De schismate Donatistarum/3

E Wikisource
LIBER 3
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corporum


 Liber II Liber IV 

LIBER TERTIUS.[recensere]

Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismatici non necessarias fecerint, et rebaptizationem intulerint. Secunda, quod Donatus Carthaginis provocaverit ut unitas fieret. Tertia, quod Donatus Bagaiensis circumcelliones collegerit, ut operarios unitatis impediret. Quarta, sine voluntate Dei nihil esse factum ex his quibus putant aliqui unitati faciendum esse convitium . I. Asperius in Donatistas gesta ipsis provocantibus facta esse, nec Catholicis imputari debere. -- Satis, ut arbitror, in secundo libello de Ecclesia quae sponsa est Christi, et de ejus dotibus, et de haereditate diximus Salvatoris; consequens est, primo schismaticorum errores ostendere; deinde, quae fuerit causa, ut unitas fieret; tertio, quis fecerit, ut miles mitteretur 51 armatus. Ab operariis unitatis multa quidem aspere gesta sunt, sed ea ad quid imputatis Leontio, Macario vel Taurino? imputate majoribus vestris, qui (sicut in propheta scriptum est) ut vobis stupescerent dentes, ipsi uvas acidas comederunt (Jer. XXXI, 29). Illis primo qui Dei populum diviserunt, et basilicas fecerunt non necessarias. Deinde Donato Carthaginis, qui provocavit, ut unitas proximo tempore fieri tentaretur. Tertio Donato Bagaiensi, qui insanam collegerat multitudinem, a qua ne Macarius violentiam pateretur, ad se, et ad ea, quae ferebat tutanda, armati militis postulavit auxilium. Venerunt tunc cum pharetris armigeri, repleta est unaquaeque civitas vociferantium (clamoribus); nuntiata unitate, fugistis omnes. Nulli dictum est, nega Deum; nulli dictum est, incende testamentum; nulli dictum est, aut thus pone, aut basilicas dirue; istae enim res solent martyria generare. Renuntiata est unitas; sola fuerant hortamenta, ut Deus et Christus ejus, a populo in unum conveniente, pariter rogaretur. Nullus erat primitus terror; nemo viderat virgam; nemo custodiam; sola (ut supra diximus) fuerant hortamenta. Timuistis omnes, fugistis, trepidastis; ut pro certo de vobis dictum sit, quod in psalmo LII scriptum est: Trepidaverunt ubi non erat timor (Ps. LII, 6). Fugerunt igitur omnes episcopi cum clericis suis, aliqui sunt mortui; qui fortiores fuerunt, capti et longe relegati sunt.

II. In vindictam Dei et Ecclesiae haec in Donatistas facta fuisse. --Et tamen horum omnium nihil actum est cum voto nostro, nihil cum consilio, nihil cum conscientia, nihil cum opere; sed gesta sunt omnia in dolore Dei, amare plorantis, et in ultionem aquae, quam contra interdictum iterum movistis: traducentes ad 52 vos aquam antiquae piscinae: sed nescio an cum illo pisce, qui Christus intelligitur, qui in lectione Patriarchae Tobiae legitur in Tigride flumine prehensus, cujus fel et jecur tulit Tobias, ad tutelam foeminae Sarae, et ad illuminationem Tobiae non videntis: ejusdem piscis visceribus Asmodaeus daemon a Sara puella fugatus est (quae intelligitur Ecclesia) et caecitas a Tobia exclusa est (Tob. VI). Hic est piscis, qui in baptismate per invocationem fontalibus undis inseritur, ut quae aqua fuerat, a pisce etiam piscina vocitetur. Cujus piscis nomen secundum appellationem Graecam, in uno nomine per singulas litteras turbam sanctorum nominum continet, ἸΧΘΥΣ quod est Latinum, JESUS CHRISTUS, DEI FILIUS, SALVATOR. Hanc vos piscinam, quae in omni Catholica per totum orbem terrarum, ad vitam generis humani, salutaribus undis exuberat; transduxistis ad voluntatem vestram, et solvistis singulare baptisma, ex quo baptismate hominibus mure facti sunt ad tutelam: et fecistis quasi alteros muros, nullum bonum aedificium facientes: non potuistis construere, nisi dirueretis. Et quale potest esse aedificium, quod de ruina construitur? Hanc rem per Esaiam prophetam Deus dolet et flet, cum dicit, filiam sui generis esse contritam (Is. 22): genus Dei est non habere genus, qui ex se est, et manet in aeternum. Similis 53 est et aqua, quam non legimus factam . In cujus aquae injuria, indicat Deus lacrymas suas quas vos fecistis; quas testatur nulla posse consolatione siccari, cum ad vos per Esaiam prophetam loquitur, dicens: Missum me facite, amare plorabo: nemo poterit consolari me in contritione filiae generis mei (Is. XXII, 4). Hoc loco defenditur innocentia nostra, dum Deus cum dolore iracundiam vobis indicat suam; dum et causam prodit, et rationem ostendit. Denique non in tota Sion, sed in una ejus valle sunt celebrata: non in illo monte Sion, quem in Syria Palaestina a muris Hierusalem parvus disterminat rivus; in cujus vertice est non magna planities; in quo fuerant synagogae, ubi Judaeorum populus conveniens, legem per Moysem datam, discere potuisset: sed ubi nulla lis audita est, nec 54 ab aliquo celebratum judicium, nec aliqua est illic ab ullo judice lata sententia; quia locus erat doctrinae, non controversiae post doctrinam. Si quid agendum erat, intra muros Hierusalem agebatur. Inde scriptum est in Esaia Propheta: Ex Sion prodiet lex, et verbum Domini de Hierusalem (Is. II, 3). Non ergo in illo monte Sion Esaias aspicit vallem; sed in monte sancto, qui est Ecclesia, qui per omnem orbem Romanum, caput tulit sub toto coelo. In quo monte, a Deo Patre Filius Dei regem se constitutum esse gratulatur, in psalmo I, dicens: Quoniam regem constituit me super Sion montem sanctum suum (Ps. II, 6): utique super Ecclesiam, cujus rex et sponsus et caput est. Non in illo monte, ubi nullae sunt portae quas diligat Deus; sed in monte Ecclesiae, qui spiritaliter appellatur. Cujus Ecclesiae portas introeunt innocentes, justi, misericordes, continentes, et virgines: quas portas commemorat Spiritus sanctus per David in psalmo LXXXVI, dum dicit: Fundamenta ejus in montibus sanctis, diligit Dominus portas Sion. Non illius corporalis montis, ubi jam nullae sunt portae; et post victorias Vespasiani imperatoris vix antiquarum exstant vestigia ruinarum. Est ergo spiritalis Sion Ecclesia, in qua a Deo Patre rex constitutus est Christus; quae est in toto orbe terrarum, in quo est una Ecelesia catholica. Nam Sion Ecclesiam esse et alio loco sanctissimus David Propheta testatur, dicens: Lauda Deum tuum, Sion, qui confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te (Ps. CXLVII, 1 et 2). Per singulas provincias totius orbis, valles singulas intelligimus montis: et dum non in toto monte videt Esaias, sed in una valle, hoc est, sola Africa: in qua sola cum sufficerent templa Dei quae 55 fuerant, alia facere voluerunt principes vestri: in qua sola dejecti sunt muri, et ut fierent muri, aqua sanctae piscinae transversa est, et novitas contra antiquitatem a vobis instituta est, et aqua humana contra divinam ordinata est. Hoc totum Deus in vallem montis Sion, et interrogat et increpat, dicens: Ut quid hoc factum est vobis? ideo, quoniam ascendistis in templa supervacanea: unaquaeque civitas repleta est vociferantium: vulnerati tui, non vulnerati gladio; et mortui in te, non mortui in bello: in errore sunt a minimo usque ad maximum: errantes in montibus omnes principes tui, in fugam conversi sunt: et qui capti sunt, graviter alligati, et fortiores tui longe fugati sunt. Missum me facite, amare plorabo: nemo me poterit consolari in contritione filiae generis mei; et ascendent Elamitae cum pharetris: (Elamitae Latina lingua dicuntur chori castrorum); et secutus est dicens: Penetralia vestra deferentur ad publicum, et secreta domus Israel nudabuntur. Hoc in Africa factum est, et totum hoc quare factum est indicavit Deus, dum vobis imputat dicens: Quoniam convertistis aquam antiquae piscinae ad civitatem vestram, et dejecistis muros Hierusalem, ut faceretis alteram munitionem, et constituistis aquam inter duas munitiones, et ad piscinam antiquam attendere noluistis, nec ad eum, qui ab initio creavit illam (Is. XXII, 1 et seq.). III. Donati superbia. --Jam vides, frater Parmeniane, ad vos redundare omnia, a quorum principibus harum rerum omnium seminata est causa. Deinde ad Donatum Carthaginensem, cujus veneficio videtur unitatis negotium esse commotum. In quo ostendam operarios ejus non pro voluntate nostra, nec sua malitia aliquid fecisse, sed provocantibus atque impellentibus causis et personis, quas Donatus Carthaginis levitate sua constituit, dum magnum se videri contendit. Quem enim latet praeter te, quia peregrinus es, et potuerunt tibi falsa narrari? aut quis negare potest, rem, cui tota Carthago principaliter testis est, imperatorem Constantem, Paulum et Macarium primitus non ad faciendam unitatem misisse, sed cum eleemosynis: quibus sublevata per Ecclesias singulas posset respirare, vestiri, pasci, gaudere paupertas? Qui cum ad Donatum, patrem tuum, venirent, et quare venerant indicarent, ille solito furore succensus, in haec verba prorupit: Quid est imperatori cum Ecclesia? et de fonte levitatis suae, multa maledicta effudit: non minus quam in Gregorium aliquando, ad quem sic scribere minime dubitavit: Gregori, macula senatus, et dedecus praefectorum, et caetera talia: cui Donato praefatus 56 patientia episcopali rescripsit. Harum epistolarum exemplaria multorum ore ubique cantantur. Jam tunc meditabatur, contra praecepta apostoli Pauli, potestatibus et regibus injuriam facere, pro quibus, si Apostolum audiret, quotidie rogare debuerat. Sic enim docet beatus Apostolus Paulus: Rogate pro regibus et potestatibus, ut quietam et tranquillam vitam cum ipsis agamus (I Tim. II, 2). Non enim respublica est in Ecclesia, sed Ecclesia in republica est, id est, in imperio Romano: quod Libanum appellat Christus in Canticis Canticorum, cum dicit: Veni, sponsa mea, inventa de Libano (Cant. IV, 8), id est, de imperio Romano: ubi et sacerdotia sancta sunt, et pudicitia, et virginitas, quae in barbaris gentibus non sunt; et si essent, tuta esse non possent. Merito Paulus docet, orandum esse pro regibus et potestatibus: etiam si talis imperator esset, qui gentiliter viveret: quanto quod, Christianus, quanto quod Deum timens, quanto quod religiosus, quanto quod misericors, ut ipsa res probat. Miserat enim ornamenta domibus Dei, miserat pauperibus eleemosynam, nihil Donato. Cur ergo insanivit? cur iratus est? cur quod missum fuerat, repudiavit? Et cum illi qui missi fuerant, dicerent, se ire per provincias singulas, et volentibus accipere se daturos: ille dixit, ubique se litteras praemisisse, ne id quod allatum fuerat, pauperibus alicubi dispensaretur. O consulere miseris! o providere pauperibus! o peccatoribus subvenire! clamat Deus dicens: Ego sum qui feci pauperem et divitem: non quia non potuit et pauperibus dare, sed si ambobus daret, peccator qua sibi succurreret, invenire non posset. Denique sic scriptum est: Quemadmodum aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccl. III, 33). Certe jam apud Deum sunt ambo, et qui dare voluit, et qui obstitit, ne daretur. Quid si jam dicat Deus Donato: Episcope, quid vis fuisse Constantem? si innocentem, quare ab innocente accipere noluisti? si peccatorem, quare non permisisti dare, propter quem feci pauperem? Sub hac interrogatione qualis futurus est? quid de levitate et furore laboravit tantis pauperibus impedire? Carthaginis principatum se tenuisse crediderat: et cum super imperatorem non sit nisi solus Deus, qui fecit imperatorem, dum se Donatus super imperatorem extollit, jam quasi hominum excesserat metas, ut prope, se Deum, non hominem aestimaret, non reverendo eum, qui post Deum ab hominibus timebatur. Denique per Ezechielem increpat Spiritus sanctus principem Tyri, id est, principem Carthaginis, cum per prophetam his loquitur verbis: Fili hominis, dic adversus principem Tyri, haec dicit Dominus Deus, quia exaltatum est cor tuum, et dixisti: Ego sum Deus (Ezech. XXVIII, 2). Tyrum Carthaginem esse, primo Esaias probat, in quo legitur visio super Tyrum: et sequitur, ululate naves Carthaginis (Es. XXIII, 1). Deinde Tyrum Carthaginem esse, etiam mundanae litterae protestantur: et si sit alia civitas, quae hoc nomine nuncupetur, nihil in illa videtur factum, quod apud Carthaginem 57 constat admissum. Loquere (inquit Deus) adversus Principem Tyri (Ezech. XXVIII, 2): non adversus secularem aliquem regem dicit esse loquendum, nec ad multos; sed ad unum, hoc est, ad Donatum episcopum. Neque enim fas erat prophetam Ezechielem, quem proxime nominavi, nisi principi episcoporum comparare, qui sibi (ut diximus) principatum Carthaginis vindicabat, qui exaltavit cor suum, et hominibus sibi superior videbatur: et sub se omnes etiam socios suos habere voluisset; de quorum oblationibus numquam est dignatus accipere. In qua re media est fides, et Deus Christus ejus, et querelae multorum, quibus in ipsa societate hanc injuriam faciebat; ut solus secreto nescio quid ageret, et postea caeteris perfunctorie misceretur. Modo exaltatum est cor ejus, ut sibi jam non homo, sed Deus fuisse videretur. Denique et in ore populi raro est appellatus episcopus, sed Donatus Carthaginis dicebatur. Et merito princeps Tyri, id est, Carthaginis, appellari et increpari meruit, quia primus episcoporum, quasi plus esset ipse quam caeteri: et dum nihil humanum voluit habere, exaltavit cor suum: non sicut hominis, sed sicut cor Dei, dum a caeteris hominibus aliquid plus esse cupiebat. Ad quem Deus sequitur dicens: dixisti, ego sum Deus (Ezech. XXVIII, 2): ideo, quia quamvis non sit usus hac voce; tamen aut fecit, aut passus est, quod effectum hujus vocis impleret. Extulit cor suum, ut nullum hominem sibi comparandum arbitraretur: et tumore mentis suae altior sibi visus est esse; quia quidquid est supra homines, jam quasi Deus est. Deinde cum episcopi Deo debeant famulari , tantum sibi de episcopis suis exegit, ut eum non minori metu omnes venerarentur, quam Deum: hoc est, quod sibi Deus visus est. Et cum per solum Deum solent homines jurare, passus est homines per se sic jurare, tamquam per Deum. In quo si unusquisque hominum erraverat, ipse prohibere 58 debuerat: cum non prohibuit, Deus sibi visus est. Deinde cum ante ipsius superbiam, omnes qui in Christo crediderant, Christiani vocarentur, ausus est populum cum Deo dividere; ut qui illum secuti sunt, jam non Christiani vocarentur, sed Donatistae: et si quando ad eum aliqui ex aliqua Africana provincia veniebant, non quaerebat illud, quod humana semper exigit consuetudo, de pluviis, de pace, de proventu anni aliquid interrogare: sed illius ad singulos quosque venientes haec erant verba: Quid apud vos agitur de parte mea? quasi jam vere populum cum Deo diviserat, ut intrepide suam diceret partem. Nam et a temporibus ejus, et usque in hodiernum, si quando de rebus ecclesiasticis in judiciis publicis aliqua celebrata est actio: interrogati singuli, sic apud acta locuti sunt, ut dicerent se de parte esse Donati: de Christo tacuerunt. Et quid de clericis dicam, cum legantur preces (quarum in primo libro fecimus mentionem) jamdudum ad Constantinum missae et subscriptae, quae episcoporum nomina continebant: sic Datae a Capitone, et Nasucio, Digno, et caeteris episcopis partis Donati: et postulabant utique contra episcopos, qui dum non erant in parte Donati, in Christi catholica habitabant; et dum episcopus inter coepiscopos suos non fuit, nec homo inter homines esse voluit, constat, quod extulit cor suum et Deus sibi fuisse videbatur. Nam cum et ordinatores tui, quorum nomina, frater Parmeniane, bene nosti, et ubi fuerint non ignoras, et qui vel a quo petiverint, et qualem rogaverint ut redirent, et tecum redire potuissent, et nos didicimus cum easdem preces quas dederant , apud Africanos judices allegarent, in quibus scriptum est: Datae ab episcopis partis Donati. Hic jam quid responsuri sunt in illo imminenti divino judicio, qui in hoc saeculo alio modo confessi sunt, non esse de Ecclesia Christi; qui libenter professi sunt de parte fuisse se Donati, cum in Evangelio scriptum est, Christo dicente: qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor eum coram patre meo (Joan. XII, 8): isti Donatum confessi sunt, non Christum. Et ne parva sit ista probatio, quam ad ipsius personam pertinere manifestatum est, accedit et illud testimonium, quo supra memorata increpatio clausa est, quod dixit illum Deus non in terra moriturum; et ita factum esse omnibus notum est. Habitabat in domo Dei, et erat in corde maris: ubique mare saeculum legimus, cum esset ipse non tantum in amore aliquorum 59 Christianorum, sed propter scientiam mundanarum litterarum, erat etiam in corde maris, id est, in amore saeculi: et de scientia sua sapiens sibi visus est Sed hanc sapientiam ejus evacuavit Deus, dum dicit: numquid sapientior tu quam Daniel (Ezech. XXVIII, 3)? Quam et bene ejus sapientia humiliata est, qua putavit se Daniele esse sapientiorem, in repudiandis muneribus regis, dum accipere noluit quod ab imperatore christiano missum esse videbatur! Et visus est sibi aut Daniel novus, aut sapientia Danieli praelatus; quia et ipse Daniel aliquando a Baltassare rege, cum cogeretur accipere munera, id est, annulum, torquem et caetera, dixisse legitur: dona tua tecum sint, rex (Dan. V, 17): et sapienter respondit, et convitia regi non fecit, et quod offerebatur non damnavit, sed distulit: non quo modo Donatus, qui, et convitia Constanti, quanta potuit, dixit, et quod ab eo pauperibus missum fuerat, repudiavit. Sed Daniel sanctus sapiens inventus est, ut munera oblata illa die non acciperet. Illud enim quod ab eo petebatur, adhuc in coelo erat; et insipiens esset, hujus rei quasi mercedem accipere, quam nondum habuit in potestate: idcirco munera oblata illa die ad tempus accipere noluit. Denique cum ei Deus ostenderet, quod regi supradicto indicaret, Baltassari retulit; et quod jamdudum repudiasse visus est, postea libenter accepit. Merito increpat Deus principem Tyri, Donatum, cum dicit: numquid tu sapientior quam Daniel (Ezech. XXVIII, 3)? Sed o quam longe est praesumptio Donati a persona Danielis! Quod enim Baltassar dabat, non pauperibus; quod Constans christianus imperator tunc miserat, pauperibus transmiserat, non Donato. Denique ait: sapientes te non docuerunt sapientiam suam, quia illud a Salomone discere noluisti, quod ait: Absconde panem in corde pauperis, et ipso pro te rogabit (Eccli. XXIX, 15). Quia etiam illud ab ipso Daniele discere noluit quod dedit Nabuchodonosor consilium, quomodo satisfaceret qui offenderat Deum. Et tu (inquit) audi, rex, consilium meum, et placeat tibi: peccata tua eleemosynis redime, et injustitias tuas in miserationibus pauperum (Dan. IV, 24). Daniel, regi peccatori et sacrilego faciendas eleemosynas suadet: Donatus, qui increpari meruit, Constanti imperatori christiano, ne misericors esset, obstitit. Ideo increpatur, quod eum sapientes non docuerunt sapientiam suam: quidquid a rege missum fuerat, per se dari passus non est. Unde constat, Donatum malarum fontem fuisse causarum. IV. Narratio eorum quae per vim gesta sunt a Donatistis et contra Donatistas. --Quidquid itaque in unitate facienda aspere potuit geri, vides, frater Parmeniane, cui debeat imputari. An nobis Catholicis petitum militem esse dicitis: si ita est, in provincia proconsulari tunc nullus armatum militem vidit? Veniebant Paulus et Macarius, qui pauperes ubique dispungerent, et ad unitatem singulos hortarentur: et cum ad Bagaiensem civitatem proximarent, tunc alter Donatus (sicut prima diximus) ejusdem civitatis episcopus, impedimentum unitati et obicem venientibus supra memoratis opponere cupiens, praecones per vicina loca et per omnes nundinas misit, Circumcelliones Agonisticos nuncupans; ad praedictum locum ut concurrerent, invitavit: 60 et eorum illo tempore concursus est flagitatus, quorum dementia paulo ante ab ipsis episcopis impie videbatur esse succensa. Nam cum hujusmodi hominum genus ante unitatem per loca singula vagarentur: cum Axido et Fasir, ab ipsis insanientibus sanctorum duces appellarentur: nulli licuit securum esse in possessionibus suis: debitorum chirographa amiserant vires: nullus creditor illo tempore exigendi habuit libertatem. Terrebantur omnes litteris eorum, qui se sanctorum duces fuisse jactabant: et si in obtemperando eorum jussionibus tardaretur, advolabat subito multitudo insana, et praecedente terrore creditores periculis vallabantur: ut qui pro praestitis suis rogari debuerant, metu mortis humiles impellerentur in preces. Festinabat unusquisque debita etiam maxima perdere, et lucrum computabatur evasisse ab eorum injuriis. Etiam itinera non poterant esse tutissima, quod domini de vehiculis suis excussi ante municipia sua, dominorum locis sedentia, serviliter cucurrerunt. Illorum judicio et imperio inter dominos et servos conditio mutabatur. Unde cum vestrae partis episcopis tunc invidia fieret: Taurino tunc comiti scripsisse dicuntur, hujusmodi homines corrigi in Ecclesia non posse: mandaverunt, ut a supra dicto comite acciperent disciplinam. Tunc Taurinus ad eorum litteras, ire militem jussit armatum per nundinas, ubi Circumcellionum furor vagari consueverat. In loco Octavensi occisi sunt plurimi, detruncati sunt multi, quorum corpora usque in hodiernum, per dealbatas aras aut mensas potuerunt numerari. Ex quorum numero cum aliqui in Basilicis sepeliri coepissent, Clarus presbyter in loco Subbulensi, ab episcopo 61 suo coactus est, ut insepultam faceret sepulturam. Unde proditum est, mandatum fuisse fieri, quod factum est: quando nec sepultura in domo Dei exhiberi concessa est. Eorum postea convaluit multitudo. Sic invenit Donatus Bagaiensis, unde contra Macarium furiosam conduceret turbam. Ex ipso genere fuerant qui sibi percussores sub cupiditate falsi martyrii in suam perniciem conducebant. Inde etiam illi, qui ex altorum montium cacuminibus viles animas projicientes, se praecipites dabant. Ecce ex quali numero sibi episcopus alter Donatus cohortes effecerat. Hoc metu deterriti illi, qui therausos ferebant, quos pauperibus erogarent, invenerunt in tanta necessitate consilium, ut a Sylvestro Comite armatum militem postularent: non per quem alicui vim facerent, sed ut vim a Donato supra memorato episcopo dispositam, prohiberent. Hac ratione factum est, ut miles videretur armatus. Jam quidquid subsecutum est, videte, cui debeat aut possit adscribi. Habebant illic vocatorum infinitam turbam, et annonam competentem constat fuisse praeparatam: de Basilica quasi publica horrea; exspectantes ut venirent, in quos furorem suam exercere potuissent; et facerent quidquid illis dementia sua dictasset, nisi praesentia armati militis obstitisset. Nam cum, ante venturos milites, metatores (ut fieri solet) mitterentur; contra Apostoli praecepta competenter suscepti non sunt, qui ait: cui honorem, honorem: cui vectigal, vectigal: cui tributum, tributum: nemini quidquam debueritis (Rom. XII, 7). Contusi sunt qui missi fuerant cum equis 62 suis, ab iis, quorum nomina flabello invidiae ventilasti . Ipsi magistri fuerunt injuriae suae; et quid pati possent, ipsi praerogatis injuriis docuerunt. Reverterunt vexati milites ad numeros suos, et quod duo vel tres passi fuerant, universi doluerunt. Commoti sunt omnes: iratos milites retinere nec eorum praepositi valuerunt. Sic admissum est, per quod invidiam unitati factam esse memorasti: haec et caetera vestra et suas causas habent, et quas ostendi personas obnoxias. Hoc nos nec vidimus quidem, sed vobiscum audivimus. Si auditus facit reos, tenemus vos socios, quia similiter audistis. Si a facto auditus immunis est; quod ab aliis, vobis provocantibus, factum est, nobis non debet imputari. Querelam per ordinem deponitis, sub Leontio, sub Ursacio, injuriatos esse quam plurimos: sub Paulo et Macario aliquos necatos: a sequentibus eorum nescio quos ad tempus esse scripturos. Quid hoc ad nos? quid ad Ecclesiam catholicam pertinet? Quidquid objecistis, vos fecistis. Qui pacem a Deo commendatam noluistis libenter excipere, cariorem aestimantes haereditatem schismatis, quam praecepta proposita Salvatoris. Arguistis operarios unitatis: ipsam unitatem improbate, si potestis. Nam aestimo vos non negare, unitatem summum bonum esse. Quid nostra, quales fuerint operarii, dummodo quod operatum est, bonum esse constet? nam et vinum a peccatoribus operariis et calcatur et premitur; et sic inde Deo sacrificium offertur: oleum quoque a sordidis et nonnullis male viventibus et immunda loquentibus conficitur; et tamen in sapore, in lumine, etiam in sancto chrismate simpliciter erogatur. V. Excusantur operarii unitatis, quod asperius egerint. --Operarios unitatis malos fuisse dicitis: forte cum voluntate Dei, cui nonnumquam placet etiam quod ab ipso potuit prohiberi. Nam quaedam mala male fiunt: quaedam mala bene fiunt. Malum male latro facit: malum bene judex facit, dum vindicat quod latro peccavit. Nam haec Dei vox est: non occides (Exod. XX, 13): et ipsius vox est: si inventus fuerit homo, dormiens cum muliere habente maritum, occidetis utrosque (Deut. XXII, 22). Unus Deus, et duae diversae voces. Denique cum Phinees, filius sacerdotis, adulterum cum adultera inveniret, levavit cum gladio manum, et inter duas voces Dei dubius stetit: hinc ad illum sonabat, non occides: inde sonabat, occidetis utrosque. Si feriret, peccaret: si non 63 feriret, delinqueret. Elegit melius peccatum, ut percuteret; et forte non defuerant, qui hujus rei vindicem quasi homicidam notare voluissent. Sed ut ostenderet Deus, aliqua mala bene fieri, locutus est dicens: Phinees mitigavit iram meam (Num. XXV, 11): et placuit Deo homicidium, quia vindicatum est adulterium. Quid si et modo Deo placuit, quod passos vos esse dicitis, qui unitatem cum toto orbe terrarum et cum memoriis apostolorum, quae Deo placita est, habere noluistis. VI. Adversus Donatistarum Pseudomartyres. --Invitus cogor hoc loco etiam illorum, quorum nolo, hominum facere mentionem, quos vos inter martyres ponitis: per quos tamquam per unicam religionem, vestrae communionis homines jurant. Quos quidem vellem silentio praeterire, sed ratio veritatis se sileri non patitur: et ex ipsis nominibus contra unitatem inconsiderate rabida latrat invidia, et aspernantes aliqui accusandam aut fugiendam aestimant unitatem, quod Marculus et Donatus dicantur occisi et mortui. Quasi omnino in vindictam Dei nullus mereatur occidi. Nemo erat laedendus ab operariis unitatis, sed nec ab episcopis mandata divina contemni debuerant: quibus praeceptum est: Quaere pacem, et consequeris eam (Ps. XXXIII, 15): et iterum: quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Ps. CXXXII, 1); et iterum, felices pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Hoc qui nec libenter volebant audire, nec devote facere voluerunt; quidquid potuerunt pati: si occidi malum est, mali sui ipsi sunt causa. VII. Macarius a Donatistarum calumniis defenditur. --Sed arguendus (ut dicitis) vobis videtur esse Macarius, cum voluntate Dei aestimatis eum hoc facere non potuisse. Habetis hujusmodi reos antiquos: accusate primo Moysem, ipsum legislatorem; qui cum de Sina monte descenderet, prope necdum propositis tabulis legis, in quibus scriptum erat, non occides: tria millia hominum uno momento jussit occidi. Macarium differte paulisper, Phineem filium sacerdotis, quem paulo ante memoravi, primo in judicium provocate (Num. XXV): si tamen inveneritis praeter Deum aliquem judicem. Nam quod accusatis in persona ipsius, a Deo laudatum est quod in zelo Dei factum est. Supprimite interim voces quas in Macarium dictat invidia. Recurrite primo ad Eliam prophetam, qui in rivo Cison, cum pareret voluntati Dei, quinquaginta 64 et quadringentos occidit. Sed forte dicatis, illos merito occisos, istos indigne. Numquam sequitur vindicta, nisi ejus antecesserit causa. Vindicavit (ut diximus) Moyses, vindicavit Elias, vindicavit Phinees; et non vultis ut vindicaverit Macarius. Nihil offenderant qui occisi esse dicuntur. Sit Macarius reus, in eo quod solus nobis nescientibus, sed vobis provocantibus fecit. Quare nobis fit invidia, cum aliena sunt facta? et in vobis est causa; quia propter vos, qui foris fuistis, quamquam et nunc foris esse videamini, evenisse dicitur; non propter nos, qui intus habitamus, et numquam de radice recessimus. Sed quia supra memoratorum personas per ordinem diximus, videamus quare Moyses tria millia hominum jussit occidi (Exod. XXXII); quare Phinees duo (Num. XXV); et quare Elias quadringentos et quinquaginta (III Reg. XVIII); quare Macarius duos, quorum nomina quotidie (ut supra dixi) flabello invidiae ventilatis. Constat in eos vindicasse, a quibus jussio divina contempta est. Nam, Non tibi facies sculptile (Exod. XX) , Dei vox est: et, non facies adulterium, ejusdem Dei vox est: non sacrificabis idolis (Ps. XXXIII, 15), idem Deus locutus est: et non facies schisma; et quaere pacem et consequeris eam, ejusdem praeceptum est. Temporibus Moysi populus Israel caput vituli coluit, quod illis sacrilega flamma conflavit; ideo tria millia hominum occidi meruerunt, quia Dei vox videbatur esse contempta. Phinees adulteros uno ictu percussit: laudari a Deo meruit: quoniam divinorum praeceptorum contemptores occidit. Et quadringenti et quinquaginta quos Elias occidisse legitur, ideo occisi sunt, quia contra jussionem Dei, per quod falsi vates erant, Dei praecepta contempserant. Et illi, quorum nominibus Macarium criminatis, nec a falsis vatibus longe sunt; quia vos Deus dixit futuros esse falsos vates, quod proximo loco probaturi sumus: et dum pacem noluerunt respicere, ne in uno cum fratribus habitarent, contra praecepta et contra voluntatem Dei pertinaciter obstiterunt. Ergo videtis a Moyse, et Phinee, et Elia, et Macario, similia esse facta, quia ab omnibus unius Dei praecepta sunt vindicata. Sed video vos hoc loco tempora separantes, ut alia fuerint tempora ante Evangelium, alia post Evangelium: in quo potestis dicere, quia scriptum est, ut a Petro jam gladius conderetur, quo auriculam servi sacerdotis abstulerat (Matth. XXVI), quem servum potuerat quasi devotus Petrus occidere: sed Christus pati venerat, non defendi. Et si cogitatum suum Petrus impleret, in passione Christi videretur servus vindicari, non populus liberari. VIII. Macarium non posse dici persecutorem, nec eos qui ab illo plexi sunt martyres appellari, utpote pacis inimicos. --Nam et Macarius gladium a Petro vagina conditum non eduxit. Hoc probat Deus, dum ad vallem Sion loquitur dicens: vulnerati in te, non vulnerati gladio (Esai. XXII, 2): aut probate aliquem illo tempore gladio esse percussum: deinde ait: mortui in te, non mortui in bello. Quare debetis attendere, ne temerarium sit, eos martyres appellare, qui Christianorum nullum senserint bellum. Non enim tale aliquid factum aut auditum est, quod in bello Christianorum dici aut fieri solitum est: quod bellum persecutio dicitur, quae operata est sub duabus bestiis ex illis quatuor, quas Daniel de mari ascendentes aspexit (Daniel. VII). Prima fuit ut leo: haec erat persecutio sub Decio et Valeriano. Secunda, ut ursus: alia persecutio, quae fuit sub Diocletiano et Maximiano: quo tempore fuerunt et impii judices, bellum Christiano nomini inferentes: ex quibus in provincia proconsulari (ante annos sexaginta et quod excurrit) fuerat Anulinus, in Numidia Florus. Omnibus notum est, quid eorum operata sit artificiosa crudelitas: saeviebat bellum Christianis indictum; in templis daemoniorum diabolus triumphabat; immundis fumabant arae nidoribus; et quia ad sacrilegia 65 venire non poterant, ubicumque thus ponere cogebantur. Omnis locus templum erat ad scelus. Inquinabantur prope morientes senes: ignorans polluebatur infantia; a matribus parvuli portabantur ad nefas; parentes incruenta parricidia facere cogebantur: alii cogebantur templa Dei vivi subvertere; alii Christum negare; alii leges divinas incendere; alii thura ponere. Horum aliquid a Macario factum esse, nec vos ipsi confingere poteritis. Sub persecutore Floro Christiani idolorum cogebantur ad templa: sub Macario pigri compellebantur ad Basilicam; sub Floro dicebatur, ut negaretur Christus et idola rogarentur. Contra sub Macario commonebantur omnes, ut Deus unus pariter in Ecclesia ab omnibus rogaretur. Ergo cum videatis Christianorum nullum fuisse bellum, et sine bello aliquos mortuos esse commemorat Deus, cum dicit, et mortui in te non mortui in bello: et dubios martyres posse eos esse, qui non sint vel ad sacra sacrilega provocati, vel ad immunda incensa, vel ad negationem nominis Dei: et cum ad martyrium non sit transitus, nisi per confessionem, quomodo dicitis martyres qui non fuerunt confessores, aut quis eorum negare coactus est, et confessus est Christum? Si igitur nec martyrium, sine Christi nominis confessione esse potest, et nemo confessus est, et in vindicta praeceptorum Dei factum est, quod factum esse dicitis, et a nobis factum esse aliquid non probatis, cum id quod factum est, et Deus dixerit sic futurum esse, et ejus sunt vindicata praecepta: videte ne non solum vanum, sed etiam superstitiosum sit sine bello mortuos ibi ponere ubi sunt, qui in Christum confessi pro Dei nomine mori potuerunt: aut si eos martyres esse vultis, probate illos amasse pacem, in qua prima sunt fundamenta martyrii; aut dilexisse Deo placitam unitatem; aut habuisse cum fratribus charitatem. Nam omnes Christianos fratres esse et in primo libello probavimus et in quarto procul dubio probaturi sumus. Quos dicitis appellari martyres, noluerunt fratres agnoscere, nullam habuerunt charitatem. Nec dicatur ad excusationem, quia traditoribus communicare noluerunt; cum manifestissime probatum sit, eosdem ipsos filios fuisse traditorum. Nulla igitur est excusatio, quia charitatem illos non habuisse manifestissime constat, sine qua nullum nec nominari potest vel esse martyrium; sine qua maxima et imperiosa virtus caret effectu; sine qua nihil valet omnium scientia linguarum; sine qua nihil potest etiam societas angelorum, apostolo Paulo dicente: Si habeam in me potestatem imperandi montibus, ut transferant se de locis in loca, et loquar omnium gentium linguis, etiam angelorum, et corpus meum flammis tradam, et charitatem in me non habeam, nihil sum: sed ero aeramentum tinniens in deserto, ut pereat vocis opus, ubi nullus occurrit auditus (I Cor. XIII, 1). Si tanta res, si beatus Paulus, si vas electionis, quamvis in imperiosa virtute et angelorum societate, pronuntiat se nihil esse, nisi charitatem habuerit: videte, an non dicantur martyres, sed aliquid aliud appellari mereantur, qui charitatis desertores pro eadem desertione pati aliquid potuerunt. IX. Procuranda erat unitas in Africa. --Gaudet totus orbis de unitate Catholica, praeter partem Africae, in qua incendium de scintilla conflatum est. Ab operariis unitatis querimini nescio quae esse commissa. Hoc non queritur Italia, non Gallia, non Hispania, non Pannonia, non Galatia, non Graecia, non cum tot provinciis suis Asia; quia nihil illic fuerat emendandum, nullus illuc missus est (ut ita dixerim) sartor; et hic in Africa jamdudum populo in unitate 66 manente, vestis fuerat sana; aemula manu inimici discissa est. Pendebant quodammodo panni de una vestis origine; et de una radice venientes, ab invicem divisi sunt rami. Ut quid se pars parti anteponit? ut quid se super alterum pannum alter pannus extollit, cum meliorem se probare non poterit? quid enim si dicat contemptus pannus, Quid te tantum extollis? Nonne pares crevimus? in manibus conficientium simul fuimus? apud lotorem, pariter mundati sumus? inimicus nos voluit ab invicem excidere; adversarius pulcritudinem nostram voluit deformare. In parte vestis adhuc unum sumus, sed in diversa pendemus. Quod enim scissum est, ex parte divisum est, non ex toto; cum constet merito, quia nobis et vobis ecclesiastica una est conversatio; et si hominum litigant mentes, non litigant sacramenta. Denique possumus et nos dicere: Pares, credidimus, et uno sigillo signati sumus, nec aliter baptizati quam vos: Testamentum divinum legimus pariter; unum Deum rogamus; Oratio Dominica apud nos et apud vos una est; sed scissa (ut supra diximus) parte, partibus hinc atque inde pendentibus, sartura fuerat necessaria. Et tamen hujus rei artifex aut operarius, dum vult vestem in antiquam faciem revocare, vicina fila compungit. Displicet tibi sartor, qui scissuram, dum sanat, vulnerat; ille tibi magis displiceat, qui fecit, ut sartor peccare potuisset. Quae in vos ab operariis unitatis dicitis esse commissa; aut ad parentes vestros pertinent, quorum causa facta sunt; aut ex voluntate Dei descendunt. Nos autem inde alieni sumus. X. Quae aspere in Donatistas facta sunt, facta esse ex Dei voluntate, qui ea per Ezechielem falsis prophetis interminatus est. --Quid si quamvis aspera, tamen (ut diximus) cum voluntate Dei videntur esse commissa. Legimus enim in Ezechiele propheta, parietem dealbatum, cui Deus comminatus est tempestatem, pluviam et lapides petrobolos et accusationes: Erunt (inquit) falsi vates qui aedificent ruinosum parietem, dicentes, pax, pax; et ubi pax (Ezech. XIII, 10)? Recordamini, quomodo a vobis jamdudum matris Ecclesiae membra ab invicem distracta sunt. Non enim unamquamque domum semel seducere potuistis. Aut abiit uxor, et resedit maritus, aut parentes seducti sunt, et filii sequi noluerunt; aut stetit frater, sorore migrante; persuasionibus vestris divisa sunt et corpora et nomina pietatis, et non potuistis 67 praetermittere quod legitimum est. Utique dixistis, pax vobiscum, cum Deus contra, pax, et ubi pax? hoc est dicere, quid salutas, de quo non habes? quid nominas, quod exterminasti? salutas de pace, qui non amas pacem. Hi (inquit) aedificant ruinosum parietem, domus Dei una est. Qui foras exeuntes partem facere voluerunt, parietem fecerunt, non domum; quia non est alter Deus, qui alteram domum inhabitet. Ideo parietem fecisse dicuntur falsi vates, in quo si janua fuerit collocata, quicumque intraverit, foris est. Nec lapidem habere angularem unus paries potest, qui lapis est Christus, duos in se suscipiens populos; unum de gentibus, alterum de Judaeis; qui nodo pacis jungit utrumque parietem. Nam quot commoda habet domus, tot incommoda paries; domus inclusa custodit, tempestatem retundit, pluviam diffundit, latronem aut feram bestiam non admittit; sic et Ecclesia Catholica omnes filios pacis gremio et sinu suo complectitur; contra paries, qui est aedificatus ruinosus, nec lapidem angularem sustinet, et januam sine causa habet, nec inclusa custodit; pluvia udatur, tempestatibus caeditur; nec potest arcere latronem, nec venientem prohibet feritatem. Paries de domo est, sed domus non est, et pars vestra quasi Ecclesia est, sed Catholica non est, et dealbant (inquit) eum, hoc est quod vos solos sanctos aestimatis. Querimini vos sine nobis aliqua esse passos; ergo constat vos solos aliqua passos. Quia aliud est tempus pacis, aliud tempus persecutionis; si persecutionem putatis, dicite, quid vobiscum passae sint universae provinciae, in quibus Ecclesia Catholica est constituta? sed quia vindicta fuit, non persecutio, solus paries passus est, cui Deus interminatus est tempestatem, pluviam, et petrobolos, et accusationes. Sic enim locutus est; quid aedificastis ruinam? quid dealbastis? quid linistis? hoc contra voluntatem meam est, dicit Dominus. Displicent vobis tempora nescio cujus Leontii, Ursacii, Macarii et caeterorum; emendate voluntatem Dei, si potestis, qui dixit: Contra parietem exsurgam cum ira mea, et immittam tempestatem nimiam et pluviam, diluvia, et lapides petrobolos, et percutiam parietem ruinosum, et dissolventur compagines ejus (Ezech. XIII, 13). Sed ne quis vestrum dicat, si unitas bonum est, quare toties facta durare non potuit? Ideo, quia sic res ipsa a Deo est ordinata, qui comminatus est tempestatem, pluviam, lapides et accusationes; et istae quatuor res non poterant uno tempore fieri. Fuit primo tempestas sub Ursacio; agitatus est paries, sed non occidit, ut haberet pluvia, ubi operaretur. Secuta est pluvia sub Gregorio; udatus est paries, sed non maduit, ut haberent lapides, ubi operarentur. Post pluviam secuti sunt lapides sub operariis unitatis; dispersus est paries, sed de fundamentis suis se iterum reparavit. Jam tria peracta sunt; debentur vobis accusationes, sed quomodo et quando, novit ille, cui placuit de vobis ista nuntiare. XI. Donatistas seductores esse ostenditur. --Et ne aliquis de hoc intellectu dubitaret, Deus addidit, dicens: Non sunt quae dico de luto, aut de latere, aut de pariete, sed de falsis prophetis, qui seducunt populum meum. Hoc verbum, seducunt, videte cui parti competat. Nobiscum erant omnes, nobis absentibus irruistis: sed ut haberetis quos habere desiderastis, non potuistis nisi seducere: et quae sint verba seductionis vestrae, omnibus notum est. Vestrum est dicere, Attendite post vos: vestrum est dicere, Redimite animas vestras: vestrum est dicere hominibus fidelibus et clericis, Estote Christiani. Sed cum dicitis, attendite post vos, contra Evangelium facitis, ubi dictum est: Nemo tenens manicam aratri, post se attendens, intrabit regna coelorum (Luc. IX, 62). Et vultis scire quid meruit, qui post se attendit, et qui ante se? 68 recordamini Sodomorum fugitivos, Loth et uxorem ejus: quae post se attendens, in statuam salis mutata est (Gen. XIX): qui ante se prospexit, evasit. Quid est ergo quod dicitis, Attendite post vos? nam et cum dicitis, Redimite animas vestras: unde illas emistis, ut vendatis? Quis est ille nescio quis angelus, qui nundinas facit animarum, quas ante ejus adventum diabolus possidebat? has sanguine suo Christus Salvator noster redemit, Apostolo dicente: Empti enim estis pretio magno. Constat enim sanguine Christi omnes redemptos. Christus non vendidit quos redemit. Animae emptae a Christo non potuerunt vendi, ut possint, sicut vultis, a vobis iterum redimi. Aut quomodo potest una anima duos dominos habere? aut numquid est alter redemptor? qui Prophetae nuntiaverunt alterum esse venturum? quis Gabriel iterum ad alteram Mariam locutus est? quae virgo iterum peperit? quis virtutes novas aut alteras fecit? Si nullus est praeter unum, qui redemit animas omnium credentium, quid est quod dicitis, redimite animas vestras? Jam illud quale est, quod hominibus christianis etiam clericis dicitis, estote Christiani? et cum miraculo quodam unicuique audetis dicere, Caï Seï Caïa Seïa , adhuc paganus es, aut pagana. Eum qui ad Deum se conversum esse professus est, paganum vocas: eum qui vel a nobis vel a vobis, non in nomine nostro nec vestro, sed in nomine Christi tinctus est, paganum vocas: (sunt enim qui et a vobis baptizati sunt, et ad nostram communionem postea transierunt). Paganum vocas eum qui Deum patrem per Filium ejus ante aram rogaverit. Quicumque enim crediderit, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti credidit: et tu eum paganum vocas post professionem fidei. Si aliquis christianus (quod absit) deliquerit, peccator dici potest; paganus iterum esse non potest. Sed haec omnia vultis nullius esse momenti. Ac si tibi ipsi consenserit, quem seducis, unus consensus et manus tuae porrectio, et pauca verba, jam tibi Christianum faciunt de Christiano; et ille vobis videtur Christianus, qui quod vultis fecerit, non quem fides adduxerit. XII. Calumnia in Macarium conficta. --Et si seductionni vestrae paulo tardius fuerit accommodatus assensus, etiam illa vobis argumenta non desunt: quibus quasi facile etiam nolentibus, quod vultis, suadere possitis: dum dicitis, dictum esse ex ore eorum, qui jamdudum in vestro collegio fuerant: 69 quod qui gustaret aut acciperet de sacrificio adventantis unitatis, de sacro gustare videretur. Non negamus ab aliquibus esse haec dicta, quos constat postea tota securitate fecisse, unde paulo ante populos deterrebant: sed alia ratio exegit has voces, alia invitavit in factum. Nam ut haec dicerent qui feruntur ista dixisse, opinio falsa, eorum aures et omnium populorum compleverat. Dicebatur enim illo tempore venturos Paulum et Macarium, qui interessent sacrificio, ut cum altaria solemniter aptarentur, proferrent illi imaginem, quam primo in altare ponerent, et sic sacrificium offerretur. Hoc cum acciperent aures, percussi sunt et animi, et uniuscujusque lingua in haec verba commota est, ut omnis qui haec audierat, diceret: Qui inde gustat, de sacro gustat: et recte dictum erat, si talem famam similis veritas sequeretur. At ubi ventum est a supradictis, nihil tale visum est, ex eo quod fuerat paulo ante fama mentita; nihil viderunt oculi Christiani quod horrerent: nihil probavit aspectus ex iis, quibus perturbatus erat auditus. Visa est puritas, et ritu solito solemnis consuetudo perspecta est: cum viderent divinis sacrificiis, nec mutatum quidquam, nec additum, nec ablatum. Pax a Deo commendata, volentibus placuit: quare nullus eorum debet argui, qui de collegio vestro ad pacem transitum fecit: qui fuerant sinistra opinione turbati, simplici ac pura veritate firmati sunt. Nec dicatur de amaro fecisse dulce, aut de dulci amarum. Amaritudo, quae de falsitate videbatur fuisse nuntiata, in sinu opinionis resedit ac remansit ; veritas perspecta oculis, dulcedinem suam in se habens, a falsae opinionis limitibus separata est. Ergo nec de amaro factum est dulce, nec de dulci amarum; quia et aliud et extra est quod est visum, et longe fuerat quod videbatur 70 auditum. Quare vides te sine causa fecisse convitium, fingens pro arbitrio quod voluisti, ut Macarium et Taurinum lacerares. Perdidisti quod sapiens videris, dum sensus tuos invidia depravavit, et intelligendi tibi aditus clausit. 71