Jump to content

De schismate Donatistarum/4

Checked
E Wikisource
LIBER 4
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corporum


 Liber III Liber V 

LIBER QUARTUS.

[recensere]

In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores; et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitur, non Christianis; et quia idola sunt lacus detriti, non Macarius aut Taurinus, sicuti Parmeniano visum est. I. Argumentum hujus libri. --A te nobis, frater Parmeniane, de petito milite frustra calumniam factam esse, aperte dilucideque monstratum est. Etiam illud disce, quod dixisti de oleo et sacrificio peccatoris, ad vos potius pertinere: non enim ille debet esse peccator, quem vos volueritis. Nam et nos vestram praesumptionem possumus imitari, et dicere, vos esse peccatores. Sed facessat ex utraque parte praesumptio: nullus nostrum humano judicio alterum damnet. Dei est nosse reum, illius ferre sententiam. Taceamus omnes homines: solus Deus indicet peccatorem, cujus sacrificium sit canina victima, et cujus oleum ungi desideranti ingerat metum.

II. Donatistas esse fratres Catholicorum. --Hujus rei apertissimam veritatem, Parmeniane frater, agnosce. Si tamen hoc nomen fraternitatis frequenter a me dictum, libenter audire dignaris: fac, ut tibi sit fastidiosum; tamen nobis est necessarium, ne forte juxta probationem hujus nominis, tacendo rei esse videamur. Si enim tu non vis esse frater, ego esse incipio impius, si de nomine isto tacuero. Estis enim fratres nostri, et nos vestri, propheta dicente: Nonne vos unus Deus creavit, unus pater genuit, (Matach. II, 10)? Non enim potestis non esse fratres, cum omnibus dictum sit: Dii estis, et filii altissimi omnes (Ps. LXXXI, 6). Et nos et vos qui praeceptum unum accepimus, in quo dictum est: Ne vocetis vobis quemquam patrem in terris, quia unus est Pater vester in coelis (Matth. XXIII, 9). Salvator noster Christus solus natus est Filius Dei: sed et nos et vos filii Dei uno modo facti sumus, sicut in Evangelio scriptum est: Venit Filius Dei, quotquot 72 eum receperunt, dedit eis potestatem, ut filii Dei fierent qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 2). Nos et facti sumus et dicimur: vos et facti estis et non dicimini, quia pacifici esse non vultis, nec audire ipsum Filium Dei dicentem: Felices pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Christus veniens, Deum et hominem revocavit in pacem: Et fecit ambos unum, tollens medium sepem parietis (Ephes. II, 13). Vos nobiscum, id est, cum fratribus, pacem habere non vultis. Non enim potestis non esse fratres, quos iisdem sacramentorum visceribus una mater Ecclesia genuit, quos eodem modo adoptivos filios Deus pater excepit. Unde hujus temporis praescius Christus, quia futurum erat ut a nobis hodie discordaretis, talia dedit orandi mandata, ut vel in oratione unitas remaneret, ut preces jungerent, quos discrepaturae fuerant partes. Oramus pro vobis, quia volumus; et vos pro nobis, et cum non vultis: aut dicat unusquisque vestrum: Pater meus qui in coelis es, et panem meum quotidianum da mihi hodie, et dimitte mihi peccata, quomodo et ego debitori meo. Igitur si quae mandata sunt, mutari non possunt; videtis nos non in totum ab invicem esse separatos, dum et nos pro vobis oramus, volentes; et vos pro nobis oratis, et si nolentes. Vides, frater Parmeniane, sanctae germanitatis vincula inter nos et vos, in totum rumpi non posse. III. Donatistas peccatores esse. --Jam peccator quaerendus est, cujus potuit vel oleum timeri, vel sacrificium repudiari. Cesset humana suspicio, utriusque partis praesumptio sileat; quis sit peccator solus indicet Deus. Legimus in XLIX psalmo sub secundo diapsalmate, Spiritum Sanctum dixisse: Peccatori autem dixit Deus (Ps. XLIX, 16). Hoc loco advertenda est tota mentis intentio, et videndum, quis sit peccator. Si enim post quod lectum est, peccatori autem dixit Deus: verba hujusmodi sequerentur, et diceret: tulisti arma, processisti castris, stetisti contra hostes in acie: timendum erat militi, quia potuit ipse videri peccator. Aut si diceret: comparasti merces, peregrinatus es, egisti nundinas, lucri causa quod emeras vendidisti: timendum erat negociatori, quia potuit ipse videri peccator. Aut si diceret: fabricasti navem, struxisti funibus, ornasti velis, opportunos ut navigares captasti ventos: timendum erat nautae, quia potuit ipse videri peccator. Aut post quod lectum est: Peccatori autem dixit Deus: si sequerentur haec verba: dissensio et schisma tibi displicuit, concordasti cum fratre tuo, et cum una Ecclesia quae est in toto orbe terrarum, communicasti septem Ecclesiis et memoriis apostolorum, amplexus es unitatem: si haec subsequens lectio contineret, nobis timendum erat, nos esse potuimus peccatores. Cum autem dicit Deus: Ad quid exponis justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? tu autem contempsisti disciplinam, et abjecisti sermones meos retro: sedens adversum fratrem tuum, detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Videbas furem, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Ps. XLIX, 16). Haec ad vos dicta sunt omnia. Excusate vos ab his omnibus, si potestis. IV. Donatistae disciplinae contemptores. --A vobis enim contempta est disciplina: ut quid recitas Testamentum, qui Testamento non servis, in quo descripta est disciplina, quam servare non vultis? Non enim potestis dicere, vos eam servare, contra quam militatis. Deus dicit: Quaere pacem, et consequeris eam (Ps. XXXIII, 15): tu repudiasti pacem: non est contemnere disciplinam? 73 In Evangelio legitur: pax hominibus in terra bonae voluntatis (Luc. II, 14): tu nec voluntatem bonam vis habere nec pacem: non est contemnere disciplinam? Item in psalmo CXXXII legitur: Ecce quam bonum est, et jucundum, habitare in unum: in unum habitare cum fratribus non vis: non est contemnere disciplinam? Christus dicit in Evangelio: qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi (Joan. XIII, 10): tu rebaptizando iterum lavas: non est contemnere disciplinam? Deus dicit: ne tetigeritis Christos meos, neque in prophetas meos manum miseritis (Ps. CIV, 15): vos tot sacerdotes Dei honoribus exspoliastis: non est contemnere disciplinam? Christus dicit: inde scio quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34): odio nos habetis, fratres utique vestros: nec apostolos imitari voluistis, a quibus etiam negator dilectus est Petrus: non est contemnere disciplinam? Exponis justificationes Dei, et assumis Testamentum ejus per os tuum: Testamentum recitas, et Testamento non servis, in quo descripta est disciplina: quomodo dicis: quaere pacem, cum non habeas pacem?

V. Donatistae calumniatores, detractores, scandalorum Auctores. -- Electi estis, qui sedentes populum doceatis, et detrahitis nobis, utique fratribus vestris. Quoniam (sicut supra dixi) una nos mater Ecclesia genuit, unus nos Deus pater excepit; et tamen scandala contra nos ponitis, mandando singulis, ne nos salutent: ne a nobis dignationem accipiant. Considerate verba superbiae vestrae: considerate tractatus: considerate mandata: actus quoque vestros revolvite. Nullus vestrum 74 est, qui non convicia nostra suis tractatibus misceat: qui non aliud initiet, aliud explicet. Lectiones dominicas incipitis, et tractatus vestros ad nostras injurias explicatis: profertis Evangelium, et facitis absenti fratri convicium: auditorum animis infunditis odia, inimicitias: docendo suadetis; haec omnia dicendo, contra nos scandala ponitis. Ergo unicuique vestrum dictum est: sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Dum peccatorem arguit, et sedentem increpat Deus, specialiter ad vos dictum esse constat, non ad populum, qui in Ecclesia non habet sedendi licentiam. Vides ergo procul dubio vobis imputari debere cum dicit Deus: sedens adversus filium matris tuae, ponebas scandala. Unam matrem nos habere jam toties comprobavi: nec vos negare potestis, qui contra nos scandala ponitis, dum aliqui vestrum et non intellectas proferunt lectiones: ut auferant etiam illud, quod inter omnes solet esse commune, salutationis videlicet officium. Nam et vos ipsi aliqui in perfunctoria salutatione oscula denegatis solita: et docentur multi, ne ave dicant cuiquam nostrum: et videntur sibi hoc de lectione, sed non intellecta, mandari, ignorantes de quibus apostolus hoc dixerit: cum his nec cibum capere: ave illi ne dixeritis: serpit enim eorum sermo velut cancer (I Cor. V, 11; II Joan. 10; II Tim. II, 17). Dixit hoc de haereticis, quorum coeperat illis temporibus vitiosa esse doctrina: qui subtili seductione verborum, morbis obscure serpentibus corrumperent fidei sanitatem; ut Marcion, qui ex episcopo apostata factus, inducebat duos Deos et duos Christos; ut Praxeas, qui argumentabatur Patrem passum esse, non Filium; ut Valentinus, qui conabatur carnem Christo subducere. Horum est sermo, qui habuit cancer ad fidei membra vexanda. Talis sermo est et Scorpiani haeretici, qui 75 negabat debere esse martyria: scilicet venena sua sibi servent, nec eorum relatio auditorum intellectus simplices vel leviter vexet. Hujus igitur sermo est, qui vitandus est, ne serpat sicut cancer. Dictum est hoc et de Ario, qui conabatur docere Filium Dei ex nullis substantiis factum esse, non ex Deo natum: cujus doctrina, nisi in Nicaeno concilio a trecentis decem et octo episcopis dissiparetur, pectora multorum sicuti cancer intraverat. Dictum est hoc de Photino praesentis temporis haeretico, qui Filium Dei ausus est dicere, tantummodo hominem fuisse, non Deum. Potuit hoc et de vobis dici, quia vester sermo animis et auribus aliquorum non leve intulit cancer. Vester enim sermo est, quem ad pacis filios habetis; dum dicitis: periistis, attendite post vos; peribit anima vestra; quamdiu vos tenetis? Sic fecistis de fidelibus poenitentes, sic mortificastis in sacerdotibus honores. Ecce et vester sermo est, qui serpit velut cancer hodie, ut salutatio et convictus prohibeatur. Noster sermo quid tale facere potuit? qui simplici doctrina filios pacis retinemus: non alienos seducimus, nec quemquam exterminamus. Manifestum est igitur, vos contra nos quotidie scandala ponere: et longum est percurrere omnes modos, quibus nobis detrahitis, et omnia quibus scandala ponitis. VI. Donatistae fures et qua ratione. --Nam et cum dicit: videbas furem et concurrebas cum eo: de qua re hoc putatis dictum esse? numquid de subducto vestimento aut de involato gremio, aut de aliquibus rebus quae ablatae vel lucra vel damna inter homines faciunt? equidem sunt et ista prohibita: sed in hac lectione illa furta increpat Deus, quae sibi sunt facta. Quaeritis quae furta sunt Deo facta? apud vos inveniuntur. Possessio Dei, est turba fidelium, ex qua quotidie fur diabolus cupit aliquid involare: Christiani aut Christianae vult vel mores ex aliqua parte corrumpere, et si non totum hominem, sed quodcumque de homine rapere. Talem furem cum videatis contra nos vim facere, vestris operibus adjuvistis; nam neminem fugit, quod omnis homo qui nascitur, quamvis de parentibus Christianis nascatur, sine spiritu immundo esse non possit, quem necesse sit ante salutare lavacrum, ab homine excludi et separari. Hoc exorcismus operatur, per quem spiritus immundus depellitur, et in loca deserta fugatur. Fit domus vacua in pectore credentis, fit domus munda: intrat Deus et habitat. Apostolo dicente: vos estis templum Dei, et in vobis Deus habitat (I Cor. III, 16). Et cum Deo unusquisque plenus sit, de quo fur diabolus aliquid involare contendit: vos rebaptizando exorcizatis hominem fidelem, et dicitis Deo habitanti: Maledicte, exi foras: ut compleatur quod a Deo dictum est per prophetam Ezechielem: et maledicebant mihi in populo meo, propter plenam manum hordei et buccellam, ut occiderent animas quas non oportuit mori, dum annuntiant populo meo vanas seductiones (Ezech. XI, 19). Audit ergo Deus injurias non sibi debitas, et hujusmodi habitaculum deserit: et homo qui Deo plenus in Ecclesiam intraverat, egreditur vas inane. Diabolus qui volebat quasi fur aliquid involare, adjutus operibus vestris, videt totum suum factum esse, unde volebat paululum aliquid tollere: ergo de vobis dixit Deus: videbas furem, et concurrebas cum eo (Ps. XLIX, 18): denique in Evangelio sic scriptum est: cum autem Deus deseruerit hominem, remanet vas inane; spiritus autem immundus errans per loca deserta, jejunus dicit, domus mea vacua est (Matth. XII, 43): hoc est dicere, Qui me excluserat, exclusus est: revertar illuc et habitabo: et adducit secum alios septem saeviores, et habitabit illic; et erunt hominis illius pejora novissima, quam quod fuerunt prima: hoc est: videbas furem, et concurrebas 76 cum eo, et cum maechis particulam tuam ponebas. Haereticos dicit moechos, et moechas Ecclesias illorum; quas aspernatur et repudiat Christus in Canticis Canticorum: quasi dicat, Quid mihi colligitis non necessarias? una est dilecta mea, una est sponsa mea, una est columba mea (Cant. VI, 8), id est, Catholica: in qua et vos cum esse possetis, rebaptizando inter moechos particulam habere voluistis. Et quoniam vos esse peccatores, divino testimonio manifestissime comprobatum est: etiam illud ostensum est, tua auxilia contra te militasse: in auxilium enim adduxeras Prophetam, in quo lectum est: sacrificium peccatoris, quasi qui victimet canem (Esai. LXVI, 3). Jam peccatores vos esse, si pudor est ullus, cum dolore recognosce. VII. Quo sensu dictum illud: oleum peccatoris non ungat caput meum.--Etiam illud disce, cujus vox sit: oleum peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CXL, 5): tu enim non intellexisti, cujus haec vox sit, utique Christi, qui necdum unctus fuerat, cum rogaret, ut oleum peccatoris non impinguaret caput ejus. Haec tu non intelligens, dixisti: Quia David Propheta timuit oleum peccatoris. A Samuele jamdudum perunctus fuerat qui cantabat; non fuit ratio ut iterum ungeretur: ergo vox est Christi dicentis: oleum peccatoris non ungat caput meum. Preces sunt, non jussiones; desideria sunt, non praecepta: nam si jussio esset, diceret: oleum peccatoris non unget caput meum. Vox igitur est Filii Dei jam tunc metuentis oleum peccatoris incurrere, id est, cujusque hominis; quia nemo est sine peccato, nisi solus Deus. Ideo Filius ejus timuit oleum hominis, quia foedum fuerat, ut Deus ab homine ungeretur. Ideo deprecatur Patrem, ut non ungatur ab homine, sed ab ipso Domino Patre. Petit ergo Filius: videamus an consenserit Pater. Hoc Spiritus sanctus indicat et manifestat in psalmo XLIV, ubi ait ad ipsum Filium: unget te Dominus Deus tuus oleo exsultationis aliter a consortibus tuis (Ps. XLIV, 8). Consortes fuerant Judaeorum sacerdotes et reges, quos singulos unctos ab hominibus constat. Sed quia Filius a Patre, Deus a Deo, erat ungendus, secundum quod Filius petiit, Spiritus promissa nuntiavit, et complevit Pater in Jordane: quo cum veniret Filius Dei, Salvator noster, ad Joannem ostensus est his verbis: ecce agnus Dei: hic est qui tollit peccata mundi (Joan. I, 30). Descendit in aquam, non quia erat quod in Deo mundaretur, sed superventurum oleum aqua debuit antecedere, ad mysteria initianda et ordinanda, et implenda baptismatis: lotus, cum in Joannis manibus haberetur, secutus est ordo mysterii, et complevit Pater quod rogaverat Filius et quod nuntiaverat Spiritus sanctus. Apertum est coelum Deo patre ungente, spiritale oleum statim in imagine columbae descendit, et insedit capiti ejus, et perfudit oleo, unde coepit dici Christus, quando unctus est a Deo Patre; cui ne manus impositio defuisse videretur, vox audita est Dei de nube dicentis: hic est Filius meus, de quo bene sensi, hunc audite (Matth. III, 17). Hoc est igitur quod lectum 77 est: oleum peccatoris non ungat caput meum. Rationem veritatis, frater Parmeniane, vel sero addisce, quoniam nunc tempus invenisti discendi. VIII. Haeretici proprie filii adulterorum. --Et illud quod in Salomone propheta lectum esse dixisti: filios adulterorum inconsummatos, et spuria vitulamina altas radices dare non posse (Sap. III, 16; IV, 3): hoc et simpliciter dictum esse intelligi potest. Unde si figuram facias, veros adulteros excusasti. Sed fac, ut figuraliter dictum sit: hoc de haereticis dictum est, apud quos sunt sacramentorum falsa connubia; et in quorum choris iniquitas invenitur; ubi in exterminium fidei corrupta sunt semina. Dum Valentinus Filium Dei in phantasmatis, non in carne fuisse contendit, fidem suam suorumque corrupit. Nativitatis eorum semen exterminatum est, qui non crediderunt Filium Dei in carne natum de virgine Maria, et passum in carne. IX. Prophetiam Jeremiae de populo derelinquente fontem vivum et sibi fodiente lacus detritos, de Judaeis idola sequentibus, non de aqua baptismatis intelligendam. --Nam et illud quod in Jeremia propheta te legisse commemoras, exhorruisse coelum quod duo maligna fecerit populus Dei, ut derelinquerent fontem aquae vivae, et foderent sibi lacus detritos, qui non possent aquam continere (Jer. II, 13), legisti quidem, sed, ut se res habent, intelligere noluisti, studio criminandi ad convicium Catholicorum cuncta componens, multum ad arbitrium tuum declinare conatus es. Si enim putas per prophetas sic dicta esse omnia, ut ad tempora nostra pertineant: excusasti Judaeos, de quibus haec dicta esse constat, qui dimiserunt Deum vivum, Deum verum, Deum qui illis beneficia praestitit: et fecerunt sibi idola, hoc est, lacus detritos, qui non possunt aquam continere. In Deo perennis majestas exundat, sicut in fonte, qui largiter fluentibus venis exuberat: Idola vero si non fiant, non sunt, et lacus si non fodiantur, sinus capaces habere non possunt: lacus sine arte et ferramentis cavari non potest: nec Idolum sine artifice fieri potest. In Idolis virtus naturalis nulla est, sed hominum errore adjungitur et applicatur: 78 aestimatur in Idolo virtus quae illic nata non est: lacus est iste detritus, cujus fabrica vitiata est, ut aquam nec de se habeat, et acceptam continere non possit: sic et Idolum nec de se est aliquid, et dum colitur nihil est. Hoc est quod dixit Deus, duo mala fecisse populum suum, quia dereliquerunt fontem aquae vivae, et effossos ac detritos sibi fecerunt lacus. Etenim Judaeorum populus deseruerat veram aquam: non noverat majestatem Dei: et Idolorum inquinatam sectatus fuerat religionem. Hoc est, quod dolet Deus: hoc est quod dicit coelum exhorruisse. Nam et per Esaiam prophetam idem Dei dolor est, dum in hoc duo testatur elementa, dum ait: audi, coelum, et percipe auribus, terra: filios generavi et exaltavi: ipsi autem me dereliquerunt (Esai. I, 2). Quare non de hac lectione aliquid, frater Parmeniane, dixisti? an quia hic non est aqua nominata? Intelligeris enim studio criminandi sic pulsasse legem ut ubicumque aquam scriptam legeris, praestigiis quibusdam ad invidiam colligeres, et everriculo quodam malitiae argumentorum intexto, ad te omnia quae sunt bona traxisti. Nam qualis est tuus intellectus in hoc capitulo Jeremiae, cum clamet Deus se desertum esse, et sic effossos lacus: pro se irascitur, non pro re sua. (Jerem. II.) Aqua enim Baptismatis res Dei est, non Deus: et si putatis desertos esse, quando apud vos fuerunt, qui apud nos baptizati sunt, merito vestri desertores ad nos venire viderentur. Probatum est ergo, te non contra nos, sed contra vos dixisse, quod a te dictum est de oleo et sacrificio peccatoris. 79