Liber V | Liber VII |
LIBER SEXTUS.
[recensere]In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse vasa dominica, et lavisse quae lavanda non erant, et mitellas puellis mutasse, de quibus nulla scriptura legitur. I. Impie ac stulte Donatistas altaria fregisse vel rasisse. --Ut mihi videtur, liquido demonstratum est, in divinis sacramentis quid nefarie feceritis. Jam illa ostendenda sunt, quae crudeliter ac stulte vos fecisse, negare minime poteritis. Quid enim tam sacrilegum, quam altaria Dei (in quibus et vos aliquando obtulistis) frangere, radere, removere? in quibus et vota populi, et membra Christi portata sunt: quo Deus omnipotens invocatus sit: quo postulatus descenderit Spiritus sanctus: unde a multis et pignus salutis aeternae, et tutela fidei, et spes resurrectionis accepta est. Altaria, inquam, quibus fraternitatis munera non jussit Salvator imponi, nisi quae essent de pace condita: Depone, inquit, munus tuum ante altare, et redi prius, concorda cum fratre tuo, ut possit pro te sacerdos offerre (Matth. V, 24). Quid est enim altare, nisi sedes et corporis et sanguinis Christi? haec omnia furor vester aut rasit, aut fregit, aut removit. Hoc igitur inexpiabile nefas, si de aliqua ratione descendit, uno modo fieri debuit. Sed, ut aestimo, alio loco copia lignorum frangi jussit, aliis vero ut altaria raderent, lignorum inopia imperavit; ut autem alii removerent, ex parte verecundia persuasit: ubique tamen nefas est, dum tantae rei manus sacrilegas et impias 91 intulistis. Quid perditorum conductam referam multitudinem, et vinum in mercedem sceleris datum? quod ut immundo ore sacrilegis haustibus biberetur, calida de fragmentis altarium facta est. Si livoris judicio nos vobis sordidi videbamur, quid vobis fecerat Deus, qui illic invocari consueverat? quid vos offenderat Christus, cujus illic per certa momenta corpus et sanguis habitabant? quid offendistis etiam vos ipsi, ut illa altaria frangeretis, in quibus ante nos per longa temporum spatia, sancte (ut arbitramini) obtulistis? Dum impie persequimini manus nostras illic ubi corpus Christi habitabat, feristis et vestras. Hoc modo Judaeos estis imitati: illi injecerunt manus Christo in cruce: a vobis percussus est in altari. Si Catholicos illic insectari voluistis, vel vestris illic antiquis oblationibus parceretis: ibi modo superbus inventus es, ubi jamdudum humilis offerebas: ibi libenter peccas, ubi pro multorum peccatis orare consueveras. Hoc faciendo in numerum sacrilegorum sacerdotum libenter intrastis, sociati sceleribus profanorum, de quibus apud Dominum Elias Propheta querelam deponit: his enim locutus est verbis, quibus et vos inter alios ab ipso accusari meruistis: Domine (inquit), altaria tua confregerunt (III Reg. XI, 10). Dum dicit tua, indicat quia res est Dei, ubi Deo aliquid a quocumque oblatum est. Sufficeret insaniae vestrae, quod membra laniastis Ecclesiae; quod Dei populos jamdudum in unitate positos, vestris seductionibus divisistis. Inter haec omnia vel altaribus parceretis. Cur vota et desideria hominum cum ipsis altaribus confregistis? illinc enim ad aures Dei ascendere populi solebat oratio: cur concidistis precibus viam? et ne ad Deum supplicatio de more solito ascensum haberet, impia manu quodammodo scalam subducere laborastis? et tamen cum omnium vestrum una sit conjuratio, in hoc titulo simili errore dissimiliter deliquistis. Si suffecerat removere, non licuit frangere: si oportuit frangere, rasisse peccatum est: si enim non licuit, sicut inter vos placuit, recte videtur fregisse, qui fregit. Jam reus est, qui majorem partem radendo servavit. Quae est ista nova et stulta sapientia, novitatem quaerere in visceribus vetustatis ? et remota quasi quadam 92 corporis cute, in latente corpore cutem quasi alteram quaerere. Donum , quod ad se pertinet et in se totum est, quod unum est, inde cum aliquid fuerit ablatum, minui potest, non potest immutari. Basisti equidem quod tibi visum est: sed adhuc ibi est quod odisti. Quid, quod si sic conjurastis, ut quae a nobis in nomine Dei in ipso ministerio tacta sunt, immunda viderentur? quis fidelium nescit, in peragendis mysteriis ipsa ligna linteamine cooperiri? Inter ipsa sacramenta velamen potuit tangi, non lignum; aut si tactu possunt penetrari velamina, ergo penetrantur et ligna; si penetrari possunt ligna, penetratur et terra; si a vobis lignum raditur, et terra quae subter est fodiatur, altam facite scrobem, dum pro vestro arbitrio quaeritis puritatem. Sed observate, ne veniatis ad inferos, et illic inveniatis Core, Dathan et Abiron schismaticos, magistros scilicet vestros (Num. XV). Ergo et fregisse vos et rasisse constat altaria; quid est, quod in hac re subinde vester quasi languere visus est furor? videmus enim vos postea mutasse consilium, et altaria a vobis jam non frangi, nec radi, sed tantummodo removeri. Si hoc sufficiebat, illa quae prius a vobis facta sunt et vos indicatis, quia fieri minime debuerunt.
II. Donatistas sacrilege calices fregisse et vendidisse. --Hoc tamen immane facinus a vobis geminatum est, dum fregistis etiam calices, Christi sanguinis portatores: quorum species revocastis in massas, merces nefariis nundinis procurantes, ad quam mercem nec emptores eligere voluistis: avari, dum venditis; sacrilegi, dum inconsiderate vendidistis. Passi estis etiam comburi manus vestras, quibus ante nos eosdem calices tractabatis. Eam rem cum passim vendi jussistis, emerunt forsitan in usus suos sordidae mulieres, emerunt pagani, facturi vasa, in quibus incenderent Idolis suis. O scelus nefarium! o facinus inauditum! auferre Deo quod Idolis praestes; subducere Christo, quod proficiat sacrilegio. III. Retunditur excusatio Donatistarum, quod polluta fuerint altaria et vasa sacra a Catholicis. --Sed video hoc vos loco invidiam nobis falso conflantes, ad Aggaeum Prophetam velle confugere, ubi scriptum est: Quae tetigerit pollutus, polluta sunt (Agg. II, 14). Livore interveniente facile est iratis jactare convicium; sed semper dum intenditur crimen, necessaria est manifesta probatio. Quis enim nostrum intravit templa? quis vidit sacra sacrilega? Pollui homines possunt fumis, nidoribus, sacrilegiis, sacrificiis, sanguine: sed in hac causa quis ingressus est templum? quis incendit Idolis? quis immundis nidoribus maculatus est? quis sanguinem vel pecudis immundae vel hominis fundi aspexit? quem probatis ad aliquod facinus commodasse consilium? in societate alicujus sceleris vel unum Episcopum convincite, si potestis. De nescio quo Primate suspicamini, qui eodem tempore ambulasse dicebatur. Suspicio non est idoneum crimen. Quis eum accusavit? quis eum convicit? ubi 93 vel erubuit, vel confusus est? servate vobis suspiciones vestras. Igitur, sicut supra diximus, in hac causa quidquid aspere fieri potuit, dum illa res in origine revocatur, ad Principes vestros pertinere monstravimus; unde est quod Catholicos quasi pollutos appellas? an quia voluntatem et jussionem Dei secuti sumus, amando pacem, communicando toto orbi terrarum, sociati Orientalibus: ubi secundum hominem suum natus est Christus; ubi ejus sancta sunt impressa vestigia; ubi ambulaverunt adorandi pedes; ubi ab ipso Filio Dei factae sunt tot et tantae virtutes; ubi eum sunt tot apostoli comitati; ubi est septiformis Ecclesia, a qua vos concisos esse, non solum non doletis, sed quodammodo gratulamini. Quia unitatem Deo placitam amavimus , pollutos vocatis: quia Corinthiis, Galatis, Thessalonicensibus assensum accommodavimus, communionemque conjunximus, pollutos vocatis: quia furtivas vobiscum non legimus lectiones, pollutos vocatis: aut negate vos alienas lectiones legere, si potestis. Ut quid audetis Epistolas ad Corinthios scriptas legere, qui Corinthiis communicare noluistis? ut quid ad Galatas, ad Thessalonicenses scripta recitatis, in quorum communione non estis? Cum haec omnia ita esse constet, intelligite vos ab Ecclesia sancta esse concisos, et nos non esse pollutos. Ubi est ergo quod tibi putas Aggaeum prophetam posse succurrere? Igitur altaria et vasa supra memorata, et in manibus vestris jamdudum fuerant, et in nostris: si infamatis manus nostras, quare illic damnatis et vestras? Sed dicitis lectum esse: Quod tetigerit pollutus, pollutum est: fac aliquem pollutum esse, ut possint ab eo tacta videri polluta: esto si solus sit tactus, et non interveniat invocatio nominis Dei, quae et tetigerit pollutus, polluta erunt, inquinari possunt si de Deo taceatur. Nam si sit invocatio nominis Dei, ipsa invocatio sanctificat et quod pollutum esse videbatur. Denique cum ducenta et quinquaginta thuribula, quae sacrilegorum et peccatorum manibus portabantur, cum eosdem peccatores absorberet terra, remanserunt de manibus eorum excussa thuribula. Et dum dubitaret Aaron sanctus sacerdos, quidnam de iis faceret, audivit vocem Dei dicentis: Tolle Aaron haec vasa, et fac inde laminas, et pone in angulis arcae testamenti Domini, quoniam licet illi peccaverint qui ea ferebant; tamen vasa illa sancta sunt, quia nomen meum illic invocatum est, dicit Deus (Num XVI, 37, 38): et utique plus est portare quam tangere. Ergo jam liquido apparet, ex invocatione nominis Dei posse aliquid sanctificari, etiam si peccator invocet Deum; non enim tantam vim potest habere tactus, quantam habet divini nominis invocatio: nam et vos, qui vobis de vestra sanctitate praesumitis, dicite, si tactus sanctificat aut invocatio; utique invocatio, non tactus: aut si de solo tactu praesumitis, tangite tabulam, lapidem, vestem: videamus an sancta esse possint, si de Deo taceatur. IV. Virgines Deo sacratas a Donatistis immerito virginitatis ornamento spoliatas. --Jam illud quam stultum, quam vanum est, quod ad voluntatem, et quasi ad dignitatem vestram revocare voluistis, ut virgines Dei agere poenitentiam discerent: 94 ut jamdudum professae, signa voluntatis capitibus, postea vobis jubentibus immutarent; ut mitellas alias projicerent, et alias acciperent. Primo dicite nobis, ubi vobis de mitellis aliquid mandatum est? virginitas enim voluntatis res est, non necessitatis. Denique stabularius ille Paulus apostolus, cui confossus peccatorum vulneribus populus commendatus est, duos denarios, quos erogasset, acceperat (Luc. X. 30), duo scilicet testamenta, haec per doctrinam quasi sumptus impendit; docuit quomodo conjugales Christiani debeant vivere: a quo cum quaereretur quid de virginibus praeciperet? respondit, nihil esse mandatum (I Cor. VII, 25). Confessus est se duo testamenta, hoc est, duos denarios erogasse: expliciti erant quodammodo sumptus, sed quia qui saucium commendaverat, promiserat se redditurum quidquid in curam amplius erogasset, post impensos duos denarios, non praecepta, sed consilium erogat Paulus ad virginitatem; nec impedimento est volentibus, nec nolentes impellit aut cogit: Qui dederit virginem suam, bene facit: et qui non dederit, melius facit (Ibid., 38). Haec sunt verba consilii: nec ulla sunt praecepta conjuncta, vel de qua lana mitella fieret, aut de qua purpura pingeretur: non enim hoc panno potest virginitas adjuvari: non inde compescuntur aestus animi, quos interdum aetas accendit: non inde sublevatur mens, quae nonnumquam desideriorum ponderibus premitur. Nam si ita esset, non una, sed plurimae virginis capiti imponerentur, ut quotiescumque animum carnis desideria pungerent, contra impugnationem mentis mitellarum numerus dimicaret. Res inventa est ad signum capitis, non ad remedium castitatis. Denique talis pannus et errare, et rodi, et perire potest; et tamen virginitas, si illaesa sit, sine mitella tuta esse potest. Spiritale nubendi hoc genus est: in nuptias sponsi jam 95 venerant voluntate et professione sua; et ut saecularibus nuptiis se renuntiasse monstrarent, et junctas spiritali sponso, solverant crinem, jam coelestes celebraverant nuptias. Quid est quod eas iterum crines solvere coegistis? quid, inquam, quod ab ipsis per vos exacta est secunda professio? quis est alter spiritalis sponsus, cui iterum nuberent? quando mortuus est, cui nupserant, ut iterum nubant? nudastis denuo capita jam velata, de quibus professionis detraxistis indicia, quae contra raptores aut petitores videntur inventa. In mitella indicium est voluntatis, non castitatis auxilium: ut rem jam Deo devotam nec qui sponsabat, perseveret petere, aut ne raptor audeat violare: signum est ergo, non sacramentum virginitatis. Igitur hujus modi virgines, quae jam spiritaliter nupserant, quasi secundas coegistis ad nuptias, et ut crines iterum solverent, imperastis. Hoc nec mulieres patiuntur, quae carnaliter nubunt: ex quibus si alicui maritum mutare contigerit, non repetitur temporalis illa festivitas: non in altum tollitur: non populi frequentia procuratur: Detraxistis igitur non capitis ornamenta, sed (ut supra diximus) bonae voluntatis indicia. Jam consecratos Deo sparsistis immundis cineribus crines, jussistis etiam salsa aqua perfundi. Et utinam vel id quod tulistis, velociter reponeretis: protraxistis moras, ut retroactae in pristino habitu, aliquae diutius remanerent, retractis signis, quibus se jamdudum contra petitores et raptores muniverant. 96 Qui cum viderent, praescriptionem sibi jamdudum oppositam, a vobis esse sublatam, de sponsis raptores effecti sunt: nec visus est sibi unusquisque peccasse, dum talem rapuit, qualem viderat, quando ut uxorem acciperet, postulabat. V. Libros sacros et instrumenta dominica a Donatistis per vim Catholicis ablata. --In hoc genere quauta damna fecistis Deo? quanta lucra Diabolo procurastis? conflastis impie calices: confregistis, et inconsulte rasistis altaria: puellas miseras non sine opprobrio, ut secundam mitellam acciperent, coegistis, cum de prima in lectione recitari non possit. Et illud praetermittere nequeo, quod nec Deo est placitum, nec a vestris cultoribus excusari, nec ab aliquo homine defendi potest. Per judicia saecularia et leges publicas, divinae legis instrumenta, executione officiorum a plurimis extorquenda esse duxistis: volentes soli habere, quod pax in commune possederat. Non verear Christianus dicere, quod vobis postulantibus, gentilis executio non potuit ignorare: velamina et instrumenta dominica extorsistis, quae jamdudum fuerant in commune possessa: extorsistis cum codicibus pallas: judicio superbiae vestrae, utraque arbitrati estis esse polluta. Nisi fallor, haec purificare properastis: lavistis procul dubio pallas: indicate quid de codicibus feceritis. In omnibus judicium providentiae vestrae debet esse aequale: aut utrumque lavate, aut utrumque dimittite. Quod si aliter facias, corrupisti diligentiam tuam; pallam lavas, codicem non lavas: si in una parte bonum, in altera malum est. Non potes negare, offendere te in una, si in altera promereris: et si gaudes, quod in una videaris religiosus, debes et plangere, quia teneris in altera parte sacrilegus. 97 VI. Stultitia Donatistarum in lavandis parielibus irridetur. --Jam illud quale est, quod in multis locis etiam parietes lavare voluistis, et inclusa spatia aqua salsa spargi praecepistis. O aqua quae dulcis a Deo creata es, super quam ante ipsos natales mundi sanctus Spiritus ferebatur! o aqua, quae ut purum faceres orbem, lavisti terram ! o aqua, quae sub Moyse, ut naturalem amaritudinem perderes, indulcata ligno (Exod. XV), tot populorum pectora suavissimis haustibus satiasti! restabat tibi post promotionem non leviter degradari. Praesentia Moysi in te amaritudo moritur, et a schismaticis hodie cum Catholicorum turba dulcedo tua vexatur. Pares patimur bellum, pares exspectamus vindicem Deum. Dic, frater Parmeniane, quid vobis fecerat locus? quid ipsi parietes, ut a vobis ista paterentur? An quia illic rogatus est Deus? an quia illic laudatus est Christus? an quia illic invocatus est Spiritus sanctus? an quia vobis absentibus illic prophetae et sancta Evangelia recitata sunt? an quia illic fratrum jamdudum litigantium concordaverant mentes? an quia unitas Deo placita in qua habitaret, invenerat domum? Indicate, quid illic lavare potuistis? Si Catholicorum vestigia, et in vico et in plateis calcavimus, quare non omnia emendatis? nam et fovendorum corporum causa, eadem nos et vos lavacra pariter abluerunt; et ante vos frequenter nostrorum loti sunt multi. Si post nos purificanda putatis omnia, lavate et aquam si potestis; aut si vestigia (ut supra diximus) nostra vobis esse videntur polluta, sufficeret terra; ut quid et parietes lavare voluistis, in quibus humana non possunt poni vestigia? parietes non calcare, sed tantum videre potuimus. Si et quod tangit aspectus, lavandum esse censetis, cur caetera dimisistis illota? Videmus tectum, videmus et coelum, haec a vobis lavari non possunt. Illa lavando promeriti estis Deum: ista non lavando, inexpiabile videmini incurrisse peccatum. Cum igitur alibi quasi diligentes essetis inventi: si tamen diligentia dicenda est stultitia, et (ut vero nomine appellem) vanitas vestra: nisi forte quia hoc faciendo, in pavorem misistis populos imperitos, ut quia lota est columna, lavarentur et corpora. Si in his rebus consilium latet, miseros subtiliter decepistis: si talis res sine consilio gesta est, manifesta est vestra hebetudo: haec vos stulte fecisse, et a vobis seducti cognoscunt; nec vos ipsi negare poteritis. VII. Donatistas in mortuos etiam saeviisse, non permittentes Catholicorum corpora sepeliri. --Quid referam etiam illam impietatem de vestra conjuratione venientem, quia ad hoc Basilicas invadere voluistis, ut vobis solis coemeteria vindicetis, non permittentes sepeliri corpora Catholica; ut terreatis vivos, male tractatis et mortuos, negantes funeribus 98 locum. Si inter viventes fuerat certamen, odia vestra vel mors aliena compescat. Jam tacet cum quo paulo ante litigabas: quid insultas funeri? quid impedis sepulturam? quid cum mortuis litigas? perdidisti malitiae fructum: et si corpora non vis in unum quiescere, animas tamen in uno apud Deum positas non poteris separare.
VIII. Elegans et egregia comparatio Donatistarum cum aucupibus. --Omnia denique, quae a vobis geruntur, ex toto narrari non possunt: sed tamen concedantur vobis, qui erroris hujus magisterium possidetis. Jam et de vestris silere quis posset, de illis, scilicet, quos aut factione aut subtilitate, ut vestros faceretis seducere potuistis, non solum masculi, sed etiam feminae; ex ovibus subito facti sunt vulpes, ex fidelibus perfidi, ex patientibus rabidi, ex pacificis litigantes, ex simplicibus seductores, ex verecundis impudentes, feroces ex mitibus, ex innocentibus malitiae artifices. Post quod ad vos delapsi sunt aut delapsae, dolent alios ibi esse ubi nati sunt: bene stantes in lapsus suos invitant; si scirent se gloriam consecutos, felicitate sua tacite fruerentur. Nunc autem perditos, transitus suos consolari cupientes, caeteros ut similiter labantur, invitant; et residentes in sinu matris Ecclesiae, quasi pigros et tardos accusant. His enim verbis loqui non erubescunt: Caï Seï, vel Caïa Seïa, quamdiu te tenes? hoc est dicere: imitare lapsus meos, imitare transitus turpes. Quamdiu fidelis vocaris? jam fidem desere, jam poenitentiam disce: vos estis aucupes, et illi aut illae sunt aves. Sed quia non est unum aucupum genus: alii sunt qui arte simplici altis fundatas radicibus in faciem nemoris difussas arbores petunt, ubi aves simplici volatu naturalibus ramis insidunt: non illic numerantur fraudes, non artificiosa consilia: ars una est et sola capiendi peritia. Illi vos aucupi similes dico, qui post discessum noctis, ante lucis adventum, non aliorum more naturales vadit ad arbores. Sed ipse arborem portans, futurum nemus stringit in fascem, aridam arborem nullis radicibus fultam, multiplici fraude componit. Cui adulterinos inserit ramos, et quae suas jamdudum succisa perdiderat, alienas accipit frondes. Alias aves clausas portat in cavea; evisceratas alias ad imaginem viventium, olim exstinctas, fallacibus ramis, quasi viventes imponit. Aliae latent in caveis; aliae quasi viventes videntur in ramis. Jungitur una geminata fraude calliditas; et ut decipi vivarum volantium simplicitas possit, quas mortuas esse constat, videntur tendere colla cum vocibus; et quae latent in carcere suo, quasi de gutture cantant alieno. Inter alterius imaginem et alterius vocem dolus unus operatur: captivae liberas capiunt, et mortuae viventes occidunt. Tales sunt, quos aut rebaptizatione, aut poenitentia sauciastis, ne soli aut solae periisse videantur, alios vel alias secum perire magno studio et labore contendunt. 99