Liber XX | Liber XXII |
INCIPIT LIBER XXI
[recensere]
[1] De fabricis pariete
In fabricis parietum atque tectorum Greci inuentorem Dedalum asserunt. Iste enim primus didicisse. Fabricam a Minerua dicitur. Fabros autem siue artifices Greci tectarios uocant, id est instructores architecti autem cementariis que disponunt in fundamentis unde et apostolus de semetipso quasi sapiens inquid architectus fundamentum posui. Macciones dicti a machinis in quibus insistant propter altitunidem parietum.
[2] De dispositione
#256#Aedificiorum partes sunt in disposicio construccio uenustas. Disposicione areae, uel soli et fundamentorum discripcio. #M560#
[3] De constructione
Construccionem laterum et altitudinis aedificacio construccio autem uel instruccio uocata eo quod instringat et coherere faciat ut lapides luto et ligna et lapides inuicem sibi. Nam in tinctio ferri in aqua instringitur nisi enim candens tinguatur stringi et coherere non potest ferrum. Item construccio a multitudine lapidum et lignorum dicta unde et strues, aliud est enim aedificacio aliud instauracio. Nam hedificacio noua construccione instauracio uero quod reparatur ad instar prioris. Nam instar ueteres pro similitudine ponebant, inde et instaurare dicebant. Constat autem construccio fundamento lapidibus calce, arena, et lignis fundamentum dictum quod fundus sit aedificii, idem et cementum a cedendo dictum quod crasso lapide surgat. De mystica autem #M561# significacione fundamenti, iam superius dictum est. Lapides ergo diuersi generis instruturis apti sunt quorum significacio ut supra iam dictum est et in bonam et in contrariam partem ponitur que dicuntur lapides uiui, hoc est sancti qui ad celestem construccionem habiles sunt et lapides insensati et durique ferramentis spiritalibus, nullo modo cedunt que nulla umquam conuersionis penitencia molliuntur nec calcis, hoc est caritatis glutino ad inuicem copulari consentiunt.
Arena autem quae per se infirma est et fluuida atque instabilis mari et quando cum calcis adiunccione conmiscetur firmitatem percipit et ad aedificacionem utilis habetur, sic et peccatorum sterilitas quae per se utilis, non est cum per conuersionem ad sanctorum societatem pertingit #256b# stabilitatem bonorum operum percipit et predicionis mandatum ad instruccionem sanctae aecclesiae pertinebit. Fictilium operum ad parietes et fundamenta coctis laterculis ad tecta interbriculis tegulisque aptantur. Tegulae uocatae quod tegant aedes et in brices quod accipiant imbres. Tegulae autem prime posicionis nomen cuius diminutiuum tigillum. Laterculi uero uocati quod lati formentur circum actis undique quatuor tabulis. Lateres autem crudi sunt qui et ipsi in denominati quod lati ligneis formis efficiuntur quorum crates dicuntur in quibus lutum pro hisdem lateribus. Crudis portare solent. Sunt enim conexiones cannarum dicti @g apo to cratin @r, id est quod se inuicem teneant.
Lutum autem uocatum, quidam per antifrasin putant quod non sit mundum. Nam omne lutum inmundum est. Fictilium a uero perum racio iuxta significacionem mysticam ad creationem humane condicionis potem referri quia scriptum est formauit deus hominem de limo terrae et inspirauit in faciem eius spiraculum uitae. Et factus est homo in animam uiuentem. Figulus autem noster deus est, quod propheta Hieremias et apostolus Paulus probant. Nam et apud Hieremiam prophetam tale aliquid legimus ubi iubetur a deo uitro ire in domum figuli et uidere eum fingentem utique uas conlapsum de manibus suis recolligens rursum finxit illud secundum uoluntatem suam et factus est in quid sermo dei ad eum dicens: Numquid ego non possum facere domum Israel sicut fugulus iste. Et Sapienciam dicit: Vasa figuli probat fornax et homines iustos temptacio habet ergo nostri deus potestatem sicut et figulus luti ut faciat ab eadem massa uasa ad honorem et uasa ad contumeliam. De lateribus autem in Genesi ita legitur ubi de construccione turris mentionem facit: Cumque proficiscerentur de oriente inuenerit campum in terra Sennaar et habitauerunt in eo dixitque #257a# alter ad proximum suum, uenite faciamus lateres et coquamus eos igni habuerunt que lateres pro saxis et bitumen pro cemento. Et dixerit uenite faciamus nobis ciuitatem et turrem cuius culmen pertingat ad celum et celebremus nomen nostrum antequam diuidamur in uniuersas terras, et reliqua.
Turris haec super#M562#biam huius mundi significat, uel impia dogmata hereticorum qui postquam moti sunt ab oriente, id est a uero lumine recesserunt et uenerunt in campum Sennaar, qui interpretatur excussio dentium statim aduersus deum impietatis suae aedificant turrem ac domatum superbiam nefario ausu confingunt uolentes curiositate non licita ipsius caeli alta penetrare sed sicut illi per superbiam ab una lingua in multis diuisi sunt. Ita et heretici ab unitatre fidei confessione segregati inter se diuersitate errores quasi per dissonanciam linguae inuicem secernuntur.
Canalis dicta ab eo quod caua sit in modum canne sane canalem medius genere feminino quam masculino proferimus. De canalibus autem ita in Genesi legitur tollens itaque Iacob uirgas populeas uirides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticauit eas et ponebat in canalibus, ubi effundebatur aqua et ueniebant ad puteum contra peccora ut conciperent eo tempore cum uenirent ad potandum, et cetera. Cuius mysterium tale est. Quid est uirgas, uirides, amigdalinas atque ex platanis ante oculos gregum ponere nisi per scripture seriem antiquorum patrum uitas atque sentencias in exemplum populis prebere, quae nimirum qui iuxta racionis examen rectae sunt, uirgae nominantur, quibus ex parte corticem subtrahit, ut in his que expoliantur intimis candor appareti #257b# et ex parte corticem seruat ut sicut fuerant exterius in ueritate permaneant uiridior que uirgarum color efficitur dum cortex ex parte subtrahitur et ex parte retinet ante consideracionis enim nostrae oculos predicancium patrum sentenciae quasi uirgae uariae ponuntur in quibus dum plerumque intellectum littere fugimus quasi corticem subtrahimus et dum plerumque intellectum littere sequimur quasi corticem reseruamus. Dumque ab ipsis cortex littere subtrahitur, allegorie candor interior demonstratur. Et dum cortex relinquitur exterioris intellegenciae uirencia exempla monstrantur, quas bene Iacob in aquae canalibus posuit quia et redemptor noster in libris eas sacrae sciencie quibus nos intrinsecus infundimur fixit, has aspicientes arietes cum ouibus coeunt que racionales nostri spiritus intellectus dum in earum intencione defixi sunt singulis quibus que accionibus permiscentur uitales foetus operum procreant qualia exempla precedencium in uocibus preceptorum uident. Fistulae aquarum sunt dicte quod aquas fundant et emittant. Nam stola Grece mittere est, formae earum pro magnitudine aquae et capacitatis modo fiunt possunt autem fistule mistice designare predicatorum hora ex quibus aquae doctrinae effunduntur in corda auditorum ex bonis uidelicet doctoribus salubres aquae et suaues, ex malis uero amare et noxiae.
[4] De uenustate
Hucusque partes construccionis sequitur de uenustate aedificiorum uenustas est, quidquid illud #M565# ornamenti et decoris causa aedificus additur ut tectorum auro distincta laquearia et preciosi marmoris cruste et colorum picturae.
[5] De laqueariis
#258a# De laquariis iam dictum est quia splendorem simpliciorum Christi famulorum et tamen uirtute sublimium figuram tenent et decorem ecclesiae prebent.
[6] De crustis
Cruste autem tabulae sunt marmoris, unde et marmorati parietes crustati dicuntur.
[7] De lithostrotis
Lithostrata sunt elaborata arte picture paruulis crustis ac tessellis tinctis in uarios colores. Teselle autem a tesseris nominatae, id est quadratis lapillis per diminucinonem. De lithostrato autem in euangelio mencio sit ubi in passione domini Pilatus sedisse pro tribunali scribitur in loco qui dicitur Lithostrotos. Ebraice autem Gabbatha in quo manifestatur quod falsorum accusatorum uaria ficcio non potuit uincere simplicem assercionem ueritatis. Sed qui potestatem habuit pondendi animam suam et iterum sumendi eam dedit semetipsum pro nobis ut per effusionem sanguinis sui maculas diuersas nostrorum dilueret peccatorum.
[8] De plastis
Plasticen est parietum ex gypso effigies signaque exprimere pingique coloribus. Plasticen autem dictum Grece, quod Latine est fingere terra uel gypso similitudines. Nam et impressa argilla formam aliquam facere plastis est, unde et proto plaustus est dictus homo qui ex limo primus est conditus.
[9] De pictura
Pictura est imago exprimens speciem rei alicuius qui dum uisa fuerit ad recordacionem mentem reducit.
[10] De coloribus
Colores autem dictos quod calore ignis uel sole perficiuntur siue quod inicio colabantur ut summae subtilitatis existerent. Colores autem nascuntur aut fiunt. Nascuntur ut sinopis rubri#259b#ca. Paritonium melinum fretia auripigmentum ceteri finguntur aut arte aut permixtione. Colores autem diuersi diuersas significat species uirtutum quibus decoratur plasma dei ad imaginem sui conditoris ut ruborem sinopidis uel minius ostendat in ardore caritatis et purpurissum in martirio et passionibus, pro Christi nomine expensis. In auripigmento splendorem sapienciae inuento atque iacincto celestem conuersacionem. In cerusa candorem castitatis et ceteris speciebus uirtutum prout se oportunitas temporis adfert et racio postulat ordinis.
[11] De instrumentis aedificiorum
Structuram autem parietum ad normam fieri et ad prependiculum respondere oportet. Norma dicta a Greco uocabulo extra quam rectum nihil fieri potest conponitur autem ex tribus regulis ita ut duae sint. Binum pedum tercia habeat pedes duos uncias decim quas equali crassitudine politas extremis cacuminibus, sibi iungat ut scaemam trigoni faciant id erit norma. Regula dicta quod sit recta quasi rectula et inpedimentum non habeat. Perpendiculum est quod semper adpenditur denique in fabrica nisi omnia ad perpendiculum et certam regulam fiant necesse est cuncta mendosa instruantur ut aliqua praua sint aliqua cubancia, prona nonnulla, alia supina et propter hoc ruant uniuersa quae sunt male constructa. #259a# In norma enim et regula atque perpendiculo aequitatis racio intellegenda est, ut omnia opera nostra secundum sanctarum scripturarum tradicione et regulam recte fidei perpendiculum quae sane doctrine faciamus et secundum hoc quod diuina precepta docent. Sic opera nostra ad salutem nobis proueniant aliter autem perdit, suum laborem qui extra haec facit quia nisi dominus aedificauerit domum in uanum laborent, qui haedificant eam. Trulle nomen factu eo quod trudit ed detrudit, id est includit calce uel luto lapides. Trulla autem cementarum significat spiritalem haedificacionem dei quam ipse artifex optimus in construccione aecclesiae suae agit. Vnde in Amos propheta scriptum est: Et ecce dominus stans super murum litum et in manu eius trulla cementarii et dixit dominus ad me quid tu uides Amos, et dixit trullam cementarii. Et dixit dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel non adiciam ultra super aedifacionem uel misericordiam inducere eum et demolientur excelsa idoli et sanctificaciones Israhel desolabuntur. Dominus autem qui est structor macerie et lapis angularis comminatur auferre se trullam in auxilio proteccionis suae a populo Israhel cumque dominus proteccionem suam et ut #259b# ita dicam parietis uestimentum. Trulla cessante subtraxerit tunc demolientur excelsa idolorum et sanctificaciones decim tribuum desolabuntur uel distruentur. Iuxta anagogen autem dominus Christus et stat super murum firmissimum super apostolos et sanctos suos quibus dedit ut ipsi murus firmissimus uocarentur. Vnde et Petro dixit: Tu est Petrus, et super hanc petram aedificabo aecclesiam meam, et porte inferi non preualebunt aduersus eam, qui murus nisi domini defendatur auxilio omnem fortitudinem amittit sed eo protegente in tantum robustus est ut dicatur ad eum si transieris per ignem flama non conburet te quanto que magis temptacionibus tunditur tanto plus forcior fit et pro nomine saluatoris inter flagella letatur. Scale ab scandendo id est ascendendo uocatae herent enim parietibus. Scale autem #M565# dicuntur aut quia unae sint aut plures, qui a numeri tantum pluralis est nomen ut littere quae epistolam significant. Scale enim mistice significat profectus sanctorum per predicaciones eorum. Vnde in Genesi legitur quod uideret Iacob in somnis scalam stantem super terram et cacumen eius tangens celum. Somnus iste Iacob mors siue passio est Christi. Lapis ad caput eius quia nominatim quodammodo dictus est etiam unctus Christus significatur. #260a# Caput enim uiri Chistus est, quis enim nescit Christum ab unccione appellari. Domus autem dei Betlehem dicitur quia ibi natus est Christus. Porta uero caeli quia ibi in terram descendit, ibi iterum ad caelum conscendit. Ereccio autem lapidis resurreccio Christi est. Poro scala Christus est quia dixit: Ego sum uia, per hanc ascendebant et descendebant angeli in quibus significati sunt euangelistae predicatores Christi ascendentes utique. Cum ad intellegendum eius super eminentissimam diuinitatem excedunt uniuersam creaturam ut cum inueniant in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum per quem facta sunt omnia descendentes autem ut eum inueniant factum ex mulire. Factum sub lege ut eos que sub lege erant redimeret.
[12] De lignariis
Lignarius generaliter ligni opifex appellatur. Carpentarius speciale nomen est carpentum enim solum facit sicut nauicularius quia tantum nauium est fabricator et artifex sarcitector dictus quod ex multis hinc et inde coniunctis tabulis unum tectis arciat corpus, id est et lignarius qui tectoria lignis inducit. Lignarii ergo ac carpentarii atque sarcitectores possunt intellegi sancti doctores atque predicatores euangelii qui spiritale aedificium deo suis sermonibus atque bonis exemplis preparant. Et siue ex nouiter credentibus domum deo aedificant, siue ex his quos heretici atque scismatici per errorem corruperant, iterum illos increpando atque corrigendo ad spiritalem aedificium dei restaurant. Vnde et in Exodo carpentarii leguntur: #260b# Et in regum fabri lignorum et cementarii discribuntur, qui instaurabant sartatecta domus die. Materia inde dicitur omne lignum quod ex ea aliquod efficiatur uel si ad ianuam referar uel ad statuam materia erit. Ad aliquid enim semper materia accipienda est sicut elementa materiam rerum esse dicimus, quia inde ea quae sunt facta uidemus. Et materia quasi mater dicta. In materia enim mystice intellegi potest humana creatura, unde artifex summus per opifices suos hoc est doctores sanctos multiplicem preparat ornatum aecclesiae et uasa apta ad ministerium suum aedificat. Trabes uocatae quod intrans uerso positae utrosque parietes contineant, aliud autem sunt tigna aliud trabes. Tigna enim iuncta trabem faciunt. Trabes autem sunt cum sunt dolatae de #M566# trabibus, autem in libro Regum ita scriptum est: Posuit Salomon trabes in domo per circuitum forinsecus ut non haererent muris templi, et cetera. Qui itaque per trabes domusque tabulata portabant, nisi predicatores sancti sunt. tipice designati, quidum ipsi sublimen atque honorabilem in aecclesia dei locum tenent. Infirmiores quoque ac fragiles suis predicacionibus ab infirmorum appetti usus tollunt atque ad celestia desideranda ac speranda suspendunt suis etiam intercessionibus, ut inceptis persistant adiuuant. Item trabis sub alia significacione in euangelio posita est ubi dominus ait: Quid autem uides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est #261a# non consideras. Hic trabis peccatum maius, et maxime inuidia intellegi potest. Festucam autem paccatum minus, siue subitanea iracundia. Asseres ab asse dicti, quia soli ponuntur neque coniuncti. Scindulae eo quod scindantur id est diuidantur. In asseribus autem qui a tecto domus conueniunt, pene patientia accipi potest, uel caritas quae operit multitudinem peccatorum, et in Psalmo propheta dicit: Beti quorum remisse sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Epigri et glaui sunt, quibus lignum adheret. Claui dicti quasi calibi, quia et calibe fiunt, id est ferro. Calips enim ferrum est, claui autem mistice sanctorum predicationes corda hominum transfigentes intellegi possunt. Vnde in Salomone scriptum est uerba sapientium ut stimuli, et quasi claui in altum defixi.
Tabule a ueteribus tagulae uocabantur, a tegendo scilicet, unde et tegule, commissura dicitur tabularum coniunctio. Tabule autem possunt significare fideles auditores, quia a trabibus uel tignis, hoc est a sanctis doctoribus sustentantur. Sic et commissura eorum unitas et caritas intellegi potest. Sectio autem dicta a sequendo ea quae ceperit. Nam secare, sectare, et sequi est. Serra autem nomen de sono factum est id est ab stridore. Haec persecutionem in Christianos factam ab infidelibus significare potest. Vnde et in apostolo legimus lapidati sunt secti sunt, in occisione gladii mortui sunt. Et Esaiam prophetam lignea serra secatum #261b# scriptura narrat. Circinnus dictus quod uergendo efficiat circulum cuius modus duplicata linea fit, quae simplex per latitudinem extensa fuerat. Punctus autem in medio circinni centrum a Grecis dicitur in cuius medium cuncta conuergunt. De circinno autem et ceteris instrumentis artificiis in Esaia ubi de plaste idoli mentio fit, ita scriptum est: Faber ferrarius lima operatus est, in prunis, et in malleis formauit illud et operatus est. In brachio fortitudinis suae, artifex lignarius extendit normam, formauit illud in runcian fecit illud in angulari et in circinno, tornauit illud, et fecit imaginem uiri quasi speciosum hominem habitantem in domo, quicquid autem de idolis dictum est, potest referre. Et ad hereseon principes, qui simulacra dogmatam suarum, atque mendatii artifici corde conpo#M567#nunt. Et uenerantur ea quae a se sciunt esse simulata, nec sufficit eis error proprius, nisi simplices quosque eorum adolatione deceperint, qui questum putant esse pietatem et deuorant domos uiduarum ab utentes que uulgi imperitia. Ita arte dialectica quasi a scia, tererro, et lima, et runcina formant domini suum. Et cudunt malleo atque inaurant sermonis rethorici uenustate, quorum deus uenter est, et gloria in confusione eorum. Securis uocatur eo quod ea arbores succindant quasi semicuris #262a# ex una enim parte acuta est. Et altera fossoria. Haec aput ueteres penna uocabatur utrumque autem habens aciem bipennis. Nam bipenni dicitur quod ex utraque parte habeat acutam aciem quasi duas pinnas, pennum autem antiqui acutum dicebant. De secure autem Iohanne Baptista ad Iudeos ita ait: Iam estis securis ad radices arborum posita est, arbor huius mundi est, uniuersum genus humanum. Securis uero est redemptor noster, qui uelut ex manubrio et ferro constat teneturque ex humanitate, sed incidit ex diuinitate, quae uidelicet securis iam ad radicem arboris istius posita est, qui et si per patientiam expectat, uidetur tunc quod factura est, potest et securis nomine predicatio sermonis euangelici intellegi que secundum apostolum uiuus sermo dei et efficax, et penetrabilior omni gladio accipiti. Et pertingens usque ad diuisionem animae carnis, et spiritus conpagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum. Et Hieremias propheta uerbum domini securi conparat cedenti petram, siue securis sententiam iudicii altissimi significat quae ad radices arborum id est ad finem regni populi Iudaici posita est, ut eos qui in Christum credere noluerint de terra uiuentium abscidant.
Ascia ab astulis dicta quas a ligno eximit, cuius diminutiuum est asciola. Est autem manubrio breui et aduersa parte referens uel simplicem malleum aut cauatum uel bicorne rastrum. #262b# De secure autem ascia et bipinne in Psalmo scriptum est ubi destructio templi domini commemoratur, securibus exciderunt ianuas es in id ipsum. Bipinne et ascia deiecerunt eam, in secure tribulationem huius seculi demonstrat. In ascia prauorum persecutionem qua sanctos usque ad internitionem persequntur in bipinne geminam afflictionem, qua electos dei, praui homines uerbis, et factis affligunt designat. Scalprus dictus quod scalpturis et foraminibus sit aptus, quasi scalforus cuius diminutiuus scalpellus. Terebra uocata a uerme ligni qui nuncupatur terebra, quem Greci teredonam uocant. Hinc dicta terebra quod ut uermis terendo forat quasi tereforia uel quasi transforans. Aedificare est bona opera facere uel recte docere ut in apostolo, si quis autem aedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos, et in aliam partem pro populo Iudaorum, per Malachiam dicitur: Ipsi edificabunt, et ego destruam. Destruere #M568# est mala opera exercere, uel male docere, ut in Salamone unus edificans. Et unus destruens, et in bonam partem per Hieremiam dicitur: Vt destruas et edifices. Mundare est a uitiis expurgare ut est illud euangelii tetigit eum dicens uolo mundare. Et confestim mundata est lepra eius.
[13] De laneficii inuentione
#263a# Mineruam quandam gentiles multis ingeniis predicant. Hanc enim plurimam laneficii usum monstrasse. Hanc etiam telam ordisse, et colorasse lanas perhibent. Oliuae quoque hanc dicunt in uentricem, et fabricae multarumque artium repertricem. Ideo illi uulgo opifices subplicant, sed hoc poetice fingitur, non enim Minerua istarum artium princeps est, sed quia sapientia in capite esse dicitur hominis, et Minerua de capite Iouis nata fingitur, hoc est ingenium ideoque sensus sapientis qui inuenit omnia in capite est, ideo et dea artium Minerua dicitur, quia nihil excellentius est ingenio quo reguntur uniuersa.
[14] De uestibus sacerdotum
Octo sunt in lege genera sacerdotalium uestimentorum. Poderis est sacerdotalis linea corpori ac stricta, et usque ad pedes descendens, unde et nucupata quam uulgo camisiam uocant. Aban et cingulum sacerdotale rotundum polimita arte ex cocco purpura iacincthoque contextum, ita ut flores atque geminae in eo esse uiderent distincte pilleum est ex bisso rotundum quasi spera media caput tegens sacerdotale. Et in occipitio uicta constrictum, hoc Greci et nostri thiaram uel galeam uocant. Machil quod est tonica taloris tota iacinthina habens ad pedes septuaginta duo tintinabula totidemque inter#263b#mixta ac dependentia mala punica. Ephod quod interpretatur Latine super indumentum. Erat enim palleum super humerale ex quatuor coloribus et auro contextum habens in utroque humero lapides duos smaragdinos auro conclusos, in quibus sculpta erant nomina patriarcharum. Logicon quod Latine dicitur rationale, pannus duplex auro et inia textus coloribus, habens magnitudinem palmi per quadrum, cui intexti erant duodecim preciosissimi lapides. Hic pannus supra humerali contra pectus pontificis adnectebatur. Petalum aurea lammina in fronte pontificis, quae nomen dei tetragrammaton, Ebraicis interis habebat scriptum. Batin siue feminalia id est brace lineae, usque ad genua pertingentes, quibus uerecunda sacerdotis ualebantur. Mistice autem poderis significat castitatem corporis et animae usque in finem, cingulum uero continentiam atque abstinentiam mortificationemque carnalium desideriorum.
Quattuor quidem colores precipui hoc est iacinthus, purpura, coccusque bistinctus, ac bissus retorta ex quibus pontificis habitus contextus erat simul cum auro misticam significationem habent, hoc est aurum, figurant sa#M569#pientiam spiritalem. Iacinthus caelestem conuersationem purpura martirium. Coctus bistinctus caritatis perfectionem quae in duobus preceptis constat, #264a# hoc est dilectione dei et proximi. Byssus uero castitatem atque munditiam, pilleum quoque siue thiara bissina que caput tegebat et ornabat sacerdotis. Admonet eum omnes capitis sensus deo consecratos habere, ne uel oculi eius uideant uanitatem uel aures libentius audiendo obprobium accipiunt aduersus proximum suum, uel os abundet nequitia, et lingua conciniet dolum, siue etiam cor crapula et ebrietate grauet, uel olfactus aspersum mirra aloe, et cinamomo lectum meretricis amplectetur. Tunica iacinthina ostendit qualis esse debet uita sacerdotalis, hoc est supernis solum modo desideriis incessantur intenta, et conuersationem iuxta apostolum habens in caelis ac sui saluatoris in desinenter expectans aduentum, quae uidelicet tunica sicut et bissina ad pedes usque pertingebat, unde utraque Grece poderis dicta est, ut ostenderetur nil in sacerdotali uita infimum ac sordidum remanere, sed omne quod ageret quasi etherio colore speciosissimum, uniuersa membra eius a capite usque ad pedes gracia uirtututum contecta esse debere. Ephot quod auro et quatuor coloribus contextu erat et lapides preciosos conscriptos nominibus filiorum Israel insertos habebat. Significat bonam operacionem iuxta exempla sanctorum patrum et exercitium uirtutum. Legicon ergo quod est racionale quod in pectore sacerdotis ponebatur #264b# ostendit quod sacerdos et rector populi dei omnia debet racionabiliter agere et subtili semper examine bona malaque discernere. Quod autem in racionali quattuor ordines fuerint et horum singuli quique tres habuere lapides, quid nobis intimatur typice nisi ut in uirtutibus que distringunt. Quattuor principaliter fidem sanctae trinititatis non fictam teneamus possimus sane in uanio decere lapidum non solum claritatem, multifariam sacerdotalis actus et cogitatis uerum etiam spiritalium capere carismata uir tutum, ac miracula santiatum, de quibus ipse dominus apostolis, infirmos in quidem curate mortuos suscitate, leprosos mundate, demones eicite.
Petulum autem aureum, hoc est, lamina aurea in fronte pontificis, in qua sanctum domini hoc est nomen domini sculptum est sacratus ceteris erat indumentis illius, et merito. Quasi cum diuina potencia cunctis quae creauit supereminet, ita oportebat, ut nomen eius ceterum pontificis habitum ornatumque transcendens altius premineret et uelut cuncta sanctificans, eximiam in eius fronte sedem teneret. Significat autem ipsam professionis nostrem fiduciam, quam in fronte portamus dicentes singuli cum apostolo: Mihi autem absit gloriaria, nisi in cruce domini nostri Iesu Christi. Verum quia de ceteris supra tractatum est, feminalia que ad operiendam carnem turpitudinis fieri mandantur illam castimoniae portionem, que appetitum, copule, coniugalis cohibet #M570# propriae designat. sine qua nemo, uel sacerdocium suscipere uel ad altaris potest ministerium #265a# consecrari id est, si non aut uirgo permanserit aut coniugium contra uxoreae coniuncionis federa soluerit.
[15] De diuersis nominibus uestimentis
Diuersitas uestimentorum tegmen, tegumen, indumentum, uestimentum, et reliqua. Tegmen dictum eo quod tegat membra sicut tegumen, tectaque tegunt corpora. Vestimentum uero est, quod usque ad uestigium pretenditur, quasi uestigimentum, ut est tunica talaris, sed et hoc consuetudo sermonis auctorum confundit. Indumentum quod intus ad corpus induitur quasi intumentum. Discernitur autem uestitus a cultu, quoniam lacius intellegitur cultus item cultus ab habitu. Nam habitus ad naturam pertinet cultus ad homines. Plereque autem uestium aut a tempore quo maxime in usu sunt appellantur, aut a locis ubi uel primum confecto uel maxime uenditantur aut a genere coloris, aut a nomine repertorum. Vestitus autem quoniam in bonam partem accipitur mistice significat aut fidem qua induuntur renati in baptismate Christi aut caritatem. Vnde est illud quod propheta de ecclesiae ornatu in Psaltero ait: Adstitit regina a dextris tuis in uestitude aurato cum amicta uarietate quod dicit in uestitute aurato aurum ad caritatis debemus aptare fulgorem qua uirtute circumdata, sancta resplendet aeclesia et ne solam ibi intellegeres esse caritatem, in uestitu dixit de aurato non aureo. De auratum enim dicimus quando superducta species auri in aliqua materia glutinatur. Ideo autem supra uirtutes alias gracia caritatis apparuit, que omnia eius fulgor excellit, addit. Circum amicta uarietate perscrutemur cur aeccclesiam dei deuesti sunt uarietate, laudetur cui totum simplex exconuenit #265b# atque unum. Sed hic uarietate aut lingua multiplices significat que omnis gens secundum suam patriam in ecclesia psallit auctori aut uirtutum pulcherrimam diuersitatem ornatur enim auro apostolorum, argento prophetarum gemmis uirginum, cocco martirum, purpura penitencium. Ista est ergo uarietas unitatis, quae oculis domini ex omnibus gentibus pia conuersacione placitura contexitur. Vestis antiquissima hominum fuit perizomatum, id est subcinctorium quo tantum genitalia conteguntur. Hoc primum primi mortales effoliis arborum sibi fecerit, quoniam post preuaricacionem erubescentes pudenda uelarunt cuius usum quedam barbare gentes dum sint nude usque hodie tenent. Haec et campestria nuncupantur, pro eo quod eisdem iuuenes que nudi exercentur in campo pudenda operiunt. Perizoma ergo quod consuerunt primi parentes nostri de foliis fici, et se contegebant, hoc significat quod seculum asperum amplectuntur que prugirine uoluptatis carnalis herent quique decepti heretica prauitate et gracia dei nudati tegumenta mendacior tamquam folia fici colligunt, #M571# facientes sibi subcinctoria prauitatis cum de domino uel ecclesia mentiuntur.
Tonica uestis antiquissima appellata, que in motu incedentis sonum facit. Tonus enim sonus est primum autem fuere pellicie tunicae quibus post offensam et eieccionem de paradiso Adam et Eua induti sunt. Talaris tonica dicta eo quod ad talos usque descendat et ad pedes defluat sicut pectoralis, qui apud antiquos breuis, erat ut tantum pectus operiret licet nunc profusior sit. Manide atatonica, id est manicata eo quod habeat manicas quam circumdatam Greci uocant. Tonice autem indumentum significat fidei integritatem quam Petrus apostolus #266a# habuisse dinoscitur de quo in euangelio legum cum audiset quia dominus est tunica succinxit se et misit se in mare que fide firmitate pericula euasit istius seculi et temptaciones superauit. Item in Genesi legitur quod Iacob patriarcha Ioseph filio suo fecisset tonicam polimitam siue talarem hoc est astralogon seu manicatam que haberet manicas antiqui enim magis colobiis utebantur. Tonica autem polimita quam fecit ei pater secundum allegoriam uarietatem populorum ex omnibus gentibus in corpore Christi congregatam significauit. Item alio modo Ioseph qui inter fratres undecim usque ad finem iustus perseuerasse describitur solus talarem tonicam habuisse perhibet. Quidem ergo talaris tunica nisi accio consummata quasi enim propensa tonica talum corporis cooperit, cum bona accio ante dei oculos usque ad uitae nos terminum tegit. Dalmatica uestis primum in Dalmatia prouincia Grecia texta est. Tonica sacerdotalis candida cum clauis et purpura. Serica est a serico dicta uel quod eam seres primi miserit oloserica, tota serica; olo enim totum. Tramo Sirica stamine lineo trama ex serico. Olofora tota ex purpura. Olo enim totum. Bissina candida confecta ex quodam genere lini grossioris sunt, que et genus quoddam lini bissum esse existimant.
Vestimentum est ecclesie fides siue uirtutum uarietas, uel nacionum dium sitas. Vt in Psalmo: Adstitit regina a dextris tuis in uestitu de aurato circumdata uarietate. Et in Esaia: Consurge consurge induere fortitudine tua Sion. Induere uestimentis glorietur Hierusalem ciuitas sancta uestimentam Christi corpus assumptum sicut propheta dicit: #266b# Et ecce uir uestitus lineis. Item uestimentum Christi populi fideles. Vestimentum sanctorum opera iusticie siue fideles Christi. Vt in apostolo: Quicumque in Christo baptizati estis Christum induistis. Vestimentum impiorum opera iniquitatis sunt, ut illud Psalmo: Induantur sicut diploide confusionem suam. Vestimentum caro hominis sicut in Salomone legitur, omni tempore sint uestimenta tua candida, id est nulla pollucione in luxuria sordida uestimentum simulacio hipochritarum, ut in euangelio: Venient ad uos in uestimentis ouium intus autem sunt lupi rapace. Vestis nuptialis, fides, uel #M572# ut quidam uolunt, caritas ut in euangelio: Amice, quomodo huc intrasti, non habens uestem nuptialem? Vestimentum lineum uirtus animae siue mundicia castitatis, ut in Leuitico: Vestiet sacerdos uestimentis lineis et femoralibus.
Linea dicitur qui ex solo lino fit. Linostema est uestisem ex lana linoque contexta et dicta linostema quia in stamine linum, intra mala nam habet. Linea quidem uestis significat mortificacionem uitae carnalis. Linostema uero quae ex lana linoque contexta est hypocritarum personam significat, qui benignitatem erga proximos ostendunt et dolosas iniquitates opponunt. Quid ergo per lanam nisi simplicitas, et quid per linum nisi subtilitas designatur? Et sepe homo subtilis et acutus exterius simplicitatem mansuetudinis ostendit, et interius suptilitatem maliciae contegit. Iste ergo uestem se accionis suae quasi ex lana et lino induit, quoniam ab eo et simplicitas monstratur in superficie et subtilitas malicie seruatur in mente.
Lumbare uocatus quod lumbis religetur, #267a# uel quod lumbis hereat. Hoc in Egypto, et Siriam non tantum feminae, sed et uiri utuntur. Vnde Hieremias trans Eufraten tulit lumbare suum ibique illud in foramine petrae abcondit et postea scissum reperit. Hoc a quibusdam et renale dicitur qui in renibus alligatur. De lumbare ergo dominus ad Hieremiam ita ait: Sicut enim adheret lumbare ad lumbos uiri sic ad glutinam mihi omnem Israhel. Et ad omnem domum Iuda dicit dominus, ut esset mihi in populum, et in nomen et in laudem, et in gloriam, et non audierit. Cinctorium siue lumbare quod in renibus iungitur populus Israhel, est qui in lini similitudinem assumtus de terra, et in locus, nec mollitudinem habuit nec candorem et tam per illius misericordia adhesit deo. Cumque peccasset rationale quippe est, huiuscemodi est linum atque lumbare trans Eufraten, id est in Assyrios et ibi absconditur, hoc est multitudine magnarum et innumerabilium gencium quodammodo absortus et nihili reputatis per longum autem tempus. Ipse propheta: In typum dei populum liberat de captiuitate qui nihilominus et post reditum dei precepta non fecit, sed securos deos alienos ad extremum etiam dei filium misit manus et aeterna perdicione contabuit omnis quoque uir sanctus lumbare dei est, qui assumptus de terra et de terrae limo, dei consortio copulatur quodammodo quae in aecclesiam eius uidentur obscena maiori diligencia operit atque circumdat, ne gentilium et hereticorum morsibus pateant quod lumbare si aquam tetigerit et Eufratis fluenta transierit, ita ut Assirie regionis humoribus inbuatur perdit pristinam fortitudinem et conputrescit atque dissoluitur et quamuis in usum dei redeat #267b# tamen pristinam pulchritudinem habere non potest.
Non duricia dei sed suo uicio, quia nolunt audire uerba eius et ambulant in prauitate, cordis sui siue quod sibi rectum uidetur, hoc faciunt, cingulum mistice intellegitur spiritalis operis accinctus. In Psalmo #M573# precincxistime leticia. Balteum accinctus uirtutum siue circum inspeccio mentis unde legitur in Deuteronomio habebis pax illum in balteo, id est, stimulum conpunccionis et in aliam partem in Iob balteum regum dissolum et precinget funerenes eorum. Armelausa uulgo uocata quod ante et retro diuisa atque apta est in armos tantum clausa quasi armiclausa. C littera ab lata camisias uocari quod in his dormimus. In camis id est in stratis nostris, femor alia appellata eo quod femora tegant ipse et brace quod sint breues et uerecundia corporis his uelentur.
[16] De proprio quarundam gentium habitu
Sarabere est fluxa ac sinuosa uestimenta de quibus legitur in Daniele et sarabere eorum non sunt in minutae. Et Publius ut quid ergo in uentre duo Parthi sarabare quedam suspenderet, apud quosdam autem sarabare quedam capitum tegmina nuncupantur. Qualia uidemus in capite magorum picta. Mastruga uestis Germanica ex pelliculis ferarum, de qua Cicero pro Scauro: quem purpur pura regalis non commouit, eum sardorum mastruga mutauit. Mastruga autem quasi monstruosa eo quod qui ea induuntur, quasi in ferarum habitu transformantur. Legitur in apostolo: #268a# de quibusdam sanctis qui fuerunt sub uetere testamento circumierunt in melotis in pellibus. Caprinis egentes angustiati afflicti quibus dignus non erat mundus, in quo manifestatur quod uiri sancti quibus ad eternam uitam gradiendi amor incumbit, non presentis uitae deliciis per uoluptatem uti desiderent, sed per continenciam magis uirtutum copiam habere studeant, in quibus ornati ad aeterni regis conuiuium intrare mereantur.
[17] De palleis uirorum
Pallium est quo ministrancium scapule contegunt. Vt dum ministrant expediti discurrant Plautus, si quid facturus es appende in humeris pallium. Et pergat quantum ualet tuorum pedum pernecitas. Dictum autem pallium a pellibus, qui prius super indumenta pellicia ueteres utebantur, quasi pellea siue a palli per diriuacionem. Clamis est, qui ex una parte induitur neque consuitur, sed fibula in frenatur hinc et Grece nomen accepit. Clamis laudis est ornatus, ut in Salomone, et clamidem fecit uiro suo, id est, uestimentum quod tamquam de duobus testmentis confectum sit.
Toga dicta quod uelamento sui corpus tegat atque operiat. Est autem pallium purum forma rotunda et fusiore et quasi inundante, sinu et sub dextro ueniens supra humerum sinistrum ponitur cuius similitudinem in operi mentis simulacrorum uel picturarum aspici meas que statuas, togatas uocamus. Toga autem Romani in pace utebantur, belli autem tempore paluda mentis. Mensure togae iuste si sex ulnas habeat. Toga palmata dicebatur quam mer#M574#ebantur hi qui reportabant de ostibus #268# palmas. Ipsa uocabatur, et toga picta eo qui uictorias cum palmis in textas haberet. Pallium mistice in bono accipitur, ut est illud pallium laudis pro cingulo meroris. Item in contrariam partem in Psalmo: Pallium ubi legitur de aecclesia qui fundauit eam terram super stabilitatem eius non inclinabitur in seculum seculi. Abyssus sicut pallium amictus ei positum est. Abyssus enim dicitur aquarum copiosissima multitudo quae et in bono et in malo plerumque ponitur. Haec merito hic supersticiosis atque persecutoribus comparati quia sicut pallium subiecta cooperit, ita illi mundum foedissima supersticione texerit, ut non solum mediocres homines, sed in perniciem suam. Ipsos quoque sanctos uiros atque eminentissimos tormentis corporum obruere uiderentur. Diplois Grecum nomen ab eo quod sit duplex amictus. Oracius contra quem duplici panno paciencia ualeat, est autem uestis militaris cuius usus Gallicis primum expedicionibus cepit, et preda hostili de qua est, uox illa senatui togis depositis, quirites ad saga fuerit sagum autem Gallicum nomen est. Dictum autem sagum quadrum eo quod apud eos primum quadratum uel quadruplex est. Nam in propheta scriptum est operiantur sicut diploide confusione sua. Petiit ergo ut utriusque legis intellegencia uestiantur qui nunc utroque perfidia faciente nudati sunt. Confusio enim Iudeorum est. Legem non intellegere que totiens saluatoruem dominum precinuit aduenire, siue illud egnus. #269a# Vult exprimere quod solet in Prouerbiis dicitur, id est confusionis duplici pallio uestiantur dum ante deum et homines erubescunt. Sagorum autem mysticus sensus in tabernaculi Mosaici construccione satis explanatus est, ad cuius leccionem lectorem mittimus. Penula est pallium cum fimbriis longis, cuius mencio in epistola Pauli ad Thimoteum fit: Casula est uestis cucullata, dicta per diminucionem a casa quod totum hominem tegat quasi minor casa. Inde et cuculla quasi minor cella sic et Grece planeta dicta, quia oris errantibus, euagatur unde et stellae planetae, id est uagae eo quod uagae suo erroe, motuque discurrit. Casula iuxta allegoriam recte fidei potest exprimere indumentum. In qua bonorum operum plenitudo consistit. Vnde scriptum est in casula ipsius requiescunt bona per aeuum. Melotes quae etiam pera uocatur, pellis est caprina, collopendens precincta usque ad lumbos, est enim habitus propriae necessarius ad operis exercicium. Fiebat autem prius ut quidam existimant de pelliculis melotum. Vnde et melotes uocate sunt fimbriae uocatae ora uestimentorum, hoc est funes. Ex Greco uocabulum trahunt Greci enim terminum #269b# ora uocant. Fimbriae spiritaliter significant mysteria incarnacionis domini, que tetigit mulier e moro usa et statim sanatae. Item fimbriae significant extremitatem uitae hominum, unde in Psalmo de aecclesia legitur: #M575# In fimbriis aureis circum amicta uarietate, quia in fine tota perfeccio est ubi caritas non tamquam de aurata conspicitur sed iam plenissima tamquam aurea reperitur.
[18] De palleis feminarum
Regillum est prelatum reginarum amiculum, unde et appellatum. Peplum matronale pallium ex purpura signatum, cuius fimbriae aureis staminis summitate resplendent. Palla est quadrum pallium muliebris uestis deductum usque ad uestigia, quod adfixis ut ordinem gemmis. Et palla dicta id est a nobilitate quae circa finem huiusmodi indumenti siue quadrugis uibrantibus sinuata crispet. Teristrum palleolum est quo usque hodie Arabiae et Mesopotamiae mulieres uelant quibus inest uitutissimo teguntur umbraculo. Anoboladium amictorium lineum feminarum quo humeri operiuntur, quod Greci uellatine sindonem uocant. Nam de theristro et in Esaia legitur, et in Genesi de Rebecca ita scriptum est: Rebecca quoque conspecto Isaac #270a# descendit de camelo et ait ad puerum, Cuis est ille homo qui uenit per agrum in occursum nobis. Dixitque et ipse est dominus meus. Atilla tollens cito pallium operuit se. Rebecca uero Isaac uiso quis ille homo sit requisito puero cognoscit. Quia cottidie sancta aecclesia adhuc prophetarum atque apostolorum dicta, quid de redemptore suo credere debent intellegit quae sese mox pallio operuit. Quia tanto subtilius saluatoris sui mysteria penetrat quanto altius de ante acta uita confunditur et quia peruerse egerit uerecundatur. Pallio se cooperire curauit quia uiso domino infirmitatem suae accionis erubuit. Et illa que prius in camelo libere gestabatur descendens postmodum uerecundia tegitur. De sindone ergo mystice mundicia castitatis exprimitur, unde corpus domini Ioseph inuoluisse, quia in enarrabili castitate demonstrauit illud mundissimum fore et a mundis hominibus, in sacramento percipiendum oportere. Item in Prouerbiis de muliere forte ita legitur, sindonem fecit et uendidit, et cingulum tradidit. Chananeo in lintheo sindonis subtilis intextio signatur, sanctae predicacinois, in qua #270b# mollitur quiescit quia mens in illa fidelium spem superne refuouet. Vnde et Petro animalia in linteo demonstrantur, quia peccatorum animae misericorditer adgregatae in blanda fidei quiete continentur. Hanc ergo sindonem fecit et uendidit, qui a fidem quam credendo texuerat loquendo dedit et ab infidelibus uitam rectae conuersacionis accepit. Quae et cananeo cingulum tradidit quia per uigorem demonstratae iusticiae fluxa opera gentilitatis adstruxit, ut hoc quod percipitur uiuendo teneat sint lumbi uestri praecinti.
Stola matronale operimentum, quod cooperto capite, et scapula a dextro latere in leuum humerum mittitur. Stola autem Grece uocatur, quod super emittatur. Idem et ricinum Latino no#M576#mine appellatum, eo quod dimidia eius pars retro reicitur, quod uulgo mauortem dicunt. Vocatum autem mauortem, quasi martem signum enim maritalis dignitatis, et potestatis in eo est. Caput enim mulieris uir. Inde et super caput mulieris est stola indumentum baptismi uel fidei significat, ut in euangelio: Cito proferte stolam primam, et induite eum. Item stola remuneracionem futuram significat atque in mortalitatem aliquando uero #271a# honorem dignitatis, siue ordinis sacri. Vnde scriptum est: Stola gloriae induet illum. Remuneratio autem futura in stola significatur. Vbi legitur in Apocalypsi, quod animabus sanctorum quae clamabunt ad dominum, post effusionem sanguinis sui, et uindictam expetebant, responsum sit, ut requiescerent adhuc modi cum tempus, donec impleantur conserui eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt similter, sicut et illi. Singulas modo stolas habent animae sanctorum de sua in mortalitate gaudentes. Resurgentibus autem corporibus iuxta Esaiam in terra sua duplicia possidebunt. Non desiderium resurrectionis abnuitur, sed ex colligendorum fratrum augmento differtur. Nam et ipsa animarum laetitia, potest stolis albis figurari, cum domino reuelante didicerint, et impios in fine damnandos, et usque ad finem saeculi, multos suo numero per martyrium esse sociandos, atque in aeterna caritate perfusi. Maluerint hac consolatione contenti pro subplendo fratrum numero hactenus sua gaudia deferri.
[19] De stratu, et reliquis uestibus, quae in usu habentur
Stragulum uestis est discolor, quod manu artificis diuersa uarietate distinguitur, dictum autem quod et in stratu et amictu aptus sit. De quo Salomon stragulatam uestem fecit sibi. #271b# Byssus et purpura indumentum eius. Stragulata uestis quae uariante textura solet firmissima confici. Fortia aeclesiae opera, et diuersa uirtutum eius ornamenta significat, de quibus propheta in summi regis uiri uidelicet illius laude cecinit. Asstitit regina a dextris tuis in uestitu de aurato circum amicta uarietate, sicut supra ostensium est. Ceruicalia autem dicta sunt eo quod ponantur sub ceruice, uel cubito. Puluillus dictus sunt a puluinare qui est diuitum lectus, culcitatae uocatae, quod calcentus, id est farciant, pluma siue tumento, quo molliores calidioresque sint. Ceruicalia autem siue puluilli seu culcitae, possunt iuxta allegoriam adulationes designare falsorum doctorum et adolatorum qui decipiunt eos. Quibus pro malis operibus impunitatem promittunt, et uitae proemia indignis spondent, quibus per prophetam dicitur: Vae uobis qui consuitis puluillos sub omni cubitti, et ceruicalia ad decipiendas animas et caetera.
Tapetia dicta quod pedibus primum strarurentur quasi tappetia. Tappetia enim ornatum eloquentiae possunt significare, unde meretrix im Prouerbiis ait: In textui funibus lectum meum strauit tappetibus pictis ex Aegypto. In lecto ergo funibus intexto meretrix mollitiem #M577# quiescendi designat. In tappetibus uero pictis ex Aegypto, etiam oculorum temptat illecebras, quibus nefando aspectu in retitis, facilius ad se ducenda mentis penetrat archana. #272a# Qui uero nomine funium aliquando solent diuina praecepta figurari, quae a nostris nos uoluptatibus coercendo religant, promittunt se heretici contextu uerborum caelestium salubre suis auditoribus, quasi stratum parare, in quo a uitiorum tumultibus libero corde quiescant, sed ueraciter illis funibus peccatorum construunt. Locum perditionis ubi perpetuo pedes manusque alligati damnentur, de quo dominus in Apocalypsi: Et dedi inquit illi tempus ut penitenciam ageret et non uult penitere a fornicatione sua. Ecce mitto eam inlectum et qui mechantur cum ea in tribulationem maximam. in tappetibus uero pictis ex Aegipto, ornatus est loquentiae et dialecticae artis uersutia quae ab ethnicis originem sumpsit intelligtur, per quam mens heretica sensum doctrinae pestilentis, quasi meretrix thorum facinoris se texisse gloriantur. Mantelia nunc pro operiendis mensis sunt, quae ut nomen ipsud indicat, olim tergendis manibus praebebantur. Mappe conuiuii et epularum appositarum sunt quasi manubiae, atque ob id nominatae, cuius diminutiuum mappella est. Sabanum Grecum est facitergium et manitergium a tergendo faciem uel manus uocatum. Haec lintheamina ad officia mensae pertinent et ad ministerium humanum sed non minus ad usum sacri ministerii et ad officium altaris pertinere noscuntur, quando supra mensam domini hoc est sacrum altare lintheamina mun#272b#da ponuntur, et mappulae manibus sacerdotum et ministrorum tenentur, ut populus eos semper ad seruitium dei paratos conspiciat. Vela dicta quod obiectu suo inter ora domorum uelent. Aulea uela picta et grandia, quae ideo aulae dictae sunt, quod primum in aula Attali regis Asiae cui successit populus Romanus inuentae sunt. Cortinae sunt aulea id est, uela de pellibus qualia in Exodo leguntur a quibus tabernaculum extrinsecus tegebatur. Dicte autem cortinae a corus eo quod prius ex pellibus fuissent facte. Vnde et in Exodo tabernaculo legis iubentur cortinas fieri ex pellibus arietum rubris et ex pellibus iacinthinus. Cilicia Arabes nuncupant uelamenta pilis caprarum contexta ex quibus sibi tentoria faciunt. Vela enim et cortinas atque sagacilicina, in tabernaculo domini diuino praecepto quisquis Exodum legerit: Facta poterit agnoscere. Et inde misterium congruum sano sensu ualet rimari, maxime cum ibi decem cortinae iussae sunt diuersorum colorum specie uariata quia sancta uniuersalis aeclesia ex multis electorum personis, ex multis per orbem aeclesiis, ex uariis uirtutum floribus aedificant cuius omnis perfectio in denario numero continetur. Saga ergo quibus operitur tabernaculum rectores sunt eclesiae sanctae quorum industria ac labore, decus eiusdem aeclesie protegitur atque incessabili cura munitus. Ne uidelicet uita fidesque electorum heretica seductione #M578# corrumpi ne falsorum catholicorum inprobitate foedari ne temptantium #273a# uitiorum sorde adtaminari ne temporalium subsidiorum inopia, possit ad tristitiam deduci.
[20] De lanis et lino
Lanis a laniando, id est a uellendo uocata hinc et uellus dictum, quod prius lanae uellerentur, non tonderentur. Linum ex terra oritur defluxumque nomen eius a Greco. Nam linum Greci linarium dicunt, siue quod sit molle et lene. Possunt autem mystice in lana qui ouinus est habitur, omnia pietatis et simplicitatis opera quae proximis impendimus accipi. Potest in lino quod ex terra uirens oritur, sed longo ac multiplici exercitio amittit humorum natiuum, atque ad gratiam noui candoris peruenit. Castigatio nostrae carnis intimari, cui dum in genitos uitiorum sordes per continentiam excoquimus, dignam profecto eam qua Christum induamus efficimus, iuxta illud apostoli: Quotquot ergo in Christo baptizati estis Christum induistis. De lana ergo et lino in Prouerbiis de muliere forte scriptum est. Quaesiuit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Quaerit ergo mulier fortis lanam et linum et operatur consilio manuum suarum, cum aeclesia sancta sollicite perquirit, quibus se pietatis fructibus exerceat, quomodo a carnalibus emundet illecebris, et hoc utrumque consilio prudentissimo, hoc est supernae solummodo retributionis facit #273b# intuitu. Stuppa uero canabi est siue lini, haec secundum antiquam ortografiam. Stuppa dicta quod ex ea rimae nauium stippentur. Vnde et stippatores dicuntur qui in ualibus eam componunt. Haec potest significare de spectam uerbi doctrinam a superbis, quae tamen frequenter adiuuat necessitatibus populorum in fluctibus huius saeculi laborantium. Byssum genus est, quoddam lini nimium candidi et mollissimi, quod Greci papaten uocant. De bysso quoque in Prouerbiis scriptum est: Byssus quoque et purpura indumentum eius. Byssus in castitate purae conuersationis, purpura in effusione pretiosi martyrum sanguinis. Byssus namque candidi coloris est, purpureus autem color de sanguine conchiliorum marinorum tinguitur, quod et ostrum uocatur, eo quod ex testae humore tinguitur, unde pulchre dictum est a patribus, qua sancta aeclesia electorum floribus uernans, in pace habet lilia, in bello rosas. Item quia byssus de terra uirens oritur, sed per exercitationes longas, ac multifarias amisso humore ac uirore natiuo ad decorem candidae uestis perducit. Purpura autem regalis est habitus. Bysso induitur aeclesia, cum castigant corpora sua electi et seruituti subiciunt. Purpura autem cum eandem continentiam non ob fauorem uulgi, sed pro adquiredna beatitudine regni perennis exercent. Sed hic uirtutum habitus. #274a# In praesenti quidem nescientibus uidetur contemptibilis, sed in futuro qualis fuerit, manifeste parebit. Vnde pulchre in Apocalipsi sua, Iohannes sanctorum se uocem audisse refert dicentium: #M578# Gaudeamus et exultemus, quia uenerit nuptiae agni, et uxor eius praeparuit se, et datum est ei ut cooperiat se byssinum, splendens candidum. Byssum enim iustificationes sunt sanctorum. Et in contrariam partem byssi et purpurae significatio in euangelio trahitur, ubi ita legitur: Erat quidem diues qui induebatur purpura et bysso. Vbi saecularium diuitiarum ambitio exprimitur, quae ad tempus auaris arridet, sed cito decidua ad luctum aeternum eos perducit.
[21] De coloribus uestium
Purpura apud Latinos a puritate lucis uocata, apud Grecos autem purphira dicitur, cum aspiratione apud nos purpura sine aspiratione. Ferrugo color est purpurae sub nigrae quae fit in Hispania ut ferrugine clarus sidera. Dicta autem ferrugo quod omnis purpurae prima tinctura eiusmodi coloris exstat. Coccum Greci nos rubrum se uermiculum dicimus est enim uermiculus ex siluestribus frondibus. Coccus quia ignis habet speciem, merito flagrantissime sanctorum dilectioni comparatur, unde et quidam ex eis qui hanc praesente et comitante secum domino conceperant, aiebant, nonne cor nostrum ardens erat in nobis cum loqueretur in uia #274b# et aperiret nobis scripturas, cui contra de reprobis dicitur: Et quoniam abundauit iniquitas, refrigescet caritas multorum, haec quasi bis tinguitur, cum amore dei et proximi flammescit, cum illum ex toto corde, tota anima, tota uirtute, hunc sicut nos ipsos diligimus. Hycacinthus quoniam aeris et caelis speciem imitatur eorundem mentes electorum omni spe ac desiderio caelestia quaerentes significat, cuius nobis coloris sacramentum commendans apostolus ait: Si consurrexistis cum Christo quae sursum sunt querite ubi Christus est in dextera dei sedens.
[22] De instrumentis uestium
Tela pro longitudine stiminum dicta cuius diriuatiuum est telaria. Tela pro longitudine dicitur, staminum significat autem pro longationem uel ordinationem iudicii unde legitur in propheta, et telam quam orditus est super uniuersas nationes terrae, quia dominus unicuique proemia iudicaturus secundum propria praeparat merita. Colum quod sit in longitudine et rotunditate quasi columna. Fusum quod per ipsum fundatur quod netum est. In colo enim scripturarum scientia exprimitur et infuso intentio discretionis unde scriptum est in Prouerbiis de muliere forti manus eius misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum. Solent enim feminae nentes fusum in dextera colum tenere in sinistra in colon lana inuoluta est, que filo ducenda et nenda transeat in fusum. Sepe autem in scripturis dextera uitam perpetuam leua presentia dei dona significat. Opulentiam uidelicet rerum pacem temporum sospitatem corporum. Scientiam quoque #275a# scripturarum et caelestium perceptionem sacra#M580#mentorum, haec et huiusmodi bona cum domino largiente percipimus quasi lanam colo inuolutam in leua gestamus, at cum ea pro amore caelestium salubriter exercere incipimus. Tam lanam agni inmaculati de colo infusu de leua in dexteram traicimus quia de bonis nostri redemptoris de exemplis operum eius stolam nobis gloriae caelestis ac uestem caritatis nuptialem facimus. Netum enim unde fila conficiunt laborem exprimunt terrenum unde homines sibi futurae remunerationis preparant indumentum. De quo dominus in euangelio uolens nos retrahere a mundana concupiscentia et ad futuram gloriam preparare, ait: Considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant neque nent et cetera. Stamen dictum, quia rectum stat. Trama quod uia recta transmittatur per telam. Est enim filius intra stamen currens, quae duo possunt significare fidem rectam cum bonis operibus.
[23] De ornamento
Ornamenta sunt dicta eo quod eorum cultu ora uultque decorentur. In ornamentis autem uirtutum uarietates uel diuersae carismatum gratiae quae animas hominum ornant intellegi possunt, unde in Ezechiele dominus ad Iudaeum dicit: Induite subtilibus et ornauite. Et alibi scriptum est: Ornauite in munilibus. E contrario uero in Salomone ita legitur: Ecce mulier in ornamento meretricio hoc est heretica prauitas sophistica locutione et falso uirtutum colore. Prima ornamenti est corona insigne uictoriae siue regii honoris signum. Quae ideo in capite #275b# regum ponitur ad significandos circumfusos morbe populos quibus accinctus quasi caput suam coronatur. Nomen coronae hac ex causa uocatum eo quod in initio circum aras curreretur, atque imagine circuitus uel cori esse formatam et nominatam coronam. Imperatores Romani et reges quidam gentium coronis aureis utuntur. Persae thiaras gerunt sed reges rectas, satrape in curuas. Reperta autem thiara a se miramide Assyriorum regina quod genus ornamenti ex inde usque hodie gens ipsa retinet. Athenienses enim cicladas aureas gerebant partim in uestice nonnulli in fronte. Non enim eadem sunt insignia omnium regnorum. Gentilium uates insulas apices pillea siue galeria utebantur. Corona autem mystice aeternae gloriae mercedem pro iustitia sigificat. Vnde apostoli ait: Bonum certamen certaui cursum consummaui fidem seruaui, de reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quoniam spiritalium profectiuum consummatio prouehit ad coronam. Recte horum quoque remuneratio nominae coronae uocitatur. Item corona discipulorum domini ambitum uel totius aeclesiae conuentum ad Christum significat. De quo Psalmista ait: Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Et item: Benedices inquit coronam anni benignitatis tuae. Corona enim non improbe circum euntium discipulorum, uidetur significare conuentum quia ipsum docentem desiderantium apostolorum circuitus ambiebat, haec erat corona capitis, hoc #M581# regalae diadema quod non ornaret impositum, sed de Christo domino potius ornaretur. In hac enim corona et totius #276a# mundi circulum merito poterimus aduertere, in quo generalis significatus aeclesia. In contrariam uero corona ponitur quando tribulationis circumdationem significat. Vnde scriptum est: Coronans coronauit e tribulatione. Nam diadema quidam dicunt esse ornamentum capitis matronarum ex auro et gemmis contextum quod in se circumactis extremitatibus retro astringitur, et exinde dictum Grece quod preligetur. Insula est fasciola sacerdotalis capitis alba in modum diadematis aqua uitte ab utraque parte dependent quae insulam uinciunt, unde et uretae dictae sunt quod uinciant. Insula autem plerumque lita erat, plerumque tortilis de albo et cocco. Apex est pilleum sutile quo sacerdotes gentiles utebantur, appellatus ab apiendo, id est a ligando. Nam uirgula quae in pilleo erat conectabatur, filo quod fiebat ex lana ostiae. Galerium pilleum expellae cesae hostiae factum pilleum autem dictum a pelle hostiae unde fiebat. Gdarim et ipsud sacerdotum erat quod a plerisque mitra uocatur. Mitra est pilleum Frigium caput proregens, quale est ornamentum capitis deuotarum, sed pilleum uirorum est. Mitrae autem feminarum redimicula autem sunt quibus mitra alligatur, pilleum autem ut prediximus a pelle erat, nam mitra ex lana est. Ricula est mitra uirginalis capitis. Vittae sunt quae in crinibus innectuntur, quibus fluentes religantur capilli et uittae dictae quod uinciant. Tenia autem uittarum extremitas dependens diuersorum colorum. Item uitta est qua corona uincitur. Tenia uero extrema pars uittae quae dependet coronae.
#277b# Discriminalia capitis mulierum sunt uocata ex eo quod caput auro discernant. Nam discriminare diuidere dicitur. Acus sunt quibus in feminis ornandorum crinium compago retinetur, ne laxius fluant, et sparsos dissipentur capillos. In aures ab aurium foraminibus nuncupatae quibus pretiosa grana lapidum dependunt. Harum usus in Grecia puellae utraque, aure pueri tantum dextera gerebant. Torques sunt circuli aurei a collo ad pectus usque pendentes. Torques autem et bullae a uiris geruntur, a feminis uero munilia et catella. Dictae autem torques quod sint tortae et bullae quod similes sint rotunditate bullis quae in aqua uento inflantur. Munile ornamentum ex gemmis est, quod solet ex feminarum pendere collo dictum a munere hoc etiam et serpentum dicitur, quia constat ex amforolis quibusdam aureis gemmisque uariis in modum facturae serpentis. Licet et segmentatas uestes dicamus ut ipsa et segmentatis dormis et paruula cunis plerumque autem et per munile omnia ornamenta matrronarum significantur, quicquid illis munere datur. Murena uulgo uocatur quod scilicet auri metallo in uirgulis lentescente quadam ordinis flexuosi catena contexitur in similitudinem murenae serpentis, quae ad collum ornandum aptatur. Haec et interdum auri #M582# atque argenti texitur uirgulis, unde et in Canticis dicitur canticorum murenulas aureas, faciemus tibi uermiculatis argento. In murenulis quippe scriptura sancta ostenditur, quae auro spirtalium sensuum fulget interius et argento caelestis eloquii nitet. Dextras communes esse uirorum ac feminarum, quia utriusque sexus dextrae sunt. Armillae autem proprie uirorum sunt collatae uictoriae #277a# causa militibus ob armorum uirtutem, unde et quondam uulgo uiriliae dicebantur. Ab intellectu autem circuli, armilla non discrepat, quia ipso quoque hoc ubi ponitur ambiendo constringit sed armilla latius extenditur circulus rotundus fit. Fulae sunt quibus pectus feminarum ornatur uel palleum tenetur a uiris in humeris seu cingulum in lumbis. Lunulae sunt ornamenta mulierum in lunae similitudine bullulae aureae dependentes. Specula sunt in quibus feminae uultus suos intuuntur, dictum autem speculum uel quod ex splendore reddatur, uel quod ibi feminae intuentes considerent speciem sui uultus et quicquid ornamenti deesse uiderint adiciant. Periscelidae sunt apud feminas crurum ornamenta quibus gressus earum ornantur. Olfactoriola uascula sunt a quibus odoramenta gestantur.
[24] De anulis
Anuli autem per diminutionem dicti a circulis et anis qui sunt circam brachia, et circum crura, unde et signa eorum per diminutionem sigilla, nam signa maiora sunt, sigilla uero quasi minora signa. Anulos homines primum gestare ceperunt quarto a pollice digito quod eo uena quaedam ad corusque pertingat, quam notandam ornandamque aliquo insigni ueteres putauerunt. Apud Romanos anuli de publico dabantur et non sine discrimine. Nam dignitate precipuis uiris gemmati dabantur caeterisque solidi. Anulum aureum neque seruus neque libertinus gestabat in publico, sed anulo aureo liberi utebantur, libertini argenteo, serui ferreo. Anulus fidei signaculum demonstrat, #277b# ut est illud: Date anulum in manu eius, hoc est fidei indicium in bona operatione. In Esaia quoque ubi enumerantur ornamenta multiplicia mitrae et ceterorum mentio fit intellegitur ita: In die illa auferet dominus ornamentum calciamentoru, et lunulas et torques et monilia et asmillas et mitras, discriminalia et perisceliolas et murenulas et olfactoriola, et in aures et anulos et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria et pallia et lintheamina et acus et specula, et sindones et uittas, et theristra. Mystica autem eorum significatio a sanctis doctoribus lucide exposita est. Describit monilia feminarum et per haec insignia ciuitatum uel iuxta anagogen uariarum ornamenta uirtutum habent mulieres in lunae similitudinem bullulas dependentes quas nos ad ecclesiae ornamenta transferimus, quae illuminatur solae iustitiae. Torques quoque quae ad pectus usque pendentes, intellegentiam ac principale mentis in corde demonstrant, et monilia quae uno sermone omnia or#M583#namenta significant, et armillarum bona opera, quales Rebecca accepit in sponsalibus et mitras capitis ornamenta et discriminalia ut iudicium habet singulorum. Et periscelidas quibus noster gressos ornatur, et aidimus pes tuus non offendet et eruet pedes meos a lapsu et murenulas quae auri atque argenti texuntur uirgulis, sensu uidelicet scripturarum et olfactiriola, ut Christi bonus odor simus, et in aures ne audiamus iudicium sanguinis, sed domini uerba dicentis. Qui habet aures audiendi, audiat. Et anulos quibus signamur ad domini militiam quem deus signauit pater. #278a# Unde dicitur ad principem Tyri: Tu es signaculum similitudinis, filius quoque prodigus, cum stola recepit anulum et calciamenta, et gemmas in fronte pendentes, quibus nostra ora decorantur, de cuius capitis ornamento. Et in Psalmo legimus: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron. Mutatoria iuxta anagogen illa sunt de quibus dicitur: Ibunt de uirtute in uirtutem, et lintheamina ut lanti in domino dilicus perfruamur, secundum illud quod in Psalmis scriptum est: Torrente uoluptatis tuae potabis eos. Haec autem omnia perdiderit filiae Sion, quia ambulauerunt extento collo, et oculorum nutibus, superbiam gestierunt, putantes suae esse potentiae quod habebant et non domini gratiae. Habent acus mulieres a quibus ornatorum crinium conpago retinetur, ne laxius fluant et in sparsos dissipentur capillos. Habent et specula quibus considerant uultum suum, et si quid deesse uiderint addunt ornatui habent sindones quae uocantur amictoria, et uittas quibus crines ligantur. Habent et theristra quae nos pallia possumus appellare quibus obuoluta est et Rebecca et hodie Arabiae et Mesopotamiae operiuntur feminae. Filiae ergo si non propter suberbiam suam perdiderunt acus quibus omnium praeceptorum regula stringebatur, perdiderunt specula quae obtulerunt in Exodo manentes in foribus tabernaculi mulieres ad luterem domini fabricandum. De quibus et Paulus apostolus loquebatur: Videmus autem nunc per speculum in enigmate, amiserunt sindones et uittas quibus opieriebant humeros et fluentem huc atque illuc animum con#278b#stringebant, et theristra quo tutissimo in estibus tegebantur umbraculo. Item in aures obaedientia siue intellectus in scripturis rectus intellegitur. Vnde in Exodo uiri cum mulieribus prebue sunt armillas et in aures anulos et dextralia. In malum uero partem aliquando haec significationem trahunt, ut est illud quod ob fornicationem uituli conflatilis. In Exodo legitur, ubi dixit Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum et filiarum uestrarum auribus, et afferte ad me. Et in libro Iudicum dixit Gedeon ad populum: Date mihi inaures ex preda uestra. Inaures enim aureas Ismahelitae id est obedientes sibi habere consuerunt, et post pauca fornicatusque est inquit Israhel ex eo. Torques predicationis decus intellegitur, ut in Ezechiel: #M584# Dedi inquit armillas in manibus tuis, et torque circa collum tuum et in malam partem in Iudicum preter torques aureas camelorum, hoc est ornatam eloquentiam peccatorum. Armillas decus operis, uel uirtus in Exodo uiri cum mulieribus prebuerunt armillas. Dextralia recta operatio ubi et supra. Discriminalia discretio boni et mali, ubi et supra. Anulus ut supra diximus fidei signaculum significat, ut in euangelio: Date anulum in manum eius. Item: Anulus ob signatio sacrilegis est, non enim omnibus patet mystica et occulta sacrae scripturae intellegentia. Vnde scriptum est in Apocalypsin: Vidi librum in dextera sedentis signatum sigillis septem. Et alibi clausi inquit signatique sunt sermones. Specula quoque precepta diuina siue exemplaria precedentium patrum intelleguntur, unde scriptum est in Exodo: Fecit et labrum aereum cum basi sua de speculis mulierum excubantium in ostio tabernaculi, hoc est sanctarum animarum quae in obseruantia manditorum dei cotidie uigilant. In polimito uaria uirtutum carismata intelleguntur, ut est illud in Ezechiele: Vnxite oleo, et uestiui te discoloribus. #279a# Et in aliam partem: Negotiatores tui, hoc est Tyri multi in uolucris hyacinti et polimitorum gazarum pretiosarum.
[25] De cingulis
Cinctus est lata zona et minus lata semicinctium, et utrisque minima cingulum. Nam a cincto per diminutionem cingulum nominatum. Cincto autem iuuenes in exercitatione. Cingulum ergo spiritalem operationem sanctorum significat, ut est illud in Psalmo: Precinxisti me laetitia cum cantem tibi, gloria mea ut non compungar. Balteus cingulum militare est, dictus pro hoc quod ex eo signa dependent ad demonstrandam legionis militaris summa, id est sex milium sexcentorum ex quo numero et ipsi consistunt, unde et balteus dicitur, non tantum que cingitur, sed etiam a quo arma dependent. Balteus uero accinctum uirtutum significat, siue circumspectione mentis ut est illud in Deuteronomio: Habebis paxillum balteo, id est stimulum conpunctionis in multiplicatione uirtutum. Et in aliam partem, baltei significatio trahitur in Iob ubi ita legitur: Balteum regum dissoluit, et precingit fune renes eorum. Zona Grecum est, quam illi zonarim, nos cingulum nuncupamus. Strofium est cingulum aureum cum gemmis de quo ait Cinna: Strofio lactantes cincta papilla. Sed Prudentius : Nomen hoc gemmae strofio illigata est. Zona enim significat mortificationem corporis, unde de Iohanne Baptista in euangelio legitur: Ipse autem Iohannis habebat uestimentum de pilis camelorum, et zona pellicia circa lumbos suos. Esca autem eius erat locusta, et mel siluestre. Ecce in Iohanne uilitas cibi et uestimenti laudatur #M585# quorum exercitatio indui ite arguitur de pilis inquit habebat, non de lana que aliud austerae uestis indicium est, aliud luxoriae mollioris. Zona autem pellici qui accinctus, fuit et Helias mortificationis simbulum est. #279b# Porro que sequitur: Esca autem eius erat locustae et mel siluestrae, habitatori solitudinis congruum fuit. Vt non dilicias ciborum, sed necessitatem humanae carnis expleret. Redimiculum est, quod subcinctorum siue bracile nuncupari quod descendens per ceruicem et a lateribus colli. Diuisum utrarumque alarum sui ambit atque hinc inde subcingit, ut constringens latitudine uestis corpus contrahat atque iungendo conponat. Hunc uulgo bracilem quasi bracialem dicunt, quamuis nunc non brachiorum sed renum sit cingulum, huius habitur consuetudinem monachi habuerunt in Aegypto commorantes, ita ut brachiis impigri ad omne opus expeditique redderentur, illud apostoli preceptum studentes omni uirtute complere, quia non solum mihi, sed etiam his qui mecum erant ministrauerunt manus iste neque panem ab aliquo gratis manducauimus sed in labore et fatigatione nocte ac die operantes ne quem uestrum graueremus, et si quis non uult operari nec manducet. Subcinctorium autem uocatu quod ut dictum est: Sub braciis ductum alarum sinum ambit atque inde subcingit. Subcinctorium autem significat solidamentum iustitiae et ueritatis, unde scriptum est in Esaia de domino: Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renu es. Quia ipse factum est nobis a deo sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, qui in euangelio loquebatur: Ego sum lux uia et ueritas et uita, de quo in Psalmis dicitur: Verita de terra orta est. Et iustitia de caelo prospexit. Vnde et apostolus hortatur Ephesios dicens: State ergo succincti lumbos uestros in ueritate, et induti lorica iustitiae. Fascia est qua tegitur pectus et papille comprimuntur atque crispanti cingulo angustius pectus artatur. Et dicta fascia quod in modum fasciculi corpus alligatur. Hinc et fasciola quibus uulnera #280a# colligantur. Potest autem in fascia sollicita mentis custodia erga cogitationis peruersas et desideria nociua intellegi, quam mulier, hoc est fidelis anima ad conseruationem sui sibimetipsi adhibet. Vnde dicitur propheta: Numquid potest obliuisci mulier ornamenti sui aut fasciae pectoralis suae, et reliquae.
[26] De calciamentis
Sutores nuncupatos quod insertis filo porcorum #M586# setissuant, id est consuant quasi seteres. Caligarios uero non a calle pedum sed a calo, id est ligno uocatos sine quo consui calciamenta non possunt, quas Greci calepodas dicunt. Fiebant autem prius ex salice tantum, hinc et calciamenta dicta quod in calo, id est ligno fiant uel quod calcentur. Calciamenta ergo mystice significant predicationem pacis, de quibus propheta ait: Quam speciosi sunt super montes pedes euangelizantium pacem predicantis bonum, et apostolo: Calciati inquit pedes in preparatione euangelii pacis, hinc et in Ezechiel scriptum est: Calciauite iacinthino id est spe caelesti, et calciamento exemplo uidelicet precedentium patrum, de quo in Exodo legitur: Et calciamenta habebitis in pedibus uestris. Item calciamenta opera sunt mortalitatis uel exempla prauorum hominum a quibus dominus apostolos prohibuit in euangelio dicens: Neque calciamenta portabitis in uia. Ocreae tibilia calciamenta sunt dicta, que crura tegant. Coturni sunt quibus calciabantur tragoedi qui in theatro dicturi erant, et alta intonantique uoce carmina cantaturi. Est enim calciamentum in modum crepidiorum, quo heroes utebantur, sed tale est ut et in dextro et in leuo conueniant pede. Soleae sunt quibus tantum pedum plantae teguntur, #280b# dictae a solo pedum. Item soleae materiales ex materia corii intexta. Mystice soleae siue scandalia discretionem doctrine significant, unde dominus in euangelio secundum Marcum iussit: Discipulos calciari pedes sandalus uel soleis, ut pes neque tectus sit. Nunc tamen nudus ad terram que mystice significat, ut ne occultetur euangelio, nec terrenis commodis innitatur. Socci, cuius diminutiuum soccelli appellati, id est que soccum habeant in quo pars plantae inicitur. Calliculae callicae uel a callo pedum dictae uel quia ligantur. Nam socci non ligantur, sed tantum intromittuntur. Calliculi uero siue calige in Actibus apostolorum discribuntur, ubi Petrus apostolus legitur ab angelo ammonitur ut calciat se caligis suis et sequeretur eum que significat ut solutus a uinculis terrenis liberius iret ad predicationem euangelii. Corrigiae a coriis uocantur, uel a colligatione quasi colligiae. Corrigia ergo misticae ligationem significat mysterii, unde Iohannis Baptista de domino ait: Cuius non sum dignus corrigia calciamenti soluere, id est, mysteria incarnationis eius reuelare uel aliter non sum dignus eius calciamenta portare, id est nomen sponsi mihi usurpare.
EXPLICIT LIBER XXI