. Si ex his aliquis defuerit uox perfacta non fuerit.

Secunda diuisio organica est, in his quae spiritu reflante completa in sonum uocis animantur, ut sunt tubae, calami, fistulae, organa, pandoria, et his similia. Tertia diuisio rithmica, pertinens ad neruos et pulsus, cui dantur species cithararum diuersarum. Timpanum quoque cimbalum, sistrum, acitabula aerea et argentea et alia quae metallico rigore repercussa reddunt cum suauitate tinnitum et cetera huiuscemodi. Canticum significat scientiam spiritalem ut in Psalmo: Cantare domino canticum nouum. Psallere est opus bonum exercere. Canticum ad contemplatiuam, psallere refertur ad actiua uita. Vbi et supra, iubilatio clamor spiritali feruore expressior, siue gaudium ineffabile, quod humana lingua plenius fari non potest. Vt in Psalmo: #189a# Beatus populus qui scit iubilationem. Primo omnium ad organi eo quod maius esse his omnibus generibus, in sonitu et fortitudine nimia compuatur clamores ueniam. quod de duabus elefantorum pellibus concauum coniungitur et per duodecim fabrorum sufflatoria conpinsatum per xii cicutas aereas in sonitum nimium quem in modum tonitrui concitat. Ita ut per mille passus sine dubio sensibiliter seu utique amplius audiatur, sicut apud Hebreos de organis quae ab Hierusalem usque ad montem Oliueti et amplius sonanter audiuntur #M497# comprobatur. Duo genera a plerisque organi esse dicuntur, primum est id quod diximus et aliud quod de peregrinatione Israhel propheta praeposuit apud Babilonem subita scribitur dicens: Super flumina Babilonis et reliqua. Hoc totum figuraliter ac spiritaliter Christi euangelium significat quoniam et illud de duabus id est duarum legum asperitate coniungitur. Per xii sufflatoria fabrorum, id est per patriarchas ac prophetas, per xii cicutas aereas, id est per apostolos sonum nimium primo dum tonitrui emittit sicut scriptum est. In omnem terram exiuit sonus eorum, id est uox euangelii in toto orbe terrarum sicut scriptum est: Vox tonitrui tui in ro#189b#ta. Nam per mille passus id est perfectum numerum x uerborum legis implet sonus eius. In salicibus id est per laborem uniuscuiusque doctoris et per motum labiorum eius euangelium praedicatur. Item organum: homo siue corpus dominicum ut in Psalmo: Laudate cum in chordis et organo. Et in aliam partem de uana impiorum laetitia ut in Iob: Tenent timpanum et citharam et gaudent ad sonitum organi. Tuba itaque de qua in Danihele scriptum est: Cum audieritis uocem tubae, fistulae, cytharae, et reliqua diuersis figuris ac formis efficitur. Aliter enim est tuba congregationis populi, aliter conductionis, aliter uictoriae, aliter persequendi inimicos, aliter conclusionis ciuitatum et reliqua. Tuba autem consuetudinis apud rerum pertussimos, hoc modo intellegitur, tribus fistulis aereis in capite angusto inspiratur, in capite uoluto per quatuor uoci ductas aereas qua per aereum fundamentum quaternas uoces producunt, mugitum nimium uehementissimumque profert. Ita euangelium trina confessione trium per sonarum sanctae trinitatis in capite angusto, hoc est in natiuitate Christi inspiratus, et per iiii uoci ductas aereas per quatuor euangelistas, et per aereum fundamentum stabilitatem scilicet fidei et operum in toto orbe uocem nimio clamore quasi in modum tu#190a#bae congregationis emitit. De fistula autem refertur, ita quod sit, bumbolum aereum ductile quadratum, latissimumque in modum corone cum fistulae aereo ferreoque commixto quod in ligno alto speciosoque formato superiore capite constringitur. In hoc quoque per singula latera xii bumbola aerea cum vii fistulis in medio positis in catenis fixis dependent. Ita tria bumbola uno in latere per circuitum utique finguntur, et concitato primo bumbolo et concitatis xii bumbolorum fistulis in medio positis clamorem magnum fragoremque nimium supra modum simul proferunt.

Bumbolum itaque cum fistulis, id est doctor in medio aeclesiae est cum spiritu sancto qui loquitur in ea constringitur in ligno alto id est in Christo qui a sapientibus ligno uitae computatur. In catena, id est in fide et non se iungit, terrae id est operibus carnalibus. Duodecim bumbola, id est xii apostoli, cum fistulis id est cum diuinis eloquiis. Cithara de qua in quadragesimo secundo Psalmo #M498# scriptum est: Confitebor tibi in cithara deus deus meus. Propriae consuetudinis apud Hebreos, quae cum chordis viginti quattuor in modum deltae literae sicut peritissimi tradunt utique componitur, et per digitos pindari uariis uocibus tinnulisque actibus in diuersos modos concitatur.

Cithara autem de qua sermo est aeclesiae spiritaliter tipum habet quae cum xx quatuor seniorum dog#196b#matibus trinam formam habens in modum deltae literae fidem sanctae trinitatis significat, et per manus apostolici ordinis, qui praedicator illius est in diuersos modulos ueteris et noui testamenti. Aliter in litera aliter in sensu, figuraliter concitatur. Psalterium quod Hebraicae nablum, Grece autem Psalterium, Latine autem laudatorium dicitur, de quo in quinquagesimo et vii Psalmo scribitur: Exsurge psalterium et cithara. Non quod in modum citharae sed quod in modum clipei quadrati, conformetur cum cordis x sicut scriptum est: In psalterio decim cordarum psallam tibi, sed hinc inde cordae eius contritae sunt, ut resurgentem ab inferis ad caelorum regna per indicium manum concitantis ab imo in altum significarent.

Psalterium qui a uulgo canticum dicitur a psallendo est nominatum quod ad eius uocem chorus consonando respondeat. Est autem similitudo citharae barbaricae ut alii uolunt in modum deltae literae, sed psalterii et citharae haec differentia est quod psalterium lignum illud concauum, unde sonus redditur superius habet, et deorsum feriuntur chordae, et desuper sonant. Cithara uero concauitatem ligni inferius habet, psalterium autem Hebrei decacordon usi sunt, propter numerum decalogum legis. Cithara significat pectus deuotum in quo tamquam neruis uirtutes, hoc est spiritalia bona ut in Psalmo: Exsurge psalterium #191a# et cithara, id est opera cum fide. Et in malam partem ut in Isaia: Cithara et lira et timpanum et uinum in conuiuiis nostris, in quo designatur uoluptuosorum luxuria. Psalterium uero opera bona significat, ut est illud in Psalmo: Psalterium iucundum cum cithara. Item psalterium decem cordarum operatio decem praeceptorum legis ut in psalmo: In psalterio decem cordarum psallite ei. Item ibi: In decacordo inquit psalterio cum cantico et cithara, id est sensu et fide. De tuba autem psalterio et cithara in psalmo scriptum est: Laudate eum in sono tubae. Laudate eum in psalterio et cithara. Haec instrumenta musica significabili modo ad aliquid ponuntur in ordinem ut tuba concrepet regi. Psalterium canat deo, cithara cum reliquis sponso. Ista enim ibi non esse manifestum est. Sed haec omnia mysticis allusionibus ad Christum dominum constat esse referenda, qui est rex et dominus, et sponsus sanctae aeclesiae.

Sambuca itaque apud peritissimos Hebreorum ignotares est. Antiquis autem temporibus apud Caldeos fuisse repperitur sicut scriptum est: Cum audieritis uocem tubae, fistulae citharae, sambucae, et reliqua. Bucina uocatur tuba apud Hebreos, deinde #191b#M499# per diminutionem bucina dicitur. Sambuca autem sol apud Hebreos interpretatur, sicut scriptum est: Samson sol eorum, propterea autem sambuca apud eos inscribitur, quia multi cortice mali cuius arboris esse putant. Et per linituram caere mellis esse sonorum quod in modum tubae de ramo arboris moueri potest. Et ideo sambuca dicitur quod in tempore aestatis tantum fieri potest, et usque ad frigoris tempus durare potest. Arescit enim secundum communem consuetudinem, haec typum tenet eorum qui dominum in bonis suis laudant. Et in temporis frigoris, idem in tempore tribulationis uel persecutionis. Laudare eum non possunt, propter infidelitatem uitae eorum et abundantiam diuitiarum suarum.

Lira dicta @g APO TOU LERIN, @r id est a uarietate uocum quod diuersos sonos efficiet. Liram primum a Mercurio inuentam fuisse dicunt, hoc modo cum regrediens Nilus in suos meatus uaria in campis reliquisset animalia. Relicta etiam testudo est quae cum putrefacta esset et nerui eius remansissent, extenti intra corium percussa a Mercurio sonitum dedit. Ad cuius speciem Mercurius liram fecit, et Orfeo tradidit, qui eius rei maxime erat studiosus, unde et estimatur eadem arte non feras tantum, sed et saxa #192a# atque siluas cantus modulatione applicuisse. Hanc musice structuram propter studii amorem et carminis laudem etiam inter sidera suarum fabularum commentis collocatam esse finxerunt. Lira enim mistice significat sanctorum exultationem. Vnde in Paralippomenon legitur: In liris et nablis. Et in malam partem, ut in Amos: Et cantica lirae tuae non audiant.

Timpanum est pellis uel corium ligno ex una parte extentum. Est autem pars media simphoniae in similitudinem cribri. Timpanum dictum, eo quod in medio est, unde et margaritum medium timpanum dicitur, et ipsud simphonia ad uirgulam percutitus. Timpanum paucis uerbis explicari oportet qui minima res est eo quod in manu mulieris portari potest, sicut scriptum est in Exodo: Sumpsit autem Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua, et est tuba cum uno fistulo in capite angusto per quod inspirat, sic et minima sapientia legis ueteris in manu Iudaeorum sinagogae antiquis temporibus fuit. Item timpanum corpus ad tenuatum in ieiunio significat ut in Psalmo: Laudate eum in timpano et choro. Chorus quoque simplex pellis est cum duabus cicutis aereis. Et per primam inspiratur, per secundam uocem emittit. Tipus populi prioris qui angustam intellegentiam legis accepe#192b#rat, et per angustam uoluntatem praedicationis omnia infirmiter predicauit. Si autem terrenas sapienter ac diligenter respiciamus, spiritaliter ac mistice intellegenda sunt. Item alio modo chorus concordia est caritatis, ubi et supra: Laudate eum in timpano et choro. Et in aliam partem ut in Hieremia: Versus est in luctum chorus noster. Et alibi: Et organum meum in uocem flentium.

Cimbala acitabula quaedam sunt, quae percussa inuicem se tangunt et faciunt sonum. #M500# Dicta autem cimbala que cum ballemotia simul percutiuntur, cum enim Greci dicunt cimbala ballematia. De quo in Psalmo scriptum est: Laudate eum in cimbalis bene sonantibus. Cimbala bene sonantia, labia nostra debemus accipere quae non in merito inter musica instrumenta posita sunt, quia et similitudo quaedam est cimbalorum et per ea uoces humanae armoniam reddere suauissimam comprobantur. Armonia enim diuersarum rerum in unam conuenientiam redacta copulatio, quod et in uoce humana constat, accedere, quando et tempora ipsa, et syllabae in unam uocis concordiam perducuntur.

Sistrum ab inuentrice uocatum. Ysis enim regina Aegyptiorum, id genus inuenisse probatur iuuenalis. Ysis et irato feriat mea lumina sistro, inde et hoc mulieres percutiunt, quod inuentrix huius generis mulier fuit. Vnde et apud Amazonas sistro ad bellum feminarum exercitur uocabatur. #193a# Tintinnabulum de sono uocis nomen habet, sicut et plausus manuum, stridor ualuarum. Simphonia uulgo appellatur lignum cauum, ex utraque parte pelle extenta, qua uirgulis hinc et inde musici feriunt fitque, in ea ex concordia grauis et acuti suauissimus cantus.

 

[5] De medicina et morbis

 

Medicina est qua e corporis uel tuetur, uel restaurat salutem, cuius materia uersatur in morbis uel uulneribus. Ad hanc itaque pertinent non ea tantum quae ars eorum exhibet, qui proprie medici nominantur, sed etiam cibus et potus tegmen et tegumen, defensio denique omnis atque munitio qua sanum corpus aduersus externos ictus casusque seruatur. Nomen autem medicinae a modo id est a temperamento inpositum aestimatur. Nam in ea multum contristatur natura, mediocriter autem gaudet. Vnde et qui pigmenta uel antidota, satis uel assidue biberint infirmantur, in moderatio enim omnis non salutem, sed periculum affert. Medicinae autem artis auctor ac repertor apud Grecos perhibetur Apollo. Hanc filius eius Aescolapius laude uel opere ampliauit, sed postquam fulminis ictu Aescolapius interiit, interdicta fertur in edendi cura, et ars simul cum auctore defecit. Latuitque per annos pene quingentos, usque ad tempus Artarxersis regis Persarum. Tunc eam euocauit in lucem Ipocratis Asclepio pater genitus in insula Choo.

Sanitas est integritas corporis et temperantia #193b# ex calido et humido quod est sanguis. Vnde et sanitas dicta est quas sanguinis status. Morbi generali uocabulo omnes passiones corporis continentur, quod inde ueteres morbu nominauerunt, ut ipsa appellatione mortis uim quae ex eo nascitur demonstrarent. Inter sanitatem autem et morbum media est curatio, quae nisi morbo congruat non perducit ad sanitatem.

Morbi omnes ex quatuor nascuntur humoribus, id est ex sanguine et felle melancolia et flegmate. Ex ipsis enim reguntur sani, ex ipsis leduntur infirmi. Dum enim #M501# amplius extra cursum naturae creuerint, aegritudines faciunt, sicut autem iiii sunt clementa, sic et quatuor humores, et unusquisque humor clementum suum imitatur. Sanguis aerem colera igne, melancolia terra, flegma aquam,et sunt iiii humores sicut elementa quae conseruant corpora nostra. Sanguis ex Greca aethimologia uocabulum sumpsit, uqod uegetet, et sustentetur, et uiuat. Colera Greci uocauerunt, quod unius diei spatio terminetur, unde et colera, id est fellicula nominata est, hoc est fellis effusio. Greci enim fel colon dicunt. Melancolia dicta eo quod sit ex nigri sanguinis fece admixta abundantia fellis. Grei enim melan nigrum uocant. Fel autem colena appellant, sanguis Latine uocatus, eo quod suauis est, unde et homines quibus dominatus sanguis dulces et blandi sunt. Flegma autem dixerunt, quod sit frigida. #194a# Greci enim flegmonem rigorem appellant, ex his quatuor humoribus ut diximus reguntur sani, ex ipsis leduntur infirmi.

Dum enim amplius extra cursum naturae creuerint, aegritudines faciunt. Ex sanguine autem et felle acutae passiones nascuntur, quas Greci oxea uocant, ex flegmate uero et melancolia ueteres causae procedunt, quas Greci chronia dicunt. Oxea est acutus morbus qui aut cito transit, aut celerius interficit, ut pleuresis, frenesis. Oxi enim acutum apud Grecos et uelocem significat. Chronia est prolixus corporis morbus qui multis temporibus remoratur ut podogratisis. Chronon apud Grecos tempus dicitur, quaedam autem passiones ex propriis causis nomina acceperunt. Febris a feruore dicta est enim abundantia caloris, frenesis appellata, siue ab impedimento mentis quia Greci mentem frenas uocant seu quod dentibus infrendant, medicinae curatio spernenda non est, quia et sanctos uiros exuti legimus, et in eclesiastico de ea ita scriptum est: Honora medicam propter necessitatem, et enim creauit illum altissimis. A deo est enim omnis medela, quoniam altissimus creauit de terra medicinam, et uir prudens non abhorrebit illam, sed amissis hos quae secularum literarum scriptores de morbis #194b# et de medicina arte conscripsere, ea hic commemorare sufficiat quae in diuinis libris legimus, quia et in lege de uariis morborum generibus narratur. Et propheta Isaias medicina arte subuenit Ezechiae regi Iuda. Et Paulus apostolus, Tiomotheo modicum unum prodess dixit: Languor est uitiorum morbus ut in Exodo legitur. Si obseruarueritis precepta mea omnem languorem quem induxi super Aegiptum non inducam super te.

Infirmitas significat in possibilitatem mentis, ut est illud in Apostolo, qui infirmus est olera manducet, febris est carnalis cupiditas insatiabiliter ardens, sicut in euangelio socrum Petri figuraliter febrici tantem dicit. Paraliticus significat animam tutus dissolutam, atque in grabatto carnis suae languore peccatorum depressam ut in euangelio legitur: Ecce paraliticus in grabatto portabantur a quatuor. #M502# Ydropicus significat auarum hominem, quae sicut idropicus, quanto plus bibit, tanto plus sitit. Sic auarus quanto plus de pecunia congregat, tanto plus auaritiae aestibus anhelat.

Lepra est doctrina hereticorum falsa atque uaria, uel Iudaeorum infidelitas, siue contaminatio peccatorum. Vt in Leuitico loquutus est dominus ad Moysen et Aaron dicens: Homo in cuius carne et cute ortus fuerit diuersus color siue pustula aut quasi lucens quippiam id est #195a# plaga leprae adducatur ad Aaron sacerdotem uel ad unum quemlibet filiorum eius, qui cum uiderit lepram in cute, et pilos in album colorem mutatos lepra est, et ad arbitrium eius separabitur. Leprosi sunt heretici dominum Iesum Christum blasphemantes. Leprosi in barba id est heretici de incarnatione saluatoris uel de sanctis apostolis praua sentientes. Leprosi toto in corpore idem qui et supra blasphemiam suam in omnem scripturarum seriem permiscentes. Lepra tumens, inflata superbia. Lepra humilis simulatio cordis, uel latens blasphemia. Lepra rubens iracundia cordis. Lepra alba est ypochrisis. Lepra in domo infidelitas est tota in plebe. Lepra in uestimento significat uitia carnis. Lepra in carne uiua, peccata sunt in anima. Lepra uolatica uitium quodlibet ex se generans, pro fluuium seminis, inmoderata est locutio. Nocturna pollutio peccatorum occulta cogitatio est.

Mulier menstrua anima est inmundis cogitationibus polluta, ut in Hieremia dicitur: Omnes querentes eam non deficient, in menstruis eius inuenient illam fluxus sanguinis est profusio peccatorum. Debilitatio membrorum est ut in Leuitico legitur: Loquutus est dominus ad Moysen dicens: Loque#195b#re ad Aaron, et ad filios eius. Homo de semine uestro per familias qui habuerit maculam non accedet ad altare, nec offert panes deo suo, si caecus fuerit, si claudus, sit orto naso, si fracta manu, si gippus, si lippis oculis, si impetiginem habens in corpore si iugem scabiem, uel ponderosus, et cetera. Caecus dicitur, qui superna luce priuatus, quo gressum operis tendat, omnino nescit de hac caecitate ad sacerdotes per Malachiam dicitur: Si offeratis caecus ad immolandum nonne malum est. Et in bonam partem accipit ut in euangelio legitur: Si caeci essetis non haberetis peccatum. Mixtus est qui non praedicat uerbum dei, nec laudem deo cantat.

Surdus qui contempnit audire uerbum dei. Aurem abscisam habet, qui oboedientia in dei praeceptis non exhibet. Lippis oculis est qui ingenium, quidem intellegentiae habet, sed hunc sollicitudo seculi superna contemplare non sinit. Torto naso est, qui ad discretionem boni ac mali idoneus non est. Linguam abscisam habet qui fidem rectam minime confitetur. Manum fractam habet qui ab actione recta ex sors uacat. Claudus est qui quo operis gressus tendat uidet, sed eum infirmitas mentis bene agere non sinit, et in bonam partem in euangelio accipitur, et pau#196a#peres ac debiles introduc huc. Lippus est quem terrena cupiditas #M503# deprimens mentis oculos ad caelestia contemplanda eleuare non sinit. Confractis testiculis est qui uirides sensus aduersus uita non habet. Ponderosus est quem praua cogitatio indesinenter grauat in mente. Scabiem in corpore habet, quem luxuria carnis deuastat in mente. Impetiginem habet cuius auarita dominatur in corde, alii hanc impetiginem conciliabula hereticorum intellexerunt. Abstractus est qui peccatis propriis exgentibus a Christi corpore quod est aeclesia separatus est..

Medicus Christus in euangelio, non egent sani medico, sed male habentes. Resina caelestis medicina est ut Hieremias dicit: Numquid resina non est in Galaad, hoc est in aeclesia. Aut medicus non est ibi, item ibi propter animam peccatorum languore infirmam, ponite inquit resinam ad dolorem eius, si forte sanet. Odor uocatus ab aere. Thimiama Greca lingua uocata quod sit odorabile. Nam timo dicitur flos qui odorem refert, de quo Virgilius: redolentque timo. Incensum dictum quia igne consummatur dum offertur, significat enim incensum orationis puritatem, unde dicitur in Psalmo: Dirigatur oratio mea sicut incensum in #196b# conspectu tuo. Et in Exodo dominus ad Moysen ait: Sume tibi #M504# aromata stacten et onicha galbanen boni odoris, et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia, faciesque thimiama compositum opere unguentarii, mixtum diligenter et purum timiama compositum ex aromaticibus facimus, cum in altare boni operis uirtutum multiplicitate redolemus. Quod mixtum et purum sit, quia quantum uirtus uirtuti iungitur, tantum incensum boni operis sincerius exhibetur. Aromata ergo in puluerem redigere est, uirtutes recogitando terere, et subtiliter examinare.

Incensum odoriferum de pigmentis est suauis adustio, quae carbonibus concreemata, carissimum fumum porrigit ad superna, et odorantes se delectabili iocunditate permulcet, sic beatorum oratio igne caritatis incensa, diuinis conspectibus ingeritur, quae magis humilitans et conpunctionis pondere subleuatur. Virtutibus enim dominus noster tamquam bonis delectatur odoribus. Nam orationem sanctam uelut odorem suauissimum suscipere dominum, et in Apocalipsi legitur. Vbi dictum est stetit angelus iuxta aram templi habens uiribulum aureum, iascendit fumus supplicationum dema manu angeli in conspectu domini ut daret de orationibus sanctorum quod est ante deum.

 

EXPLICIT LIBER XVIII